SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLIII. DE POTENTIA ET ACTU
SECTIO II. AN POTENTIA ACTIVA ET PASSIVA SEMPER RE, VEL INTERDUM TANTUM RATIONE DIFFERANT

SECTIO II. AN POTENTIA ACTIVA ET PASSIVA SEMPER RE, VEL INTERDUM TANTUM RATIONE DIFFERANT

1. Potentiae aliquot dantur pure activae .— Iam vero sequitur explicandum quod secundo loco propositum est de distinctione illorum membrorum inter se. Et imprimis suppono dari aliquas potentias pure activas, quas certum est et re et essentia distingui a potentiis vere ac proprie passivis, sive sint pure passivae, sive non. Primum patet in omnibus potentiis quae per se primo ordinantur ad agendum per actionem transeuntem, tamquam principia talium actionum in suo ordine completa, ut est, verbi gratia, intellectus agens, potentia motiva viventis, aut potentia attractiva quae est in magnete, vel impulsiva quae est in vi expellente, et similes; hae namque potentiae sunt principia agendi, ut constat, et non sunt principia patiendi, quia nec patiuntur recipiendo proprium actum seu actionem suam, quia non agunt actione immanente, neque etiam patiuntur recipiendo aliquid per modum actus primi quo compleantur in ratione principii agendi; quia, ut suppono, sunt principia completa in suo ordine, id est, proxima, vel instrumentalia, et non requirunt ulteriorem actum quo intrinsece compleantur ad agendum. Nec refert quod huiusmodi facultates interdum indigent applicatione vel motione alterius potentiae ut suas actiones exerceant, ut potentia loco motiva animalis indiget motione appetitus; haec enim motio non fit per physicam actionem et passionem circa ipsammet potentiam loco motivam, sed fit per sympathiam potentiarum eiusdem animae; et ideo hoc non impedit quominus talis facultas, physice ac proprie loquendo, sit pure activa.

2. Pure activae potentiae realiter differunt a passivis .— Altera vero pars, quod, nimirum, talis potentia et re et essentia distincta sit a potentia passiva, facile constat tum inductione, tum etiam ex propria ratione et fine talium potentiarum; adeo eni, diversus est, ut satis indicet essentialem versitatem in huiusmodi potentiis. Nam si potentia sit pure passiva, habet munus primo diversum a potentia pure activa; unde non minus inter se distinguuntur quam materia et forma inter se differunt, eo quod una potentia sit passiva et altera actus formalis. Si vero potentia non sit pure passiva erit activa per actionem immanentem; potentia autem quae tantum est principium actionis transeuntis omnino differt a potentia quae est principium actionis immanentis, quoniam et tales actiones et tales modi operandi sunt omnino diversi, ut per se constat. Itaque in hac parte nulla est dubitandi ratio, nec difficultas alicuius momenti occurrit.

Deturne qualitas quae sit potentia pure passiva

3. An vero e converso sit aliqua potentia pure passiva, quae propriam speciem qualitatis constituat, non immerito inquiri potest. Dico autem quae propriam speciem qualitatis constituat , quia (simpliciter loquendo) in tota latitudine entis non est dubium quin sint aliquae potentiae seu capacitates pure passivae, ut est materia in genere substantiae, et suo modo quantitas in ordine ad multa accidentia corporalia. Verumtamen nec potentia materiae spectat ad genus qualitatis, sed substantiae, nec etiam capacitas passiva quantitatis est qualitas aliqua, nec habet aliquam propriam specificationem entis, diversam ab ipsa quantitate; quia illa res quae est quantitas non est per se primo instituta ad illud munus, sed quasi consequenter vel concomitanter id habet in vi suae entitatis, ut in superioribus declaratum est, praesertim disp. XIV. Ex quo etiamin praecedenti disputatione annotavimus solam illam facultatem pertinere ad determinatam speciem qualitatis, quae per se primo:x natura sua instituta est et ordinata ad aliquem actum. Hic igitur inquirimus an sit aliqua potentia accidentalis quae per se primo ex natura sua sit instituta solum ad recipiendum aliquem actum accidentalem; nam, si talis potentia detur, illa erit proprie pure passiva, et ad hanc speciem qualitatis pertinebit et propriissime a potentia activa condistinguetur.

