SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO VI. DE UNITATE FORMALI ET UNIVERSALI
SECTIO III. UTRUM NATURA COMMUNIS EX SE HABEAT ALIQUAM UNITATEM PRAECISIONIS EXTRA INDIVIDUA, ET ANTE MENTIS OPERATIONEM

SECTIO III. UTRUM NATURA COMMUNIS EX SE HABEAT ALIQUAM UNITATEM PRAECISIONIS EXTRA INDIVIDUA, ET ANTE MENTIS OPERATIONEM

1. Antequam argumentis contrariae sententiae respondeamus, tractanda est obiectio quae hic occurrit, et quaedam opinio quae pene †1 singularis ac nova mihi visa est. Obiici itaque potest contra praecedentem resolutionem, quia quaelibet natura communis, verbi gratia humana, non solum quatenus per intellectum abstracta est, sed etiam quatenus ex se praescindit a differentiis individualibus, et est naturae ordine prior illis, habet unitatem quamdam; quia ut sic non est plures, sed una tantum; illa autem unitas, cum conveniat naturae ex se, realis erit; ergo illa sufficiet ad rationem universalis. Circa hoc Fonseca, lib. V Metaph., c. 28, q. 3, sect. 2, 3 et 4, sentit naturae universali secundum se sumptae convenire unitatem quamdam, quam suis inferioribus non communicat, sed illi tantum ac praecise convenit prius quam existat, tam in rerum natura quam in intellectu, quam unitatem dicit esse distinctam ab unitate formali, quia haec multiplicatur in individuis, non vero illa. Vocat autem illam unitatem praecisionis seu numeralem, non simpliciter et absolute, sed naturae communis, quae est conditio diminuens, unde etiam eam vocat quodammodo mixtam ex. formali et numerali. Et in hanc sententiam citat D. Thom., Opusc. 42 de Natura generis, c. 7 et 8, ubi significat esse naturas universales habentes quamdam unitatem convenientem naturae absolute sumptae, quae non communicatur individuis talis naturae, nec convenit naturae per intellectum. Citat etiam Soncin., VII Metaph., q. 40, ubi ait naturam secundum se consideratam, id est, nec prout est in individuis, nec prout est in intellectu, habere quamdam unitatem, et non videtur loqui de unitate formali, quia addit naturam non communicare hanc unitatem suis inferioribus; et idem sentit Capreol., In III, dist. 5, q. 5, a. 3, ad argumenta Scoti cont. I concl., ubi non de omnibus universalibus, sed de quibusdam id affirmat ex D. Thom. loco citato, scilicet, de his quae habent non tantum logicam sed etiam physicam unitatem et convenientiam. Quae limitatio rem facit difficiliorem et obscuriorem, quia impossibile est reperire universalem unitatem non fundatam in unitate formali ut ex dictis satis constat et amplius patebit ex dicendis; supposita autem formali unitate, eadem est ratio quantum ad omnem aliam unitatem in quacumque natura universali; quia omnis talis natura potest secundum se et absolute considerari et, ut sic, eadem non repugnantia, indifferentia, aut indivisio in qualibet reperitur; et ideo Fonseca illam limitationem non admittit, sed generaliter hanc unitatem praecisionis tribuit omnibus naturis universalibus.

