SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXI. DE ESSENTIA ENTIS FINITI UT TALE EST ET DE ILLIUS ESSE EORUMQUE DISTINCTIONE
SECTIO III. QUOMODO ET IN QUO DIFFERANT IN CREATURIS ENS IN POTENTIA ET IN ACTU, SEU ESSENTIA IN POTENTIA ET IN ACTU

SECTIO III. QUOMODO ET IN QUO DIFFERANT IN CREATURIS ENS IN POTENTIA ET IN ACTU, SEU ESSENTIA IN POTENTIA ET IN ACTU

1. In hac sectione aliud principium et fundamentum eorum quae dicenda sunt statuendum est, nimirum, in rebus creatis ens in potentia et in actu immediate ac formaliter distingui tamquam ens et non ens simpliciter. Quae distinctio ab aliquibus vocatur realis negativa, quia unum extremum est vera res, et non aliud; ab aliis vero vocatur distinctio rationis, quia non sunt duae res, sed una tantum, quae per intellectum concipitur et comparatur ac si essent duae. Et hoc principium receptum communiter est etiam in schola D. Thom., ut patet ex Soncinate, IX Metaph., q. 3, et aliis.

De potentia obiectiva, quid sit

2. Ut vero hoc principium, quod valde necessarium est ad ea quae dicemus, comprehendatur, advertendum est quosdam existimasse ens in potentia dicere modum aliquem positivum essendi eius rei quae in potentia esse dicitur, quod est esse diminutum et imperfectum, comparatum ad illum statum in quo res dicitur esse in actu. Iuxta quam sententiam dicendum esset illa duo esse extrema positiva et realia. Solet haec opinio tribui Scoto, In II, dist. 16, q. 1, § Rationes istae, quia distinguit potentiam a qua denominatur ens in potentia a potentia activa et passiva, et ideo vocari solet obiectiva, ex eodem Scoto, In II, dist. 12, q. 1, et secundum illum existimatur esse aliquid reale positivum ex parte entis quod in potentia esse dicitur. Sed neque Scotus dixit hoc ultimum, neque ullam in se verisimilitudinem habet. Scotus enim nunquam intellexit potentiam pure obiectivam esse aliquid reale positivum distinctum a causa producente et praesuppositum ad actionem eius ex parte rei possibilis. Immo, si attente legatur, aperte id negat dicta dist. 12; solum ergo vocavit ens in potentia obiectiva ipsum ens possibile quia se habet ut obiectum potentiae productivae. Unde solum in nomine differt vocando ens in potentia obiectiva quod nos vocamus ens potentiale, et de illa potentia obiectiva existimat loqui Arist., IX Metaph., cum dicit potentiam et actum esse in eodem genere; sed de sensu huius axiomatis dictum est supra et ad praesens nihil refert.

3. Igitur, quod illud esse in potentia seu illa potentia obiectiva non possit esse res aliqua vera et positiva in ipsa re quae in potentia esse dicitur, primo est evidens ex dictis paragrapho praecedenti, quia vel illa potentia est producta, vel omnino improducta; si est improducta, nihil est distinctum a creatore; si est producta, vel ab aeterno et ex necessitate, et hoc dici non potest sine errore, vel libere et in tempore, et sic antequam produceretur ipsa erat in potentia obiectiva, et consequenter res tota, sine tali potentia in re producta, erat in potentia obiectiva; ergo hoc esse in potentia obiectiva nullam dicit potentiam realem et positivam quae actu sit. Secundo, nam vel talis potentia manet in re producta, vel non manet. Si non manet, nihil reale et positivum esse potest; quomodo enim illud ens, qualecumque esse fingatur, si aliquid positivum et reale esset, destrueretur per productionem entis in actu? Si vero illa potentia manet in re producta, iam illa potentia non est obiectiva tantum, sed etiam subiectiva, nec res fierent ex nihilo, sed ex praesupposita potentia, tamquam ex subiecto vel materia ex qua fit res. Tertio, supra ostensum est in essentia possibili, priusquam fiat, nihil rei esse (proprie loquendo de re positiva et actuali); ergo non potest in ea esse potentia realis positiva; omnis enim potentia realis positiva est res aliqua vera seu in aliqua realitate et entitate fundata. Quocirca, ut recte notavit D. Thom., I, q. 9, a. 2, creaturae non dicuntur possibiles nisi per denominationem ab aliqua potentia activa vel passiva; quando autem haec denominatio sumitur a potentia passiva vel a potentia activa causae secundae, supponit iam talem potentiam ab alio productam; non potest enim vel causa secunda vel aliqua potentia passiva realis esse prorsus improducta. Quapropter (ait Div. Thomas) omnes creaturae, antequam essent, non erant possibiles esse per aliquam potentiam creatam, cum nullum creatum sit aeternum, sed per solam potentiam divinam, in quantum Deus potest eas in esse producere . Ex parte igitur creaturarum solum supponitur non repugnantia ut ita fiant, quia nihil rei in eis requiri aut supponi potest.

