SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLIX. DE PASSIONE
SECTIO IV. UTRUM SUCCESSIVA PASSIO ET MOMENTANEA AD GENUS PASSIONIS PERTINEANT, ET QUOMODO SUB ILLO DIFFERANT

SECTIO IV. UTRUM SUCCESSIVA PASSIO ET MOMENTANEA AD GENUS PASSIONIS PERTINEANT, ET QUOMODO SUB ILLO DIFFERANT

1. Omnes divisiones quas de actione dedimus, locum habent in passione, praeter illam de actione ex subiecto aut sine subiecto; in passione enim haec divisio non habet locum, eo quod passio intrinsecum ordinem dicat ad subiectum, atque ideo repugnat dari passionem extra subiectum, ut satis patet ex dictis sectione praecedenti. Ex aliis vero divisionibus quae ad passionem, ut dixi, accommodari possunt, nulla indiget nova expositione, praeter eam quae in titulo huius sectionis proposita est.

Quaestionis resolutio

2. De qua primo certum est recte dividi passionem in momentaneam et successivam. Non est enim dubium quin haec duo genera passionum inveniantur et quod sufficienter dividant passionem in tota latitudine sua. Primum patet inductione, nam passiones perfectivae, ut sunt intellectio, volitio, illuminatio, per se loquendo, in instanti fiunt, ut in IX Metaph. omnes docent, et theologi In I, dist. 17, ubi late Maior., q. 5; estque aperta sententia Aristot., et per se satis clara, ut supra tetigimus tractando de actibus immanentibus. Ex actionibus etiam physicis generatio substantialis in instanti fit. Aliae vero sunt successivae, ut est res clara, quam ex philosophia suppono. Secundum patet, quia illa duo membra includunt immediatam contradictionem, ratione cuius adaequate partiuntur divisum. Nam per passionem seu receptionem aliquam, aut simul recipitur tota forma quae acquiri potest, vel paulatim et per partes, nec potest inter haec duo membra medium reperiri. Quando ergo passio priori modo fit, est instantanea, quia fit tota simul et indivisibiliter; quando vero fit posteriori modo, est successiva, quia una pars eius fit prius quam alia. Recte ergo et sufficienter data est illa divisio. Nec dubitari potest quin utraque ex his passionibus, praesertim si accidentalis sit, ad hoc genus pertineat, cum utraque sit actus patientis quatenus tale est, seu quatenus tendit in aliquem terminum. Illud enim tendere neque dicit intrinsece successionem, sed transitum de potentia passiva in actum, seu in acquisitionem eius, neque etiam per se et intrinsece repugnat illi successio. Passio ergo praedicamentalis ut sic indifferens est ad illos duos modos, eosque sub se complectitur.

3. Passio instantanea dupliciter fieri potest .— Sed circa singula membra aliquid occurrit advertendum. Circa primum notandum est passionem instantaneam duobus modis fieri posse: primo, ita ut duret per solum instans, quomodo fit generatio substantialis, quatenus est passio seu transmutatio materiae ab una forma in aliam, quando fit simul in certa et determinata portione materiae, et a causa univoca, a qua non pendet effectus in conservari, sed in fieri tantum; illa enim actio, et consequenter etiam passio, et unico momento fit, quia simul fit, et unico etiam momento durat, quantum est ex se, quia non conservatur ab agente; unde vocari potest illa passio instantanea transiens. Alia vero est permanens, quae licet in momento fiat, durat tamen quamdiu effectus durat qui a tali causa procedit, quia nimirum ab illa pendet in fieri et in conservari; et huiusmodi est illuminatio, intellectio, etc. Est autem de nomine quaestio an talis passio nomen illud mereatur pro toto tempore quo durat, vel solum pro primo instanti; nam res iam satis constat, ut in superioribus adnotatum est.

