SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLVII. DE RELATIONE REALI IN COMMUNI
SECTIO XVII. QUOMODO PRAEDICAMENTUM AD ALIQUID SUB UNO SUPREMO GENERE, PER DIVERSA GENERA SUBALTERNA ET SPECIES USQUE AD INDIVIDUA CONSTITUI POSSIT.

SECTIO XVII. QUOMODO PRAEDICAMENTUM AD ALIQUID SUB UNO SUPREMO GENERE, PER DIVERSA GENERA SUBALTERNA ET SPECIES USQUE AD INDIVIDUA CONSTITUI POSSIT.

1. Explicuimus fere omnia quae ad intelligendam essentiam relationis, et causas ejus, et formalem effectum (non enim habet alium), necessaria visa sunt; superest ad hujus rei complementum, ut de subordinatione, convenientia, et distinctione ipsarum pauca dicamus ut ita totius praedicamenti constitutio quasi prae oculis habeatur. Tria autem puncta in titulo quaestionis insinuantur, quae ab aliis latissime tractantur, et a nobis brevissime expedienda sunt.

De supremo genere praedicamenti Ad aliquid.

2. Prima ergo difficultas est, quomodo possint omnia relativa ad unum genus summum reduci. Et ratio dubitandi est, quia essentia relationis est, ut ejus esse sit ad aliud; ergo non potest ita relativum abstrahi, quin ei aliud adaequate correspondeat; ergo non potest dari unum genus summum, sed ut minimum debent esse duo, quae se invicem respiciunt. Patet consequentia, quia non potest esse unum et idem id quod respicit, tum quia in ipsa definitione continetur, quod debet esse aliud, tum etiam quia non potest idem realiter referri ad seipsum. Tum denique quia si essentia relativi in communi esset referri ad se, hoc ipsum esset de ratione et essentia cujusvis relationis particularis, cum essentia superioris in inferiori includatur. Quae difficultas vulgaris est in hac materia, et magnum facessit negotium, iis praesertim qui putant unum relativum formaliter referri ad alterum correlativum ut sic; nam juxta hanc sententiam, cum dicitur relativum in communi esse id cujus esse est esse ad aliud, necesse est subintelligi in definitione, ad aliud correlativum; unde cum non possit idem referri ad se relatione reali, de qua agimus, necessarium erit ut non sit unum supremum genus, sed duo, quae se invicem et adaequate respiciant, sintque in re ipsa distincta.

3. Unum supremum genus relationis datur . - - Nihilominus tamen certum est posse dari unum supremum genus omnium relativorum; nil enim refert de abstractis po- /col. b/ tius quam de concretis loqui, et ex uno potest inferri aliud. Nam, si datur generalissimus conceptus relationis realis et praedicamentalis in communi, poterit etiam dari relativi in communi, tum ob rationem proportionalem, tum etiam quia omni formae abstractae potest respondere constitutum, seu concretum illi adaequatum. Quod vero possit dari unum supremum genus relationum, patet, tum ex ipso modo loquendi de relatione in communi, ut sic, nam hic terminus communis est omnibus relationibus, et pro omnibus distribuitur, quia de omnibus univoce dicitur, et in quid. Tum etiam quia definitio relationis in communi unica est, et omnibus relationibus praedicamentalibus convenit. Tum denique quia si quis fingat duo illa genera suprema relativorum, inter illa inveniet convenientiam essentialem in ratione essendi ad aliud; ergo ab eis abstrahere poterit conceptum univocum et essentialem utrique communem, in quo etiam facile inveniet differentias extra illius rationem, quae non sint completae relationes; erqo.

4. Ut solvant aliqui rationem dubitandi .– Ad difficultatem autem positam respondent aliqui, in definitione relativi in communi cum dicitur esse ad aliud, per illud aliud , intelligi quidem correlativum, et illud non posse esse ipsummet, quod definitur, ut sic, propter rationem factam, quod non potest idem realiter ad se referri. Nec etiam esse aliquod aliud relativum aeque commune, et non contentum sub eo quod definitur, propter difficultatem tactam de uno supremo genere. Aiunt ergo per illud aliud , importari singula correlativa specifica, vel particularia singularum relationum. Quae est responsio Alberti, 5 Metaph., tractat. 3, cap. 7, et in praedic. Ad aliquid, ibique, Simplicii et Boetii. Potestque ita exponi, quia, licet relatio in communi definiatur per esse ad aliud, tamen non exercet hoc esse ad aliud nisi in determinatis relationibus, et ideo non est necesse ut, quatenus abstractissime concipitur, intelligatur exercere munus relationis in ordine ad aliud correlativum sibi adaequatum, quia ut sic potius concipitur essentia relationis quasi in actu signato, seu designando id in quo consistit, quam in actu exercito, id est, exercendo illam habitudinem ad aliquid, in tota illa communitate. Potius ergo intelligendum est illam rationem sic abstracte conceptam non exercere suam habitudinem ad aliud, nisi in suis inferioribus. /p. 860/

