SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXIII. DE SUBSTANTIA CREATA IN COMMUNI
SECTIO PRIMA. QUIDNAM SUBSTANTIA SIGNIFICET, ET QUO MODO IN INCOMPLETAM ET COMPLETAM DIVIDATUR

SECTIO PRIMA. QUIDNAM SUBSTANTIA SIGNIFICET, ET QUO MODO IN INCOMPLETAM ET COMPLETAM DIVIDATUR

Etymologia vocis explicatur

1. Duplex est etymologia huius vocis substantia, nimirum, vel a subsistendo vel a substando; priorem tradidit Augustinus, lib. VII de Trin., c. 4, in fine, ubi ait: Sicut ab eo quod est esse appellatur essentia, ita ab eo quod est subsistere substantiam dicimus . Indicat etiam Isidorus, lib. I Differentiarum, c. 4, ubi ait: Substantia est id quod non ab alio, sed semper ex se est, id est, quod propria in se virtute subsistit . Posteriorem vero significavit Aristoteles, in Praedicamentis, c. de substantia, et V Metaph., c. 8, ubi ait: Haec autem omnia ex eo dicuntur substantiae quod non de subiecto dicuntur, sed de eis caetera . Unde Isidorus, lib. II Etymologiarum, c. 26, qui est de categoriis Aristotelis, ex illius sententia ait: Substantia est quae proprie et principaliter substare dicitur ; et Augustinus, lib. Categor., c. 5, ait substantiam graece dictam esse ὑποκείμενον. Possunt autem illa duo verba substandi et subsistendi in eadem et in diversis significationibus accipi. Substare enim idem est quod aliis subesse tamquam eorum sustentaculum et fundamentum, vel subiectum, sive hoc sit secundum rem, prout substantia substat accidentibus, sive secundum rationem, prout prima substantia substat secundae, quod alias dici solet subiectum inhaesionis, vel praedicationis, et ad rationem substantiae non sufficit hoc posterius sine priori; nam etiam accidens singulare potest substare universali in praedicatione. Immo, illud etiam prius oportet intelligi de substando accidentibus principaliter seu ut quod ; nam etiam unum accidens potest substare alteri ut quo , non tamen ut quod ; indiget enim ipsum sustentari ab alio. Et hoc totum significavit Aristoteles per illam negationem non essendi in subiecto; substantia enim ita substat accidentibus ut non indigeat ipsa simili sustentaculo. Id quod verbum etiam ipsum substandi comprehendit; nam significat rem ita esse in se firmam et constantem ut possit aliam sustinere. Iuxta quam interpretationem in verbo substandi et in nomine substantiae ab eo sumpto, duae rationes seu proprietates indicantur: una est absoluta, scilicet, essendi in se ac per se, quam nos, propter eius simplicitatem, per negationem essendi in subiecto declaramus; alia est quasi respectiva, sustentandi accidentia.

2. Et haec quidem videtur prima nominis etymologia, si eius impositionem, quae ex cognitione nostra procedit, spectemus; nos enim ex accidentibus pervenimus ad cognitionem substantiae et per habitudinem substandi eam primo concipimus; si vero rem ipsam secundum se consideremus, altera conditio seu ratio est simpliciter prior, immo ex se sufficiens ad rationem substantiae sine posteriori. Unde in Deo perfectissima ratio substantiae reperitur, quia maxime est in se ac per se, etiamsi accidentibus non substet. Immo, si per possibile vel impossibile fieri posset aliqua res creata incapax accidentium et natura sua nullo subiecto indigens ad existendum, illa esset perfecta substantia absque proprietate substandi, non tamen sine conditione in se seu per se essendi. Est ergo haac ratio prior et essentialis, quam in discursu huius et sequentis disputationis declarabimus. Altera vero metaphysice apprehenditur a nobis per modum proprietatis concomitantis omnem substantiam finitam ob suam limitationem et imperfectionem, ut in superiori disputatione tactum est. Quid vero in re sit, tam in aptitudine, seu quoad potentiam recipiendi accidentia, quam in actu quoad unionem seu sustentationem ipsorum accidentium, dictum est supra, tractando de causa materiali accidentium, disp. XIV.