4. Hoc vero discrimen inter has actiones accidentale est, quia solum sumitur ex perseverantia maiori vel minori in eodem esse; quae differentia est tantum accidentalis, immo includit quamdam extrinsecam denominationem, ut constabit clarius ex iis quae infra dicemus de durationibus rerum. Quaelibet ergo ex dictis passionibus ex se nata esset durare quolibet tempore, si ab agente conservaretur; quod vero interdum duret, interdum non duret, provenit ex conditione agentis, nimirum, quod sit univocum vel aequivocum, vel certe quod naturaliter vel libere agat, quae conditiones per se non variant essentialiter passiones ex actionibus resultantes. Ex quo etiam fit ut, licet hae actiones et passiones ex se aptae sint fieri in instanti nostri temporis, propter quod instantaneae vocantur, nihilominus tamen eis non repugnat fieri coexistendo tempori nostro, vel ex libertare agentis, vel certe quia contingit non aliter fieri applicationem passi ad sphaeram activitatis agentis. Illa vero coexistentia non est per coextensionem partium: id enim repugnat passioni, quae supponitur esse indivisibilis et tota simul; sed est per coexistentiam totius mutationis indivisibilis in toto aliquo tempore, vel in qualibet parte, vel quolibet instanti intrinseco eius. Quapropter, licet talis passio vel mutatio per coexistentiam dicatur esse in tempore, tamen secundum intrinsecam durationem semper fit in instanti, ut latius constabit in disputatione de durationibus.

5. Duplex modus successivae passionis . — Circa aliud membrum considerandum est duobus modis intelligi posse passionem fieri paulatim et per partes. Primo, continuo fluxu, qualem experimur in motu locali, ut apertissime, verbi gratia, in motu solis; ex quo etiam fit ut passiva illuminatio aeris ab initio diei continue crescat usque ad perfectum diem. Alio modo potest intelligi illa successiva passio fieri discrete, vel (ut aiunt) per interruptas morulas, sive singulae earum in seipsis instantaneae sint, sive successivae et continuae, ut si fingamus aquam paululum calefieri, et statim quiescere, et post breve tempus iterum calefieri, etc. Hic posterior modus successionis manifeste est accidentarius, praesertim in passionibus physicis, quidquid sit de angelicis, de quibus tamen idem opinamur, ut attingemus etiam in disputatione de durationibus. Ratio vero est quia haec successio discreta non est nisi multiplicatio plurium passionum, quarum una post aliam fit sine ulla unione earum inter se; et ideo talis successio erit eis per accidens; sicut accidentarium est uni homini quod alius antea fuerit genitus, vel postea futurus sit. Quapropter, licet respectu termini vel subiecti quaelibet earum passionum dicatur partialis, quia per eam vel solum patitur subiectum secundum unam partem, vel solum acquiritur terminus secundum partem, tamen respectu alterius mutationis nulla est partialis proprie et actualiter, quia actu non componunt aliquam mutationem per se unam, sed solum numerum quarumdam mutationum, quae in genere mutationis est unitas per accidens, quidquid sit an in genere quantitatis vel numeri sit vel concipiatur potius tamquam quid per se unum. Haec ergo successio discreta, cum per accidens sit, non refert ad variandam speciem seu essentialem rationem passionis. Prior vero successio videtur esse magis per se, quia ob continuitatem fluxus est aliqua unio inter partes talis mutationis, et consequenter aliqua unitas per se in tota mutatione, et ideo de illa est nonnulla maior difficultas.

Differantne essentialiter momentanea et successiva passio

6. Aliquorum sententia .— Hinc ergo nascitur dubium an illa duo membra essentialiter dividant passionem ut passio est; quod idem tractari solet de mutatione in communi, et potest etiam tractari de actione. Videtur ergo nonnullis philosophis illa duo membra semper esse essentialiter diversa. Et potest probari a simili de motu, vel potius ex identitate: nam diximus motum, secundum completam et proportionatam rationem suam, non differre a passione; in motu autem esse successionem, vel esse mutationem instantaneam, sunt differentiae causantes diversitatem essentialem; ergo et in passione. Probatur minor, quia motus qui est successivus, essentialiter est successivus, et mutatio instantanea etiam essentialiter est instantanea, quia et huic intrinsece repugnat habere successionem, et illi esse totum simul. Et confirmatur, nam motus essentialiter est tendentia quaedam: tendentia autem sine fluxu et successione intelligi non potest. Et confirmatur secundo, nam alias nullum esset ens essentialiter successivum; nam maxime tempus, quod non babet successionem nisi ratione motus; ergo si aliquod est ens essentialiter successivum, non est nisi motus.

