SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXII. DE PRIMA CAUSA ET ALIA EIUS ACTIONE, QUAE EST COOPERATIO SEU CONCURSUS CUM CAUSIS SECUNDIS
SECTIO III. QUOMODO COMPARETUR CONCURSUS DEI AD ACTIONEM CAUSAE SECUNDAE ET AD SUBIECTUM EIUS

SECTIO III. QUOMODO COMPARETUR CONCURSUS DEI AD ACTIONEM CAUSAE SECUNDAE ET AD SUBIECTUM EIUS

1. Dubitandi utrinque ratio .— Multa in hoc titulo comprehenduntur quae necessaria sunt ad declarandum exactius quid sit hic concursus Dei, possuntque ex dictis in sectione praecedenti, absque opinionum et argumentorum multitudine, breviter expediri. Primum est an concursus Dei et creaturae sint una actio vel plures. Nam quod sint plures, indicat tum multitudo principiorum, tum ordo naturae, quo censetur prior Dei concursus quam creaturae. Quod vero sit una, videtur convincere, tum immediatus influxus Dei in actionem ipsam creaturae, tum quod ad actionem non est actio.

Actionem causae primae et secundae unam esse

2. Atque haec posterior pars est sine dubio vera eamque expresse docet D. Thomas, I, q. 105, a. 5, ad 2, ubi simul respondet ad primam rationem dubitandi a nobis positam, dicens: Una actio non pocedit a duobus agentibus (supple totalibus) unius ordinis, sed nihil prohibet quod una et eadem actio procedat a primo et secundo agente . Adde: Immo necessarium est, quia ab utroque essentialiter et immediate in suo genere pendet . Idem habet D. Thomas, III cont. Gent., c. 70; et Aegid., In II, dist. 1, q. 2, a. 6; et ibi Capreol., q. 2, a. 3, ad arg. Durand. cont. 6 concl. Denique ab hac sententia nullus qui recte sentiat de divino concurso in re dissentit; tamen, ut intelligatur diversitas quae esse potest in modo explicandi, adverto de actione Dei transeunte duplicem esse opinionem.

3. Actio qua Deus concurrit, num immanens, an transiens .— Quidam asserunt actionem Dei nunquam esse formaliter transeuntem, sed solam Dei voluntatem esse actionem eius, eam vero actionem quae in extrinsecam materiam transit non comparari ad Deum ut actionem, sed ut effectum actionis eius; iuxta quem loquendi modum distinguuntur maxime actio Dei et actio creaturae tamquam res increata et creata. Nihilominus tamen verum est, etiam iuxta hanc sententiam, actionem creaturae per seipsam immediate manare non solum a causa secunda, sed etiam a virtute vel actione interna Dei, sive illa actio creaturae comparatione Dei dicenda sit actio, sive effectus eius, quod ad nomen pertinere potest. Unde ad tollendam aequivocationem, dici potest, in ea opinione, concursum internum Dei distingui ab actione creaturae, concursum autem externum seu transeuntem esse idem cum actione causae secundae, sive in illa sit per modum actionis, sive per modum primi effectus. Alia opinio et verior est, quam supra defendimus, actionem transeuntem et manantem a Deo esse vere actionem Dei, voluntatem autem eius potius concurrere per modum principii; atque ita tum in re, tum in modo loquendi, est evidens unam et eamdem esse actionem causae primae et secundae.

4. Deus est causa omnium effectuum et actionum creaturae .— Quod ita ulterius demonstro, quia si in illo effectu sunt duae actiones, una solius Dei et altera causae secundae, terminatae ad unum et eumdem effectum, interrogo an actio causae secundae sit a sola illa et non a Deo per se et immediate. Et hoc dici nullo modo potest; alias sequitur effectum solum causae secundae fieri a prima, non tamen actionem ipsam; consequens est omnino falsum et incidens in opinionem Durandi supra tractatam. Et ideo D. Thom. et alii theologi non solum docent esse Deum causam per se et immediatam in suo ordine omnium effectuum creaturarum, sed etiam omnium actionum; et ita etiam loquitur Scriptura, cum Deo tribuit omnes operationes et motus creaturarum; et Ioannis, 1, dicitur: Sine ipso factum est nihil ; actio autem creaturae ut sic aliquid est; non ergo fit sine actuali influxu Dei. Et ratione patet, quia vel actio creaturae in re non est aliquid distinctum ab effectu eius, et sic necesse est ut ab eisdem causis manent, quia sunt idem; vel est modus ex natura rei distinctus ab effectu, et sic habet aliquam rationem realem quam necesse est immediate pendere a Deo, eadem vel maiori ratione qua caetera entia per participationem; quia illud esse quod habet secundum modum suum, est esse diminutum et participatum, ac proinde per se pendens a primo ente. Si vero dicatur actionem causae secundae non esse a sola illa, sed simul esse per se et immediate a prima causa, ergo est una et eadem actio utriusque causae, quod intendimus; et superflua est alia distincta actio quae sit a sola causa prima ad eumdem effectum, quia per priorem actionem sufficienter influit in illum in suo ordine.