3. Atque haec omnia fere accommodari possunt ad alteram etymologiam a verbo subsistendi , quamvis huius vocis significatio magis aequivoca sit. Subsistere enim, in significatione propriissima, nihil aliud est quam immorari vel pedem figere alicubi, quae significatio ad rem praesentem nihil refert; inde vero derivatum est hoc verbum ad significandum idem quod existere seu permanere in esse, iuxta illud Iob, 7: Si mane me quaesieris, non subsistam ; et c. 8: Tabernaculum impiorum non subsistet , id est, evanescet. Unde apud Aristotelem interdum subsistere significat idem quod vere esse, et opponitur ei quod est esse tantum in specie seu apparentia; sic enim scripsit, libro de Mundo ad Alexandrum, ea quae in aere cernuntur, partim specie tenus esse, partim subsistentiam †1 habere. Quamquam Alcionius per verbum substandi vertit hunc in modum: Quae ex aere nobis observantur, †2 alia apparent, alia substant , ubi verbum substandi etiam posuit in praedicta significatione. Iuxta quam dixit etiam Dionvsius, c. 4 de Divinis nominibus: malum non subsistere, seu non habere hypostasim , id est, aliquod verum esse. Unde, iuxta hanc significationem, non esset ab hoc verbo derivatum nomen substantiae ; nam hoc modo subsistere commune est accidentibus, quae verum esse reale habent; magis tamen respondet huic significationi nomen substantiae in alia acceptione, qua significat generatim quamvis essentiam rei, ut tetigit Aristoteles, dicto lib. V, et latius lib. VII Metaph.; et in Antepraed., c. 4, cum dixit univoca convenire non solum in nomine, sed etiam in ratione substantiae, id est, in ratione essentiali indicata per nomen; nunc vero non agimus de substantia in hac significatione, sed prout distinguitur ab accidente. Aliam igitur significationem habere potest verbum subsisto , quam ipsa eius compositio prae se fert, ut idem sit subsistere quod sub aliis esse tamquam eorum fundamentum, quo modo basis dicitur subsistere columnae, et hoc modo idem fere significat verbum subsisto quod substo , et ita eadem est etymologia substantiae, sive ab uno sive ab altero sumi dicatur, quamvis vox ipsa proprius videatur a verbo substandi derivari. Nam a verbo subsisto potius vox subsistentia [quam substantia] †3 derivata est, quae vox, licet non sit adeo latina, philosophis tamen et theologis usurpata est, de cuius significatione et de re significata infra dicendum est latius; nunc satis sit nosse, per illam significari propriam rationem essendi in se ac per se, per quam proprietatem propria ratio substantiae a nobis declarata est. Et haec videntur sufficere de etymologia vocis, in quibus obiter declaratum est quid per substantiam intelligamus, saltem quoad quid nominis; nam res ipsa latius est paulatim explicanda.

Divisio substantiae in completam et incompletam

4. De substantia ergo in hac amplitudine sumpta, prout distinguitur contra accidens, dubitari potest quam communitatem habeat, et quo modo aut per quid in diversa membra distrahatur. Et est ratio difficultatis, quia extra substantiam sic sumptam nihil manet nisi accidens; non potest autem substantia per accidentia per se contrahi aut dividi. Ad hoc ergo dubium explicandum inventa est illa divisio substantiae in incompletam et completam. In qua partitione divisum est substantia in dicta significatione latissime sumpta, ut ex dictis constat. Dividitur autem non ad modum generis; id enim fieri non posset, ut recte probat argumentum factum, quia non potest habere differentias quae sint extra rationem eius, id est, quae substantiae non sint saltem incompletae, in quibus communis ratio substantiae, prout est divisum illius partitionis, includitur. Dividitur ergo ibi substantia ad modum transcendentis per modos intrinsecos in quibus ipsa includitur, qui non indicant propriam compositionem etiam metaphysicam, sed solum expressiorem conceptionem huius vel illius rationis substantiae, ad eum omnino modum quo supra declaravimus determinationem seu divisionem entis per varios modos intrinsecos.

5. Completa ergo substantia dicitur quae est aut intelligitur per modum totius seu integrae substantiae, quae sola interdum quasi per antonomasiam substantia appellari solet; sic enim Aristoteles, in c. de Substant., negat differentias esse substantias, ut hoc modo assignari possit aliquod supremum genus substantiae, quod differentias habeat in quibus formaliter non includatur. Incompleta vero substantia dicitur omnis illa quae pars est substantiae vel ad modum partis concipitur, quo modo materia et forma substantiae sunt, ex Aristotele, VIII Metaph., c. 2, et II de Anim., c. 1; et differentiae etiam substantiales hoc modo substantiae sunt, ex eodem Aristotele, I Phys., c. 6; neque enim potest substantia ex his, quae omnino substantiae non sint, per se constitui.

