SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXIII. DE CAUSA FINALI IN COMMUNI
SECTIO PRIMA. AN FINIS SIT VERA CAUSA REALIS

SECTIO PRIMA. AN FINIS SIT VERA CAUSA REALIS

1. Rationes dubitandi .— Prima. Ratio dubitandi imprimis est quia de ratione causae est ut sit principium, ut ex definitione a nobis superius tradita constat; sed finis non est principium, nam potius opponitur principio, ut ex ipso nomine finis constat, et significat Aristoteles, III Metaph., tex. 3.

2. Secunda .— Secundo, de ratione causae realis est ut per se ac realiter influat in effectum, ut supra in definitione causae positum est; sed finis non influit esse realiter in effectum; ergo non est causa. Probatur minor, quia vel finis influit antequam sit vel postquam iam est; non primum, nam quod non est, quemnam realem influxum habere potest, cum fundamentum totius operationis et similiter totius causalitatis sit esse? Neque etiam dici potest secundum, quia quando finis est, iam tunc cessat actio et causalitas agentis; ergo iam non est tunc necessaria causalitas finis.

3. Tertia .— Tertio, quia nihil potest esse causa realis sui ipsius; sed forma, teste Aristotele, est finis generationis naturalis qua ipsa forma fit, ut sanitas est finis curationis qua acquiritur; ergo quatenus est finis, non potest habere veram rationem causae realis. Dices formam esse finem generationis, quae ab ipsa distinguitur. Sed contra, quia nihil potest esse causa realis productionis rei, nisi sit etiam causa rei productae, quia non causatur res nisi per actionem qua fit; sed forma non potest esse causa realis sui ipsius; ergo neque generationis qua ipsa forma fit. Unde confirmatur, nam causa realis dicit relationem realem ad effectum; finis autem non est capax huiusmodi relationis, tum quia vel quando causat non habet esse reale, vel quando habet esse reale nec causat nec distinguitur ab effectu.

4. Quarta .— Quarta ac praecipue ratio dubitandi est quia finis considerari potest aut in ratione principii moventis et allicientis agens ad agendum, vel in ratione termini ad quem tendit actio; haec enim duplex ratio distingui solet a philosophis in obiecto alicuius potentiae, scilicet, obiecti motivi et terminativi; eademque distinctio locum habet in fine, qui est obiectum voluntatis. Sed sub neutra ratione potest finis habere veram rationem causae. Et imprimis de ratione termini videtur manifestum, tum quia ut sic potius habet rationem effectus quam causae; et ut sic est postremum actionis, non origo eius; denique ut sic non influit, sed potius aliarum causarum influxus in illum tendit. Deinde neque sub altera ratione moventis potest habere rationem causae; nam, ut sentit Aristot., I de Gener., text. 55, motio finis tantum est metaphorica; non est ergo vera et realis; ergo non sufficit ad causalitatem realem. Et confirmatur primo, quia etiam in Deo reperitur haec motio metaphorica finis; nam revera Deus propter bonitatem suam, a qua eius voluntas metaphorice movetur seu allicitur, communicat se creaturis, et tamen dici non potest quod ille finis habet veram causalitatem circa Deum. Et confirmatur secundo, quia si finis sub hac ratione tantum habet rationem causae, ergo saltem respectu agentium naturalium non potest finis esse causa realis, quia non potest illa movere seu allicere ad sui amorem.