2. Quod si interroges ubi aut quando conveniat haec unitas tali naturae, respondet naturam existentem nunquam habere huiusmodi unitatem quia in individuis illam non habet cum in illis contracta sit; natura autem non habet existentiam nisi in individuis; neque etiam convenire illi tantum ut est in intellectu quia illi secundum se convenit prius quam ab intellectu aliquid habere intelligatur; neque convenire illi per solam denominationem extrinsecam, sed per veram negationem seu indivisionem convenientem ipsi naturae secundum se. Et hoc ipsum sentit Soncin. supra, qui propterea dicit hanc unitatem non esse actualem sed potentialem; et uterque illam explicat per hanc conditionalem, quia si natura existeret sine contractione ad individua, hanc unitatem haberet. Quod si rursus obiicias, quia, si haec unitas per se convenit naturae absolute sumptae erit inseparabilis ab ipsa, nam, quod per se alicui convenit semper convenit, neque oppositum eius potest ei convenire; sed in individuis non habet natura eam unitatem sed potius oppositam multitudinem; ergo non potest illa unitas per se convenire tali naturae. Respondent dupliciter sumi posse illud per se, seu secundum se: primo ut significet necessariam connexionem praedicati cum subiecto tamquam de essentia eius existentis aut ab illo intrinsece manantis; quomodo sumpsit Aristoteles cum duos modos per se numeravit, I Poster., c. 4; et hoc modo recte probat argumentum praedictam unitatem non convenire per se naturae universali; alio modo sumitur per se pro eo quod est absolute seu solitarie, et hoc modo dicitur convenire haec unitas naturae secundum se seu per se sumptae; quia absolute considerata illa natura ac solitarie, id est, quatenus non habet adiunctas differentias contrahentes seu individuantes, statim habet illam unitatem. Neque enim necesse est ut quidquid convenit naturae hoc posteriori modo secundum se sumptae, conveniat etiam per se priori modo, id est, ab intrinseco et necessario; multa enim praedicata, praesertim negativa, possunt illi sic sumptae contingenter convenire ut non existere, non generari nec corrumpi, non esse album, nigrum, aut similia omnia quae non conveniunt naturae communi nisi ratione individuorum. Sic igitur haec unitas praecisionis, quae in negatione seu privatione consistit, convenit naturae secundum se et absolute consideratae, quia ut sic non conveniunt illi differentiae quibus contrahitur et dividitur; non tamen per se et necessario convenit, quia mediis inferioribus potest ei oppositum convenire.

3. Praecedentis sententiae refutatio. Praedicata solitarie naturae convenientia per se posterioristice conveniunt. Porphyr. — Sed nihilominus haec sententia probari mihi non potest, nam (ut omittam esse plane contrariam D. Thom., lib. de Ent. et essent., c. 4, et Caiet., ibi, et aliis auctoribus citatis et referendis infra, concl. 4) non satis intelligo qualis possit esse unitas quae conveniat naturae ante intellectum et tamen nunquam possit illi convenire in inferioribus seu in singularibus existenti; nam, si illa unitas convenit naturae ante intellectum, ergo est unitas realis; ergo potest realiter ipsi naturae aliquando convenire; ergo necesse est ut possit illi convenire in individuis vel in aliquo individuo; nihil enim convenit realiter naturae omnino, nisi quod potest illi convenire ut existenti in aliquo individuo. Quod enim aiunt hanc unitatem convenire realiter naturae secundum esse essentiae, non secundum esse existentiae, non videtur posse intelligi; quia, ut supra dixi tractando de conceptu entis et infra iterum dicam tractando de essentia et existentia creaturarum, esse essentiae non potest concipi ut reale nisi saltem aptitudine includat ordinem ad existentiam; ergo, si haec unitas non potest convenire essentiae ut existenti, neque convenit illi ut aptae ad existendum; quia, sicut non existit nisi ut individua, ita neque est apta ad existendum nisi ut individua; ergo nullo modo illi realiter convenit. Et confirmatur, quia nullum praedicatum nec positivum nec negativum convenit naturae secundum se et solitarie sumptae, nisi aut per se posterioristice illi conveniat aut possit individuis convenire; sed haec unitas non convenit per se dicto modo naturae secundum se sumptae, ut ipsi fatentur; neque etiam potest illi convenire ratione individuorum, quia potius illi ut sic repugnat; immo, hoc ipso quod in individuis sumitur, iam non per se et solitarie consideratur; ergo nullo modo convenit per se primo. Maior constat ex Porphyr., c. de Commun.; D. Thoma, Caiet. et aliis, in locis citatis. Et inductione patet in praedicatis etiam negativis (nam de positivis nulla est dubitandi ratio), quia non esse album, aut nigrum, etc., in tantum conveniunt homini ut sic, in quantum alicui individuo hominis convenire possunt; immo et ipsum non existere quamvis non possit convenire homini ratione alicuius individui existentis, convenit tamen illi quatenus vel aliquod, vel omnia individua humanae naturae non existunt. Ratio est, quia haec praedicata sunt contingentia, et ideo non conveniunt speciei nisi ratione individuorum.