De substantia physice completa vel incompleta

6. Ex hac vero declaratione intelligitur dupliciter posse dici substantiam completam vel incompletam, scilicet, physice aut metaphysice. Physice dicetur substantia incompleta quae est pars physica vel substantialis modus aut terminus substantiae, concurrens aliquo modo ad complementum eius. Sic imprimis dici potest substantia incompleta ipsa substantia in fieri, seu ipsum fieri substantiale, prout est via ad terminum, aut dependentia eius a sua causa; sic enim omnis motus, quatenus est via ad suum terminum, solet ens incompletum appellari, ut videre licet apud D. Thom., In IV, dist. 1, q. 1, a. 4, quaestiunc. 2. Deinde forma et materia, quae sunt partes physicae substantiae, sunt physice incompletae substantiae. Tota item natura, vel composita ex materia et forma, vel simplex ut angelica, comparata ad suppositum, est incompleta substantia, nam comparatur ad illud ut pars seu forma, quae per subsistentiam amplius completur et terminatur. Unde et subsistentia ipsa substantia est incompleta, seu aliquid incompletum physice in genere substantiae. Verum est posse in hoc ultimo exemplo esse diversum usum in vocibus, quia cum compositio ex natura et supposito metaphysica soleat appellari, et non physica, possunt hac ratione natura et suppositalitas dici substantiae incompletae metaphysice potius quam physice, quo sensu haec denominatio sumitur solum ex ordine ad scientiam; nam quia proprium est metaphysicae considerare compositionem ex natura et supposito, ideo compositio illa metaphysica appellata est, nam ex se abstrahit a materia, et communis est immaterialibus substantiis, et eodem sensu dici possunt illa componentia metaphysice incompleta, ut distinguantur a proprio modo quo materia et forma incompletae dicuntur. Nos autem abunde sumimus denominationem illam; physicum enim appellamus quidquid in re ipsa existit absque intellectus operatione. Atque ita substantiam physice incompletam vocamus quae ex sua entitate in re ipsa non habet quidquid ad substantiae complementum intra ipsum substantiae genus necessarium est. Contraria ergo ratione, substantia physice completa vocabitur illa quae omnem perfectionem includit ad integritatem seu complementum substantiae necessariam, quod per negationes commodius a nobis explicatur, scilicet, illam esse substantiam completam physice quae per se ad alterius substantiae realem compositionem seu constitutionem non ordinatur; nam hoc ipso necesse est ut talis substantia in se habeat quidquid ad completam substantiae constitutionem necessarium est.

Substantia completa an semper composita

7. Ex quo obiter intelliges, primo, non esse de ratione substantiae completae ut sit composita, nam si aliqua substantia per suam simplicem entitatem habeat quidquid necessarium est ad perfectum esse substantiale, absque dependentia vel habitudine ad alteram, talis substantia completa erit, quamvis non sit composita; immo perfectiori modo est completa quam si esset composita. Sicut natura angelica in ratione naturae vel essentiae completa est perfectius quam humanitas, quamvis non sit composita sicut illa, sed simplex; ita etiam de substantia in genere intelligendum est. Quo fit ut, licet substantia physice incompleta necessario dicat ordinem ad compositionem seu ad substantiam quae per compositionem completur, ideo enim incompleta est quia ad alicuius complementum ordinatur, e contrario substantia completa physice non dicat necessario habitudinem ad incompletam, ut ex ea constet seu componatur, quia per sese per suam eminentem ac simplicem entitatem potest esse completa.

8. Sed haec vera sunt de substantia completa abstractissime sumpta; non de substantia creata. Nam solus Deus est substantia completa sine ulla compositione, quod non solum de persona divina, sed etiam de Deo, ut hic Deus est et abstrahi potest a tribus personis, verum habet; est enim hic Deus substantia physice seu reipsa completa, quia per seipsam est essentialiter subsistens, et ex se non indiget aliquo ad consummatam et absolutam substantiae perfectionem, nam, licet tribus personis communicetur, tamen, neque ab eis in re distinguitur, neque propter dependentiam aliquam in eis subsistit, vel ut ab eis complementum accipiat, sed solum ut suam infinitam perfectionem eis essentialiter et per summam identitatem communicet, ut latius disserui in I tomo III partis, disp. XI. At vero in creaturis nunquam reperitur substantia completa sine reali compositione. Aliud est enim loqui de complemento substantiae in ratione naturae vel essentiae, aliud vero in ratione substantiae secundum totum quod intra genus substantiae ad suum complementum requirit. Priori enim modo proprium est materialis substantiae non habere completam essentiam sine physica compositione ipsiusmet essentiae, ut postea videbimus. At vero substantiae creatae ut sic non repugnat habere complementum essentiae sine reali compositione eiusdem essentiae. Immo, in omnibus immaterialibus substantiis quae non sunt formae corporum ita reperitur. Secus vero est de complemento substantiae absolute et simpliciter in illo genere; hoc enim nulla substantia creata habet sine reali compositione, saltem ex natura et subsistentia. Cur autem hoc ita sit, non est facile ad explicandum per naturalem rationem; conabimur autem aliquam rationem afferre in sequenti disputatione inferius, tractando de praedicta compositione. Quocirca, describendo substantiam creatam physice completam, optime dici potest esse illa quae composita est ex completa natura et ultimo eius termino, seu quae constat et componitur pluribus vel omnibus substantiis incompletis quibus indiget ut in suo esse sit consummata. Quae autem sint haec requisita ad tale complementum, et consequenter quid absolute sit ipsa substantia completa, exacte intelligi non potest donec distinctionem naturae et suppositi et utriusque propriam rationem declaremus, et ideo omitto argumenta et obiectiones quae hic fieri possent contra dicta, quia ibi melius proponentur.