5. Atque hinc oritur quinta difficultas, quia hinc evertitur totum fundamentum ob quod a philosophis introductum est hoc genus causae, nimirum, quia agentia naturalia non operantur casu aut fortuito, sed in determinatos fines suis actionibus tendunt. Ex hoc enim fundamento seu indicio solum colligitur habere res naturales definitos terminos suarum propensionum et inclinationum naturalium; id enim satis est ut non casu, sed per se operentur determinatos effectus, etiamsi nullum aliud genus causalitatis intercedat. Sicut dicunt theologi aeternum Patrem per se ac definite tendere (ut sic loquar) per generationem in talem terminum, nempe in hunc Filium, non ex causalitate finis, sed ex determinatione naturae. Et in naturalibus, lapis naturali inclinatione definite tendit in locum infernum, etiamsi locus ille nullum genus causalitatis habeat circa illum motum, sed solum rationem termini ad quem lapis habet naturalem propensionem. Idemque dici potest de operante per appetitum elicitum, sive ex necessitate, sive libere, quod nimirum moveatur motu elicito in obiectum sibi propositum, quia talis motus consentaneus est inclinationi naturali ipsius potentiae in tale obiectum, absque alia causalitate illius obiecti in talem actum; ergo nullum est sufficiens fundamentum ut fini tribuamus veram rationem causae.

6. Sexta .— Sexta et ultima difficultas sit quia non potest satis explicari quid, vel circa quid finis causet. Aut enim causat aliquid in ipsum agens, et hoc non potest universe dici, quia, licet in agentibus creatis voluntariis possit aliquo modo defendi, non tamen in agentibus naturalibus, nec in Deo, qui est agens voluntarium increatum. Vel causat aliquid in ipso effectu, et hoc habet in universum difficultatem supra tactam in tertio argumento, et praeterea habet specialem difficultatem in agentibus voluntariis creatis, quia tota causalitas finis, qualiscumque illa sit, videtur versari circa voluntates talium agentium; circa effectus autem eorum non nisi remote et per accidens; ideoque effectus non habebunt propriam causam finalem.

Quaestionis resolutio

7. Nihilominus statuenda est conclusio certa finem esse veram, propriam ac realem causam. Hoc est receptum dogma et quasi primum principium in philosophia et theologia; illud docuit Aristot., II Metaph., c. 3, et lib. XI, c. 1, et II Phys., c. 1 et sequentibus; et ante illum docuerat Plato in Phaedone ubi in eamdem sententiam refert Socratem; immo ille solum finem vult esse causam, forte per antonomasiam, id est, primam et praecipuam, de quo dicemus infra in comparatione causarum. Ratio autem sumi imprimis potest ex communi modo loquendi de fine et de causa; nam finis esse dicitur propter quem aliquid fit vel est; in hunc enim modum Aristoteles finem ubique describit; constat autem particulam illam propter causalitatem significare; unaquaeque enim res propter causam suam dicitur habere esse; ergo signum est finem habere rationem causae. Praeterea causa efficiens, nisi temere agat, alicuius gratia agere debet; ergo et ipse effectus causae efficientis, ut per se ab illa fieri possit, intrinsece postulat ut alicuius gratia fiat; ergo talis effectus sicut per se pendet ab efficiente, ut a quo fit, ita in suo genere per se pendet ab aliquo cuius gratia fit; ille autem est finis; ergo per se pendet a fine; ergo e contrario finis est vera causa eius rei quae propter finem fit.

8. Sed in hac re non tam oportet rationes multiplicare quam rem exponere, ut difficultates solvantur et finis causalitas, quae obscura est, declaretur; huc enim tendunt difficultates in principio positae, non ut res certa in dubium revocetur. Ut autem hoc distinctius fiat, distinguamus tria agentia propter finem. Primum et supremum est intellectuale agens increatum, quod est solus Deus. In secundo ac medio ordine sunt agentia intellectualia creata, inter quae nobis notiores sunt homines, et ideo de illis semper loquemur, quamvis eadem ratio sit de intelligentiis creatis. In tertio et infimo ordine sunt agentia naturalia seu intellectu carentia, quamvis inter ea nonnulla sit differentia eorum quae sensum et appetitum habent et reliquorum, quam etiam suo loco indicabimus. Causalitas ergo finis, licet suo modo locum habeat in actionibus horum omnium agentium, tamen in creatis agentibus intellectualibus nobis notior est, et maiorem quamdam proprietatem et specialem modum habet, et ideo in illis peculiariter declarabimus hanc causalitatem finis et expediemus difficultates circa eam insurgentes; postea vero de aliis agentibus dicemus. Igitur quod in agentibus creatis per intellectum et voluntatem intercedat causalitas finis, sufficiens argumentum sumitur ex humanis actionibus. Constat enim nobis experientia intendere nos, cum humano modo, id est, libero et rationali operamur, certum aliquem finem in quem actiones nostras dirigimus et propter quem media eligimus; movemur ergo a fine, tum ad dilectionem seu intentionem sui, tum ad eligenda et exsequenda media propter illum; haec autem motio aliquid est in rerum natura; non est enim aliquid imaginarium vel fictum per intellectum; et aliquod genus causalitatis est, quandoquidem est origo operationum realium; est ergo finis vera et realis causa. Et hinc etiam obiter constat hanc causalitatem maxime habere locum in agentibus intellectualibus, quia illa maxime possunt cognoscere finem et media, et ordinem unius ad alterum, et propriam uniuscuiusque rationem.