4. Obiectioni respondetur. — Quod si quis obiiciat quaedam esse praedicata negativa quae conveniunt naturae communi secundum se et tamen non conveniunt individuis, ut videntur esse haec non generari, non corrumpi (repugnat enim naturam universalem absolute sumptam generari, vel creari, aut etiam existere), dicendum est esse sophisticam aequivocationem; multiplex enim potest esse sensus illarum negationum. Primus est quod natura abstracta nec generari nec corrumpi nec esse potest et hoc modo sunt verae illae negationes; tamen si recte intelligantur, non dicuntur de natura secundum se et absolute sumpta, sed ut habente quemdam statum quem solum per intellectum habere potest; realiter enim nulla est natura sic abstracta et solitaria, sed per intellectum consideratur, et illi ut sic consideratae attribuitur talis negatio. Quare mirum non est quod in individuis illi non conveniat, quia per existentiam in individuis destruitur ille status, ratione cuius convenit naturae talis negatio. Unde, si illa unitas praecisionis cum his negationibus comparanda est, hinc potius colligitur non convenire naturae nisi ut subest operationi intellectus abstrahentis et praescindentis illam. Alius sensus illarum negationum est quod natura communis absolute non generatur neque corrumpitur, et hoc potest intelligi vel quod non generatur ullo modo et sic est falsum nam saltem secundario generatur et existit in individuis. Vel quod non generatur per se primo, sed ratione individuorum et hoc est verum; tamen hoc etiam dici potest de natura existente in individuis, sicut Aristoteles dicit secundas substantias existere in primis et ratione illarum, et consequenter non per se primo. Unde haec negatio in hoc sensu sumpta non convenit naturae contingenter, sed per se ac necessario; sicut e contrario fieri et esse per se primo convenit individuis si alicui convenire debet. Nulla ergo praedicata contingentia, etiam negativa, conveniunt communibus naturis, nisi vel ratione individuorum, vel in ipsis individuis, vel ratione status quem in intellectu habent.

5. Tandem argumentor in hunc modum contra dictam sententiam, quia natura communis non distinguitur ex natura rei ab individuis, sed tantum per intellectum; ergo non potest habere unitatem aliquam secundum se quam non habet in individuis nisi tantum per intellectum. Antecedens saepe est probatum; consequentia probatur primo, quia unum reale consequitur ens; ergo si natura secundum se non habet entitatem distinctam ab entitate individuorum neque unitatem realem habere potest distinctam ab unitate individuorum; ergo nullam unitatem ex se habere potest, quam non habet in individuis, sed omnis alia est per intellectum. Secundo probatur eadem consequentia ex ipsis terminis quibus alia opinio utitur; vocat enim hanc unitatem praecisionis; si ergo praecisio non est in re, neque convenit naturae secundum se sed per intellectum tantum, neque etiam unitas convenire potest naturae secundum se, secludendo intellectum. Immo, si quis recte consideret, hoc ipso quod dicitur secundum se in sensu superius declarato involvitur operatio intellectus, quia natura non praescinditur aut separatur ab omnibus differentiis individualibus nisi opere intellectus. Unde, quidquid convenit naturae secundum se sumptae proprie et peculiariter ratione illius conditionis seu status, qui explicatur per illam particulam secundum se in sensu praedicto, convenit illi per intellectum; huiusmodi autem est praedicta unitas, ut ostensum est.