Argumenta partis affirmativae

4. Quod ergo tafia potentia detur, suaderi potest primo ex ipsa divisione ab Aristotele tradita. Secundo, quia datur potentia substantialis pure †3 passiva, per se primo ordinata ad actum substantialem; cur ergo non poterit in ordine accidentium dari simile genus potentiae? Tertio inductione, nam Aristoteles, II de Generatione, calorem et frigus dicit esse qualitates activas, humiditatem vero et siccitatem, passivas. Ita in acre diaphaneitas censetur esse potentia pure passiva ad recipiendum lumen. Quarto, quia D. Thom., q. 1 de Virtut., a. 1, attingens hanc divisionem, trimembrem eam facit; ait enim quamdam esse potentiam pure activam, aliam pure passivam; alia vero (inquit) agens et acta. Et in secundo ordine ponit vires sensitivas; sunt ergo sensus potentiae pure passivae. Quinto argumentari possumus, quia omni naturali potentiae activae correspondet passiva, et e converso, teste Aristotele, IX Metaph.; ergo, si datur potentia accidentalis pura activa et ad actum accidentalem ordinata, dabitur etiam potentia accidentalis pure passiva illi proportionata.

Pars negativa suadetur ac definitur

5. Humiditas et siccitas, nec potentia nec pure passiva .— Atque haec quidem sentenda poterit facile et sine inconvenienti defendi, praesertim si aliquo sufficienti experimento possit talis †4 modus potentiae convinci. Ego vero hactenus non inveni qualitatem aliquam quae solum instituta sit ad hoc munus recipiendi tantum alias qualitates vel accidentia. Non est autem confundenda ratio materialis seu passivae dispositionis, cum potentia proprie receptiva; quantitas enim est suo modo dispositio materialis et passiva respectu substantialis formae, et nullo modo dici potest potentia receptiva illius; et in qualitatibus tertiae speciei, quamplures sunt dispositiones materiales ad formam substantialem, et non sunt potentiae receptivae. Ratio, ergo, dispositionis solum consistit in propria informatione cum proportione quadam ad effectum alterius formae, non tamen cum propria receptione ipsius formae ad quam ordinari debet propria potentia receptiva. Unde quod de humiditate et siccitate ex Aristotele affertur, nullius momenti est, tum quia constat illas esse qualitates activas, quamvis non tanta efficacia quanta frigus et calor, quarum comparatione illae passivae dicuntur; tum etiam quia nulla ex his primis qualitatibus collocatur proprie et essentialiter sub propria specie qualitatis, quae est potentia, ut nunc de illa disserimus, quod in praecedenti disputatione declaratum et probatum est; tum denique quia siccitas et humiditas non sunt tales qualitates quae in se recipiant alias qualitates vel formas quibus actuentur, in quo propria ratio potentiae passivae consistit; sed disponunt materiam ad receptionem formae substantialis, vel aliorum etiam accidentium, et sub ea ratione passivae vocantur, non quidem passivae potentiae, sed passivae qualitates, quae ad tertiam speciem pertinent; quo modo etiam calor et frigus sunt qualitates passivae, quamquam comparatione aliarum activae nominentur.

6. Diaphaneitas non est potentia passiva .— Atque eodem modo videtur diaphaneitas esse dispositio subiecti ad recipiendum lumen, et non propria potentia receptiva talis actus, neque ad huna finem per se primo instituta ex natura sua. Cuius signum estquia illa proprietas diaphaneitatis connaturalis est multis corporibus quae neque natura sua habent lumen innatum, neque ad suum connaturalem statum illud postulant, ut de acre constat, et vitro, ac similibus. Si autem haberent connaturalem potentiam per se primo ordinatam ad talem actum recipiendum, etiam ipse actus pertineret ad perfectionem connaturaliter debitam huiusmodi rebus. Non est ergo diaphaneitas huiusmodi potentia, †5 sed ad summum se habet ut dispositio talium corporum necessaria ut possint lumen recipere, quamvis non recipiatur immediate in ipsa diaphaneitate, sed in quantitate corporea; sicut etiam est dispositio ad recipiendas species visibiles; vel sicut raritas est dispositio ad recipiendas species soni, aut odoris, vel etiam ad recipiendum calorem perfectum. Et frequenter una qualitas est dispositio ad aliam, etiamsi non sit potentia receptiva illius. Itaque in toto ordine qualitatum naturalium nulla apparet quae per se primo instituta sit ut sit tantum potentia passiva; in ordine vero qualitatum seu potentiarum vitalium, aliquae sunt potentiae passivae, non tamen pure passivae, ut videbimus; ergo, simpliciter loquendo, nulla est qualitas essentialiter spectans ad secundam speciem, quae sit pura potentia passiva; diaphaneitas enim et similes qualitates potius ad tertiam speciem pertinent.