5. Quod etiam diverso modo intelligitur in relativis aequiparantiae et disquiparantiae, nam in relativis disquiparantiae, saltem in communibus rationibus specificis, potest intelligi, unum relativum commune referri ad aliud sibi aequale et oppositum, ut patrem ad filium, majus ad minus. Et ratio est, quia cum hae relationes sint diversarum rationum, non concipiuntur uno conceptu communi specifico, et ideo possunt abstrahi duo conceptus communes aequales, et sibi oppositi ac correspondentes. Quod secus est in relationibus aequiparantiae; nam cum sint ejusdem rationis, habent eumdem communem conceptum specierum, et ideo non potest tali conceptui respondere alius conceptus objectivus communis et oppositus correlative, ut simile non dicitur ad aliud simile in communi, nec aequale ad aliud aequale in communi, sed solum ratione individuorum, in quibus datur unum aequale distinctum ab alio. Et de his verum habet quod dixit Augustinus in lib. Categoriar., cap. 11, specialiter ac regulariter, ut haec categoria manifestius dignoscatur, non recte dici ad aliquid, nisi cum singulare ad singulare refertur . Verum est statim ponere Augustinum exempla non solum in relativis aequiparantiae, sed etiam in eis quae diversorum sunt nominum et rationum; tamen in his nihil impedit, ut dixi, quominus unum etiam in communi ad aliud commune correlativum referri intelligatur. Et in hunc modum hoc notavit Scotus, in 1, d. 21, et alii.

6. Haec doctrina probabilis est, et licet supponat unum fundamentum falsum, nimirum, unum relativum terminari formaliter ad suum correlativum, nihilominus potest esse utilis ad explicandum quomodo possint correlativa assignari, quando nostris conceptibus abstrahantur, et in communi concipiuntur; sic enim recte sine dubio dicitur, non nisi in relationibus dissimilium nominum et rationum posse unum relativum commune alteri communi respondere; in relativis autem aequiparantiae, aut in relativo in communi non posse, quia cum haec abstrahantur vel a relativis ejusdem rationis, vel simpliciter ab omnibus relativis, unite concipitur utrumque relativum per modum unius secundum id in quo conveniunt, et ideo non potest hujusmodi relativo communi aliud aequale correspondere. Et ideo etiam de hujusmodi relativo in communi concepto recte dicitur non esse de essentia ejus, ut immediate illi sic concepto respondeat aequale correlativum, sed satis /col. b/ esse ut dum contrahitur ab inferiora, in eis inveniatur haec relativorum reciprocatio. Imo addo, loquendo de relativo in communi, non esse de essentia ejus ut etiam mediate et in inferioribus exerceat dictam reciprocationem relativam, quia communis ratio relationis praedicamentalis ut sic non postulat ut ei saltem ut contractae ad inferiora respondeat altera relatio in alio extremo; nam si hoc esset de essentia relationis in communi, omnibus relationibus specificis deberet convenire; at hoc falsum est, nam relationibus non mutuis minime convenit. Nec refert quod eis possit respondere relatio rationis in alio extremo, quia hoc non spectat ad essentiam relationis realis, cum sit mere extrinsecum ex imperfectione nostra.

7. Relativum in communi non est ad aliud tamquam ad correlativum .– Atque hinc ulterius colligo, cum relativum in communi definitur esse ad aliud, illud aliud non posse accipi pro correlativo, quia per illam definitionem traditur aliquid essentiale relativo, ut sic , non est autem essentiale relativo ut ei respondeat correlativum, neque immediate et in communi concepto, neque in suis particularibus omnibus, ut ostensum est. Quod praeterea confirmatur, quia si aliud est ipsum correlativum, quaero an sit correlativum reale, aut rationis, vel alterutrum indifferenter, seu juxta exigentiam inferiorum relationum; nihil autem horum dici potest. Nam duo prima membra facile excluduntur, quia neutrum eorum potest esse universale omnibus relationibus, ut satis constat ex dictis. Tertium etiam non est verisimile, tum quia alias illud aliud valde aequivoce sumeretur, cum relativum rationis fere aequivoce relativum sit; tum etiam quia (ut dicebam) correspondentia relationis rationis non est ex naturis rerum, et ideo non potest ad essentiam relationis pertinere.

