SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLIV. DE HABITIBUS
SECTIO IX. AN FIAT HABITUS UNO VEL PLURIBUS ACTIBUS

SECTIO IX. AN FIAT HABITUS UNO VEL PLURIBUS ACTIBUS

1. Ratio dubitandi.— Haec difficultas annexa est praecedenti, et necessaria ad illius complementum. Nam habitus per unum actum acquiri non potest, sed consuetudine, ut experientia docet, et Arist., 2 Ethic. Si autem per unum actum non acquiritur, non videtur etiam posse per plures acquiri, quia plures non concurrunt simul ad agendum, ut ea ratione possint fortius agere quam singuli, sed successive fiunt unus post alium; ergo si primus nihil effecit, nec secundus poterit; non enim est fortior, neque intensior, ut suppono; idemque argumentum fieri potest de tertio, et de omnibus sequentibus.

Variae sententiae

2. Prima.— ln hac re est prima sententia, quæ in universum negat, habitum generari per unum actum, quia cum habitus requirat quod sit permanens, et difficile mobilis, et eius formalis effectus sit dare facilitatem in operando, non videntur hæc omnia per unum actum posse comparari. Quam sententiam insinuat Aristoteles, 1 Ethic., c. 7, et clarius lib. 2, c. I, ubi tam de intellectiva, quam de morali virtute loquitur, et illam dicit comparari doctrina, experientia, et tempore; hanc vero assuetudine.

3. Secunda.— Secunda vero sententia e contrario affirmat universaliter quemlibet habitum uno actu acquiri. Ita tenet Durand., in 1, dist. 17, q. 8, ad 2; Scotus, q. 3 ; Henric., Quodlib. 5, q. 16; Gabriel, cum aliis Nominalibus, in 3, dist. 23, q. 1, dub. 4. Rationes huius sententiæ videbimus postea.

4. Tertia.— Tertia sententia distinctione utitur, nam in intellectu quoad habitus evidentes scientiæ, etc., affirmat, generationem habitus fieri per primum actum, quia evidentia principiorum est efficacissima causa, et alioqui ex parte intellectus nulla est repugnantia. In aliis vero potentiis appetitivis, et in ipso intellectu quoad habitus opinativos, dicit hæc opinio, habitum non introduci nisi post multos actus; quia vel causæ sunt debiles, vel etiam subiectum est repugnans aut indifferens, ut per unum vel alium actum non possit statim inclinari habitualiter. Hæc videtur esse sententia D. Thomas, 1. 2, q. 1, art. 3.

5. Quarta .— Alii utuntur distinctione alia, quasi subdistinguentes secundum membrum præcedentis sententiæ, nam vel appetitus habet contrarios habitus, et tunc non potest unus actus statim inducere habitum, quia non potest vincere tantam subiecti repugnantiam; vel subiectum caret contrario aut regnante habitu, et tunc primus actus poterit inducere habitum, propter rationem oppositam.

Prima assertio ad quæstionis resolutionem

6. Ratio assertionis .— Dico primo: ut ex pluribus actibus habitus generetur, necesse est ut primus actus, et deinde omnes actus subsequentes et proportionati aliquid efficiant in potentia, permanens in illa, et paulatim illam perducens, vel disponens ad habitus generationem. Probatur ratione communi, quæ maxime movit Henricum, et alios; quia si primus actus nihil efficeret in potentia, æque relinqueret indispositam illam ad recipiendum aliquid per secundum actum, et idem esset de secundo respectu tertii et de quolibet subsequenti in quocunque numero; quia si subiectum est æque indispositum, et virtus activa non est fortior, non magis potest sequi effectus.

7. Prima responsio quae nostrae rationi assignatur.— Ad hanc rationem variæ dantur responsiones. Prima est, quod actus per seipsum relinquit formaliter dispositum potentiam, etiamsi nihil in illam efficiat; quam dispositionem inchoat primus actus, et eam auget secundus etiam per se ipsum, solum quia post alium sequitur, et deinde tertius proportionaliter, et sic princeps, donec perveniatur ad certum numerum actuum a natura præscriptum, quo posito habitus introducitur. Utunturque auctores huius responsionis exemplo de guttis cavantibus lapidem, nam una post certum numerum facit totum effectum, quamvis priores nihil effecerint. Et addi etiam potest exemplum de dispositionibus remotis materiæ, quæ illam relinquunt dispositam, solum quia immediate ante præcesserunt.