Substantia completa et perfecta quo modo comparentur

9. Solum interrogare potest aliquis an idem sit substantia physice completa quod substantia perfecta, et consequenter an substantia mutila, seu diminuta in integritate quam in sua specie requirit, dicenda sit substantia completa necne. Et imprimis oportet excludere perfectionem accidentalem, a qua potest aliqua substantia denominari perfecta; nam cum, teste Aristotele, perfectum sit cui nihil deest, tunc maxime substantia aliqua creata denominabitur perfecta, quando nihil vel substantiale vel accidentale defuerit. Et in hoc sensu clarum est non esse necessarium substantiam esse perfectam ut sit completa, quia complementum hoc solum requiritur intra genus substantiae. Sistendum est ergo in perfectione substantiali, et haec duplex esse potest, una propria essentiae vel naturae ut sic, alia suppositi vel subsistentiae; et utraque est necessaria ad rationem substantiae completae, ut dictum est; his vero addi potest tertia perfectio, scilicet, integralis, quae, licet ratione quantitatis videatur accidentalis, tamen, ratione partium substantiae, quae quantitati necessario subsunt, substantialis dici potest. Et hace perfectio non est debita ex communi ratione substantiae ut sic, nam substantia ut substantia, etiam creata, de qua agimus, abstrahit ab hac compositione ex partibus integrantibus; unde completa substantia ut sic nullum complementum partium integralium positive ac per se requirit.

10. Immo neque omnis substantia quae ex his partibus constat determinatam aliquam perfectionem in hac integritate postulat ut completa substantia sit, ut constat in substantiis materialibus homogeneis, que nullam petunt magnitudinem determinatam ad suam integralem perfectionem, et ideo substantiae completae sunt, etiamsi sint minimae. Solum quasi negative requirunt ut non sint actu partes integrantes aliquam substantiam per se unam; gutta enim aquae, si disiuncta †4 sit ab alia aqua, substantia physice completa censetur; si vero actu sit coniuncta et componat aliquam aliam, censetur incompleta, quia est tantum pars. Requiritur ergo ad rationem substantiae completae quod sit totum quoddam, non pars; atque adeo quod sit veluti propriis terminis clausa et terminata.

11. Dices: ergo neque gutta aquae separata erit substantia completa, quia, licet non sit actu pars, tamen est apta ut sit pars, quod sufficit ad rationem substantiae incompletae; anima enim rationalis, etiam separata, substantia est incompleta, quia, licet actu non componat totum, tamen aptitudine de se est pars. Respondetur negando sequelam, quia gutta aquae separata non est positive, ut sic dicam, pars, etiam aptitudine, sed tantum negative, quia ex natura sua non postulat coniunctionem ad aliam aquam; in se enim habet integram aquae essentiam, et proprium suppositum, et intrinsecum terminum suum, ei vero non repugnat coniungi alteri aquae; et ideo, quamdiu alteri non coniungitur, retinet statum ac denominationem substantiae completae. In anima vero secus res se habet, nam, etiamsi sit separata, est pars secundum positivam aptitudinem et naturam, et non tantum per non repugnantiam. Est enim pars non integralis, sed essentialis, habetque incompletam essentiam, natura sua institutam ad complendam aliam, et ideo semper est substantia incompleta.

12. Dices: ergo Verbum divinum, licet ex se sit substantia completa, quia non postulat alteri uniri vel cum alio componere, tamen, dum est actu unitum humanitati, non erit substantia completa, quia vere componit cum humanitate unam substantiam completam. Respondetur negando sequelam. Primo quidem, quia ita est unitum humanitati, ut ab ea nullo modo pendeat, neque in suo esse neque in aliquo modo essendi. Deinde, quia, dum unitur humanitati, in se non mutatur; atque ita nihil amittit, ex quo esse desinat tam completa substantia sicut antea erat; at vero aqua, dum aquae unitur, in se mutatur et amittit proprium intrinsecum terminum quem antea habebat, et acquirit communem, quo partes aquae aliquo modo a se mutuo pendent, et ideo mutat etiam statum et amittit appellationem substantiae completae.

13. Tantum ergo supersunt materiales substantiae heterogeneae, quae et certum partium numerum et in singulis partibus determinatam magnitudinem requirunt ut perfectam et substantialem integritatem habeant. Et in his videtur quaestio de nomine esse, an substantia quae non est satis integra aut aucta dicenda sit completa substantia in propria et specifica denominatione. Hinc enim videtur dicenda substantia completa, quia directe in praedicamento collocatur, et quia est individuum seu suppositum talis speciei. Atque ita, iuxta hanc rationem, videtur non esse idem completa substantia quod perfecta vel integra. Aliunde vero videtur talis substantia esse incompleta, quia nondum pervenit ad suum statum substantialem consummatum, quem ex natura sua postulat, unde per se etiam ordinatur ad componendam seu complendam unam substantiam cum aliis partibus quae sibi desunt. Fortasse non incommode loqueamur, si dicamus huiusmodi substantiam metaphysice seu potius logice esse completam, physice autem incompletam. Ratio prioris partis est quia habet omnem compositionem metaphysicam quae in substantia completa reperiri potest; et quia omnia substantialia praedicata de illa simpliciter praedicantur. Et ita hanc partem recte probant priores rationes. Posteriores vero probant partem alteram, quia revera tali substantiae aliquod substantiale complementum physicum deest, et ideo physice incompleta vocari potest.