7. Opposita sententia .— Alii vero contrarium sentiunt, illa, scilicet, duo passionum genera solum accidentaliter differre, nisi ex terminis vel aliunde sumatur differentia essentialis. Ratio est quia passio successiva solum differt ab instantanea in hoc quod partes eius sint simul, vel una post aliam; sed hoc est valde accidentarium ad variandam essentiam passionis. Nam sicut in ipsamet forma quae fit, accidentarium est quod una pars eius prius fiat quam alia, nec minus esset accidentarium si dum una pars succedit, alia corrupta esset, ut in nutritione seu aggeneratione fortasse contingit, ita in acceptione talis formae quae idem est cum passione, videtur accidentarium quod una pars post aliam vel omnes simul fiant. Et confirmatur argumento supra insinuato, nam quod passio breviori aut longiori tempore fiat, accidentarium est actioni, si alioquin idem esse per eam acquiritur; ergo etiam erit accidentarium, etc.

8. Auctoris sententia .— In hac re oportet imprimis cavere ne committatur aequivocatio. Non enim est dubium quin passionem esse successivam, vel instantaneam, sint modi ita diversi ut si formaliter comparentur possit unus dici essentialiter diversus ab alio, sicut punctus est essentialiter distinctus a linea, aut instans a tempore, aut relatio propinquitatis, vel simultatis, a relatione distantiae. Quocirca, si inter passionem successivam et momentaneam fiat comparatio in sensu formali, vel composito (ut ita dicam), non est dubium quin possint dici specie differre, sicut album, ut album, differt specie a nigro; ad eumdem enim modum, successivum, ut successivum, potest dici specie differre ab instantaneo. Unde si supponatur nomen aliquod significare passionem successivam quatenus talis est, ut, verbi gratia, nomen motus , nomen autem mutatio significare passionem instantaneam, quatenus talis est, sic dici poterunt in praedicto sensu motus et mutatio specie differre, et in eodem saltem erit verum successionem esse de ratione motus formaliter sumpti, sicut albedo est de essentia albi ut album est. Verumtamen hic sensus, licet satis vulgaris videatur, non sufficit ad rem de qua agimus explicandam. Nam potissime inquirimus an illi duo modi, scilicet, successive fieri vel in instanti, accidentales sint passionibus vel actionibus quibus conveniunt, an vero sint ita intrinseci, ut causent vel indicent in eis essentialem diversitatem, non tantum in praedicto sensu formali aut composito (id enim nullius fere momenti est), sed simpliciter inter ipsasmet passiones secundum se.

9. In hoc ergo sensu distinctione mihi utendum videtur. Quandocumque enim passio aliqua successive fit, necessaria est in termino eius aliqua latitudo, sive intensionis sive extensionis, ratione cuius habere possit locum talis successio. Interdum igitur potest huiusmodi successio esse omnino intrinseca mutationi vel passioni, ex vi et repugnantia quam partes eius habent ex natura sui termini; aliquando vero non est successio ita intrinseca ex vi termini, sed ex parte agentis provenit, quia non potest simul vincere suum contrarium, vel non vales seque transfundere actionem illam in distans et proximum.