5. Actio causae secundae per seipsam a Deo pendet .— Dicetur fortasse actionem causae secundae esse etiam a prima, tamen diverso modo; nam a secunda est immediate per seipsam, a prima vero est per aliam actionem propriam solius Dei, transeuntem etiam et extra Deum existentem; ita enim loquimur nunc. Sed haec multiplicatio actionum impertinens est et contra omnem rationem philosophicam; nam ad actionem transeuntem non est alia actio, praesertim etiam transiens; alioqui in infinitum procedemus. Petam enim de illa priori actione quae dicitur esse a solo Deo, an sit per aliam actionem etiam transeuntem vel per seipsam. Si per aliam, procedemus ulterius, et sic in infinitum; si per seipsam, idem dicetur melius de prima actione, quae, sicut per se fluit a causa secunda, ita per se etiam fluat a prima, quia nulla est repugnantia quod per se fluat ab utraque, cum sint diversi ordinis, ut D. Thomas supra dixit. Nec maior assignari potest in hoc quod per seipsam procedat a prima causa quam in eo quod procedat per aliam actionem; immo hoc posterius multo magis repugnat, nam est contra rationem actionis ut sic esse terminum alterius actionis. Relinquitur ergo ut concursus Dei ad extra nihil aliud sit quam ipsamet actio causae secundae, ut per se et immediate fluens a prima.

Sitne actio causae secundae ab actione primae

6. Atque hinc facile expeditur aliud punctum ad hanc sectionem pertinens, scilicet, an actio causae secundae dici possit fieri, manare aut esse a concursu vel actione causae primae, vel e converso actionem causae primae causare actionem causae secundae. Videntur enim omnes auctores ita loqui, idque videtur pertinere ad universalem influentiam causae primae. Item actio creaturae est a Deo; ergo pendet ex actione Dei. Denique hac ratione divina actio est prior natura quam actio creaturae.

7. Dicendum vero est cum Capreolo, In II, dist. 1, q. 2, a. 3, ad 7 Aureoli contra sextam conclusionem, actionem Dei posse sumi pro actu immanente seu volitione ipsius Dei, vel pro actione exteriori. Priori modo procedunt recte argumenta facta. Quo sensu non solum actio causae secundae, sed etiam actio transiens causae primae, et quando operatur cum creatura et quando sola operatur, procedit et pendet ab actione interna ipsius Dei. Et eodem sensu videtur sumendum quod D. Thomas ait, In III, dist. 23, q. 3, a. 1, actiones omnium secundorum agentium fundari super actione primi agentis, quia omnes fundantur aliquo modo in divina voluntate. Tamen, iam in superioribus diximus Nunc actum internum voluntatis Dei non habere propriam rationem actionis, quae dicit fluxum et tendentiam ad terminum, sed habere potius rationem principii, quia vel est ipsa omnipotentia Dei, vel, si ratione distinguantur, habet se ut applicans omnipotentiam Dei ad agendum.

8. Posteriori autem modo, exterior actio Dei et creaturae una et eadem est, ut diximus. Et ideo secundum eam rationem non potest actio creaturae manare aut pendere proprie ab actione Dei, neque e converso actio Dei potest proprie causare actionem creaturae, quia idem non causat seipsum nec pendet a seipso. Item, quia actio ut actio solum est causa sui termini, et non est causa nisi per modum viae; actio autem Dei non est via ad actionem creaturae, sed ad effectum, neque actio est terminus actionis. Ad universalem igitur influxum primae causae solum spectat ut omnis actio causae secundae procedat a voluntate et potentia ipsius primae causae, non vero quod procedit per aliam actionem externam, sed potest procedere per seipsam immediate a voluntate seu virtute Dei. Unde quando actio creaturae dicitur pendere ex influxu vel concursu Dei, vel sumitur concursus pro immanenti et interno actu, quatenus influit in actionem externam, vel locutio non debet sumi transitive (ut sic dicam) nisi secundum rationem. Proprius enim dicetur actionem creaturae esse etiam a Deo, et ut sic esse ipsum concursum Dei ad actionem causae secundae, a qua non est aliud secundum rem, sed tantum secundum rationem vel respectum.