6. Vendicatur a calumnia. — Et hinc obiter intelligitur nullam aequivocationem committi a D. Thoma, Caietano et aliis (ut putavit Fonseca), quando dicunt quidquid convenit naturae secundum se aut per se, convenire illi in individuis existenti, quia quidquid per se alicui convenit, semper convenit; nam utrobique per se sumunt eodem modo, scilicet posterioristice, ut revera sumendum est. Et similiter, quando iidem auctores distinguunt tripliciter aliquid convenire naturae, scilicet, vel ut in individuis existenti vel ut in intellectu vel secundum se, eodem sensu sumunt illud secundum se, scilicet, pro eo quod per se et ab intrinseco convenit naturae et non ratione alicuius status contractionis aut praecisionis seu abstractionis. Supponit enim (id quod verum esse ostendimus) nihil posse naturae proxime et immediate, quatenus talis natura est, convenire nisi etiam per se conveniat; atque e contrario quidquid contingenter convenit naturae communi, convenire illi ratione status individuationis quem habet in re, aut separationis quam habet per intellectum. Unde ut apertius tollatur aequivocatio, omne praedicatum quod dicitur immediate (ut sic dicam) de natura communi, id est, non ratione individuorum, potest dici convenire illi secundum se; tamen hoc praedicatum potest esse duplex: unum conveniens naturae, ut praecise habenti talem rationem formalem, ut esse animal rationale et consequenter esse risibile, admirativum, etc., et huiusmodi praedicata dicuntur propriissime convenire naturae secundum se et per se, id est, ex hoc praecise quod talis natura est. Et hoc modo est sermo D. Thomae et aliorum de natura secundum se, quando illam distinguunt a duplici statu eius, scilicet, in individuis vel intellectu et ideo recte concludunt quidquid hoc modo convenit naturae secundum se, convenire illi, ubicumque et quomodocumque existit. Alia vero praedicata dici possunt convenire naturae secundum se, id est, in communi sumptae, non tamen ratione ipsius naturae sed ratione illius praecisionis et separationis quam circumscribit illa particula secundum se. Et talis consideratio naturae coincidit cum statu quem natura habet per intellectum, et illa praedicata similiter coincidunt cum attributis quae conveniunt illi naturae rationi illius status; alioqui oporteret quartam considerationem naturae adhibere praeter triplicem nuper expositam, quod inauditum est. Cum ergo illa unitas dicatur convenire naturae secundum se, non tamen hoc ipso quod natura talis est sed hoc praecise quod secundum se sumitur vel consideratur, plane convincitur eam unitatem non convenire naturae, nisi secundum statum quem in intellectu habet.

7. Tertio, probatur et declaratur amplius eadem consequentia principalis argumenti, quia natura actu existens non distinguitur ex natura rei ab individuo, et ideo ut sic non potest habere unitatem realem repugnantem individuationi qualis esset unitas communis; sed natura etiam communis sumpta ut possibilis vel secundum esse essentiae, non distinguitur ex natura rei ab individuis sumptis etiam in esse possibili seu secundum esse essentiae individuae; ergo eadem ratione non potest convenire tali naturae secundum se et ante intellectum aliqua unitas repugnans unitati individuali, qualis esset illa unitas praecisionis seu numerica communis. Maior constat ex dictis, et ab aliis non negatur. Minor probatur facile, quia eadem est proportio rerum possibilium inter se quae est existentium inter se, quia non aliae res existunt aut fiunt nisi quae sunt possibiles. Neque humanitas possibilis habet aliam essentiam nisi quam habet dum existit; ergo si humanitas ut sic, quando actu existit, non distinguitur ex natura rei ab hac et illa humanitate, neque etiam humanitas ut possibilis distinguitur ex natura rei ab hac et illa humanitate possibili. Immo, si proprie loquamur, humanitas non est possibilis nisi in quantum haec et aliae individuae humanitates possibiles sunt, sicut neque existit humanitas nisi in quantum individua humanitas existit, Consequentia vero probatur eadem ratione et proportione quia humanitas possibilis non est aliud ab hac et illa humanitate secundum rem et secluso intellectu; ergo non possunt illi convenire unitates repugnantes. Et confirmatur, nam si haec unitas convenit naturae ante intellectum, cui, quaeso, naturae convenit? An singulari? Et hoc non, ut per se notum est et ipsi fatentur. Aut communi quatenus communis est? Et hoc non quia nulla est talis natura etiam possibilis, ablata operatione intellectus. Aut naturae ut natura est, nihil aliud adiungendo etiam per intellectum? Et hoc etiam non quia ut sic solum habet natura unitatem formalem, quae communicatur individuis, et in eis multiplicatur: ergo secluso intellectu, nullum esse potest adaequatum subiectum et fundamentum talis unitatis.

