SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XVIII. DE CAUSA PROXIMA EFFICIENTI EIUSQUE CAUSALITATE, ET OMNIBUS QUAE AD CAUSANDUM REQUIRIT
SECTIO IV. QUAE ACCIDENTIA POSSINT ESSE PRINCIPIA AGENDI

SECTIO IV. QUAE ACCIDENTIA POSSINT ESSE PRINCIPIA AGENDI

1. Difficultatis ratio .— Circa doctrinam superioribus sectionibus traditam nonnulla breviora dubia explicanda supersunt. Primum est quod in titulo huius sectionis propositum est, quod potest universe intelligi tam de activitate accidentium in substantiam quam in alia accidentia; tamen, quia accidens non efficit substantiam nisi praevia actione alicuius accidentis, ut dictum est, ideo tota quaestio revocari potest ad propriam efficientiam quam accidentia habent in alia accidentia. Et hinc nascitur ratio dubitandi, quia accidens dicitur esse proximum principium producendi accidens, ut sit proportionatum; ergo tale oportebit esse accidens quod est principium actionis qualis est terminus actionis; erit ergo quantitas principium proximum efficiendi quantitatem et unum Ubi alterius Ubi, etc. In contrarium autem est quia, ex communi philosophorum sententia, sola qualitas est principium proximum actionis, et non omnes qualitates, sed aliquae, cuius etiam ratio investiganda est.

2. Accidens ab accidente naturaliter emanare potest .— In hoc praemittenda est distinctio supra posita de activitate per naturalem resultantiam vel per propriam actionem, et supponendum sermonem esse tantum de hac posteriori, quod pro tota disputatione semel dictum sit, quia illa resultantia per modum unius cum rei productione computatur; quod si aliquid singulare interdum circa illam notare oportuerit, non omittemus. In praesenti ergo, sicut supra diximus a substantia posse resultare accidens, ita a quolibet accidente poterit resultare aliud, vel realiter vel saltem modaliter distinctum, si capax sit talis proprietatis; sic enim a quantitate resultat figura vel relatio aequalitatis, si est modus distinctus; et ab una relatione, ut multi aiunt, potest resultare alia, ut a paternitate similitudo, etc. Et ratio est quia unaquaeque essentia, qualiscumque sit, potest esse principium suae proprietatis intrinsecae per naturalem resultantiam eius.

3. Sola qualitas inter accidentia verae effectionis principium .— De propria ergo efficientia accidentali dicendum est primo, solam qualitatem esse posse principium proximum eius. Haec assertio primum probari potest experientia; nam actiones omnes quae tendunt ad substantiam fieri solent mediis qualitatibus, vel primis vel quae eminenter contineant primas; actiones etiam vitales mediis qualitatibus fiunt; facultas etiam movendi localiter semper est aliqua potentia de praedicamento qualitatis, adeo ut etiam ad motum proiectorurn censeant philosophi necessarium esse impetum impressum qui sit qualitas motiva. Secundo, potest probari facto brevi discursu per caetera praedicamenta; quantitas enim non est productiva alterius quantitatis, ut experientia probat. Et ratio est primo, quia quantitas consequitur materiam, et ideo imitatur naturam eius estque ad recipiendum et non ad agendum. Secundo, quia quantitas revera non est per se producibilis de novo, immo (iuxta nostram sententiam) neque concomitanter, ita ut quae antea non erat, nunc esse incipiat per actiones naturalium agentium, quia existimamus quantitatem esse coaevam materiae. Sed solum fit ut quantitas quae prius erat unius rei simul cum materia incipiat esse alterius; unde si addatur rei praeexistenti, fit augmentatio, vel propria vel impropria, iuxta diversos modos illius mutationis. Semper tamen fit illa mutatio vel additio praevia alteratione et generatione vel aggeneratione, cuius principium proximum est qualitas, et ideo quantitas non habet actionem cuius possit esse principium; termini enim quantitatis, qui interdum resultant facta divisione continui, etc., magis fiunt per naturalem resultantiam quam per propriam efficientiam, de qua agimus.