4. Neque illa potentia respectu cuius dicuntur esse in potentia obiectiva, potest esse aliquid in ipsis, sed in causa a qua fieri possunt, quia esse in potentia obiectiva nihil aliud est quam posse obiici alicui potentiae, vel potius actioni aut causalitati alicuius potentiae; non potest autem res obiici sibi ipsi, sicut non potest fieri a se, sed ab alio; dicitur ergo esse in potentia obiectiva in ordine ad alterius potentiam, et per denominationem ab illa dicitur res possibilis. Relinquitur ergo ens in potentia ut sic non dicere statum aut modum positivum entis, sed potius praeter denominationem a potentia agentis includere negationem, scilicet, quod nondum actu prodierit a tali potentia; ideo enim in potentia esse dicitur, quia nondum exivit in actum, et propterea, etiam cum res creatur, desinit esse in potentia, non quia desinat esse subiecta divinae potentiae et contenta in illa, sed quia iam non est tantum in illa, sed etiam ab illa et in seipsa. Hunc ergo statum excludebat illud in potentia.

Quid addat essentia in actu essentiae in potentia

5. Secundo principaliter observandum est circa aliud extremum, scilicet, ens aut essentiam in actu, frequenter ab auctoribus dici essentiam in actu addere existentiam ipsi essentiae. Qui modus loquendi, iuxta sententiam eorum qui affirmant essentiam existentem non distingui ex natura rei a suo esse, intelligendus necessario est de additione secundum rationem aut improprie dicta. Nam, si sit sermo de essentia in actu respectu essentiae in potentia, minus proprie dici videtur addere existentiam, quia additio realis non fit proprie nisi enti reali, nam aliquid entitatis habet cui additio fit; diximus autem essentiam in potentia nihil habere entitatis; non ergo ei fit additio proprie loquendo, nisi fortasse secundum rationem, quatenus essentia in potentia obiectiva apprehenditur per modum entis, propriusque diceretur essentiam ut actu ens distingui per existentiam actualem a seipsa ut est in potentia. Unde, si sit sermo de essentia in actu, nullo modo dici potest, iuxta hanc sententiam, quod essentia existens addat existentiam supra essentiam in actu, quia essentia quae est ens actu formaliter et intrinsece includit existentiam; per illam enim constituitur ens actu et distinguitur ab ente in potentia, iuxta hanc sententiam, ut dictum est. Quapropter frequentius utuntur illo modo loquendi auctores qui existimant esse distingui ex natura rei ab essentia creaturae, ut patet ex superius citatis, inter quos Aegid., Quodl. I, q. 7, ait esse imprimi essentiae dum creatur et fit existens . Quod dictum si intelligatur de essentia in potentia prout erat, vel potius cogitabatur ante effectionem Dei, vel est omnino falsum, vel impropriissimum ac metaphoricum; quo modo enim potest actus imprimi ei quod nihil est? actus enim non imprimitur nisi potentiae receptivae; essentia autem sub ea consideratione non est in potentia receptiva, sed mere obiectiva. Igitur, ut illa locutio et similes aliquem verum sensum habere possint, iuxta praedictam sententiam, necesse est intelligi de essentia in actu, quae, comparata ad esse, est potentia receptiva illius, non tamen est actualis essentia, nisi dum actu recipit actum essendi.