8. Dico igitur, illud aliud in dicta definitione dicere terminum relationis ut sic, qui non dicit correlativum, ut tale est, sed aliud extremum, prout in se habet sufficientem rationem terminandi, quae ratio fere semper est absoluta; et si interdum est aliqua relatio, non tamen ut exercet munus relationis oppositae alteri relationi, sed prout in se habet aliquam unitatem, vel similem rationem communem rebus absolutis.

9. Relativum in communi habet terminum in communi sibi respondentem . - Unde infero ulterius, relationem in communi posse conci- /p. 861/ pi ut habentem aliud ad quod dicat habitudinem, non solum in suis inferioribus, sed etiam ut conceptam illo communissimo conceptu, nam relationi in communi correspondet etiam terminus in communi. Neque inde sequitur dari duo genera suprema, quia terminus in communi non est aliquod relativum ut sic, et ideo non constituit, in praedicamento Ad aliquid, aliquod genus.

10. Ratio communis termini cur proprium non constituat praedicamentum .– Dices: ergo saltem constituet commune aliquod genus alterius praedicamenti, quod est plane falsum, quia illa ratio termini vagatur per omnia praedicamenta, imo et extra praedicamentum, quia ipsi Deo convenit. Respondetur negando consequentiam, quia ratio termini non est in rebus aliqua ratio vel proprietas realis aliquo modo distincta ab ipsis, vel accidens ipsis, sed est ipsamet entitas uniuscujusque rei, quatenus apta est ad terminandam relationem alterius. Quae ratio est quasi transcendentalis, et forte non est univoca, praesertim cum in Deum et creaturam conveniat. Unde sub ea ratione in nullo praedicamento per se ponitur, sed reduci potest ad praedicamentum relativorum, tanquam quoddam additum, sicut ponitur in definitione eorum. Potestque hoc a simili declarari, quia sicut convenit relationi in communi habere terminum, ita et habere fundamentum; nec videtur dubium quin haec ratio fundamenti relationum possit aliquo modo in communi concipi tanquam adaequate respondens relationi etiam in communi conceptae, quia in propria natura relationis praedicamentalis ut sic includitur, quod supponat fundamentum, et in eo rationem aliquam ob quam consurgat seu resultet. Non est autem necesse ut haec communis ratio fundamenti sit aliquod genus, sed est ratio quasi transcendentalis, quae vagatur per omnia praedicamenta. Unde Aristoteles quantitati attribuit per modum proprietatis, quod sit sufficiens fundamentum aequalitatis vel in aequalitatis, qualitati vero, quod sit fundamentum similitudinis, vel dissimilitudinis (ita enim has proprietates ibi declaravimus). Quae ratio fundamenti ut sic non est in eis aliqua ratio respectiva, neque etiam est aliqua ratio absoluta distincta ab ipsis, sed est ipsamet entitas uniuscujusque, quatenus per se habet talem aptitudinem, et ideo ad praedicamentum uniuscujusque formae reducitur per modum proprietatis, et indirecte posset reduci sub ea ratione ad praedica- /col. b/ mentum relationis tanquam fundamentum ejus; ita ergo de relationis termino existimandum censeo. Atque haec sint satis de primo puncto.

Quomodo supremum genus relativorum ad inferiora descendat.

11. Secundus punctus hujus sectionis est, quomodo hoc summum genus relationis per varia genera usque ad infimas species descendat, seu dividatur. Quae res magna ex parte declarata est in superioribus, in quibus varias divisiones relationis attigimus et explicavimus. Quarum prima ac praecipua fuit trimembris, per varia fundamenta genere diversa, quae sub his nominibus unitatis, actionis et mensurae recenseri solent. Ex quo facile intelligitur, sub quolibet horum membrorum ulterius procedi posse, verbi gratia, in primo per varios modos unitatum, et quia sub unitate multitudo subintelligitur, primo dividendae erunt relationes unitatis a relationibus multitudinis seu diversitatis, et postea, juxta varios modos unitatis aut multitudinis realis, dividentur etiam sub utroque genere relationes. Idemque proportionaliter dicendum est de actione, et consequenter etiam de passione, et de potentia activa et passiva, vel latius etiam de causa et effectu, si haec omnia sub illa voce comprehenduntur. Ac denique idem est de ratione mensurae, nam etiam in eo genere variantur relationes, juxta diversas proportiones mensurarum et mensurabilium.