4. In relatione .— Rursus relatio ex omnium sententia non est activa; et frequenter ratio reddi solet, quia relatio est minimae entitatis; et a fortiori id confirmatur ex relationibus divinis, quae secundum propria non sunt activae, ut theologi tradunt, ex illo certo principio quod actiones Trinitatis ad extra sunt indivisae. Sed omissis relationibus divinis (de quibus propriam rationem esse existimo quia solum sunt ad subsistendum, et subsistentia ut sic non est principium agendi, sed tantum terminus naturae, quae est principium operandi, ut latius disseritur in materia de Incarnatione et Trinitate), de relationibus creatis ratio reddi potest iuxta probabilem opinionem quia nullam rem addunt suo fundamento; unde non sunt activae, nisi ratione illius; quod si illud non sit activum, non est unde habeant efficientiam; illud autem nunquam invenietur activum nisi quando est aliqua qualitas. Accedit quod relatio, ut relatio, non potest esse principium efficiendi rem absolutam, cum sint diversi ordinis, et sit ordo praeposterus ut res absoluta consequatur relativam. Neque etiam potest relatio facere relationem, quia relatio propria non per se fit, sed quatenus resultat posito fundamento et termino.

5. In actione.— Actiones immanentes an vera efficientia principia .— Ulterius actio non est vere ac proprie principium agendi; nam, ut infra ostendemus, est ipsa causalitas agentis, et in hoc consistit eius ratio; causalitas autem non est principium agendi, sed est a principio quod supponit. Item, si comparetur actio ad suum terminum, non est principium agendi illud, sed via ad illud seu dependentia illius a suo principio; si vero comparetur ad res alias, non potest per seipsam esse principium alicuius, quia nec potest esse principium alterius actionis; non enim, naturaliter loquendo, ex actione sequitur actio immediate, sed ad summum ratione termini; neque etiam potest esse principium alterius termini, quia nullum principium pertingit terminum, nisi media actione. Et nulla actio potest excedere suum intrinsecum terminum seu per seipsam alium attingere, quia cum illo identificatur et solum est quidam modus illius. Sed instabit aliquis de actionibus immanentibus, quae interdum sunt principia efficiendi aliquid; multi enim dicunt intellectionem efficere verbum realiter distinctum; alii putant cognitionem efficienter causare amorem vel delectationem; et veriora exempla sunt quod actus inmanentes effective causant habitus, et interdum unus actus causat alium eiusdem potentiae, ut assensus principiorum assensum conclusionis, et intentio finis electionem medii. Hallucinantur autem qui putant in hac efficientia actum immanentem non se gerere ut principium producendi aliquid aliud, sed esse ipsam productionem eius; repugnat enim actualem productionem esse rem distinctam a re producta; habitus autem est res distincta ab actu quo producitur. Item, quia si actus comparetur ad actum, ille qui procedit ab alio intrinsece est actio immanens; ergo intrinsece ac per sese est productio quaedam; ergo alius non est productio illius. Alii propter hoc argumentum limitant assertionem, ut verum habeat extra actiones immanentes. Sed neque est necessaria limitatio, neque aliqua illius ratio probabilis afferri potest; cur enim illuminatio etiam non erit activa, aut effectus qui a lumine proveniunt non tribuentur ipsi illuminationi ut principio agendi? Verius ergo dicitur: sicut illuminatio habet suum proprium terminum intrinsecum, ad quem ipsa terminatur, hic autem est principium omnis ulterioris actionis, si quae est, quae ad rem illuminatam consequatur, ita actiones immanentes, ut actiones sunt, habere suos intrinsecos terminos, qui sunt qualitates, et has esse principia proxima ulterioris actionis, quando contingit subsequi; hoc autem ita esse, inferius probandum est latius disputando de actione; nunc autem solo argumento facto satis confirmatur; quomodo enim actus immanens esset principium producendi habitum, qui est vera qualitas, nisi ipse esset qualitas, aut cur in ipso habitu distinguimus rationem qualitatis ab intrinseca productione seu depedentia qua fit ab ipso actu, et in eodem actu non distinguemus rationem qualitatis ab intrinseca dependentia vel actione qua fit a sua potentia cum habitus et actus proportionaliter comparentur?

6. In passione .— De praedicamento passionis nihil fere addere oportet, quia, ut infra ostendam, actio et passio in re non distinguuntur actu, sed tantum fundamentaliter, ubi actio passionem habet adiunctam; unde, si actio non est principium agendi, multo minus passio, et rationes factae aeque applicari possunt. Solum potest obiici de motu locali, qui est mutatio quaedam et consequenter passio; nam passio et mutatio late sumpta idem sunt; motus autem causat calorem, unde videtur esse principium eius. Respondetur tamen motum localem per se nihil efficere, sed esse tantum viam ad Ubi; deservit tamen ad actiones ut conditio necessaria vel utilis, aut ad applicandum principium agendi aut ad removenda impedimenta. Et hoc modo interdum per accidens causat calorem, interdum etiam frigus, de quo alias.

