SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXI. DE ESSENTIA ENTIS FINITI UT TALE EST ET DE ILLIUS ESSE EORUMQUE DISTINCTIONE
SECTIO VII. QUIDNAM EXISTENTIA CREATURAE SIT

SECTIO VII. QUIDNAM EXISTENTIA CREATURAE SIT

1. Aliquorum sententia .— Exposita distinctione et intellecto quid sit essentia, declarabitur facile quid proprie existentia sit, et huius rei expositio doctrinam traditam amplius confirmabit. Quidam ergo ita loquuntur ut dicant existentiam creaturae esse accidens eius; ita loquitur Avicenna, lib. V suae Metaph., ubi ait ens accidentaliter dici de creaturis, quia de formali significat esse quod eis accidit; quem imitatur D. Thom., Quodl. II, a. 3, citans Comment., V Metaph. Quod aliqui ex his qui opinantur existentiam esse rem vel modum ex naturarei ab essentia actuali distinctum, putant in omni proprietate verum esse, asserentes existentiam esse quoddam accidens pertinens ad certum praedicamentum, nimirum ad praedicamentum quando vel quantitatis. Quorum fundamentum est quia duratio et existentia idem sunt; nam durare nihil aliud esse videtur quam existere; sed duratio est accidens rei quae durat, et proprie collocatur in praedicamento quantitatis sub specie temporis, si duratio successiva sit, vel in praedicamento quando, si sit alterius rationis.

2. Reiicitur .— Haec vero sententia ab omnibus fere doctoribus reiicitur; nam esse aeque patet ac ipsum ens, cum ens ab esse dictum sit; unde, sicut ens non pertinet ad certum genus, sed transcendit omnia praedicamenta, ita et esse. Item quia per se est incredibile existentiam substantiae esse proprium accidens. Primo, quia alias non esset esse simpliciter, sed secundum quid, unde et generado substantiae non esset generado simpliciter, sed secundum quid, quia terminaretur ad quoddam accidens; nam terminatur ad esse, ut dicitur V Phys., c. 1. Secundo, quia si existentia esset accidens, ergo vel commune, vel proprium. Non primum, quia accidens commune potest abesse sine subiecti corruptione et provenit ab extrinseco subiecto praeexistenti. Neque etiam potest esse accidens proprium, quia proprium consequitur et resultat ex re iam existente; et ideo non per se primo fit per generationem vel creationem, sed resultat ex re producta per generationem vel creationem. Tertio, quia alias deberet existentia esse inhaerens subiecto et ab illo pendens; unde oporteret illud supponere existens. Quarto, quia actus esse debet proportionatus potentiae; essentia autem substantialis, praesertim iuxta hanc sententiam, est in potentia substantiali ut per existentiam actuetur; non potest ergo existentia esse accidens, sed actus substantialis eius. Tandem quia alias omnis essentia substantialis existens esset unum per accidens et non per se, quod est valde absurdum. Et hae rationes probant etiam existentiam uniuscuiusque accidentis non posse esse rem alterius praedicamenti, sed existentiam quantitatis participare eamdem rationem quantitatis, cum habeat per se extensionem proportionatam quantitati, et per se pertineat ad complendum effectum formalem quantitatis, qui est esse quantum, et idem est, servata proportione, in qualitate et aliis. De duratione autem, vel negandum est esse in re idem omnino cum existentia, vel, si sunt omnino idem, negandum est durationem secundum rem esse accidens, sed solum secundum quemdam modum praedicationis aut denominationis nostrae, qui ad distinguenda praedicamenta sufficiat; de qua re dicemus infra, tractando de praedicamentis.

3. Sententia tenenda .— Quapropter qui melius sentiunt, etiam suppossita distinctione essentiae ab existentia, dicunt existentiam esse quemdam actum seu terminum essentiae eiusdem praedicamenti cum illa, quamvis in eo non directe, sed reductive collocetur. Ita sumitur ex D. Thoma, q. 5 de Potent., a. 4, ad 3; et late Capreol., In I, dist. 8, q. 1, conclus. 3; et Caietan., de Ente et essent., c. 4, proxime ante q. 5, et c. 5, q. 10, ad 8.

Quae sententia, supposita distinctione, facile defendi potest. Nam quod aliqui obiiciunt, quia si existentia habet propriam entitatem aut modum entis, non est cur non sit ens completum, vel cur sub aliquo genere non directe collocetur, hoc (inquam) facillime expeditur, et in simili quaestione ab omnibus necessario solvendum est, quoniam alias aeque probaret subsistentiam esse modum accidentalem, directe constitutum in aliquo praedicamento, et modum inhaerentiae suum etiam praedicamentum constituere. Dicendum ergo est in ea sententia existentiam non esse ens completum, quia per se instituta est ut sit actus essentiae unum per se cum illa constituens; et eadem ratione ad idem genus cum illa pertinere, non tamen directe, sed per reductionem, quia est per modum partis seu actus eiusdem generis, et componentis unum per se cum illa. Et ideo contra praedictam distinctionem existentiae et essentiae non sumus usi huiusmodi ratione, quod existentia sit vel non sit accidens.