7. Neque ex divisione Aristotelis aliquid in contrarium colligi potest, tum quia ille non loquitur de sola potentia quae est determinata species qualitatis, sed generaliter et transcendenter de potentia prout dicitur de quacumque aptitudine activa vel passiva, quo modo iam diximus dari aliquas potentias pure passivas; tum etiam quia, licet divisionem intelligamus de potentia in priori proprietate sumpta, non oportet illud membrum intelligere de potentia pure passiva. Nam intellectus et sensus vocantur ab Aristotele potentiae passivae, etiamsi pure passivae non sint, sed aliquid activitatis habeant. Immo hoc modo videtur commodius explicari divisio; nam si esset quaedam potentia pum passiva et alia pure activa, addendum esset tertium membrum potentiae, veluti mixtae seu complectentis unite rationem potentiae activae et passivae, ut D. Thomas citato loco significavit; at vero si nulla est potentia pure passiva, optime intelligimus omnem potentiam quae per se primo et quasi ultimate ordinatur ad recipiendum, passivam appellari, etiamsi aliquid activitatis habeat. Verum est rationem hanc per se non sufficere ad ostendendum nullam esse potentiam pure passivam; nam, illa posita, dici posset sub illo membro comprehendi tum illam tum etiam quamcumque aliam quae per se receptiva sit, etiamsi aliunde aliquid activitatis habeat. Vel certe dici posset potentiam illam quae simul est activa et passiva, aut sub diversis rationibus ad illa duo membra pertinere, aut certe ad illud membrum spectare cuius rationem magis participat; ut sensus dicitur absolute potentia passiva, quia magis passivus est quam activus. Appetitus vero e converso dici potest potentia activa, quia magis activus est quam passivus. Nihilominus tamen declaratur satis ex discursu facto, commodissime explicari divisionem datam, etiamsi nulla qualitas detur quae sit pura potentia receptiva.

8. Substantia nulla eget qualitate quae sit potentia pure passiva .— Potestque sufficiens ratio reddi ob quam huiusmodi potentia non sit substantiis necessaria. Nam substantiae spirituales per seipsas sunt immediate capaces omnium accidentium quae in eis esse possunt et non sunt actus vitales vel habitus ad illas proxime ordinati. Ad hos autem actus vel habitus recipiendos, habent quidem potentias passivas, non tamen pure passivas, quia sunt potentiae vitales quae necessario habent aliquam activitatem. Neque ad ipsas potentias recipiendas, vel ad aliquod aliud accidens indigent peculiari potentia passiva, non vitali; quia eadem ratione ad illammet potentiam recipiendam indigerent alia, et sic procederetur in infinitum. Substantiae vero corporeae, quia substantialiter compositae sunt ex actu et potentia essentialibus, indigent imprimistamquam fundamento sui esse (ut ita dicam) potentia substantiali pure receptiva primo et per se actus substantialis; tamen illamet consequenter est receptiva, seu sufficiens et proxima ratio recipiendi aliquod accidens, nimirum quantitatem; per quantitatem vero est substantia corporea (quantum ad puram receptionem spectat) sufficienter apta ad alia accidentia recipienda, quae vel communia sunt inanimatis corporibus, vel immediate consequuntur formam ut informantem materiam, tamquam facultates, vel potentiae materiales eius; ad has enim recipiendas non potest alia peculiaris potentia requiri, ne in infinitum procedendum sit ob paritatem rationis. Solum ergo ad quosdam peculiares actus, nimirum vitales et inmanentes, requiruntur accommodatae potentiae receptivae, ob singularem illorum conditionem et naturam; illae tamen potentiae non possunt esse pure passivae, cum vitales sint. Nulla ergo occurrit causa ob quam sit in rerum natura necessaria talis qualitas quae per se primo ad solum munus recipiendi instituta sit; et ideo probabilius videtur nullam esse huiusmodi potentiam accidentalem pure passivam.

