SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXI. DE PRIMA CAUSA EFFICIENTI ET ALTERA EIUS ACTIONE, QUAE EST CONSERVATIO
SECTIO PRIMA. AN POSSIT RATIONE NATURALI DEMONSTRARI ENTIA CREATA IN SUO ESSE SEMPER PENDERE AB ACTUALI INFLUXU PRIMAE CAUSAE

SECTIO PRIMA. AN POSSIT RATIONE NATURALI DEMONSTRARI ENTIA CREATA IN SUO ESSE SEMPER PENDERE AB ACTUALI INFLUXU PRIMAE CAUSAE

1. Rationes dubitandi .— Primum quidem videri potest non ita pendere, quia antequam res accipiat esse, mirum non est si ab alio pendeat in fieri; quia cum ex se non habeat esse, non potest illud habere donec ab alio recipiat, quod est rem fieri; at vero postquam res semel accepit esse, iam non est cur ab actuali influxu alterius continuo pendeat, quia hic actualis influxus est quasi continua quaedam seu potius repetita collatio ipsius esse; haec autem non solum non videtur necessaria, verum etiam superflua; nam quaelibet res retinebit esse semel sibi datum, etiamsi amplius non detur, dummodo non auferatur. Nulla enim res seipsam privat suo esse; ergo si semel detur, illud, quantum est ex se, perpetuo retinebit, etiamsi amplius actualiter non conferatur, dummodo positive seu per aliquam actionem contrarium non auferatur. Et confirmatur hoc maxime in entibus incorruptibilibus, quae sunt entia necessaria et de se, eisque per se convenit esse; ergo non indigent actuali conservatione ut sint, quia licet conservatio cesset, nulla causa, saltem extra Deum, potest exercere actionem circa illa qua ipsa privet suo esse; neque ipsa

seipsa privabunt, cum hoc propriae naturae repugnet. Atque eadem ratio procedit de entibus corruptibilibus, saltem quando a contrariis agentibus non corrumpuntur.

2. Secundo videri saltem potest non posse aliud probari ratione naturali, quia nec ex potentia Dei neque ex indigentia creaturae id satis ostendi potest. Prior pars probatur, nam potius videtur pertinere ad potentiam Dei ut possit tales effectus facere qui, postquam facti sint, in suo esse permaneant, etiamsi agentis operatio cesset; sicut spectat ad industriam et potentiam humani artificis ut tam firmum faciat aedificium quod perpetuo permanere possit post finitam actionem artificis; non ergo repugnat hoc omnipotentiae Dei, neque ex illa potest oppositum colligi. Altera pars vero probata est ex priori argumento; indigentia enim creaturae in hoc solum videtur consistere ut non possit habere esse nisi ab alio datum; non vero in hoc ut non possit retinere illud nisi continuo detur. Et confirmatur, nam si quae esset universalis imperfectio creaturae, ob quam indigeret hac conservatione, maxime quia non participat esse a Deo cum aequalitate vel cum eadem perfectione qua est in Deo; at haec ratio nullius momenti est, tum quia etiamsi esse creaturae hoc modo esset independens, non propterea esset aequale, nam adhuc esset aliis infinitis titulis inferius; tum etiam quia neque e contrario sequitur, si esse effectus perfectione sit inferius esse causae, debere etiam esse actu pendens; nam in causis secundis oppositum accidere videmus; aurum enim fit a sole cum quodam esse minus perfecto, in quo tamen non pendet in conservari ab ipso sole. Et calor conservatur cessante actione ignis, etiamsi non perveniat ad perfectionem caloris ignis. Et domus ad extra est longe diversae et inferioris rationis ab idea domus quam artifex habet, et nihilominus permanet cessante influxu artificis: cur ergo non poterit idem dici de effectibus primae causae? aut quae singularis ratio in illis poterit assignari?