14. Ex quibus obiter colligere et annotare oportet hoc praedicatum, scilicet, esse substantiam completam, non esse essentiale; nam, licet includat et dicat essentiam completam, aliquid tamen ultra illam requirit quod non semper est essentiale, qualis est vel subsistentia vel modus existendi absque unione ad aliud per modum partis integralis, vel certe habere complementum omnium partium integralium, iuxta hanc ultimam denominationem. Manet etiam ex his satis explicata divisio substantiae, quae frequens est apud Aristotelem, in materiam, formam et compositum, ut notavi circa librum VII Metaph., c. 3. Est enim illa quaedam divisio substantiae in communi, non tamen secundum totam substantiae communitatem, sed solius substantiae materialis, si nomine formae propriam formam informantem intelligamus; nam, si extendatur ad formas subsistentes, generalior erit divisio. Nomine etiam compositi intelligere possemus solam naturam compositam ex forma et materia, et sic solum erit divisio substantiae materialis, prout significat substantialem essentiam seu naturam completam vel incompletam; vel potest etiam totum suppositum materiale comprehendi nomine compositi; et sic divisum abstrahet a substantia completa et incompleta, ita tamen ut non comprehendat substantiales modos, sed solum entitates.

De substantia metaphysice completa et incompleta

15. Superest dicendum de alio sensu divisionis, id est, de substantia metaphysice seu logice completa aut incompleta. Quae distinctio proprie locum habet in solis substantiis creatis, de quibus nunc agimus; nam in illis solis reperitur propria compositio metaphysica ex genere et differentia, ex qua illa divisio orta est. Substantia ergo metaphysice incompleta est illa quae concipitur per modum partis metaphysicae, ut est, verbi gratia, differentia. Completa vero dicitur quae est integra et totalis substantia, ut species ultima, verbi gratia.

16. Ut autem utriusque ratio melius declaretur, dubitari potest, imprimis, an genus ipsum generalissimum substantiae censendum sit completa vel incompleta substantia, metaphysice loquendo; neque enim potest ab his abstrahere; iam enim ostendimus substantiam, sic abstracte sumptam, non posse esse genus. Videtur autem illud primum substantiae genus non posse vocari substantiam metaphysice completam; nam idem esse videtur substantia sic completa quod substantia metaphysice composita ex genere et differentia; [sed illud genus non constat genere et differentia]. †5 Secundo, quaelibet differentia substantialis ideo est substantia incompleta quia non dicit conceptum metaphysice compositum, sed simplicem, aptum ad componendam per modus, formae substantiam completam metaphysice; sed simili modo substantia quae est generalissimum genus dicit conceptum simplicem aptum de se ad componendam substantiam metaphysice completam, per modum potentiae; ergo etiam est substantia incompleta. Quod declaratur tertio in hunc modum, quia nulla substantia contenta directe sub illo supremo genere habet quod sit substantia completa ex vi illius generis solius, sed necesse est ut adiungatur differentia qua compleatur; ergo signum est illud genus praecise sumptum non esse substantiam completam, alioqui ex vi eius tantum haberet quaelibet substantia rationem completae substantiae.

17. Atque hinc ulterius dubitari potest an genera intermedia, seu species subalternae substantiae, debeant substantiae completae censeri. Nam ratio facta aeque de illis videtur procedere ac de supremo genere, quia nulla substantia inferior censetur completa ex vi solius generis, etiam proximi, nisi adiungatur differentia. Et declaratur amplius, nam, licet genera intermedia sint composita ex genere et differentia, in quo differunt a supremo genere, tamen non sunt complete composita, ut sic dicam, sed constituuntur in quodam gradu, in quo per se ordinantur ad ulteriorem compositionem et ad substantiae complementum; ergo non sunt formaliter substantiae completae. Patet consequentia, tum ex dictis de substantia physice incompleta; servanda est enim eadem proportionalis ratio; sicut ergo manus substantia quae per se ordinatur ad physicum complementum alterius physice incompleta est, ita quae per se ordinatur ad constituendam substantiam metaphysice completam metaphysice incompleta est; tum etiam quia, si substantia ex genere et ultima differentia constans est completa, ergo illae ex quibus componitur incompletae sunt; nam, sicut totum ex partibus, ita substantia completa ex incompletis constat. Et declaratur tandem exemplo physico, nam, si fingeremus veram esse sententiam asserentem materiam prius componere cum forma corporeitatis, et deinde actuari per aliam formam, sine dubio dicendum esset illud compositum ex materia et forma corporeitatis esse substantiam physice incompletam. Atque idem dicendum esset de composito per animam sensitivam, si fingatur in re distincta a rationali; sed ad hunc modum se habet quoad metaphysicum complementum genus intermedium respectu ulterioris differentiae seu speciei; ergo est substantia metaphysice incompleta.