Responsio ad argumenta

9. Rationes vero in contrarium propositae omnes sunt solutae ex dictis, praeter quartam et quintam. Ad quartam ergo dicitur D. Thomam ibi non dividere potentiam in communi, sed potentiam agentem, nam cilla (inquit) est potentia tantum agens, cilla tantum acta vel mota; alia vero agens et acta. Ex quibus verbis plane constat primum et tertium membrum continere potentias activas. Explicans vero secundum membrum, ait: Illae vero potentiae sunt tantum actae, quae non agunt nisi ab aliis motae, neque est in eis agere vel non agere, sed secundum impetum naturae moventis agunt. Hoc ergo modo collocat D. Thomas sensus in secundo illo membro; neque enim existimare potuit potentias sensitivas omni carere activitate, cum sint potenttae vitales, et ideo saepe ipse D. Thomas docet earum actus esse immanentes, I, q. 54, a. 2, et I-II, q. 31, a. 1. Sed de illa divisione D. Thomae plura dicemus disputatione sequenti, sect. 1.

Exponitur axioma: omni potentiae activae correspondet passiva proportionata

10. Quinta obiectio fundatur in illo principio, quod omni potentiae activae correspondet potentia passiva, et e converso. Quod sub his terminis non inveni expresse in Aristotele, et nonnulla indiget interpretatione. Nam imprimis, si loquamur de potentia activa absolute et simpliciter, ut comprehendit etiam divinam potentiam, illi non correspondet aliqua potentia passiva quae sit veluti adaequatum susceptivum actionis eius; quia potest agere extra omnem potentiam passivam, et ipsammet primam passivam potentiam potest efficere; sed correspondet adaequate quidquid possibile est potentia obiectiva, vel potentia logica, seu per non repugnantiam essendi. Unde etiam respectu illius actionis quam potest in subiecto vel ex subiecto efficere, non correpondet adaequate potentia passiva naturalis, sed simpliciter potentia receptiva, sive naturalis, sive obedientialis, ut latius theologi disputant. Et quoad hoc idem esse existimamus de potentia creaturae, quatenus a Deo assumi potest ut instrumentum supra omnes naturae leges, de quo alias.

11. Si autem loquamur de potentia activa naturali seu connaturali alicui agenti creato, sic, absolute loquendo, verum est nullam esse potentiam activam connaturalem creaturae cui non respondeat aliqua potentia passiva connaturalis etiam alicui creaturae, quaeque naturaliter recipere possit talem actum vel effectum. Et ratio est, quia nulla potentia activa creata (ut supponimus ex tractatis in superioribus) est activa nisi ex praesupposito subiecto, quia non potest agere ex nihilo; ergo si talis potentia activa est naturalis alicui creaturae, necesse est ut respondeat in rebus etiam creatisaliqua potentia receptiva illius effectus. Quia potentia activa respicit effectum vel actionem simpliciter possibilem, non est autem possibilis actio vel effectus †6 essentialiter pendens ex subiecto, nisi sit in rerum natura subiectum capax talis actionis, ex quo possit talis effectus fieri; quia non est res possibilis simpliciter, nisi sint possibiles causae omnes quae ad talem rem necessariae sunt. Rursus necessarium est ut capacitas seu potentia talis subiecti naturalis sit, id est, ad connaturalem actum, quia agens naturale non potest efficere actum seu formam supernaturalem. Haec autem ratio non tam probat dari actu potentiam passivam, si datur activa, quam esse possibilem. Neque id est mirum, quia scientia et demonstratio abstrahit ab actuali existentia. Consequenter tamen satis probabili ratione philosophica ostenditur esse consentaneum naturis rerum et perfectioni universi ut si in eo datur virtus activa naturalis, detur etiam materia vel subiectum circa quod possit talis virtus naturaliter operari; quia alias superflua esset talis virtus in rerum natura, cum necessario caritura esset actione sua.