3. De hac quaestione inter theologos nulla est de hac re opinionum varietas. Quamvis qui negant Deum immediate operari in qualibet actione creaturae, cogentur sine dubio negare rem omnem creatam, seu omne ens per participationem, pendere immediate ab actuali influxu Dei, quia quod non pendet in fieri, neque in esse pendebit. Sed de falso illius opinionis fundamento disputatione sequenti dicendum est. Nunc ergo, licet potissimum agamus de effectibus qui a Deo immediate creantur et fiunt, tamen, ut universalis sit disputatio, quoniam est omnium ratio eadem, supponimus omnia a Deo immediate fieri, etiamsi non semper ab illo solo fiant. Rursus qui negant creationem rerum posse probari ratione naturali, multo magis negabunt posse probari necessitatem conservationis. Sed illud fundamentum iam est a nobis improbatum. Tamen, adhuc supposita demonstratione necessitatis creationis, non est facilis ad probandum necessitas conservationis.

Resolutio quaestionis

4. Dicendum tamen est omnia entia extra Deum pendere in suo esse ex divina conservatione. Haec assertio sub his terminis certissima est et de fide. Traditurque frequenter ab Ecclesiae Patribus, praesertim ab Augustino, lib. IV Genes. ad litter., c. 12, ubi tractans illa verba Genes., 2: Et requievit Deus die septimo ab universo opere quod patrarat , ait intelligenda esse de requie a novis operibus ex nihilo condendis, non vero a conditis gubernandis et conservandis. Alioqui (inquit) continuo dilaberentur. Creatoris namque potentia, et omnipotentis atque emnitenentis virtus, causa subsistendi est omni creaturae. Quae virtus ab eis quae creata sunt regendis si aliquando cessaret, simul et illorum cessaret species, omnisque natura concideret. Neque enim, sicut structuram aedium cum fabricaverit quis abscedit, atque illo cessante atque abscedente stat opus eius, ita vel in ictu oculi mundus stare poterit, si Deus ei regimen sui subtraxerit . Quod tamen ratione non probat, sed Scripturae testimoniis confirmat, Actor. 17: In ipso vivimus, movemur et sumus ; Sapient., 7: Omnibus mobilibus mobilior est sapientia ; attingit autem ubique; et c. 8: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter ; Ioan., 5: Pater meus usque modo operatur . Quae verba exponens, idem August., lib. V Genes., c. 20: Sic (inquit) credamus, vel, si possumus, etiam intelligamus usque nunc operari Deum, ut si conditis ab eo rebus operatio eius subtrahatur, intereant ; et lib. IX, c. 15, idem repetit.

5. Eamdem veritatem docet Gregor. Nazianz., orat. II de Theolog., q. 36, ubi, solvens sextam obiectionem, exponit, supra citata verba Ioan., 5, dicta esse ratione gubernationis et conservationis rerum; et Damascenus, lib. I, e. 3, ipsa (inquit) rerum conditarum compages et conservatio atque gubernatio Deum esse qui universum hanc rerum molem coagmentavit eamque tueatur et conservet, eique perpetuo prospiciat, nos docet ; et Gregor., XVI Moral., c. 18: Aliud (inquit) est esse, aliud principaliter esse, aliud mutabiliter, atque aliud immutabiliter esse . Sunt enim haec omnia, sed principaliter non sunt, quia in semetipsis minime subsistunt. Et nisi gubernantis manu teneantur, esse nequaquam possunt . Et infra: Cuncta quippe ex nihilo facta sunt, eorumque essentia rursus ad nihilum tenderet, nisi eam auctor omnium regiminis manu teneret . Et in hunc modum videntur intelligere illa verba Job, 23: Deus solus est , scilicet principaliter et absque dependentia ab alio. Quo sensu putat esse dictum Exodi, 3: Ego sum qui sum . Unde homil. 17 in Ezech.: Deus (inquit) incomprehensibiliter regit quae incomprehensibiliter creavit . Et infra: Ipse est interior et exterior, ipse inferior et superior, regendo superior, portando inferior, replendv interior, circumdando exterior; sic circumdat ut penetret; ita praesidet ut portet, sicque est intus ut portet, ita portat ut praesideat . In quibus verbis alludere videtur ad. illa Hebr., 1: Portans omnia verbo virtutae suae ; nam illud portare idem videtur esse quod conservare . Quod apertius dicitur Sap., 11: Quomodo posset aliquid permanere nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset, conservaretur? Denique Anselm., Monolog., c. 12: Dubium (inquit) nonnisi irrationabili menti esse potest, quod cuncta quae facta sunt eodem ipso sustinente vigeat, et perseverant esse quamdiu sunt quo faciente de nihilo habent esse quod sunt . Et infra: Sicut nihil factum est nisi per creatricem praesentem essentiam, ita nihil vigeat, nisi per eius servatricem potentiam : quod prosequitur in c. 13, et tacite ita exponit id ad Rom., 11: ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia , et ad Colos., 1: Omnia in ipso constant . His enim et similibus Scripturae locutionibus rerum conservationem in Deo, id est, in divina virtute et efficacia niti significatur.