7. In situ, duratione et habitu .— Unde qualitas hanc activitatem prae caeteris hauriat .— Praeterea de loco seu ubi ut sic constat non esse principium agendi; nam si locus sumatur pro superficie continente, eadem ratione non est principium agendi qua neque quantitas, quia talis locus non est aliud in re ipsa a superficie, sed addit aliquem respectum vel denominationem ad rem extrinsecam, quae omnia nihil pertinent ad rationem agendi. Dixi autem sermonem esse de loco ut sic seu quatenus locus est, quia quatenus est locus, vel naturalis vel violentus, potest habere aliquam actionem in locatum, sed illam non habet nisi ratione aliquarum qualitatum, ut ex philosophia constat. Si vero loquamur de Ubi prout est intrinseca praesentia seu modus locati, sic iam manifestum est non esse principium alicuius actionis; est quidem interdum conditio agendi propter propinquitatem, ut postea dicemus; non tamen est ratio seu principium agendi, ut experientia ipsa satis constat. Ratio autem non videtur esse alia nisi quia ille tantum est quidam modus rei praesentis et per se non affert propriam entitatem, et ideo neque activitatem per se confert. Item, quia non potest intelligi quid per se agat; non enim potest aliud Ubi producere in alio corpore; nam Ubi non fit per se nisi per motum localem; una autem res non movet aliam localiter per suum Ubi, sed vel impellendo vel attrahendo aut alio simili modo. Ex quo a fortiori constat neque situm neque tempus seu durationem aut quando neque habitum seu esse vestitum, esse principia agendi secundum eas rationes praecisas secundum quas praedicamenta constituunt, quia situs in re non distinguitur ab Ubi nisi aliqua denominatione, relatione aut figura; habitus vero solum addit denominationem quamdam extrinsecam; tempus autem, et in universum duratio, vel non est aliquid in re distinctum a re quae durat, vel ad summum est modus, et ideo omnia ista formaliter et ut sic non sunt activa, sed res cum quibus identificantur, possunt esse activae; ut si res quae durat, est qualitas aut vestimentum, potest esse activum ratione aliquarum qualitatum. Relinquitur ergo ut inter accidentia sola qualitas sit per se principium agendi. Et ratio reddi potest quia imprimis sola qualitas praeter quantitatem habet entitatem propriam re distinctam a substantia, et ideo est propriissime forma accidentalis et proprius actus, quod necessarium est ad rationem principia agendi et ut propriam activitatem habeat. Deinde est talis entitas quae consequitur formam, et ideo imitatur naturam eius eique tribuitur ut ei sit instrumentum aut virtus proxima agendi, praesertim cum substantialis forma per se sola non sit sufficiens principium proximum huiusmodi actionum.

8. Quot et quae qualitatis species activae sint .— Non figura .— Dices: si haec ratio valida est, probat omnem qualitatem esse principium alicuius actionis, quia omnis qualitas consequitur formam, et consequenter imitari debet naturam eius. Praesertim quia, sicut forma substantialis est quidam actus, ita et qualitas; omnis vero actus sicut dat esse, ita et operari. Et confirmari potest, quia unumquodque est propter suam operationem; alioqui frustra esset, ut dicitur II de Caelo, c. 3, et I Ethic, c. 7. Nihilominus dicendum est neque omnes species qualitatis ab Aristotele numeratas neque omnes qualitates sub singulis speciebus contentas esse activas, sed solum tres primas species quoad aliquas qualitates sub eis contentas. Declaro singula: nam imprimis, ab ultima incipiendo, figura per se non est principium alicuius actionis, ut affirmat communis sententia, quae sumitur ex D. Thoma, II-II, q. 96, a. 2, ad 2, et lib. II cont. Gent., c. 76, et III cont. Gent., c. 105; et his locis Caietanus et Ferrarius. Idem habet Scotus, In IV, dist. 1, q. 4; et Caietanus Thien., IV de Caelo, c. ult.; et sumitur ex Aristot., XII Metaph., c. 3, text. 14, et VI Ethic., c. 4, et II Phys., text. 2, quibus locis ait artefacta ut sic non habere principium motus vel actionis. Huius ratio alia non est nisi quia forma, quae fit per artem, solum est figura, quae non est principium agendi. Hinc etiam D. August., lib. X de Civit., c. 9 et 11, eorum confutat errorem qui figuris seu imaginibus astronomicis vim aliquam agendi inesse putabant, inde demonstrans omnia illa fieri pacto et virtute daemonum. Ratio autem est quia figura, ut sumitur etiam ex Aristot., lib. I Phys., c. 5, text. 46, nihil rei addit quamdam compositionem aut ordinem partium, ex quo consurgit modus quidam quantitatis, qui est ftgura, et ideo non potest esse principium per se agendi, tum quia tantum est quidam modus, tum etiam quia est modus quantitatis et proprietas consequens illam. Unde, cum quantitas per se activa non sit, neque figura esse potest. Et confirmatur tandem, quia nihil est quod figura per se faciat, quia una figura non potest aliam similem efficere; neque enim statua faciet statuam, neque qualitatem aliquam vel quidpiam simile facere potest.