12. Divisio relationis in mutuam et non mutuam, qualis. - Ex hac autem divisione insurgunt aliae, quae in superioribus etiam tactae sunt, nimirum, divisio relationis in mutuam et non mutuam, quae satis late declarata est. Ex dictis tamen constat hanc non esse subdivisionem alicujus membri praecedentis divisionis, sed potius esse aliam adaequatam divisionem relationis in communi, complectentem sub uno membro, scilicet, sub relatione non mutua, tertium membrum prioris divisionis, et nonnullas alias relationes contentas sub prioribus membris; sub altero autem membro comprehendentem fere prima duo genera praecedentis divisionis. Possent autem hae duo divisiones ita subordinari, ut prius dividatur relatio in eam, quae ex vi fundamenti formalis est non mutua, et eam quae ex vi fundamenti seu ex genero suo id non habet, et haec rursus subdividatur in relationem fundatam in actione, vel unitate, /p. 862/ et sic procedatur, donec in illis duobus generibus perveniatur ad relationes inter Deum et creaturam, quae non tam ex formali ratione fundamenti seu rationis fundandi, quam ex peculiari natura et conditione Dei habent quod sint non mutuae, et ita facile erit per subordinatas divisiones hujusmodi praedicamentum constituere.

13. D. Damasceni dictum explicatur . - Illud enim animadversione dignum est, Divum Damascenum, in sua Dialectica, c. 50, cum alias plures relationum divisiones ponat, hanc praetermisisse, imo significare, non recte consentire hanc divisionem cum relativorum natura, siquidem (ait) mutua habitudo ea quae ad aliquid sunt efficit . Verumtamen haec verba vel non sunt intelligenda de singulis relativis, sed de complexu utriusque; ille enim vere consistit in mutua habitudine; non est autem necesse ut talis reciprocatio saltem realis in omnibus relativis interveniat; vel, si illa verba applicentur ad singula relativa, mutua habitudo intelligenda est cum proportione, quia ex parte relationis necesse est ut ad aliud tendat, ex parte vero termini ut sit id ad quod aliud tendit. Quod vero Damascenus illam divisionem praetermiserit, mirum non est, quia non omnia dixit, quae de relationibus dici possunt, et fortasse causa fuit, quia, nostro modo concipiendi, omnes apprehenduntur ut mutuae.

14. Divisio relationis in ejusdem vel diversae appellationis . - - Altera divisio supra tacta est in relationem ejusdem vel diversae appellationis, seu aequiparantiae vel disquiparantiae, et hanc late tractat Damasc., dicto cap. 50, quam subdividit in relationem praecellentiae, ut esse dominum, esse majus, esse causam; et relationem inferioritatis, ut esse servum, effectum, aut minus, etc., quae subdivisiones ad relationes disquiparantiae pertinent, nam in relationibus aequiparentiae, cum sint ejusdem rationis, non potest esse illa diversitas. Et fortasse inter res creatas nunquam reperitur relatio disquiparentiae, absque illa diversitate; tamen inter personas divinas invenitur sine praecellentia, vel inaequalitate, nisi quis velit cum Patribus Graecis ipsum ordinem originis dignitatem appellare; de quo alias. Haec autem divisio, in rigore et proprietate sumpta, non est divisio relationis in communi, sed mutuae; nam non mutua cum non sit reciproca, non est ejusdem nec diversae rationis in utroque extremo. Nisi quis velit sermonem extendere ad eam denomi- /col. b/ nationem correlativam, quae ex relatione rationis sumitur; sic enim omnia correlativa erunt ejusdem vel diversae denominationis. Denique haec divisio, ut ex dictis constare potest, non datur per id quod per se ac formaliter pertinet ad rationem relationis, quia, ut diximus, una relatio formaliter non terminat alteram; unde neque dat illi speciem aut essentialem diversitatem: quando autem uni relationi altera respondet ejusdem vel diversae rationis, est indicium diversitatis fundamenti ac termini formalis, et ita, quod attinet ad constitutionem hujus praedicamenti, haec divisio ad praecedentes revocanda est.

Differentia essentialis et specifica relationum unde sumenda.