6. Ratione naturali demonstrari potest conclusio .— Ex his ergo satis constat veritatem hanc certam esse et infallibilem: addendum vero est posse sufficienti ratione probari,, vel etiam demonstrari; quod ex dictis Patribus Damascenus et Anselmus apertius docuerunt sentiuntque, qua ratione probatur Deum esse creatorem omnium, probari etiam esse conservatorem; quae tamen consecutio nec ex terminis videtur evidens nec omnino facilis. Eam vero tacite probat D. Thom., I, q. 8, a. 1, et latius q. 104, a. 1, ubi longum et valde metaphysicum habet discursum, qui plures patitur difficultates, quas ibi Caietanus diligenter tractat. Summa totius discursus est quia Deus est causa creaturarum non tantum quoad fieri, sed etiam quoad esse directe et per se primo; quando autem effectus pendet a causa sua quoad esse directe et per se primo, pendet non solum in fieri, sed etiam in conservari; ita ergo pendent omnes a Deo.

7. Ut vero sensus totius antecedentis intelligatur, obiici statim potest quia in maiori videtur peti principium et assumi quod probandum est; quid enim aliud esse potest pendere effectum in esse a causa nisi pendere in conservari? Idem ergo est dicere Deum esse causam fieri et esse quam dicere Deum esse causam in fieri et conservari; ergo sumitur quod probandum est. Alias vana est divisio causarum, quod quaedam sunt causae fieri suorum effectuum, quaedam vero sunt causae ipsius esse. Nulla enim est causa quae proprie per se ac directe faciat ipsum fieri, quae non sit per se et directe causa ipsius esse; nam ad illud per se terminatur ipsum fieri; immo non potest aliter ipsum esse primo causari nisi per fieri. Deus ergo, in primo instanti quo rem creat, est causa esse illius, quia est causa fieri eius; et similiter ignis, in instanti quo generat ignem causando generationem, dat esse igni genito, unde est causa esse illius. Ergo, ut distingui possit causa in fieri a causa ipsius esse, oportet per esse intelligere permanentiam in esse, et sub fieri comprehendi ipsum esse prout simul cum fieri existit; hoc autem modo esse causam ipsius esse seu permanentiae in esse est esse causam in conservari; sumitur ergo quod probandum est.

8. Respondetur distinctionem illam non esse eo sensu intelligendam, ut argumentum probat et ipse D. Thomas et Caietanus declarant, quamvis subobscure. Ita vero rem intelligendam puto, ut ille effectus dicatur esse a causa in fieri qui non postulat talem causam simpliciter et absolute ut sit, sed solum ut sit per talem actionem vel effectionem; ille autem dicatur esse a causa directe secundum esse qui, ut sit absolute et simpliciter, postulat talem causam. Ut, verbi gratia, Adam dicetur esse a Deo secundum fieri et esse, quia necessario postulat talem causam ut sit; Abel autem dicetur esse ab Adam secundum fieri, quia absolute non indiget illa causa ut sit, potuisset enim esse a solo Deo, sed solum ut tali modo fiat, scilicet, per generationem naturalem. Dices: eadem ratione dicetur Adam esse a Deo solum quoad fieri, quia potuisset esse ab alio parente per naturalem generationem. Respondetur negando sequelam, quia non potuisset esse ab alio, quin esset a Deo. Et hoc sensu recte ibi D. Thomas dicit nullum effectum qui ab agente recipit formam et esse secundum eamdem rationem qua est in causa, esse et dependere a tali causa secundum suum esse, sed tantum secundum fieri, quia alias ille effectus ratione suae formae essentialiter postularet talem causam; hoc autem esse non potest, quia alias cum forma agentis supponatur esse eiusdem speciei, eamdem causam essentialiter postularet; ergo peteret causari a se, quae est repugnantia. Recte ergo hinc concluditur solum illud agens quod est superioris rationis, quodque non communicat effectui formam seu naturam aut esse eiusdem rationis, sed quamdam inferiorem eius participationem, esse posse causam suorum effectuum, non solum quoad fieri, sed etiam quoad esse.