18. Quod si haec ratio vim habet, ex ea ulterius sequitur neque speciem ultimam, sed solum individuum esse substantiam metaphysice completam; nam, licet species ultima, ut homo, possit fortasse dici completa substantia quoad complementum naturae vel essentiae, non tamen simpliciter et omnino in ratione substantiae, quia indiget ulteriori complemento metaphysico ut sit absoluta et consummata in ratione substantiae. Item, quia etiam individuum metaphysice ac per se componitur ex specie ultima et differentia individuali substantiali, et utraque ex his partibus per se ordinatur ad complementum individui; ergo utraque etiam est substantia metaphysice incompleta, simpliciter loquendo.

19. Propter haec argumenta opinabitur fortasse aliquis solam primam substantiam esse completam metaphysice. Quam sentententiam ex parte indicat Fonseca, lib. V Metaph., c. 7, q. 7, sect. 2, ubi ait solum individuum esse ens simpliciter completum, genera autem et species esse quidem completa, quia praedicantur in quid de individuo, tamen solum esse secundum quid completa, quia ad ipsius individui constitutionem per se pertinent. Cum autem dicit haec esse completa secundum quid, videtur sentire esse potius incompleta. Et hoc videtur probare illa ratio, scilicet, quia ad alicuius compositionem per se pertinent. Quod autem praedicentur in quid nihil referre videtur ut completa etiam secundum quid dicantur, quia ens non dicitur completum per respectum ad aliud, de quo praedicatur, nec propter modum praedicationis, sed propter id quod in se est. Unde, si in se sit plane constitutum in ratione substantiae, erit simpliciter substantia completa; sin minus, erit incompleta. Unde etiam in illis duobus terminis completum et secundum quid videtur involvi repugnantia, nam ipsum secundum quid destruit rationem completi . Aut enim particula illa aliquid tollit vel diminuit de vero complemento substantiae, vel nihil. Si non minuit, erit substantia completa simpliciter, et non tantum secundum quid. Si vero minuit, erit substantia simpliciter incompleta, quia ratio incompleti immediate constituitur ex carentia cuiusvis requisiti ad complementum. Unde ille modus loquendi solum videtur inventus ad reddendam aliquam rationem ob quam haec genera ponantur in recta linea praedicamentali, cum tamen differentiae non ponantur; huc enim spectare videtur illa differentia quod genus praedicetur in quid , differentia vero in quale ; quod discrimen ad explicandam rationem entis completi vel incompleti nihil referre videtur.

20. Quapropter, dicendum est species et genera substantiarum simpliciter esse substantias completas. Hoc videtur supponere Aristoteles, in c. de Substantia, ubi prius distinguit substantiam in primam et secundam; postea vero, text. 5, differentias excludit a ratione substantiae; quod non alia ratione facere potuit, nisi quia sunt substantiae incompletae; supponit ergo primas et secundas substantias esse substantias completas. Deinde, hoc confirmat illa ratio quia genera et species ponuntur in recta linea praedicamenti substantiae, non vero differentiae; ergo signum est illas esse substantias completas. Tertio, quia, si discursus superius factus esset efficax, probaret omnem conceptum substantiae abstractum ab individuis esse conceptum substantiae incompletae; ergo esset implicatio in adiecto dividere substantiam in incompletam et completam, quia divisum necessario esse deberet substantia incompleta, cum abstrahat ab individuis; repugnabit ergo illi alterum ex membris dividentibus, vel oportebit dicere solam nominis significationem dividi. Immo, in ipso etiam conceptu substantiae completae involvetur repugnantia, quia ille etiam conceptus communis est. Sed haec ratio fortasse dissolvi posset, ut in simili videbimus, sectione sequenti, ubi efficacia eius magis declarabitur. Quarto, substantia, quae est genus generalissimum, est substantia completa; ergo multo magis omnia inferiora. Antecedens probatur quia, nisi ita sit, non potest esse genus, quia non poterit habere differentias extra sui rationem, quia differentiae, per quas contrahitur, etiam sunt substantiae incompletae.

21. Quinto, declaratur res ipsa, nam omnis substantia quae ponitur in recta linea praedicamentali concipitur per modum substantiae totalis et integrae et includit, vel distincte vel confuse, quidquid ad complementum substantiae necessarium est; ergo est substantia completa. Dices: confuse continere est continere tantum in potentia; ad rationem autem substantiae completae non satis est continere in potentia complementum substantiae, sed in actu, alias materia prima esset substantia completa. Respondetur includere in confuso non esse includere in potentia physica et reali ac vere passiva, qualis est materia prima; sed dicitur esse in potentia logice, aut secundum rationem, quae potentia non excludit quin res concepta actu sit completa substantia, et actu includat quidquid ad tale complementum necessarium est, quamvis illud totum non concipiatur distincte tali conceptu, sed confuse, per modum tamen totius, atque adeo per modum substantiae completae. Quia substantia completa nihil aliud est quam substantia totalis et integra. Antecedens patet ex modo ipso concipiendi et praedicandi, nam homo nihil aliud est quam ipsa individua, ut inter se similia, confuse concepta per modum unius; et ideo saltem confuse includit totam substantiam individuam; et idem est de superioribus praedicatis proportionaliter. Et ideo possunt superiora de inferioribus praedicari, quia dicunt totum quod in illis est. Unde, cum alias dicant illud ipsum totum per modum subsistentis, seu existentis ut id quod est, dicunt etiam illud per modum substantiae completae et totalis.