15. Una tamen poterat superesse quaestio circa hunc secundum punctum, videlicet, unde sit sumenda distinctio specifica et essentialis relationum usque ad ultimas species, an, scilicet, ex fundamento vel ex termino. Aliqui enim ita distribuunt inter haec duo munera, ut dicant a fundamento habere relationem entitatem, a termino autem speciem seu essentiam et distinctionem essentialem. Alii vero utrumque munus utrique attribuunt, unicuique in suo genere. Quod mihi non displicet; existimo tamen utrumque dicendi modum recte explicatum continere veritatem. Itaque formaliter et intrinsece relationes constituuntur suis propriis differentiis in propriis speciebus, et per eas essentialiter distinguuntur, hoc enim commune est omnibus rebus. Tamen, quia totam suam essentiam habet relatio in ordine ad terminum, ideo ab illo quasi ab ultima forma extrinseca sumit suam specificationem, et ideo per illum distinguitur et definitur, ut supra dictum est, sect. 8. Quia vero etiam fundamentum formale est per se et intrinsece requisitum ad relationem, potest dici etiam concurrere ad essentiam relationis, quasi per modum causae materialis extrinsecae. Et ita D. Thomas interdum hoc tribuit fundamento, interdum termino, ut patet ex 3 parte , quaest. 35, art. 5, et 1 parte, q. 32, art. 2, ubi simpliciter id tribuit termino, quia ille est quasi ultimum et magis formale respectu relationis. Vide Soncin., 5 Metaph., quaest. 32, et supra dicta, sectione 8, num. 9, et sect. 10, n. 14.

Sintne plures relationes solo numero diversae simul in eodem subjecto.

16. Circa tertium punctum occurrebat hoc /p. 863/ loco quaestio de individuatione relationum; certum est enim quod, sicut in caeteris praedicamentis constitutio lineae praedicamentalis descendit a supremo genere usque ad individua, ita etiam in hoc; controversum autem est an, sicut ad essentialem constitutionem et specificationem relationum concurrit suo modo terminus, ita etiam ad individuationem. Ex quo pendet etiam decisio illius vulgaris quaestionis, an idem subjectum sub eadem ratione specifica referatur ad plures terminos eadem numero relatione, vel diversis. Quaestionem sufficienter, ut existimo (est enim res non magni momenti) attigi supra, disp. 5, sect. 8, ubi de individuatione accidentium, et an possint esse plura numero in eodem subjecto, generatim tractavi.

17. Et juxta principia ibi posita, sine ulla difficultate concedi potest, plures relationes solo numero differentes, respicientes diversos terminos, esse simul in eodem subjecto, ut, verbi gratia, duas paternitates in eodem homine respectu duorum filiorum. Quia effectus formalis unius non est omnino similis effectui formali alterius, ut citato loco declaravi. Item quia , posito uno termino, resultat aliqua relatio, quae omnino pendet ab illo; addito vero alio termino, additur novus respectus, qui manebit etiamsi alter terminus destruatur. Item quia unusquisque terminus est totalis terminus alicujus relationis, quando quidem illo solo posito consurgit aliqua relatio. Et similes rationes possunt facile multiplicari, propter quas Scotus, et alii, quos ibi citavi, hanc opinionem amplectuntur. Neque in ea est diflicultas alicujus momenti, praeter eam generalem, quod accidentia individuantur ex subjecto, de qua citato loco satis fuse dictum est.

18. Quid consequenter dicendum hac super re, si relatio est distincta in re a fundamento . -- Quoniam vero in hac re potest magna ex parte dissensio esse in modo loquendi, advertendum est, aliter procedendum esse si teneamus relationem esse rem, vel modum realem ex natura rei distinctum a fundamento, aliter vero si solum ratione distinguitur. Nam juxta priorem sententiam, non potest consequenter negari quin, multiplicatis terminis, realiter augeantur respectus, et quin, addito novo termino, aliquid reale addatur praexistenti relativo. Ut cum pater generat secundum filium, aliquid respectivum acquirit quod antea non habebat, aeque distinctum ab ipso, ac erat Paternitas quam antea ha- /col. b/ bebat, quia hoc convincunt, consequenter loquendo, rationes factae. Et quia est omnino eadem ratio, nam si Petrus cum genuit primum filium, indiguit nova re, aut novo modo reali distincto, ut ad illum realiter referretur, cur non etiam quando de novo incipit referri ad secundum? Neque enim dici potest priorem entitatem aut modum sufficere, tum quia non potest effectus formalis crescere, nisi realiter crescat forma; tum etiam quia prior relatio adaequate referebat ad primum filium, et ab illo pendet in esse, et in definitione et cognitione; non enim cognoscitur haec relatio ut haec numero, nisi ut referens ad hunc numero terminum, ut aperte Aristoteles declaravit in Praedicam., c. de Ad aliquid.