9. Iuxta hanc ergo interpretationem facilis est sensus maioris propositionis assumptae, et notissima est eius veritas, quia Deus ita est causa suorum effectuum ut ex intrinseca natura et intrinseca necessitate talem causam postulent ut sint, quia, ut supra dicebamus, ab illa essentialiter pendent. Et ratio a priori est quia sola prima causa est ipsum esse per essentiam; omne autem aliud esse est participatio illius esse, et ideo ex intrineca necessitate postulat influxum ipsius esse per essentiam ut sit. Quae ratio non solum videtur probare Deum esse causam suorum effectuum directe secundum esse eorum, sed etiam solum Deum esse hoc modo causam caeterorum entium, quia nullum ens ita fit ab alia causa creata ut absolute et simpliciter illa indigeat ut esse recipiat; nam posset esse ex influxu solius Dei sine alia causa, quamvis non e converso.

10. Et hoc quidem verum est, simpliciter loquendo et de absoluta necessitate; tamen, secundum quamdam participationem et iuxta quemdam naturae ordinem, dicuntur quaedam causae aequivocae causae per se effectuum directe secundum esse eorum, quia forma talis effectus secundum totam latitudinem suam pendet per se primo a tali causa, et ab ea potest secundum totam suam speciem fieri, et iuxta naturae ordinem ita fieri postulat. Et hoc modo sol est causa luminis, sub sole comprehendendo quidquid naturam eius participat quantum ad proprietatem lucis; sic enim dixit Aristoteles, II de Anima, ignem illuminare ut participat naturam caeli. Et e converso lumen ut sic postulat natura sua talem causam ut sit, iuxta naturalem causarum ordinem, quamvis absolute possit a Deo fieri. Deus ergo vel solus vel maxime est causa suorum effectuum, non solum quoad fieri, sed etiam quoad esse directe ac per se primo.

11. Rursus, hinc facile etiam constat sensus minoris propositionis assumptae, scilicet, causam effectus non tantum secundum fieri, sed etiam secundum esse, esse causam eius etiam quoad conservari; sensus enim est, quandocumque effectus ita procedit a causa ut simpliciter et absoluta necessitate illam postulet ut sit, non solum pendere ex actuali influxu eius ut primo recipiat esse, sed etiam ut in illo duret ac perseveret, quod est pendere in conservari. Huius autem propositionis ita declaratae duas probationes elicio ex D. Thoma supra: Prima est quia, quando aliquid est causa effectus in fieri, non potest manere ipsum fieri cessante actione talis causae; ergo quando aliquid est causa effectus directe ac per se primo secundum esse illius, non potest manere ipsum esse talis effectus cessante actione causae, quod est pendere in conservari ab illa. Quae consequentia solum nititur in quadam paritate et proportione, et ideo non est tam evidens. Posset enim quis dicere maiorem vel immediatiorem esse dependentiam ipsius fieri ab actione causae quam ipsius esse; quia semper esse pendet media actione, fieri autem immediate per seipsum, quia non distinguitur ab actione. Sed nihilominus consequentia est optima; parum enim refert quod dependentia sit aeque immediata in dicto sensu, id est, per aliam actionem, vel per seipsam, dummodo sit aeque essentialis. Tam essentialiter autem pendet esse participatum ab esse per essentiam quam pendet quodlibet fieri a suo agente, ideoque manere non potest sine actuali dependentia seu actione.

12. Et confirmatur ac declaratur; nam si tale esse, ratione sui solius, postulat influxum primi agentis ut sit aliquando in rerum natura, ergo quandocumque est, eumdem influxum postulat, quia semper est idem, et quod per se primo ei convenit, semper convenit. Tandem confirmo; vel permanentia in esse est aliquid supra ipsum esse, ut quidam volunt, vel nihil est praeter ipsum esse eodem modo se habens. Primum, licet falsum sit, tamen ex eo necessario sequitur illam permanentiam debere esse a Deo, quia nihil, quoque modo sit, potest esse sine illo. At vero, si secundum, quod verum est, supponatur, procedit alia ratio facta, quod quidquid illud esse ab intrinseco et absoluta necessitate postulat ut primo sit, postulat ut permaneat in esse quamdiu est, quia semper est idem et eodem modo se habens.