4. Obiectioni respondetur .— Solum posset obiici quia quando aliquid reducitur ad praedicamentum aliquod tamquam actus constituens, saltem necesse est ut ipsum constitutum directe collocetur in tali praedicamento; sed res existens, ut existens, non collocatur in aliquo praedicamento, quia series praedicamentorum abstrahunt ab actuali existentia; nam in praedicamento solum collocantur res secundum ea praedicata quae necessario seu essentialiter eis conveniunt; ergo existentia nec reductive potest ad praedicamentum pertinere. Unde e contrario etiam argumentari possumus: nam res completae constituuntur in praedicamento secundum totum complementum quod in suo genere habent; non constituuntur autem prout existentes sunt; ergo existentia non pertinet ad complementum earum; ergo erit accidens earum et non faciet unum per se cum illis, sed per accidens; nam quod facit unum per se, pertinet ad complementum illius entis quod constituit. Dicunt aliqui (fortasse ad vitanda haec et similia argumenta), existentiam correspondentem essentiae uniuscuiusque praedicamenti non tam reduci ad illud praedicamentum, quam esse supra omne praedicamentum et participari ab unoquoque, tamquam quid excellentius omni re et omni essentia collocata in praedicamento. Ego vero existimo existentiam ut actu exercitam non proprie collocari in praedicamento, non propter excellentiam eius, de qua infra dicemus, sed quia talis existentia non est proprie alia ab existentia potentiali seu in actu signato concepta, quae in praedicamento collocatur; sed ut est in actu, dicit quemdam statum minime necessarium ad seriem praedicamentorum.

5. Proposita ergo argumenta recte declarant quomodo existentia actualis non possit addere rem aut modum realem supra totam entitatem essentiae individuae, quatenus est substantia creata et omnino completa, et collocata directe in praedicamento substantiae sub specie ultima. Quia solae res singulares per se primo existunt; ergo res actu existens nullam rem addit supra totam substantiam individuam in praedicamento collocatam. Patet consequentia, quia illa res neque est accidens, ut probatum est, neque est partialis vel incompleta substantia; alias ulterius compleret substantiam cui adiungeretur, quod esse non potest, quia sumebatur substantia omni modo completa in suo genere, et ut sic collocata in praedicamento substantiae. Dicendum ergo est substantiam existentem collocari in praedicamento substantiae; tamen, quia collocari in praedicamento non est aliquid rei, sed rationis, ideo non indigere actuali existentia in actu exercito, ut in praedicamento collocetur; collocari tamen nihilominus prout quid existens est in actu signato, seu ut possibiliter existens. Ex quo necessario fit ut ipsa actu existens non addat rem novam, seu novum modum supra ipsam totam ut possibiliter existentem, ita ut additio fiat unius rei vel modi actualis supra aliam rem actualem, sed addit potius (ut ita dicam) seipsam totam; quia, cum era tai.tum in potentia, nihil erat; et cum est actu, tota est aliquid.

6. Atque hinc etiam fit ut non possit existentia ita esse aliquod incompletum ens, ut sit ex natura rei distinctum ab alio reali et actuali ente, cuius sit modus vel actus et cum quo unum completum ens componat. Quia omne compositum seu completum ens creatum potest concipi cum toto suo complemento et omni modo suo, ut praescindens ab actuali exercitio existentiae, vel ut includens illam in esse possibili seu in actu signato. Quia ergo doctores citati in hoc sensu vocant existentiam substantiam incompletam et modum vel actum substantiae, ideo eorum sententia †9 nobis non probatur. Si autem loquerentur tantum secundum metaphysicam abstractionem rationis, sic concedi optime posset existentiam, ut a nobis concipitur ratione distincta ab essentia, esse quid incompletum, et concipi ut modum vel actum essentiae. Sicut vocamus entia incompleta, differentias quibus contrahitur genus, aut haecceitatem qua determinatur species ad esse individui, et modos quibus determinatur ens ad inferiora, quae omnia non re, sed ratione distinguuntur a rebus quas contrahunt vel constituunt; et revera multi auctores citati pro secunda opinione in hoc tantum sensu aiunt existentiam esse modum essentiae. Quod praesertim explicuit Fonseca, qui comparat hunc modum cum modis determinantibus ens ad genera summa; solumque differt a nobis, quod huiusmodi distinctionem ipse vocat formalem et ex natura rei; nos autem solum distinctionem rationis fundatam in re. Citatque Fonseca in suam sententiam Alexandrum Alens., VII Metaph., text. 22, ubi in ultima quaestiuncula ex professo tractat praesentem quaestionem et expresse docet nostram sententiam, et melius et clarius quam caeteri auctores illam declarat.