19. Jam vero si semel admittatur fieri additionem realem in relativo, facta additione novi termini, fortasse est solum de nomine quaestio, an illud additum sit distincta relatio, vel componat unam cum praexistente, sicut secundus gradus cum primo componit unum calorem; ita enim aliqui explicant unitatem hujus relationis, ne videantur in infinitum relationem multiplicare, et ut universe defendant illud axioma, in uno subjecto tantum esse unum accidens unius speciei. Verumtamen qui sic loquuntur, non possunt satis illam unitatem explicare, nisi tantum denominative, ratione unius subjecti seu suppositi. Nam si consequenter loquantur, necesse est ut dicant, tantam esse distinctionem inter paternitatem ad primam filium, et id quod additur patri, genito secundo, quanta est inter paternitatem ipsam et fundamentam ejus; itaque si haec distinguuntur realiter vel modaliter, etiam illa. Probatur, quia relatio paternitatis ad primum filium ita comparatur ad id quod additur respectu secundi filii, ut possit illa paternitas esse sine hoc addito, et e converso possit manere hoc additum, et constituere patrem, sine illa prima paternitate; ergo si paternitas est modus realis distinctus, quia est separabilis a fundamento, etiam isti duo modi erunt inter se actu distincti ex natura rei, quia unus est separabilis ab alio, et e converso. Et similiter, si paternitas est propria entitas realiter distincta a fundamento, etiam illi duo respectus erunt inter se realiter distincti, ut recte et consequenter docet Scot., quia sunt mutuo et vicissim separabiles. Ostensum est autem supra, disp. 7, quandocumque duo ita distinguuntur in re, ut vicissim /p. 864/ et unum sine alio, et alterum sine altero manere possit, et alioqui non sunt modi alicujus subjecti, cum quo habeant identitatem realem, tunc illud esse sufficiens signum distinctionis realis inter illa. Sed relationes, juxta illam sententiam, non sunt modi, sed propriae entitates realiter distinctae a subjectis, et inter se ita comparantur respectus patris ad primum filium, et ad secundam, ut et prior sine posteriori et posterior sine priori existere possit; ergo distinguuntur inter se vera distinctione reali.

20. Posita autem hac distinctione, nulla ratio reddi potest cur illae non distinguantur ut duae relationes, vel cur dicantur esse duo gradus, vel duae partes unius relationis, et non potius relationes duae. Primum enim non recte aequiparantur gradibus intensionis; nam inter hos gradus est subordinatio per se et in eis est propria compositio et unio per propriam latitudinem, vel propria indivisibilia, ut praecedenti disputatione declaratum est; illae autem duae relationes non habent subordinationem per se; neque enim una per se supponit alteram, vel ab illa pendet, neque habet unaquaeque earum latitudinem aliquam in se, sed est mere indivisibilis in ordine ad suum terminum; unde neque proprie componunt aliquam latitudinom quasi continuam, quia haec non componitur ex indivisibilibus. Deinde, nullum aliud genus unionis inter illas duas entitates excogitari potest, ob quam dicantur esse duae partes unius relationis, quia neque inter se comparantur ut potentia et actus, neque habent inter se aliam habitudinem, praeter eam quae est esse in eodem subjecto. Et hoc a fortiori confirmari potest ex his quae supra diximus de simili habituum unitate vel compositione physica. Imo illa unitas vel compositio artificiosa, quae in habitibus consideratur, vix potest habere locum, in relationibus, et ideo de illa nihil tractatur.