13. Altera probatio assertionis ex D. Thoma .— Altera probatio ex D. Thoma est a posteriori quidem et a signo, sed, ut opinor, evidentissima intellectui bene disposito; nam videmus lumen pendere a sole in fieri et in conservari, quia sol est causa superioris rationis, et secundum quamdam participationem est causa luminis non solum secundum fieri, sed etiam secundum esse, ut declaratum est. Sed multo essentialius pendet quodlibet ens creatum a Deo quam lumen a sole, multoque inferior participatio est divini esse quam lumen sit lucis solis; ergo multo magis pendet in conservari ab illo.

14. Ultima conclusionis probatio .— Ultimam rationem possumus in hunc modum conficere, nam duobus modis possumus intelligere res omnes, ut permaneant in esse, pendere a Deo; primo permissive (ut ita dicam), quia nimirum tamdiu manent in esse quamdiu a Deo permittuntur manere, id est, non privantur suo esse ab illo a quo privari possent; secundo positive, id est, per actualem influxum in ipsas. Iam igitur argumentor. Evidens est res omnes pendere seu conservari a Deo saltem primo modo; sed non possunt illo modo pendere nisi pendeant etiam posteriori modo; ergo. Maior probatur, quia ad omnipotentiam Dei pertinet ut res quas condidit possit in nihilum redigere, si velit; ergo ut conserventur in esse, saltem necessaria est eius permissio, quae in hoc solum consistere potest ut non velit eas in nihilum redigere, cum possit. Consequentia est clara, et antecedens patet ex ipsis terminis; quia non esset Deus perfectus dominus omnium rerum, si non posset de eis disponere prout vellet. Minor autem probatur, tum quia multae sunt res quae non possunt privari esse per contrariam actionem, ut angelus et aliae res simplices, tum etiam quia omnia positiva actio necessario tendit ad aliquod esse; unde, si Deus semper indigeret actione ad destruendas res, non posset eas annihilare; ergo ut hoc possit, necesse est ut per solam abstractionem actionis vel influxus possit eas annihilare. Hoc autem fieri non potest nisi quatenus illae in suo esse et conservari a tali influxu et actione pendent; ergo.

15. Veteres philosophi dependentiam creaturarum a Deo in conservatione cognoverunt .— Est ergo haec veritas satis nota naturae lumine, quam proinde philosophos etiam agnovisse significat Iustin. Mart., in orat. Paraenet. ad Gent., latiusque confirmat Eugubin., lib. I de Peren. Philos., a c. 26, et lib. III, fere per totum, sumiturque ex Platone in Timaeo, et ex Arist. vel sub nomine eius, in lib. de Mundo ad Alexandr., et lib. XII de Divin. sapient. secundum Aegyptios, c. 19, ubi dicitur: Ab illo sunt perpetuitas, locus et tempus, eiusdemque beneficio permanent, et sicut centrum circuli in seipso est, lineae autem ab eo ductae ad ambitum ipseque ambitus cum punctis in eodem centro existunt; sic quoque naturae omnes, tam quae ad intellectum quam quae ad sensum pertinent, in agente primo consistunt et confirmantur . Infra vero, inquirens quomodo res omnes dicantur permanere in primo opifice, cum forma permaneat in materia, et materia in forma, et affectio in subiecto, respondet praeter hos modos esse alium quo res dicitur permanere in alio ut in agente, verbi gratia, lux in lucente, et radius in eo a quo emanat, et denique quaelibet essentia simplex in efficiente ; Trismeg. etiam, in Asclepio, Deum vocat Mentem conservatricem rerum omnium, in qua omnia vivunt atque subsistunt . Seneca etiam, libro de Consolat. ad Polybium, Deum vocat causarum causam custodientem et regentem omnia ; qui multa etiam ad hanc rem habet in libro de Providentia. Denique theologi ita sentiunt de hac veritate naturali, eamque aliis rationibus suadent et exemplis declarant, ut videre licet in Bonavent., In I, dist. 37, a. 1, q. 1; Gregorio, In II, dist. 3, q. 1, a. 3; Alens., I, q. 10, membr. 2 et 3; Hervaeo, in tractatu de Aeternitate mundi, q. 6, et aliis, quos sect. seq. referam.