8. Fundamentum oppositae sententiae evertitur. — Ad difficultatem ergo respondetur negando quod in ea assumitur, scilicet, naturam humanam, verbi gratia, habere ex se unitatem aliquam distinctam ab unitate formali. Procedit autem illa obiectio ex falso principio, nimirum, quod natura specifica ex se praescindat ab individuis aliqua praecisione reali seu quae ex natura rei illi conveniat; cum revera non praescindat nisi per intellectum abstrahentem et concipientem naturam communem absque individuis, cuius quidem praecisionis est in natura ipsa fundamentum; sed hoc non est aliud ab unitate formali quae in individuis multiplicatur et est in eis per identitatem. Aliud etiam falsum videtur in ea obiectione supponi, scilicet, naturam specificam, verbi gratia, esse ordine naturae priorem individuis et ut sic habere unitatem illam praecisionis seu numeralem communem; nam si sit sermo de prioritate reali, id est, fundata in aliqua reali causalitate seu habitudine vel ordine reali, id non est verum, tum quia ubi non est distinctio ex natura rei, non potest esse realis ordo vel causalitas. Tum etiam quia neque in ratione existendi neque in esse essentiae potest intelligi talis prioritas. Primum patet quia, si aliquis est ordo, potius natura specifica existit, quia aliquod eius individuum existit, sicut Aristoteles dixit de primis et secundis substantiis. Secundum patet, quia esse essentiae praecisum ab existentia nihil aliud est quam entitas rei in esse possibili, ut infra ostendetur; probavimus autem, etiam hoc modo universalia esse possibilia ratione singularium possibilium. Quod si esse essentiae sumatur pro praedicatis quidditativis praecise sumptis et abstractis a differentiis individuantibus, huiusmodi esse essentiae involvit operationem rationis concipientis communem rationem in qua individua conveniunt, abstractam a propriis eorum differentiis. Si vero essentia communis hoc modo sumpta dicatur prior natura non propria et reali prioritate sed illa quae dicitur esse subsistendi consequentia, illa potius est prioritas rationis; involvit enim conceptum mentis abstrahentem rationem communem a singularibus; unde esse hoc modo prius, nihil aliud est quam esse universalius. Ex hac autem prioritate non potest colligi aliqua unitas numeralis quae conveniat naturae secundum se ante individua et ante omnem intellectum; nulla ergo est talis unitas nisi tantum per rationem et conceptum mentis, ut in conclusione diximus.

9. Sed contra dicta obiici potest, quia natura universalis ut sic non potest dici una numero in ratione universalis per extrinsecam denominationem a conceptu formali mentis, scilicet, quia per unum conceptum numero repraesentatur; ergo oportet ut dicatur una numero in ratione universalis ab aliqua alia unitate quae in natura ipsa praecedit et per illum conceptum repraesentatur; ergo talis unitas convenit naturae ex se et non per intellectum. Primum antecedens patet primo, quia potius conceptus habet unitatem ab obiecto quam e converso; ergo non ideo obiectum est unum quia conceptus est unus, sed e contrario. Secundo, quia alias eadem natura a diversis hominibus distinctis conceptibus repraesentata esset plura numero universalia, nam multiplicata forma dante unitatem multiplicabitur unitas. Consequens autem est plane falsum; non enim dicemus esse plures numero species humanas propterea quod humana natura pluribus conceptibus repraesentetur; sicut non sunt plures Christi Domini facies propterea quod pluribus imaginibus repraesentetur; sicut ergo conceptus plures non dant naturae universali pluralitatem ita neque unus conceptus dat unitatem, sed supponit illam; ergo haec unitas de qua loquimur, non fit per rationem sed convenit naturae ex se quatenus obiicibilis est pluribus similibus conceptibus.