22. Ex quo facile est intelligere discrimen inter haec genera substantialia et differentias substantiales, nam differentia concipitur per modum formae, et ideo non praedicatur in quid , sed in quale , et potius per modum adiacentis quam per modum substantiae; et ideo, licet in re sit substantia completa, quia non est aliud ab ipsamet specie, tamen, metaphysice et secundum modum concipiendi nostrum, merito excluditur a ratione completae substantiae. At vero genus concipitur per modum totius subsistentis, et ideo per modum substantiae propriissime praedicatur, et confuse saltem dicit totam substantiam rei, et ideo non excluditur a ratione substantiae completae, nec physice, quia in re non est aliud ab integra substantia rei, nec metaphysice, quia sufficienter concipitur per modum totius. Atque hoc modo explicata haec sententia non differt ab opinione Fonsecae; quamquam enim ratio entis completi non consistat in eo quod praedicetur in quid , tamen, ex modo praedicationis recte colligitur illud quod sic praedicatur concipi per modum totius et completi entis. Dicuntur autem haec genera vel species completa secundum quid, non quia sint incompleta simpliciter, sed quia in eorum conceptibus confuse tantum et non distincte et expresse includitur totum substantiae complementum, et ita illa particula secundum quid non diminuit nec tollit rationem entis completi, sed solum indicat non esse perfectissimum, quod esse potest. Quapropter non est ita sumenda ut negetur secundas substantias simpliciter et sine addito esse substantias completas.

23. Ad argumenta in contrarium facile ex dictis responderi potest. Ad primum negatur assumptum, scilicet, idem esse substantiam metaphysice completam ac substantiam compositam ex genere et differentia; nam etiam potest esse substantia simpliciter concepta, dummodo concipiatur per modum totius integrae substantiae. Ad secundum iam assignatum est discrimen inter conceptum differentiae et generis substantialis. Ad tertium, concedo nullam substantiam particularem esse substantiam completam ex vi solius generis praecise sumpti, sive illud sit genus supremum, sive intermedium aut proximum; immo, neque ex vi solius speciei, quia nullum praedicatum commune potest constituere substantiam completam absque inferioribus contrahentibus usque ad individuationem; immo, neque existere potest ratio communis nisi contracta et individua effecta. Nego tamen inde sequi haec praedicata non esse substantias metaphysice completas, quia non est necesse ut huiusmodi substantia actu in conceptu suo includat quidquid in re ipsa ad complementum substantiae necessarium est, sed satis est quod confuse et in potentia illud includat per modum totius subsistentis. Quapropter, sicut dialectici dicunt genus conceptum per modum partis praecise non praedicari de specie, sed per modum totius, ita nos possumus concedere haec genera praecise concepta per modum partium non esse substantias completas; prout vero concipiuntur per modum totius, esse substantias completas; hoc autem modo, communiter et absolute loquendo, concipiuntur et constituuntur in linea praedicamentali. Atque hoc solum convincunt reliqui discursus qui praedictae rationi adiunguntur; omnes enim procedunt de genere praecise considerato ut est pars metaphysica, non vero ut aliquo modo, saltem confuse, dicit totam rei substantiam et per modum totius.

Qualis sit divisio substantiae in completam et incompletam

24. Ex dictis in declaratione huius divisionis, facile est intelligere qualis sit ipsa divisio; aliter enim est de illa loquendum si membra sumantur secundum metaphysicam considerationem, aliter vero si sumantur secundum physicas realitates. Priori enim modo non potest esse divisio analogi in analogata, sed videtur esse quasi subiecti in accidentia rationis, seu per varias denominationes sumptas ex modo concipiendi nostro. Homo enim et rationalis non sunt duae substantiae, sed una, quae sub conceptu hominis dicitur substantia completa, et sub conceptu rationalis dicitur incompleta metaphysice; non potest ergo ibi intercedere analogia in vera et reali ratione substantiae; intercedit ergo sola diversa relatio rationis, seu diversa denominatio ex modo nostro concipiendi. Quod si interdum substantia completa et incompleta reipsa differant, ut equus et rationale, hoc non est ex formali oppositione membrorum, sed ex materiali diversitate entitatum. Atque hinc fit ut aliqua substantia incompleta hoc modo sit multo perfectior in re quam alia completa, quamvis modus concipiendi sit diversus et ex suo genere minus perfectus. Fit etiam hinc ut substantia incompleta metaphysice, physice sit completa, ut rationale, verbi gratia, quia in re non distinguitur a tota rei substantia, sed solum in modo concipiendi.