6. Ex hoc tamen necessario sequitur, quamvis essentia actualis non differat a potentiali nisi dum est, vel etiam quia est sub actu essendi, formaliter tamen ac praecise non differre immediate in actu essendi, sed in sua entitate essentiali, seu in esse essentiae actualis. Hoc (inquam) necesse est dicere, distinguendo ex natura rei essentiam actualem ab existentia, tamquam realem potentiam ab actu. Quia ens in potentia obiectiva, ut ostendimus, est simpliciter nihil seu non ens actu; ergo quaelibet actualis entitas per id formaliter immediate ac praecise differt ab ente in potentia, per quod est in suo genere entitas actualis et desinit esse potentialis; sed essentia actualis in esse essentiae differt ab essentia in potentia, ut per se notum est, et non differt formaliter ac praecise per existentiam, sed per actualitatem illam quam in se habet, ab existentia distinctam, quia illam actu non habebat dum erat in potentia; ergo. Item, quia secundum illam entitatem actualem est in potentia receptiva existentiae, in qua non erat prout considerata in sola potentia obiectiva. Praeterea declaratur aperte in humanitate Christi, si supponatur existere per existentiam increatam Verbi, quia nihilominus ipsa, praecise concepta, est entitas actualis creata; et ideo etiam sic praecise concepta differt a seipsa, ut erat ab aeterno in sola potentia obiectiva, et ideo concipitur nunc ut proxime apta ad hoc ut uniatur Verbo, quod ante creationem non habebat; illa ergo humanitas, ut actualis entitas essentiae, differt a seipsa in potentia per suammet entitatem essentiae creatam et non tantum per esse increatum Dei.

7. Quod declaratur amplius et confirmatur; nam, si essentia et existentia sunt res diversae, sicut essentia potest esse in potentia et in actu, ita existentia creata est in potentia et in actu; et sicut essentia non potest esse actualis, nisi coniuncta existentiae, ita neque existentia potest esse actualis nisi coniuncta essentiae; formaliter tamen et intrinsece non differt existentia actualis a seipsa potentiali per essentiam, sed per suam actualem entitatem, quam actu non habebat dum erat in potentia; idem ergo est de essentia, si secundum praecisam actualitatem essentiae ad seipsam in potentia comparetur. Similiter, non solum essentia praecise et existentia praecise, sed etiam totum compositum ex esse et essentia potest a nobis concipi ut in potentia et in actu, ut per se notum est; hoc autem ens in actu non distinguitur adaequate a seipso in potentia, quia addit existentiam essentiae, nam in utroque statu includit existentiam proportionate; sed differt per totam entitatem suam adaequatam, quia, nimirum, dum est in actu, habet actualitatem essentiae et existentiae, dum vero est in potentia, neutram habet.

8. Est ergo in universum verum secundum principium supra positum, scilicet, ens in actu et ens in potentia distingui formaliter immediate tamquam ens et non ens, et non tamquam addens unum ens supra aliud ens. Et consequenter etiam est verum essentiam, prout actuale ens, distingui immediate ab essentia potentiali per suammet entitatem actualem, sive ad habendam illam requirat aliam entitatem, vel alium modum, sive non; est enim eadem ratio de essentia in actu quae de quolibet ente in actu. Unde, ut formaliter loquamur et abstrahamus ab omni opinione, non est dicendum essentiam actualem distingui a potentiali quia habet existentiam; nam, licet id etiam possit verificari, aut formaliter et proxime, aut radicaliter et remote, iuxta varias opiniones, tamen formalissime et immediate in omni sententia separatur essentia actualis a potentiali, per suammet entitatem actualem, quam habet in ratione essentiae realis.