8. Sed hæc responsio sustineri non potest, quia formalis dispositio, si nihil efficiat, non amplius potest durare in subiecto, quam duret forma, per quam formaliter fit, quia effectus formalis requirit causam formalem, si effectus ipse esse debet realis et existens. Quæro ergo an potentiam manere dispositam ad habitum sit aliquid reale in potentia post transactum actum, necne. Hoc posterius dici non potest, quia alias potentiam esse dispotam nihil omnino esset, et consequenter nec posset conferre postea ad effectum realem, nimirum ad receptionem habitus; neque ad id fuisset necessaria causa realis, nempe præcedens actus. Ergo potentiam manere dispositam aliquid reale est, quod in illa durat quamdiu disposita manet; ergo requirit aliquam formam realem æque permanentem, quia hoc est de intrinseea ratione causæ et effectus formalis. Nec refert si quis obiiciat, causam dispositivam potius pertinere ad materialem: tum quia etiam materialis causa requirit coexistentiam cum suo effectu; tum etiam quia, licet forma disponens respectu alterius formæ ad quam disponit matelialiter comparetur, respectu tamen subiecti, quod disponit, formaliter id confert.

9. Et ob hanc rationem reiecimus in superioribus illud, quod in secundo exemplo adducitur de dispositionibus materiæ, nam si illae vere desinunt esse in instante corruptionis, non possunt relinquere materiam positive dispositam, sed ad summum non repugnantem. ldemque est de alio exemplo guttarum cadentium; nisi enim priores aliquo modo disponerent, humectando, et paulatim emolliendo duritiem lapidis, non posset aliqua gutta subsequens illum cavare. Quocirca illud, quod dicitur, de certo numero actuum prescripto a natura, ut habitus introducatur, gratis dictum est, nisi explicetur quid illi actus conferant, et quomodo, ad introductionem habitus. Adde, quod si quatuor actus, verbi gratia, solum quia tali ordine facti sunt a potentia, relinquunt illam dispositam et magis capacem habitus, eadem ratione dicetur potentia habilitari, et propensior reddi ad operandum, solum quia plures actus in ea succedunt absque ulla generatione habitus; est enim eadem seu proportionalis ratio; quia semper per posteriores actus potentia manebit magis disposita, et hoc est esse magis habilem ad opus.

10. Alia responsio est, priores actus neque introducere positivam dispositionem, neque omnino nihil efficere, sed auferre impedimenta quæ resistunt introductioni habitus. Sed oportet primo explicare quæ sint hæc impedimenta: sit enim, verbi gratia, actus alicuius virtutis moralis, qui effecturus est habitum, cui potest resistere habitus vitii contrarii. Et argumentor in hunc modum. Non potest actus virtutis expellere habituale vitium nisi introducendo habitualem virtutem, quia actus non expellit habitum formaliter, quia non sunt formaliter contrarii; sunt enim affectiones et inclinationes diversarum rationum; oportet ergo, ut expellat effective. Non potest autem expellere effective immediate corrumpendo, quia nulla efficientia tendit immediate ad corruptionem seu ad non esse, sed ad aliquod esse, ex quo sequatur alterius non esse; ergo non potest actus virtutis diminuere vitium contrarium, nisi introducendo aliquid suae virtutis. Non est ergo difficilius introducere aliquid virtutis, quam expellere aliqui vitii; quia, quanto diminuitur vitium, tanto minus resistit introductioni virtutis. Si ergo primus actus potens est ad diminuendum vitium, quod videbatur fortius ad resistendum, simul poterit introducere aliquid virtutis, quantum compossibile esse potest cum vitio sic diminuto. Quod si dicatur, resistentiam ad introducendum aliquid virtutis per primum actum non provenire ex vitio contrario, explicare oportebit unde proveniat, et qualis sit. Aut enim est mere naturalis, ut verbi gratia, talis complexio, aut naturalis propensio ad aliquod vitium, et haec non minuitur nisi acquisitione virtutis animae, et aliquo usu et exercitatione corporis, per quam interdum fit ut etiam ipsa dispositio corporis aliquo modo immutetur. Vel illa difficultas provenit ex alis causis extrinsecis et accidentalibus, et illæ sunt per accidens, nec cadunt sub scientiam, et si consistunt in aliqua re positiva, non minuuntur per actum virtutis, nisi per positivam mutationem vel acquisitionem alicuius rei oppositae. Ac denique omnia ista impedimenta extrinseca, quæ non sunt in ipsamet potentia interiori eliciente actum, non possunt impedire quin actus efficiat aliquid in potentia, si alioqui natura sua activus est; quia illa omnia non sunt dispositiones quæ reddant potentiam incapacem, aut in se minus aptam ad talem effectum recipiendum. Imo, si quis recte consideret, tota haec repugnantia extrinseca primo et per se ingerit difficultatem in ipso actu efficiendo, unde per ipsummet actum vincitur et superatur illa repugnantia; respectu vero emanationis habitus aut dispositionis ab actu nulla est repugnantia, sed illa est mere naturalis, si alioqui est in actu aliqua materialis vis agendi. Quod autem hæc ibi insit, ex eo probamus, quod natura sua tam activus est primus actus, sicut quartus aut quintus, cum sint eiusdem rationis et intensionis, ut supponimus.