7. Existentia quonam sensu dicatur contingenter de creatura .— Et iuxta hunc eumdem sensum exponendum est quod interdum a gravibus auctoribus dicitur, existentiam seu existere dici de creaturis contingenter seu accidentaliter; contingenter enim dicitur de creatura absolute sumpta, quia de se praescindit ab hoc ut creata vel creabilis tantum sit; et nomen creaturae, ut dixi, in ea locutione in hac latitudine est accipiendum. Nam, si creatura sumatur tantum pro re actu creata, illi, ut talis est, non contingenter, sed necessario convenit esse; illa vero necessitas non est absoluta, sed conditionata, secundum quam dixit Aristoteles rem, quando est, necessario esse. Accidentaliter vero dicitur existere de creatura, non secundum rem quae praedicatur, sed secundum figuram praedicationis, quia creaturae secundum se conceptae potest convenire existere et non existere, quamvis, quando non existit, iam revera non est creatura, nisi obiective tantum, seu creabilis potius. Haec autem contingens seu accidentalis praedicatio non est signum distinctionis realis, vel ex natura rei inter essentiam actualem et existentiam, quia praedicationes fiunt iuxta modum concipiendi nostrum, et ita cum praedicari dicitur contingenter existere de essentia creaturae, non, concipitur essentia ut actualis. Sicut etiam differentia dividens genus dicitur accidentaliter praedicari de illo; et similiter individuatio de specie; et dici posset contingenter ei convenire, quamvis in re ipsa non distinguatur individuum ab specie, vel differentia a genere, quia ad has locutiones sufficit modus noster concipiendi et praescindendi.

8. Aristoteles cur quaestionem an sit res distinctam esse voluit a quaestione quid est. Atque hinc obiter intelligitur quomodo Aristoteles distinxerit duplicem quaestionem de rebus, scilicet, an sint et quid sint; ex quo aliqui colligunt ipsum distinxisse existentiam, quae inquiritur in questione an est, ab essentia, quae per quaestionem quid est investigatur. Sed haec nulla collectio est, quia Aristoteles non tantum in ente creato, sed in ente simpliciter illas quaestiones distinxit; et nos distincte inquirimus de Deo an sit et quid sit; ad hoc ergo sufficit distinctio rationis. Est autem discrimen quoad hoc inter Deum et creaturas, quod in Deo distinguuntur hae quaestiones solum ex nostro modo concipiendi habitudinem seu connexionem praedicati cum subiecto, scilicet, confuse vel distincte; nos enim interdum concipimus aliquod praedicatum convenire alicui subiecto, non distincte concipiendo quo modo conveniat, an per se primo vel secundo, an per accidens; et ideo de Deo ipso possumus prius cognoscere quod sit, et dubitare quomodo esse illi conveniat, et an sit de essentia eius. Atque hac ratione distinguimus quaestiones an sit et quid sit Deus, quamvis in re ipsum esse sit de quidditate Dei. At vero in creaturis maius est fundamentum ad distinguendas has quaestiones, si quaestio an est sit de actuali existentia. Duplex enim esse potest sensus quaestionis an res sit. Unus, an actualiter existat; alter, an sit verum reale ens, quod esse possit. In hoc posteriori sensu vere non differt quaestio an est a quaestione quid est, nisi ut communis a particulari, quia esse in potentia sumptum, seu ens prout dicit id quod potens est esse, praedicatum est essentiale, seu de quidditate creaturae, ut in superioribus demonstratum est, quamvis, quia transcendens est, non ponatur in definitionibus rerum, ut dixit Aristoteles, VIII Metaph., text. 19, quia in omnibus, tam generibus quam differentiis, includitur. Et ideo, hoc modo sumpto ente, distinguitur quaestio an sit, in qua praecisa ratio entis includitur, a quaestione quid sit res, in qua propria rei essentia et definitio investigatur. Alio vero sensu intelligi potest quaestio an sit res de existentia actuali; et sic multo maiori ratione, fundata aliquo modo in re ipsa, distinguitur quaestio an sit a quaestione quid sit res cresta, scilicet, quia actu existere, absolute loquendo, non est de quidditate creaturae. Tamen, sicut hoc verum est absque distinctione a parte rei inter existentiam et essentiam actualem, ita etiam quaestiones illae merito distingui possunt absque rerum distinctione.