12. Atque simili discursu etiam a contrario colligitur, si datur potentia passiva alicuius ordinis, in eodem dari, per se loquendo, potentiam activam proportionatam, per quam possit in actum reduci. Tum quia etiam illa potentia respicit actum simpliciter possibilem; tum etiam quia alias superflua esset talis potentia in rerum natura. Dico autem per se loquendo , quia ex accidente fieri potest ut potentia passiva naturalis non possit reduci ad aliquem actum ab ullo agente naturali; ut materia, verbi gratia, non potest recipere a naturali agente formam quam semel habuit et amisit; id enim censetur quasi per accidens, ex defectu alicuius circumstantiae necessariae ad illam actionem. Per se vero satis est quod illa potentia, absolute sumpta, potuit ad talem actum reduci virtute agentis naturalis, eo vel maxime quod non est necesse ut potentia passiva, quae adaequate respicit aliquem gradum vel latitudinem actuum plures et specie et numero diversos comprehendentem, possit de facto ad omnes illos actus in specie et numero ab aliquo agente naturali reduci; quia, si ad plures illorum reducatur, iam non erit supervacanea illa potentia in rerum natura. Unde verisimile mihi est materiam primam recipere posse plures formas, vel specie vel numero distinctas, quam nunc possint fieri virtute causarum naturalium huius universi, nam ex hac materia posset Deus (ut opinor) alia elementa specie distincta procreare, et consequenter alia mixta. Item posset alios caelos condere, qui possent alias formas inducere in hanc materiam, quas hi caeli non possunt; neque enim vim habent agendi infinitam; potentia autem materiae quodammodo infinita est. Quare sola divina potentia, ut vim habet educendi formam ex materia, videtur esse simpliciter adaequata capacitati eius.

13. Ex hac vero quasi mutua relatione inter potentiam activam et passivam colligi non potest quod, si datur qualitas quae sit potentia pura activa, danda sit etiam qualitas quae sit potentia pura passiva. Primo quidem, quia, ut activa potentia respiciat et exerceat proprium actum possibilem, satis est quod habeat potentiam passivam proportionatam, sive illa sit pura passiva, sive non; hoc enim nihil refert ad activitatem alterius. Ut intellectus agens est potentia pure activa, cui sufficienter respondet ut passiva intellectus possibilis, qui respectu illius actionis pure passive se habet, quamvis alias aliquam vim agendi habeat. Deinde, quia non est necesse ut, si potentia activa sit qualitas per se instituta ad agendum, potentia passiva sit etiam qualitas per se primo instituta ad recipiendum; nam calor, ut est virtus instrumentaria ignis, immediata agit in potentiam substantialem materiae primae, educando formam substantialem de potentia eius; ut varo est principalis virtus calefaciendi, agit in corpus ut affectum quantitate, neque aliqua alia peculiaris potentia passiva respondet; et ita fere accidit in aliis qualitatibus physicis et activis actione transeunte. Et ratio est, quia non oportet ut actui accidentali respondeat potentia receptiva eiusdem generis, ut supra, disp. XIV, ostensum est. Item, quia ut vis agendi sit convenienter instituta et proprium munus exercere possit, satis est quod habeat in natura passum proportionatum, sive tale subiectum habeat potentiam passivam per se primo ordinatam ad illud munus, sive tantum consequenter et secundario et iuxta doctrinam traditam in praedicta disp. XIV.

Sitne aliqua potentia activa simul et passiva

14. Res eadem activa simul et passiva potentia esse potest .— Ultimo dicendum superest an sit aliqua potentia quae nec pure activa, nec pure passiva sit, sed utramque rationem complectatur. In quo partim potest esse quaestio ad rem spectans, partim ad modum loquendi vel concipiendi nostrum. Potest enim quaeri an eadem qualitas esse possit simul et per eamdem entitatem virtus agendi et patiendi, vel respectu diversorum, vel respectu suiipsius. Et in hoc sensu censeo esse certam partem affirmantem. Et quidem de priori parte, scilicet, respectu diversorum, non invenio controversiam aut dissensionem inter auctores. Et patet inductione, nam intellectus possibilis est passiva potentia respectu intellectus agentis, et est activa respectu intellectionis. Et ratio est quia respectu diversorum actuum nulla est repugnantia quod idem sit principium agendi unum et recipiendi aliud. De altera vero parte, scilicet, respectu suiipsius, est controversia inter auctores; nam in hoc sensu haec quaestio coincidit cum illa, an idem possit agere in seipsum secundum idem, quam supra, disp. XVIII, late tractavimus. Tamen, quod ad rem praesentem attinet, vix potest esse opinionum diversitas; nam, licet controversum sit an eadem res possit esse principium proximum et adaequatum, activum et passivum eiusdem actionis, tamen, quod eadem numero facultas simul habeat vim agendi et sit principium recipiendi actionem quam elicit, non potest cum aliqua probabilitate dubitari, supposita vera doctrina de actibus immanentibus, qui recipiuntur in eisdem potentiis a quibus eliciuntur, sive ad eam effectionem indigeant aliquo alio comprincipio, ut specie vel obiecto, aut alio simili, sive non. Nam quidquid in hoc sentiatur, verum nihilominus est eamdem facultatem secundum rem esse simul potentiam activam et passivam respectu eiusdem actus et respectu suiipsius, quatenus eumdem actum et recipit et elicit. Et ratio est quia illamet qualitas, quatenus habet actualem perfectionem talis speciei potest esse virtus eminenter vel virtute continens alium actum, et potest esse formaliter actuabilis per eumdem actum, ut in praedicta disp. XVIII latius diximus. Nec in hoc occurrit nova difficultas quae ibi tractata non sit.