9. Obiectio.— Solvitur .— Dices: figura saltem ad motum localem multum deservit, acuta incisioni, circularis circulari motui, propter quod Albert., IV de Caelo, in fine, significat figuram acutam esse vim agendi motum, vel saltem illam cum aliis conditionibus, scilicet, gravitate et duritie, componere illam potentiam; et idem sentit Durand., In I, dist. 45, q. 2, n. 8, ubi etiam addit figuram sigilli esse per se principium similis figurae impressae in cera. Respondetur tamen huiusmodi figuras solum esse dispositiones ex parte instrumenti aut corporis ut facilius tali modo moveatur vel moveat, vel quia ipsum minus resistit dum ab artifice movetur, ut in motu sphaerae, vel quia ei minus resistitur, ut in motu incisionis; nam quo instrumentum est acutius, eo pauciores partes contingit, et ideo minorem resistentiam invenit. Et e contrario, quando incisio fit sine motu corporis scindentis per motum alterius, ut in flumine, ideo acuta figura est dispositio ad illam scissionem quia deservit ut facilius resistat aquae fluenti, eo quod per pauciores partes recte attingit rem acutam, et ita minorem impetum imprimit. Et ita etiam in figura sigilli, quia quaedam partes sunt acutiores aliis et quaedam prominentes, aliae quasi concavae, ideo facilius scindunt aut deprimunt quasdam partes cerae quam alias, et inde consurgit figura, non quia una sit per se principium alterius, sed quia, motis secundum locum quibusdam partibus, consurgit talis figura. Cuius etiam signum est quia veluti contrario modo consurgit figura in cera quam erat in sigillo. Partes enim, quae eminebant in sigillo sunt quasi concavae in sigillato, et e converso.

10. In primis qualitatis speciebus aliqua activa, aliqua non .— In caeteris autem tribus speciebus qualitatis reperiuntur qualitates activae. Nam habitus potentiarum sunt principia eliciendi actus, et e converso, actus (qui in prima etiam specie collocantur et dispositiones sunt) habitus interdum efficiunt. Potentia vero est activa et actuum et habituum. Passibiles etiam qualitates activae sunt, ut de calore constat. In omnibus autem his speciebus reperiuntur aliquae qualitates quae non sunt principia agendi, ut in specie habitus, illae, †2 quae proxime ordinantur ad aliquod esse et non ad operari, in quo ordine solet sanitas numerari, quae satis improprie dicitur habitus. Unde in naturalibus fortasse nullum est exemplum quod immerito aliqui adhibent de speciebus intelligibilibus; nam illae revera sunt principia agendi. In supernaturalibus vero commune exemplum est de gratia, quae est in essentia animae; sed certius est de charactere, de quo alias. In specie item dispositionis sunt multi actus qui nihil agunt, quando, scilicet, potentia, vel non indiget habitu, ut in visione, vel non tali qui possit per actus effici, ut in actibus supernaturalibus. Multi etiam actus non sunt activi aliorum actuum neque habituum, ut patet in omnibus sensibus, et in fruitione Dei, et similibus. Potentia item distingui solet in activam et passivam, inter quas passiva ut sic non est principium agendi, quamquam incertum est an detur aliqua qualitas quae sit pura potentia passiva, ut suo loco videbimus, ubi etiam tractabimus an potentia resistendi sit potentia activa an passiva. Inter passibiles etiam qualitates multae sunt non activae suarum similium, ut albedo et colores alii, quamvis efficiant intentionales species. Aliae vero utrumque efficiunt, ut lux vel calor, etc. Difficile autem est reddere rationem huius varietatis. Generalis esse videtur quia substantia ad suam consummatam perfectionem indiget tota hac varietate, et ideo diversas qualitates a natura recepit, quae pro sua diversitate ad diversos effectus ordinarentur; unde quaedam institutae sunt ad agendum, aliae ad informandam vel ornandam substantiam et quasi ultimo explendam capacitatem illius. Quae omnia pertinent ad munus formae, et ideo qualitates quae non sunt activae, neque sunt otiosae neque carent aliqua participatione vel convenientia cum forma. Et ita soluta est dubitandi ratio. In particulari vero exponere quae qualitates sint huius vel illius rationis, ad hunc locum non spectat.