21. Alio vero modo posset quis excogitare unitatem hujus relationis ad plures terminos, non per additionem aut compositionem realem, sed per mutationem relationum, ita ut unaquaeque in se sit indivisibilis; differunt tamen inter se, quia una habet pro adaequato termino unam rem, verbi gratia, unum filium, alia vero duos, alia tres, etc. Unde juxta hanc sententiam, quando pater secundum filium generat, nova quidem relatio ei acquiritur, non tamen praeexistenti additur, sed prior perit, et alia de /col. b/ novo resultat, quae indivisibiliter et adaequate refert illum hominem ad duos filios, et non ad plures nec pauciores: et si generet tertium, amittet illam, et acquiret aliam referentem ad tres eodem modo. Quod enim una relatio possit adaequate respicere plures terminos indivisibiliter, certum videtur; sic enim in relativis realibus praedicamentalibus totum refertur ad plures partes, vel unitas ad binarium relatione subdupli; et in transcendentalibus idem intellectus respicit plura intelligibilia inadaequate, et in relativis eadem relatio generis respicit plures species. Sic ergo intelligi potest in quocunque genere vel specie relationum dari aliquas in individuo, indivisibiliter, et adaequate respicientes plures terminos, qui respectu illarum erunt partiales, ex illis vero consurget terminus adaequatus, qui sit unus collectione quadam; et ideo talis relatio non consurgit nisi posito adaequato termino, non vero posito uno vel altero partiali; e contrario vero aufertur seu mutatur ablato vel addito quocunque termino partiali, quia hoc ipso mutatur terminus totalis.

22. Tandem hoc modo opinantur multi de relatione unius filii ad patrem et matrem. Nam quod illa relatio, per se loquendo, sit una indivisibilis, inde fit probabile, quod pater et mater concurrunt ut una causa, et per se nocessaria, et unica actione (praesertim si mater concurrit active). Unde alterutro parente mortuo, necesse est illam relationem perire, quia si indivisibiliter respiciebat duos, nec potest dividi in partes, nec tota manere, cum jam non habeat adaequatum terminum, nec referat ad duos; perit ergo tota; necessarium ergo erit ut oriatur alia, quae ad unum tantum parentem referat, si superstes sit; nam vere ac realiter ad illum refertur filius.

23. Sed licet hic modus dicendi ad consequenter loquendum in illa sententia videatur acute excogitatus, tamen revera est voluntarius et sine fundamento. Quae est enim necessitas introducendi illam frequentem mutationem relationum? Alias quoties nova res alba fieret, mutarent caetera omnia alba, quae antea erant, suas relationes similitudinis respectu omnium, et novas acquirerent. Deinde, cur pater amittet relationem ad primum filium, genito secundo, cum nihil eorum tollatur, quae ad esse illius relationis necessaria erant? Quia, non obstante secundo filio, prior semper est sufficiens terminus illius /p. 865/ relationis. Item quamvis verum sit, posse unam relationem respicere plura adaequate, quando per se et ex vi suae speciei illa requirit ut resultet vel conservetur, seu ut exerceat suum effectum formalem, ut est in relatione totius aut subdupli, tamen quando relatio non postulat hoc ex sua ratione, et termini solum per accidens multiplicantur, ut contingit in paternitate, filiatione, similitudine, etc., mere gratis dicitur consurgere unam indivisibilem relationem, quae adaequate respiciat collectionem plurium terminorum, eo vel maxime quod plures filii distinctis generationibus producuntur; cur ergo resultabit una indivisibilis relatio complectens utrumque terminum?

De relatione filii ad patrem et matrem .

24. Ferrariensis opinio improbatur . -- Quod vero dicebatur de relatione filii ad duos parentes, etiam est incertum. Nam aliqui putant in filio esse duas relationes, non solum numero, sed etiam specie differentes, quia existimant relationem patris et matris etiam specie differre, eo quod ille active, haec tantum passive concurrat. Ita tenet Ferrar., 2 contra Gent., c. 11, § Ex istis, quanquam addat, illas relationes esse duas formaliter, unam vero realiter seu materialiter; quod non video quomodo consequenter dicatur, supponendo relationem esse quid distinctum in re a fundamento, ut ille supponit.