Solvuntur rationes dubitandi

16. Ad primam rationem dubitandi, patet responsio ex dictis; nam eadem indigentia quae est in esse creaturae in primo instanti quo fit, ut sine alterius actione esse non possit, est in illa quamdiu permanet in esse. Quia cum ratione sui esse praecise et quatenus tale est indigeat creatura divino influxu ut sit, quamdiu est eodem influxu indiget. Neque illa conservatio dici proprie potest iterata collatio eiusdem esse, sed sicut ipsum esse non est iteratum esse, sed est unum esse quod idem permanet, sic etiam influxus quo res conservatur est idem, seu eadem collatio eiusdem esse, ut sequenti sectione amplius explicabimus. Nec vero est superfluus hic influxus, quia sine illo non sibi sufficerent res creatae ut sustentarentur in esse. Quapropter, deficiente hoc influxu, statim in nihilum redigerentur, non quia ipsaemet res creatae seipsas privarent sua esse, id enim repugnans est, sed quia ab auctore sui esse illo privarentur, non per actionem contrariam, sed per suspensionem actionis necessariae ut esse possent. Et quoad hoc, eadem est ratio de entibus incorruptibilibus; illa enim, licet secundum potentiam intrinsecam et in ordine ad naturalia agentia dicantur entia necessaria, non tamen in ordine ad extrinsecam potentiam Dei, a qua semper ac continue pendent in suo esse. Unde, licet dicantur per se esse in ordine ad intrinsecam causam, quia non per formam distinctam, sed per se habent esse in quo subsistant, quod maxime verum est de immaterialibus substantiis, tamen in ordine ad causam extrinsecam non convenit illis per se esse, sed per superiorem causam et dependenter ab illa.

17. Secunda .— Ad secundum respondetur ex utroque capite ibi proposito sufficienter colligi hanc veritatem. Primum enim ad amplitudinem divinae potentiae spectat ut nihil sit neque aliquo momento esse possit absque influxu eius. Ad eamdem item pertinet plenum dominium omnium rerum creatarum et intrinseca potestas annihilandi eas per suspensionem sui influxus. Quocirca in humano artifice, vel etiam in naturalibus agentibus univocis, quod possint efficere effectus qui cessante actione sua in esse permaneant non est perfectio simpliciter, sed supposita aliqua imperfectione nimirum in artifice, quod non possit efficere rem aliquam secundum proprium esse et entitatem eius, sed solum secundum quamdam formam et figuram consurgentem ex situ et ordine talium rerum, qua imperfectione supposita, pertinet ad industriam artificis res componere ex talibus rebus, tali ordine ac dispositione, ut firmiter cohaereant et stabiles sint. In agente autem naturali supponitur, verbi gratia, quod de se sit agens univocum, quod non pertinet ad perfectionem simpliciter; nam caeteris paribus multo excellentius est agens quod ex se est eminentioris ordinis quam effectus illumque eminenter continet. Tamen, supposita illa imperfectione, quod causa est eiusdem rationis et ordinis cum effectu, pertinebit ad perfectionem non simpliciter, sed illius ordinis, ut possit effectum aeque perfectum ac permanentem efficere. Rursus etiam colligitur necessitas conservationis sufficienter ex imperfectione creati esse; nam si ex se tale esset ut posset vel per momentum permanere sine actuali influxu primae causae, etiam in primo momento vel in ipsa aeternitate esse posset sine tali influxu, neque ex intrinseca ratione sua postularet dependentiam ab alio, quod est proprium esse infinite perfecti.

18. Ad exempla vero quae ibi afferuntur, primum respondetur quod, licet non quaelibet inaequalitas effectus ad causam sufficiat ut effectus pendeat in conservari, tamen haec inaequalitas quae est inter esse per essentiam et per participationem, seu inter esse independens et illud quod est essentialiter dependens, sufficit ut hoc non possit sine illius influxu conservari. Petitur autem in illis exemplis ut explicemus quando effectus pendeat in conservari a causa creata. Sed hoc declarabimus commodius in sect. 3.