15. Res simul activa et passiva, in una an in duplici specie collocanda.— His autem de re ipsa suppositis, poterit esse quaestio, an illa res collocetur in duplici specie potentiae, vel in una quae simpliciter et unite illam utramque rationem complectatur. Et hanc censeo magis esse quaestionem de modo concipiendi aut loquendi nostro quam de re. Nam in re existimo nullam esse distinctionem actualem et ex natura rei inter potentiam illam ut activam et ut passivam, quia illa qualitas essentialiter includit utramque rationem ita ut impossibile sit etiam de potentia Dei absoluta rem illam conservari, quin utramque rationem simul habeat, aut alteram ab altera separari; ergo signum est nullam esse distinctionem in re. Item quia illa entitas, verbi gratia, voluntas, adaequate instituta est ad agendum et recipiendum actum volendi, quia utrumque est per se ac simpliciter necessarium ad volendum; ergo respectu illius entitatis non potest una ratio illarum censeri essentialis et altera modus accidentalis, quia non est maior ratio de una quam de alia; ergo utraque est essentialis eidem entitati; ergo non est distinctio actualis et ex natura rei inter illas. Patet consequentia, quia, ut disp. VII ostendimus, huiusmodi distinctio non intercedit nisi inter rem et modum qui sit aliquo modo accidentalis et extra essentiam eius.

16. Atque hinc fit ut adaequate et complete concipiendo ac definiendo essentiam illius qualitatis, revera tantum sit unica potentia unite et simpliciter includens rationem potentiae activae et passivae, nam simul ac per se primo instituta est ut sit principium proximum agendi et recipiendi talem actum. Qui modus potentiae solum in cognoscitivis et appetitivis invenitur, quia hae solae habent actus immanentes, ad quos solos necessarium est tale potentiarum genus. An vero quatenus illa qualitas seu potentia per nostros inadaequatos conceptus distingui potest in activam et passivam, dicenda sit habere duplicem rationem formalem potentiae et in duplici specie qualitatis seu potentiae constitui, censen esse quaestionem parvi momenti, et magis ad modum loquendi quam ad rem pertinere.

17. Unde facile potest quis opinari et defendere quod sicut actio et passio, licet tantum distinguantur ratione ratiocinata, diversa genera constituunt, ita principium proximum agendi et patiendi, licet interdum non distinguantur re, sed nostris conceptibus, pertinent ad diversas species praedicamentales potentiae. Sicut etiam memoria et intellectus numerari solent ut diversae potentiae, quamvis ratione tantum distinguantur; ita ergo potest aliquis loqui de intellectu quatenus activus vel passivus est. Facile enim defendi potest in genere qualitatis et sub specie potentiae hanc tantum esse unam simplicem speciem, quae ex vi suae differentiae ultimae, eo quod sit potentia vitalis et perfecta, comprehendit utramque rationem eliciendi et recipiendi suum actum. Nam quod hi respectus possint per nostros conceptus praescindi, non satis est ad distinguendas species potentiarum, quia ex neutro illorum respectuum praecise sumpto, completur perfecta natura talis potentiae. Quod maxime verum est physice considerando essentiam et speciem huiusmodi potentiae, atque ita frequentius de his potentiis loquimur; voluntas enim una potentia est, etiamsi simul sit activa et receptiva sui actus. Hoc igitur modo nos semper loquemur; magis enim consideramus has res secundum proprias et adaequatas essentias quas in re habent, quam secundum praecisionem mentis nostrae, ut etiam inter explicandas ipsas quatuor species qualitatis adnotavimus.