Rationes dubitandi solvuntur

9. Argumenta in principio facta partim postulant difficultates proprias pertinentes ad Deum et ad infima agentia naturalia, partim inculcant ea quae de causa tractari possunt; haec autem sunt illa omnia quae de caeteris causis tractantur, ut insinuavit Caietan., I, q. 5, a. 4, et II-II, q. 17, a. 5, scilicet, quae res possint finaliter causare, per quid seu quae sit illis ratio causandi, vel tamquam principalis ratio, vel tamquam proxima. Item quae sit necessaria conditio, quis effectus; in quo denique consistat eius causalitas, quod hic est omnium obscurissimum. Ne igitur omnia haec involvamus et confundamus, in sectionibus sequentibus distincte tractanda erunt; ergo exacta argumentorum solutio usque ad finem disputationis erit expectanda. Nunc perfunctorie per singula discurremus.

10. Prima.— Finis vere principium .—Ad primum negamus minorem, scilicet, finem non esse principium: nam eo modo quo est primum quid, habet rationem principii; est autem finis primus in intentione, quamvis sit ultimus in exsecutione. Aristoteles autem, in dicto loco III Metaph., non opponit finem omni principio, sed principio motus, per quod causam efficientem intelligit, quam distinguit a finali.

11. Ad secundum negatur minor, scilicet, finem non influere realiter; ad probationem autem communis responsio est finem influere quando non est in re, sed tantum in apprehensione seu cognitione. Sed distinctione opus est, tam ex parte finis quam ex parte effectus seu actionis quam finis causat. Nam, ut sectione sequenti dicam, finis alius est cuius gratia fit actio, alius vero cui finis acquiritur; item alius est finis formalis, ut visio Dei, et alius obiectivus, ut Deus ipse; item finis causare potest desiderium sui, vel etiam potest causare quietem, vel delectationem, quae omnia mox declarabimus. Finis ergo cui non causat nisi quando existit; dicitur enim finis cui ipsummet agens, quatenus propter se vel in suum commodum operatur, quod non potest facere nisi existat. Item finis obiectivus potest etiam supponi existens quando finaliter causat, ut Deus, propter quem videndum ad bene operandum movemur. Rursus finis formalis, seu consecutio finis intenti non causat delectationem seu fruitionem sui nisi quando existit, quia delectatio non est nisi de bono possesso; quod si sit de spe eius, tunc ipsa spes habet rationem imperfectae consecutionis. In his ergo omnibus non procedit illud argumentum, quia existente fine obiectivo vel fine cui (qui claritatis gratia posset subiectivus appellari), non cessat inquisitio nec causalitas finis, nisi adsit etiam consecutio finis, et hac obtenta, quamvis cesset motus in finem per modum desiderii, non tamen per modum quietis et delectationis. Solum ergo de fine formali seu consecutione finis verum est, per se loquendo, quod causat sui desiderium quando non est in re, et de illo recte responsum est sufficere quod sit in apprehensione et iudicio intellectus, eo quod eius motio intentionalis sit et (ut ita dicam) animalis, per sympathiam et consonantiam potentiarum animae, intellectus scilicet et voluntatis.