10. Dubii resolutio .— Dico ergo passionem non esse diversam in specie ex hoc praecise quod successiva sit vel instantanea; nam si hae conditiones seu duo modi non proveniant ex intrinseca natura termini per se considerata, accidentalia sunt, et ideo non variant essentialiter passionem vel mutationem; si vero proveniant per se ex intrinseca natura ipsius termini, tunc quidem passiones erunt essentialiter diversae, non tam ob successionem vel carentiam eius, quam ob diversitatem terminorum. Exemplis haec omnia declarantur, nam illuminatio vel calefactio intensiva potest fieri successive et in instanti, ut suppono, et in illuminatione est res manifesta, etiam experientia; est autem similis ratio de calefactione, nam licet ob resistentiam contrarii frequentius fiat successive, tamen si contingat fieri in passo non resistente, simul fiet tota, quia ex parte ipsius qualitatis non repugnat fieri simul, sicut non repugnat esse simul; agens autem simul agit quantum potest, quando non est resistentia. Hinc ergo constat, huiusmodi termino extrinsecum et accidentarium esse quod successive fiat; igitur etiam ipsi mutationi vel passioni accidentarium est ita fieri. Et quoad hanc partem recte convincunt rationes posterioris sententiae. Idemque est in successione, quae secundum extensionem subiecti esse solet in alteratione vel aggeneratione; nam ex parte terminorum non repugnaret totam illam qualitatem vel formam simul introduci in omnes partes subiecti vel materiae, quia simul in omnibus manet, et successio solum provenit ex defectu virtutis agentis vel applicationis passi. Quin etiam non repugnat ut eadem numero actio vel passio quae successive inchoata est, tota simul perseveret et duret. Ut sol successive illuminat hunc aerem, vel intensive, quia quo propinquius accedit eamdem partem, eo intensius illam illuminat, vel extensive, quia quo plus ascendit, eo ad ulteriores partes illuminandas attingit; et nihilominus eadem actione qua successive produxit sex gradus luminis, illos simul conservat aliquo tempore vel instanti. Sicut ergo illa successio accidentaria est ipsi lumini, ita etiam illuminationi; est ergo eiusdem speciei, sive fiat simul, sive successive. Et eadem ratione ignis, quatenus habere potest successionem secundum extensionem.

11. At vero quando inductio formae est instantanea et indivisibilis ex intrinseca natura et necessitate talis formae, tunc talis passio secundum eam rationem essentialiter diversa erit a passione successiva. Ut generatio substantialis ex intrinseca ratione sui termini est indivisibilis quoad intensionem, et ideo postulat fieri (si in determinato subiecto fiat) tota simul et in instanti intrinseco, et ideo essentialiter differt ab omni †6 actione vel mutatione, quae vel habet vel habere potest successionem secundum intensionem. Idemque erit de quacumque mutatione ad qualitatem, si etiam sit indivisibilis secundum intensionem. Ratio autem huius diversitatis non oritur ex praecisa carentia successionis, sed ex eo quod forma, natura sua indivisibilis intensive, diversa est specie a forma intensibili natura sua, et ideo acquisitiones talium formarum etiam sunt natura sua specie diversae.

12. Pari modo philosophandum est, si datur aliqua passio vel mutatio quae ex intrinseca natura termini necessario postulet successionem, nam illa erit essentialiter diversa, tam a mutatione necessario indivisibili ex vi termini, quam ab illa quae indifferens est ad successionem et carentiam eius, quantum est ex parte termini, quia licet sola successio non indicet diversitatem essentialem, tamen intrinseca necessitas eius satis illam significat. Non invenio autem inter puras mutationes, ad qualitatem vel substantiam tendentes, aliquam quae huiusmodi intrinsecam successionem necessario habeat. Idem est de acquisitione quantitatis propria, nam semper comitatur aliquam alterationem et aggeneratione. Solum in locali corporum mutatione videtur huiusmodi genus successivae passionis intervenire, quia terminus illius motus talem habet extensionem et latitudinem, ut repugnantiam saltem naturalem involvat quod in momento acquiratur aut pertranseatur. Quamquam si attente consideretur illa repugnantia quae ibi intervenit, non est tantum ex parte termini, sed etiam ex parte ipsius mobilis, quod neque secundum se totum neque secundum aliquam sui partem potest simul locum proximum et distantem occupare; unde in substantiis spiritualibus cessat aliquo modo ea repugnantia, ut disp. LI attingemus. Quacumque autem ex parte illa tam intrínseca successio oriatur, satis indicat essentialem diversitatem inter illud genus mutationis seu passionis, et omnes alias quae in instanti fiunt aut fieri possunt.