11. Tertia responsio confirmatur .— Ex quo etiam facile refellitur quod alii respondere solent. Nempe, eam dispositionem, quam priores actus relinquunt, provenire tantum ex memoria, nam post priores actus facilius apprehenditur tale obiectum vel similis actus ut conveniens, et plures rationes ad sic operandum facilius se offerunt. Sed imprimis hoc ipsum, quod manet in memoria per modum habitus, necessario debet per illos actus paulatim acquiri, et in illo similiter concludemus, aut per primum actum aliquid acquiri, aut per posteriores nihil effici. Deinde experimento constare potest, non solum in representatione obiecti, sed etiam in propensione ad obiectum repræsentatum esse maiorem facilitatem, cæteris partibus; alioqui pari ratione negari possent omnes habitus præter species deservientes memoriae. Tandem, quidquid sit de hac facilitate extrinseca aliunde proveniente, hic inquirimus intrinsecam dispositionem potentiae, ob quam quintus actus, verbi gratia, efficit in illa habitum, et primus nihil efficit; nam ad hoc est impertinens facilitas vel difficilitas memoriæ. Nam illa neque impedit, neque aptiorem reddit capacitatem potentiæ; ergo si alioqui actus est æque activus de se, aliquid etiam aget in talem potentiam; ergo, e contratio, si quintus actus introducit habitum, et non priores, necesse est ut priores disposuerint intrinsece potentiam, aliquid efficiendo in ipsam, quod in ipsa permaneat; et idem argumentum fit comparando quartum actum ad priores, et sic usque ad primum.

Secunda assertio, et quomodo habitus non nisi per plures actus generetur

12. Dico secundo: haec dispositio ad habitum, quæ per primum actum inchoatur, et per subsequentes perficitur, non essentialiter aut realiter distincta est ab ipso habitu: non tamen habet statum habitus, donec ita sit radicata, ut difficulter amoveri possit, et facilitatem simpliciter tribuat in operando. Et hoc sensu verum est habitum in esse habitus non generari nisi per plures actus. Ut hanc conclusionem probemus, advertendum est, dupliciter intelligi posse habitum introduci post aliquem numerum actuum, etiamsi priores actus aliquid permanens in potentia relinquant. Primo, quod illud praevium solum sit dispositio quædam realiter et essentialiler distincta ab habito, quæ disponit potentiam ad habitum, et illo adveniente corrumpitur. Secundus modus est, quem in conclusione insinuavimus; quæ non potest melius probari, quam excludendo priorem modum, quia præter hos nullus alius excogitari potest, supposita priori conclusione. Nonnulli ergo illum priorem modum amplexi sunt, quod videtur sentire Burlæus, 2 Ethicorum, cap. I; et nonnulli Thomistæ hoc sequuntur, quibus favere videtur D.Thomas, 2. 2, q. 23, art. 6, ad 2, ubi ait: In generatione virtutis acquisitae non quilibet actus complet generationem virtutis, sed quilibet operatur ad eam ut disponens, et ultimus qui est perfectior agens in virtute omnium praecedentium reducit eam in actum. Sicut etiam est in multis guttis cavantibus lapidem. Et similia fere verba habet in Quæstione disputata de Virtutibus, art. 9, ad 11. Si quis tamen ea attente consideret facile intelliget optime posse iuxta sensum nostræ conclusionis intelligi. Nam imprimis ibi ait: Primus actus facit aliquam dispositionem, quam perficit secundus. In quo satis declarat hanc dispositionem non esse formaliter per ipsos actus, sed effective ab illis fieri. Et tandem subiungit: Ultimus actus agens in virtute omnium praecedentium complet generationem virtutis. Non ergo vult D. Thomas, per ultimum actum introduci totam entitatem virtutis, sed consummari et constitui in statu habitus seu virtutis. Et favent huic nostrae sententiae Boetius, Albert. Magnus et alii, qui in Prædicam., c. de Qualit., dixerunt, dispositionem et habitum accidentaliter differre, quia eadem, quæ in principio habet rationem dispositionis, dum est facile mobilis, perficitur per actus, donec fiat habitus; quod ibidem Aristoteles non obscure significavit, dicens, dispositionem diuturnitate fieri habitum.