18. Ultima quaestionis resolutio ex dictis elicitur .— Et hinc praeterea colligimus quanta sit distinctio inter membra illius divisionis. Nam si quis velit species potentiae activae et passivae in omnibus distinguere, qomodocumque in eis reperiantur, et ita exponere divisionem illam, oportet ut consequenter dicat membra illa in communi sumpta distingui formaliter, abstrahendo a fomali distinctione, quae est per mentis praecisionem, et ab ea quae est per rerum distinctionem. At vero loquendo magis physice ac realiter, ut nos loquimur, dicendum est illa duo membra esse in re distincta, ita tamen ut a potentia quae passiva dicitur non excludatur in re ipsa omnis activitas. Sic ergo potentia activa dicitur quae est elicitiva suae actionis vel actus, non tamen receptiva, potentia vero passiva, quae est receptiva sui actus, etiamsi illius sit etiam elicitiva; hoc autem modo constat tales potentias semper esse in re distinctas, cum ab una in re ipsa excludatur munus recipiendi, ut superius declaratum est.

19. Definitio potentiae activae explicatur .— Et iuxta hanc interpretationem facile accommodatur huic divisioni definitio potentiae activae quam Aristoteles tradit, nimirum, quod sit principium transmutandi aliud in quantum aliud; nam loquendo de potentia pure activa, constat illam esse principium agendi in aliam potentiam a se distinctam, alioqui non esse pure activam. In hoc ergo sensu semper haec potentia est principium agendi in aliud. An vero necessarium etiam sit potentias distingui supposito vel saltem subiecto, secundum diversas partes eiusdem suppositi, ut hac etiam ratione dicatur potentia ex parte subiecti esseprincipium transmutandi aliud, ex professo tractatum est supra, disp. XVIII. Nunc satis constat ex vi rationis formalis potentiae activae, quantumvis pure activa sit, non esse id necessarium; quia, licet contingat potentiam receptivam esse in eodem supposito, et in eadem parte subiecti in quo est potentia activa, nihilominus activa potentia erit pure activa, et erit principium transmutandi aliud in quantum aliud, non tantum ratione distinctum, sed etiam in re ipsa, saltem secundum principia agendi et patiendi, quod satis est.

20. Potentiae passivae definitio iuxta dicta explicatur .— At vero definitio potentiae passivae ab Aristotele tradita difficilius accommodatur alteri membro illius divisionis iuxta expositionem datam; quia potentia passiva, prout a nobis declarata est, non semper est principium transmutationis vel passionis ab alio in quantum aliud. Nam potentiae animales vel spirituales, etiamsi passivae sint, immutant seipsas. Immo, loquendo de potentia passiva quae sit propria species qualitatis, nunquam est principium transmutationis ab alio, quia nunquam est pure passiva, ut diximus. Sed de hac re iam multa diximus, tum in indice aristotelico, tum etiam dicta disp. XVIII. Et ideo breviter dicendum est imprimis Aristotelem non definisse potentiam passivam in ea proprietate in qua pertinet ad peculiarem speciem qualitatis, sed absolute et quasi transcendenter, nam illa definitio etiam materiae primae et quantitati ut potentia passiva est convenit. Unde facile dici potest illam definitionem datam esse ab Aristotele de potentia pure passiva, et consequenter in eis definitionibus non meminisse earum potentiarum quae sunt veluti mixtae seu activae simul et passivae, quia fortasse solum egit de potentia, ut est principium actionis transeuntis, et physicae ac sensibilis transmutationis. Vel secundo dicendum est, cum dicitur potentia passiva esse principium transmutationis ab alio in quantum aliud, non excludi, quin ipsamet res quae est potentia passiva possit etiam active concurrere ad illam transmutationem, sed indicari praeter illam requid semper aliquid aliud, sive ut integrum principium actionis, sive ut partiale, seu ut complementum principii, sive ut aliquo alio modo excitans et movens talem potentiam ad agendum. Vel certe dici potest particulam illam ab alio correctam esse et limitatam per particulam disiunctivam vel prour alterum est: nam per eam significatur non semper requiri distinctionem in re, sed formalem vel virtualem interdum satis esse, quae in hoc consistit, quod principium patiendi semper est in potentia formali ad actum recipiendum. Quod si aliquando illa eadem res est principium activum talis actus, non est sub ea ratione, sed quatenus illa res virtute aut eminenter continet talem actum, ut in dicto loco latius tractatum et explicatum est.