25. At vero, si membra sumantur secundum physicam rationem completae et incompletae substantiae, sic videri potest divisio analoga, iuxta ea quae in simili divisione superius dicta sunt de ente completo et incompleto. Et in uno quidem sensu apparet hoc verum, tamen in alio non videtur necessarium; est enim illa divisio virtute multiplex et ambigua. Et ideo non potest simpliciter et sine distinctione responderi. Nam substantia potest intelligi incompleta physice solum ex defectu alicuius partis integralis; et hoc modo clarum est non intercedere analogiam inter illam et substantiam completam. Rursus, alio modo et satis usitato dicitur aliqua substantia incompleta solum ex defectu alicuius modi substantialis, ut humanitas, verbi gratia, carens propria subsistentia. Et substantiam sic incompletam, probabilissimum etiam est non esse analogice, sed univoce substantiam, ut humanitatem, verbi gratia, respectu hominis, quia includit totam essentiam et totam entitatem substantialem hominis, et est simpliciter ens per se, eo sensu quo illud per se dicit essentialem rationem substantiae, quod infra declarabimus; solumque deest complementum quoddam modale, quod non videtur satis ad constituendam analogiam. Observandum vero est quod, sicut humanitas non est homo, ita neque dici potest substantia eo modo quo substantia est genus generalissimum; sic enim sumitur in vi concreti, et prout significat rem subsistentem, saltem in confuso et in communi; et ideo non potest de natura abstracte concepta praedicari; tamen substantia, prout dividitur in completam et incompletam, latius sumitur. Et hoc modo dicimus probabile esse dici univoce de humanitate et de homine.

26. Denique, substantia aliqua potest dici incompleta essentialiter, et in hoc sensu videtur divisio analoga, et ex suo genere tenet infimum locum in eo ordine id quod tantum est substantialis modus; vix enim potest substantia appellari, ut dependentia seu fieri substantiale, modus unionis et subsistentiae. Deinde, comprehenduntur essentiales partes substantiae, ut materia et forma, quae magis participare videntur de entitate substantiali; tamen, respectu completae substantiae videntur analogice substantiae propter rationem supra tactam de ente completo et incompleto, et de substantia et accidenti. Solum occurrit observandum hanc analogiam talem esse ut ex genere suo substantia completa excellentior sit quam incompleta, et quod haec totum suum esse habeat propter illam, si respective et cum proportione sumantur. Nihilominus tamen, accidere posse ut aliqua substantia incompleta sit simpliciter nobilior et excellentior intensive quam aliqua completa; anima enim rationalis simpliciter nobilior est quam terra aut ignis, quamquam hae sint substantiae completae, illa incompleta. Hae namque substantiae solum superant animam in materia, quae imperfectissimum quid est in ordine substantiae; ipsa vero anima superat talia entia in differentia formali et in gradu et ordine substantiae, quoniam spiritualis est et intellectualis, qui excessus multo praestantior est in perfectione intensiva.

27. Quin etiam probabile est aliquem modum substantialem perfectiorem esse in sua entitate quam sit quaelibet alia substantia completa pure creata, nimirum, unionem hypostaticam, quae in natura humana solum est modus quidam substantialis, et maiorem excellentiam affert quam sit non solum in homine, sed etiam in angelo, non tantum ratione ipsiusmet suppositi Verbi divini, quod humanitati coniungit, sed etiam ex parte illius modi creati et supernaturalis quem ponit in ipsa humanitate. Qui tamen modus non est substantia completa, sed medium aut vinculum quo consurgit substantia quaedam completa, quae est Christus Deus homo. Iuxta quam sententiam consequenter dicendum est quod, licet ille modus dicatur analogice substantia, quantum ad propriam rationem formalem per illam vocem significatam, nihilominus quoad rem ipsam est quid perfectius et nobilius quam propriissima substantia creata.

28. Neque hoc est inconveniens, quia satis est quod sit minus perfectum quam illa substantia completa quae mediante tali modo constituitur, quae non est pure creata, sed ex re creata et increata mirabiliter composita. Et propter hanc causam non potest hinc argumentum sumi ut idem dicatur de gratia vel alio accidente creato et supernaturali ad naturalem substantiam creatam comparato, quia medio accidente non consurgit aliquod ens per se unum, neque aliqua substantia, et semper manet in ordine entis secundum quid. Sed, quamquam haec probabiliter sint dicta, non tamen sunt certa, nam omnis unio, hoc ipso quod tantum est quidam modus rei quae unitur, videtur esse in se diminutae entitatis et quasi respectivae; et ideo, licet unio hypostatica, ratione termini ad quem terminatur, habeat infinitam quamdam excellentiam et dignitatem, tamen, in sese considerata in genere physico, non videtur tam perfecta entitas sicut est substantia completa, praesertim intellectualis. Sed hace ad theologicam considerationem magis spectant.