13. Ratione item probatur primo, quia nulla est causa diversitatis essentialis inter qualitatem quam efficiunt priores actus, et quam efficit ultimus, cum utraque sit actus primus inclinans ad idem obiectum, et ad similes actus, et utraque sit qualitas de se permanens absque actuali influxu potentiæ. Quod vero una sit magis radicata quam alia, ad accidentalem differentiam pertinet. Deinde nulla est ratio cur, adveniente effectu quem facit ultimus actus, pereat totum id quod præcedentes fecerunt, cum non habeant contrarietatem aut repugnantiam. Nec forma expellere solet dispositionem ad ipsam nisi per accidens ob corruptionem subiecti; hic autem subiectum integrum manet. Quod si quis respondeat, priorem dispositionem amitti, quin iam superflua est, nos potius dicimus, novam qualitatem non introduci, quia superflua esset; si enim prima permanere potest et perfici, quid necesse est novam introducere, et expellere priorem, propter solam superfluitatem vitandam ? Eo vel maxime quod, si illæ qualitates sint eiusdem speciei, manifestum est unam non expelli, ut introducatur alia; si autem sint diversæ speciei, conferent perfectiones diversarum rationum, et ita non erunt superfuae, etiamsi sint simul. Dicere autem, simul manere huiusmodi qualitates distinctas, improbabile est, cum nulla sit necessitas, neque effectus unde colligi possit; alias tot possint multiplicari qualitates huiusmodi, quot sunt actus, quia posterior semper operatur in potentia magis disposita, et cum eadem proportione. Ex quo tandem sumitur argumentum, nam ultimus actus non est specie differens a præcedentibus; ergo nec conferet effectum specie differentem; nec dispositio facta a præcedentibus actibus est ad formam specie diversam. Eadem ergo dispositio magis radicata et perfecta efficitur habitus.

Rationibus in contrarium propositis satis

14. Ex his facile respondetur, tum ad rationem dubitandi in principio positam, tum ad fundamenta aliarum opinionum. Ratio enim illa recte probat per priores actus aliquam dispositionem ad habitum fieri, non vero statim a principio fieri in esse habitus; Aristoteles autem dicit habitum acquiri consuetudine et frequentia actuum, in esse et statu habitus; non vero negat paulatim acquiri aliquam dispositionem ad habitum. Quin potius, 7 Ethic., c. 7, ita distinguit continentem a temperato, quod prior licet studiose operetur ex aliquo usu, dispositione et virtute, adhuc tamen difficultatem patitur; alter vero iam ex virtute et sine pugna operatur; continentia autem et temperantia sumptæ in eadem materia, non distinguuntnr specie, sed ut dispositio imperfecta, et habitus iam perfectus. Sic etiam Theologi, et morales philosophi distinguunt tres status, incipientium, proficientium et perfectorum, quorum primi nondum habent habitus in esse habitus, habent tamen in ratione dispositionis. Secundi vero iam habent aliquos habitus, fieri tamen potest ut nondum habent virtutes in esse virtutis, id est, cum connexione omnium virtutam, et aliis conditionibus quae censentur necessariæ ad statum virtutis simpliciter quamvis non sint necessariæ ad essentiam eius. Ex his ergo possunt facile omnes opiniones supra citatæ conciliari, si auctores earum velint.

15. Discrimen inter actus evidentes intellectus et quosvis alios, quale.— Differentia vero a D.Thoma assignata inter habitum scientiæ et alios, in hoc posita est, quod quia evidentia convincit intellectum, necessitatemque illi infert, ideo per unum solum actum omnino illum determinat. Omnemque aufert difficultatem, et quantum est de se, immobiliter adhæret, si alioqui species ex parte obiecti requisitæ sufficienter memoria retineantur et ministrentur. At vero actus opinionis, vel virtutis moralis, non ita determinat potentiam, vel ob debilitatem causæ seu medii, ut in opinione, vel ob formalem libertatem ipsius potentiæ, aut repugnantiam oppositæ inclinationis, et ideo habitus acquisitus per unum actum scientiæ dicitur habere non solum essentiam, sed etiam perfectionem habitus, saltem quantum ad determinationem potentiæ; opinio vero aut virtus non habet perfectionem habitus, donec per consuetudinem quasi in naturam convertatur. Cum vero dixit Aristoteles, 2 Eth., c. 1 habitum scientiæ doctrina, tempore et experientia acquiri, vel loquitur de scientia undequaque perfecta, vel certe loquitur de doctrina humana, quæ non semper est evidens, et convincit intellectum.