10. Responderi potest solum probari naturae secundum se convenire unitatem formalem eamque supponi conceptioni mentis, et ratione illius naturam humanam, verbi gratia, posse habere rationem unius obiecti respectu conceptus abstrahentis et praescindentis illam, et quia illa non multiplicatur etiamsi formales conceptus eiusdem naturae multiplicentur, ideo simpliciter non multiplicari numero huiusmodi universale, ut universale est. Sed contra, quia sola unitas formalis non sufficit ad constituendum hoc numero universale nisi aliquid aliud addatur, quia talis unitas communis est rebus individuis et multiplicabilis in illis; ergo praeter unitatem formalem necessaria est alia unitas a qua natura communis ut sic dicatur una numero in ratione universalis; nihil enim potest unum numero denominari nisi ab unitate quae sub ea ratione numerica sit et de hac procedit argumentum. Ut, verbi gratia, natura humana dicitur una numero species; non potest ergo habere illam unitatem a sua unitate formali ut sic, quia Petrus habet similem unitatem formalem et non est talis species; ergo est alia unitas naturae humanae incommunicabilis individuis a qua denominatur una species. Vel ergo habet illam unitatem a conceptu mentis et ita multiplicabitur haec unitas multiplicato conceptu, ut argumentum factum contendit, vel non fit per conceptum et sic conveniet naturae ex se, ut opposita opinio dicebat. Respondetur declarando amplius responsionem datam, verum quidem esse unitatem formalem non sufficere ad unitatem universalitatis seu ut natura dicatur unum numero universale, sed necessariam esse praecisionem mentis, ratione cuius conveniat naturae sic abstractae unitas incommunicabilis individuis, quae consistit in indivisione seu incommunicabilitate ad plures naturas sic abstractas et communes cum aptitudine ut communicetur pluribus naturis contractis seu individuis; haec autem negatio seu incommunicabilitas non multiplicatur in natura etiamsi conceptus formales numero multiplicentur, et ideo necesse non est ut propter plures conceptus formales numero distinctos dicatur natura concepta esse plura universalia numero distincta.

11. Ad obiectionem ergo in forma respondetur negando primum antecedens in sensu iam exposito. Ad primam probationem respondetur ad unitatem conceptus formalis satis esse ut ex parte obiecti supponatur unitas fundamentalis conceptus obiectivi, quae consistit in similitudine seu convenientia plurium singularium in unitate formali; nam hoc satis est ut intellectus sua vi et efficacia intelligendi possit abstrahere conceptum obiectivum communem; unde quoad hanc praecisionem talis obiecti communis et universalis, intellectus non supponit obiectum suum sed facit, seu potius confert illi statum illum praecisionis per extrinsecam denominationem. Ad secundam probationem respondetur formam a qua proprie natura denominatur sic una, non esse ipsum conceptum mentis sed esse negationem incommunicabilitatis ad plures naturas sic communes, quae negatio fundatur in abstractione mentis; eadem autem est talis negatio sive haec abstractio fiat per unum sive per varios conceptus formales numero distinctos.

12. Aliter etiam dici posset quod, licet in abstracto multiplicentur intentiones universalitatis ex multiplicatione conceptuum formalium circa eamdem naturam (quomodo dicere solent dialectici distinctam numero relationem rationis speciei insurgere in natura humana per distinctam comparationem eius ad individua factam a Petro et Paulo, vel ab eodem diversis temporibus), nihilominus universale in concreto simpliciter non multiplicatur, quia id quod substat tali intentioni universalitatis formaliter non multiplicatur, sed sumitur ut habens eamdem omnino formalem unitatem cum eadem praecisione. Sicut, quamvis plures albedines numero distinctae inhaerere possent eidem homini, non diceretur plura alba sed unum; et paries, quamvis in ratione visi constituatur seu denominetur a visione quae est in oculo, non denominatur plura visa sed unum, quamvis pluribus visionibus simul videatur; nam in huiusmodi concretis unitas sumitur ex supposito seu subiecto seu quod se habet ad modum subiecti. In praesenti autem natura quae denominatur universalis se habet ad modum subiecti respectu intentionis universalitatis et ideo, quamvis formae seu conceptus denominantes multiplicentur, universale non multiplicatur quia omnes versantur circa eamdem naturam, eamque praescindunt secundum eamdem unitatem formalem.