SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXX. DE PRIMO ENTE, QUATENUS RATIONE NATURALI COGNOSCI POTEST QUID ET QUALE SIT
SECTIO VIII. AN DEMONSTRARI POSSIT DEUM ESSE IMMUTABILEM ET AETERNUM

SECTIO VIII. AN DEMONSTRARI POSSIT DEUM ESSE IMMUTABILEM ET AETERNUM

1. Coniungimus haec duo quia, cum supra ostenderimus Deum esse infinitum in duratione, ex carentia tam principii quam finis ob intrinsecam necessitatem essendi, si nunc probaverimus esse etiam immutabilem, concludetur definitio aeternitatis et quod tota perfectissime in Deum conveniat. De qua aeternitate quid sit, latius dicturi sumus inferius disp. L, ubi tractando de communi ratione durationis et conferendo illam cum aliis, facilius intelligetur, et ideo de aeternitate hic plura non dicemus.

Resolutio quaestionis

2. Dicendum ergo est posse ratione naturali satis demonstrari Deum esse immutabilem. Hoc attributum secundum omnia quae includit, non opinor posse ex aliquo effectu immediate probari evidenter, sed ex aliis attributis quasi a priori demonstrandum. Primo, ex simplicitate Dei; nam omnis mutatio, si proprie sumatur, requirit aliquam compositionem, quia necesse est ut aliquod subiectum sub utroque termino mutationis maneat, quod per mutationem aliquid acquirat vel amittat, quod fieri non potest sine compositione. Si vero mutatio latius magisque improprie sumatur, ita ut creationem etiam vel annihilationem comprehendat, sic requirit saltem compositionem ex esse et essentia seu ex actu et potentia obiectiva, quae (qualiscumque illa sit) in Deum cadere non potest. Rursus hoc ipsum ostendi potest ex necessitate essendi et perfectione talis esse; nam ex priori capite habet ut substantialiter mutari non possit, ex posteriori vero ut neque accidentaliter. Prior pars patet, nam, cum Deus ex se necessario sit, per nullam actionem vel mutationem potest acquirere suum esse simpliciter, et, cum a nullo pendeat, non potest illud amittere; non ergo potest substantialiter mutari. Posterior pars probatur, quia, cum Deus eadem necessitate qua est habeat omnem perfectionem essendi, non potest in ea diminutionem pati; cum vero in eo esse habeat plenitudinem omnis perfectionis, non potest secundum eam recipere augmentum; ergo non potest pati mutationem aut perfectivam, aut corruptivam, seu diminutivam perfectionis; ergo nullam.

3. Denique, potest hoc demonstrari discurrendo per varia genera mutationum accidentalium; nam de substantialibus satis dictum est. Inter mutationes autem accidentales, quaedam sunt corporeae, quas constat in Deo non habere locum, cum demonstratum sit Deum non esse corporeum. Aliae sunt mutationes spirituales, quae vel ad locum rei spirituali convenientem vel ad qualitatem terminantur; omitto enim relationes, quae, eo modo quo sunt, ad alias mutationes consequuntur; omitto etiam actiones immanentes ut actiones sunt, nam ad eas non est mutatio, sed potius ipsae sunt mutationes quaedam (loquor de veris actionibus accidentalibus), quae ad aliquas qualitates semper (ut opinor) terminantur. Mutatio ergo ad locum in Deo esse non potest ob immensitatem eius, quam ex intrinseca necessitate Deus habet sicut caeteras perfectiones, unde neque habet quo denuo feratur, neque aliquo loco se privare potest, magis quam suamet substantia vel immensitate.

4. Mutatio vero ad qualitatem spiritualem tantum habet locum secundum intellectum vel voluntatem. Illa enim mutatio quae immediate fieri potest in essentia spiritualis substantiae non est naturalis, sed supernaturalis, ut est illa quae fit per gratiam, et ita non est praesentis considerationis. Praesertim quia illa esse non potest nisi per participationem alicuius esse superioris et supernaturalis ab aliquo superiori principio. Unde etiam est evidens talem mutationem non posse habere locum in substantia ipsiusmet primi principii. Rursus illa mutatio quae in divina, vel potius per divinam potentiam fieri videtur quando res aliquas ad extra producit quas prius non producebat, non est mutatio in Deo, sed in creatura: est enim actio transiens aut formaliter aut virtute, quae, per se loquendo, non facit nec requirit mutationem in agente, sed in passo seu effectu, licet inde resultet nova aliqua denominatio extrinseca, quae ad mutationem non sufficit. Solum occurrebat hic difficultas de Incarnationis mysterio, sed illa non ad praesentem doctrinam, sed ad theologiam spectat, et in I tom. III partis late tractata est. Quatenus vero haec actio ad extra procedit ab aliquo actu immanenti Dei, sic procedit ab actu aeterno intellectus et voluntatis. De quibus inferius dicturi sumus. Nunc, ut ab illis etiam excludatur omnis mutatio, sufficiant generales rationes, scilicet, quod omnis mutatio est imperfectio et supponit imperfectionem, et quod in Deo nulla est qualitas, et quod etiam secundum intellectum et voluntatem est actus purus. Denique, in omnibus quae Deus ex necessitate intelligit aut vult, caret hoc omni difficultate; de liberis autem dicemus statim.