12. Quid sit id quod finis causat .— Tertium argumentum postulat quid causet finis, et specialiter attingit difficultatem quomodo forma sit finis generationis naturalis, quod spectat ad difficultatem de naturalibus agentibus infra tractandam, et ideo breviter nunc dicitur finem causare desiderium sui seu alium similem affectum erga seipsum, et ita non causare immediate seipsum, sed aliquid distinctum a se. Et hinc etiam constat ad confirmationem, ex hac parte non repugnare relationem causae in fine esse realem; est enim sufficiens distinctio inter ipsam et talem effectum, et quando ipse finis non sit in re distinctus ab effectu eius dicemus sect. 3.

13. An vero ex alio capite repugnet illam relationem esse realem, nimirum, ex eo quod finis ipse non habet esse reale dum causat, res est dubia et controversa. Soncin., V Metaph., q. 3, et Iavell., q. 6, aiunt illud esse obiectivum quod finis habet in intellectu sufficere ut realiter referatur ad effectum; sed id difficile creditu est; nam illud esse obiectivum in ipso fine nihil rei ponit, sed solum denominationem extrinsecam ab actu qui realiter est in intellectu; ille autem actus non refertur realiter ad effectum causae finalis, quia non concurrit per se ad illum, ut infra dicam. Melius ergo respondent qui negant ad omnem causalitatem realem sequi relationem realem in causa; non est enim, necesse ex vi causalitatis, si aliae conditiones non concurrant, ut patet in causalitate Dei effectiva. Unde addo, etiamsi finis existat dum causat, non referri realiter ad suum effectum, quia in suo modo causandi est superioris cuiusdam rationis, quia ipse nullo modo ordinatur ad effectum, sed effectus ad ipsum. Quare, etiamsi ex parte effectus admittatur hic relatio realis, quod est probabile, maxime quando effectus non tantum per extrinsecam denominationem, sed per intrinsecam habitudinem ordinatur in finem iuxta ea quae inferius declarabimus, nihilominus illa relatio censenda est non mutua; effectus enim referri potest ad finem, quatenus ab eo pendet; unde, sicut ad hanc dependentiam satis est quod finis praeexistat in mente, ita etiam sufficiet ad realem habitudinem transcendentalem, licet praedicamentalis forte non sit nisi ad finem actu existentem; tamen, quia finis causat ut omnino immotus et non ordinatus ad suum effectum, ideo non oportet ut ex parte eius relatio sit realis. Sicut enim Aristoteles dixit scientiam referri realiter ad scibile, non e contrario, ita nos dicere possumus de appetitione et appetibili; est enim eadem ratio, et similiter est eadem de appetibili et de fine.

14. Cur motio finis metaphorica dicatur .— In quarto argumento multa tanguntur pertinentia ad Deum et ad agentia naturalia; nunc, illis omissis, concedimus causalitatem convenire fini ut habet rationem principii, et consequenter ut habet rationem moventis. Eius autem motio dicitur metaphorica, non quia non sit realis, sed quia non fit per influxum effectivum, nec per motionem intentionalem et animalem, et ideo nihil obstat quominus vera ac propria sit eius causalitas.

15. Ad quintum, quidquid sit de agentibus naturalibus, de quibus postea respondetur modum operandi intellectualium creaturarum non posse intelligi sine causalitate finis, quia revera alliciuntur et moventur a fine ad operandum, et quamvis ipsa habeant naturalem propensionem ad obiecta seu fines ad quos per proprios vitales actus moventur, tamen illa naturalis propensio non potest operari in suo genere, id est, effective, nisi sufficienter applicato fine et in suo genere concausante, et ita determinatio operationis, seu destinatio in certum scopum, quae cernitur in agentibus intellectualibus, manifeste procedit non ex sola inclinatione naturali, sed ex causalitate finis. Ad sextum, quantum hic locus patitur, satis explicatum est quid, vel circa quid finis causet; integram vero huius rei tractationem trademus inferius.