25. Fonsecae opinio non probatur . - Alii vero dicunt esse unam relationem ad utrumque parentem, etiamsi pater active et mater solum passive concurrat; et simul aiunt, eamdem omnino relationem, et immutatam manere, etiamsi alter parens moriatur. Ita Fons., lib. 5 Metaph., cap. 15, quaest. 5, sect. 3. Sed utrumque est mihi difficile creditu. Primum quidem, quia si mater solum passive concurrit, ergo relationes patris et matris ad filium erunt specie diversae, cum habeant fundamenta adeo distincta; ergo fieri non potest ut eis respondeat unica relatio in correlativo, quod docet D. Thomas, 1 parte, q. 32, art. 2. Quia correlativa specie diversa vel sunt termini formaliter diversi, vel eos indicant; relationes autem habent diversitatem ex terminis formalibus. Item relatio effectus ad causam diversi generis etiam est diversa, sive illa materialis sit, sive formalis, sive efficiens; si ergo causalitates patris et matris differant, ut efficiens et materialis, relationes in effectu erunt diversae. Unde, illa sententia supposita, /col. b/ pater et mater non tam componunt unam causam totalem, cum non causent in eodem genere, quam collectionem plurium causarum diversorum generum, qualia sunt materia et efficiens. Secundo, est difficile creditu in illa sententia, quod relatio sit una indivisibiliter ad patrem et matrem, ut complent unam causam totalem, et tamen quod eadem relatione integra maneat, ablato illo adaequato termino ex altera parte, quia relatio pendet ex termino adaequato. Quod ita declaro, quia, ablato uno parente, jam illa filii relatio non potest habere suum adaequatum effectum formalem, cum non possit referre filium ad utrumque parentem; ergo absolute non potest habere effectum formalem suum, quia, cum indivisibiliter illum causet, non potest conferre partem ejus, et non totum, nec potest tota manere quin conferat totum effectum, cum non maneat nisi in subjecto, et inhaerens.

26. Aliorum opinio . - Alii ergo, qui cum Galeno, Scoto, et aliis, satis probabiliter censent matrem active concurrere, existimant filium referri ad patrem et matrem duabus relationibus ejusdem speciei, et quia diversitas in concursu paterno et materno accidentalis tantum est. Et quamvis pater et mater simul componant unam causam totalem efficientem, juxta hanc sententiam, tamen sicut non sunt una causa, nisi collectione plurium partialium, ita satis est ut illis correspondeat unum correlativum collectione plurium relationum. Quanquam hic posset cum aliqua probabilitate dici illas relationes componere unam, non proprie physica unitate, sed quasi artificiali, et accommodata unitati termini. Quocunque vero ex his modis de relatione filii sentiatur, nihil refert ad dictam sententiam, quam impugnamus; nullum enim auctorem invenio qui dixerit, filium cum orbatur altero parente, amittere relationem quam habet ad utrumque, et novam acquirere, qua ad solum superstitem referatur, neque id habet ullam verisimilitudinem.

27. Ita ergo sentiendum videtur de multiplicatione relationum solo numero differentium in eodem subjecto respectu plurium terminorum adaequatorum et ejusdem rationis. Quod quidem juxta sententiam, quam veram existimamus, scilicet, relationem non esse rem aut modum ex natura rei distinctum a fundamento, facilius expeditur. Quia dubitari non potest quin respectus ad terminos distinctos realiter, quorum unus potest sine /p. 866/ alio esse, et e converso , distinguantur ratione ratiocinata, quae habet fundamentum in re. Unde, sicut haec distinctio sufficit, ut relatio constituat peculiare genus, et censeatur quasi alia forma a fundamento, ita etiam sufficit ut illi respectus ad diversos terminos dicantur plures relationes numero distinctae eo genere distinctionis, quod in hujusmodi relationibus locum habet, scilicet rationis ratiocinatae. Et ita facile tollitur admiratio de multiplicatione relationum, et omnia argumenta, quae in contrarium objici solent, difficultatem non habent, praesertim his suppositis, quae de principio individuationis diximus; neque etiam ad persuadendam hanc sententiam in hoc sensu oportet rationes multiplicare, nam praeterquam quod per se satis est verisimilis, quae insinuatae sunt, sufficiunt.

28. Denique in hoc sensu non multum repugnat D. Thomas huic sententiae; nam 3 parte, quaest. 35, art. 5, ad 3, ait in uno filio esse unum relationem ad duos parentes, et duas secundum rationem, et e converso ait, in pluribus hominibus trahentibus navim, esse unam relationem, quod non potest intelligi de unitate rei, cum subjecta realiter distinguantur; et aliis locis, licet dicat in uno patre esse unam relationem ad plures filios, dicit tamen in eo esse plures respectus. Et eodem modo loquitur Hispalens., in 3, dist. 8, notab. 3, et Capreol., ibidem, in solut. argument. Non vocantur autem illi respectus plures nisi ob distinctionem rationis; ergo eodem modo, dici possunt plures relationes. Et tandem declaratur a simili; nam Theologi simpliciter vocant paternitatem et spirationem activam in divinis duas relationes propter distinctionem terminorum, etiamsi in se ratione tantum distinguantur; quid ergo mirum quod in praesenti dicantur etiam plures relationes ad plures terminos realiter distinctos?