Ratio Aristotelis expenditur

5. Duae vero difficultates supersunt declarandae circa hanc assertionem. Una est circa localem immutabilitatem non quoad assertionem ipsam, sed quoad physicam probationem, nam ea quam adduximus metaphysica est. Dubitari vero potest an medio physico demonstrari possit, et specialiter solet quaeri an satis ab Aristotele demonstrata sit in VIII Phys. et XII Metaph. Partem enim affirmantem confirmat eius auctoritas et ratio eius, quae huiusmodi est: Omne quod movetur, ab olio movetur; supremum caelum movetur; ergo ab alio; vel ergo ille motor etiam movetur, et sic indigebit alio motore, de quo eadem redibit quaestio; cum ergo non possit in infinitum procedi, sistendum erit in primo motore omnino immobili, quem vocamus Deum. Statim vero se offert responsio, quod non oporteat semper motorem esse suppositum distinctum, sed satis sit ut idem suppositum distinguatur in partem per se moventem et partem per se motam, ut Aristoteles ipse concedit et in animalibus constat, et in his non oportet motorem esse immobilem simpliciter, cum pars illa, verbi gratia, anima moveatur per accidens ad motum totius; sic ergo dici posset de primo motore, maxime si caelum sit animatum, ut locis aliis Aristoteles docere videtur. Huic vero obiectioni occurrit idem Aristoteles, quia motor infinito tempore movens, moveri non potest etiam per accidens; primus autem motor infinito tempore movet primum mobile; ergo neque per accidens moveri potest. Maior probatur, quia qui, dum movet, per accidens movetur, languescit movendo; quod autem sic movet, non potest perpetuo et uniformi motu movere, cum eius virtus minuatur; hactenus Aristoteles.

6. Prima difficultas in aristotelico discursu .— Verumtamen, adhuc supersunt difficultates in eo discursu. Prima est quia non est satis probatum motorem per accidens motum non posse perpetuo movere, nam, licet in moventibus et motis corruptibilibus hoc experimento deprehendatur, non tamen licet inde argumentari ad incorruptibilia, qualia sunt caelestia; est enim ratio longe diversa. Nam res corruptibilis movens ideo defatigatur movendo nec potest diu in ea motione perseverare, quia talas motus est aliqua ex parte violentus, ut patet in animalibus, quibus licet naturalis sit motus progressivus quatenus animalia sunt, tamen, quatenus corpora gravia sunt, aliquid violentum in eo motu patiuntur, ascendendo, aut membra elevando, ipsis nitendo, aut recta sustentando. Intercedit etiam alia ratio, scilicet, quia instrumenta huius motus alterantur et rapiuntur, dum movent, et ideo movendo defatigantur; dissipantur etiam et consumuntur spiritus animales, in quibus magna vis ad hunc motum perficiendum posita est. In motu autem rerum incorruptibilium cessant hae rationes; est enim ille motus simplex et absque ulla violentia, nullamque alterationem causat in mobili aut in motore, etiamsi demus per accidens moveri; ergo posset perpetuo movere, etiamsi tali modo moveretur.

7. Secunda difficultas est quia proximi motores saltem inferiorum orbium caelestium sunt intelligentiae finitae, et, teste Aristotele, unaquaeque est in determinata parte sui mobilis; ergo, quamvis talis intelligentia moveretur per accidens ad motum sui orbis, posset nihilominus illum perpetuo movere, quia movet sua voluntate et sine ulla defatigatione, quam voluntatem posset perpetuo habere, etiamsi simul cum suo mobili ferretur. Neque in eo motu passivo magis lassaretur quam in activa motione. Et confirmatur, nam, iuxta doctrinam Arist., VIII Phys., text 52, hae intelligentiae moventur per accidens saltem ad motum alicuius orbis superioris, et tamen perpetuo movent. Dices ex eodem Aristotele moveri per accidens ab alio non repugnare perpetuae motioni, moveri autem per accidens a se impedire illam. Sed certe, si cum eadem proportione haec sumantur, eadem videtur esse utriusque ratio, nam, si id quod movetur ab alio per accidens corruptibile est et eo motu alteratur et a naturali dispositione extrahitur, non poterit movendo perseverare diu; si autem e contrario quod a seipso movetur per accidens incorruptibile sit et per illum motum nihil alteretur neque aliis instrumentis indigeat ad illum motum perficiendum quam voluntate, aeque poterit in eo motu perseverare ac si ab alio moveretur.