Sitne ordo naturae inter actionem causae primae et secundae

9. Hinc rursus dissolvitur facile tertium punctum saepius tactum de prioritate naturae inter actionem Dei et actionem creaturae. Est enim distinguendum primo de actione interna et externa, ut loquamur cum multis, in sensu dicto. Secundo, de prioritate naturae; nam quaedam est quae consistit in propria causalitate et dependentia unius ab alio; alia, quae solum consistit in maiori quadam dignitate, vel universalitate, independentia, aut alia proprietate simili. Comparando ergo actionem creaturae ad internam Dei actionem, clarum est actionem Dei esse priorena natura utroque modo, scilicet, et dignitate et causalitate; nam hoc modo actio creaturae vere pendet ab actu Dei. In hoc autem sensu non solum actio creaturae ut sic, sed etiam ipsamet actio Dei exterior. est posterior natura quam interior actio Dei, nam vere causatur ab illa. Et hoc sensu fere loquuntur auctores, cum dicunt actionem causae primae esse priorem natura actione causae secundae secundum causalitatem, ut patet ex Capreolo supra. Neque obstat quod actio Dei hoc modo non solum natura, sed etiam tempore et aeternitate est prior actione creaturae, quia in his locutionibus non consideratur actio Dei interna secundum solam entitatem absolutam eius, sed ut connotat actualem influxum in creaturam. Quomodo dicunt multi creationem activam esse ex tempore, etiamsi realiter sit immanens, quia actualis influxus quem connotat est temporalis; et sub ea etiam ratione dicitur esse prior natura, etiamsi sit simul tempore cum effectu.

10. At vero loquendo de actione externa, tam Dei quam creaturae, sic non potest una dici prior natura quam alia prioritate causalitatis, quia, ut ostensum est, cum sint una et eadem actio, non potest inter eas intercedere vera causalitas. Nihilominus tamen, distinguendo secundum rationem illam actionem, ut est a causa prima vel ut est a secunda, dici potest per prius ac principalius esse a prima quam a secunda; et simili modo dicatur causa prima prius natura influere in illam actionem quam secunda. Primo, quia causa prima altior est, et nobiliori magisque independenti modo influit in effectum. Secundo, quia causa prima recipit per se primo actionem illam sub quadam universaliori ratione; nam causa prima influit in quemlibet effectum vel actionem, ex eo praecise quod aliquid entitatis participat; causa autem secunda semper influit sub aliqua posteriori magisque determinata ratione entis. Unde fit tertio, ut influxus causae primae ex se et ex suo genere dicatur etiam prior subsistendi consequentia, quam inter prioritates naturae Aristoteles posuit: nam influxus causae primae absolute non pendet a causa secunda, sed quantum ex suo genere potest esse sine illa, non vero e converso. Atque ad hunc modum explicuit hanc prioritatem seu subordinationem Caiet., I. q. 14, a. 13; et insinuat Scotus, in 1, dist. 39, et in 11, dist. 37.

11. Explicatur quaedam propositio ex lib. de Caus. excerpta .— Atque eisdem modis exponitur illa locutio lib. de Caus., proposit. 1, quae talis est: Causa prima prius agit in causarum et vehementius ingreditur ipsum; ubi D. Thom. etiam, in Commentario, eamdem interpretationem adhibet, adiungens ex Proclo causam Animam prius influere, quia causa secunda non agit nisi virtute eius.

In quo subiecto sit concursus causae primae

12. Quartum punctum huc spectans est an concursus causae primae recipiatur in secunda, vel in effectu eius. Quae interrogatio solum habet locum in concursu transeunte; nam immanens non recipitur in subiecto, sed est ipsa volitio Dei subsistens. Ut ergo abstrahamus ab opinionibus, formaliter respondendum est, iuxta dicta, concursum Dei in eo subiecto esse in quo est actio causae secundae. Patet, quia in re non distinguuntur; ergo nec subiecto distingui possunt. Quocirca, si omnis actio causae secundae est in ipsa, ut quidam volunt, in eadem erit concursus causae primae, et per Hlam transiet ad effectum vel ad passionem seu fieri effectus, eo modo quo (iuxta illam sententiarn) agens, media actione quam in se recipit, influit passionem in aliud. Iuxta veriorem autem doctrinam, quae docet actionem transeuntem esse in passo, et in agente immanentem, dicendum est concursum Dei in actionem transeuntem non esse aliquid in causa secunda receptum, sed in passo; concursum vero ad actionem immanentem recipi in ipso agente, quatenus in eo recipitur actio eius. Et utraque pars constat satis ex dictis neque novam continet difficultatem.