8. Unde nullas etiam vires habet ratio quae hic fieri solet, nempe: quod est per accidens, contingit non esse; ergo quod movetur per accidens, contingit non moveri; ergo non perpetuo movebit, si, dum movet, per accidens movetur. Haec enim ratio, si valida esset, probaret etiam id quod ab alio per accidens movetur non posse sic perpetuo moveri, nam, si aliquid, quod per accidens est, perpetuo est, falsa est illa universalis propositio qua dicitur omne quod per accidens est contingere non esse. In qua videtur aequivocatio committi in illa voce per accidens; quatenus enim significat idem quod contingenter et casu, verum est ea quae per accidens eveniunt, interdum non evenire; at vero, quatenus illa vox significat non per se primo, sed per aliud fieri seu consequi ad motum alterius, sic non est in universum verum quidquid per accidens fit, interdum deficere; potest enim ex necessitate consequi ad motum alterius. Qui, si perpetuus sit, etiam illud aliud perpetuo consequetur, etiamsi dicatur per accidens fieri.

9. Sola physica ratio insufficiens ad Dei immutabilitatem demonstrandam.— Existimo ergo (quod etiam notavit Scot., In I, dist. 8, q. 1) ex solo physico motu probari satis non posse dari aliquem motorem caeli prorsus immobilem, quia, nisi aliunde supponatur primum motorem esse immensum, nihil repugnaret esse in determinata parte caeli eique suum impetum imprimere, et simul cum ipso mobili ferri, quasi insidens illi parti sui mobilis, sicut auriga in curru. Neque enim propterea languesceret aut virtute motrici destitueretur. Sicut angeli, qui iuxta theologicam doctrinam corpora assumunt eaque movent et ad eorum motum per accidens moventur, nihilominus, etiamsi per quodvis tempus sine cessatione ea moveant, etiam motu quasi progressivo, nihil diminuuntur in virtute et efficacia movendi, quia non defatigantur, neque alterantur sic movendo, nec indigent instrumentis corruptibilibus quae agendo hebetiora fiant. Addo praeterea, illo discursu praecise sumpto non probari primum motorem caeli non posse moveri per se, nedum per accidens, ad eum modum quo angelus seipsum movet. Quia, nisi supponamus primum motorem esse immensum, sed loco finito existere, non solum per accidens, sed per se posset seipsum transferre ab uno loco in alium, et tunc moveret se per suam voluntatem, moveretur autem secundum substantiam suam, et satis esset hoc modo verificari in ipso illud principium: Omne quod movetur ab alio movetur. Neque propterea desisteret a motu caeli, quia simul posset et se et suum mobile movere, maxime cum verius sit primum motorem non immediate movere primum mobile.

10. Quapropter non existimo discursum illum efficaciorem reddi, etiamsi addatur primum motorem talem esse ut propter se ultimate moveat, ut videtur addidisse Arist., XII Metaph., c. 7, ubi transfert sermonem a motu physico ad metaphysicum, qui est per intellectum et voluntatem, et concludit Deum movere ut desiderabile et amabile, et ideo esse movens prorsus immobile. Et in virtute argumentatur in hunc modum: Aut primus motor movet propter se aut propter alium; si propter alium, ergo non erat primus motor, nam prior est ille propter quem movet; de quo eadem interrogatio fiet, et, cum non procedatur in infinitum, sistendum erit in aliquo movente propter seipsum: erit ergo ille omnino immobilis, cum iam non ab alio ad movendum alliciatur. Sed in hoc discursu non video vim et efficaciam huius ultimae consequentiae, neque quoad motum physicum, neque quoad metaphysicum; nam, licet propter se moveat, posset se propter se movere, si fingamus finito loco contineri et sibi esse vel utilem vel iucundam praesentiam in alio loco. Similiter, quamvis ipse seipsum alliciat, posset per veram mutationem voluntatis velle propter se movere, quod sane non repugnat ex eo praecise quod propter se moveat; ergo ex hoc medio nec physica nec metaphysica immobilitas colligitur. Et ratio a priori est, quia ex motu physico aut ex eo quod primus motor moveat propter se, sicut non colligitur efficaciter Deum esse simpliciter infinitum, ita neque esse immensum, et consequenter neque esse prorsus immutabilem; ad media ergo metaphysica recurrendum necessario est. Et (ut in principio dixi) ex solis effectibus non potest immediate concludi omnimoda immutabilitas Dei, sed demonstratione quasi a priori utendum est ex aliis attributis prius demonstratis.