SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO II. DE RATIONE ESSENTIALI SEU CONCEPTU ENTIS
SECTIO VI. QUOMODO ENS IN QUANTUM ENS AD INFERIORA CONTRAHATUR SEU DETERMINETUR

SECTIO VI. QUOMODO ENS IN QUANTUM ENS AD INFERIORA CONTRAHATUR SEU DETERMINETUR

1. Difficultas quaestionis. — Haec est potissima difficultas, ob quam Scotus, Caietanus et alii in sententias extreme oppositas declinarunt; alii negando conceptum entis praecisum et abstractum, ut nulla sit necessaria eius contractio vel determinatio, quia haec nullo convenienti modo intelligi potest; quia nec fieri potest per non ens, ut ostensum est sectione praecedenti, neque etiam per aliquod ens, alioqui in illo ente supponetur iam facta determinatio, et procedetur in infinitum. Sed haec sententia, si intelligatur de abstractione secundum rem seu fundata in distinctione aliqua ex natura rei, vera est, et quoad hoc satisfacit; si vero intelligatur de abstractione secundum rationem tantum, non est vera, ut ostendimus, et ideo etiam secundum rationem explicare oportet quomodo haec contractio seu determinatio fiat. Alii ergo ita praescindunt et abstrahunt conceptum entis, ut contrahi et determinari existiment per aliquid quod intrinsece non sit ens, quomodo philosophatur Scotus, qui non solum secundum rationem, sed etiam ex natura rei huiusmodi praecisionem excogitavit; tamen in duobus deceptus est, ut probavi: primo, ponendo talem modum abstractionis et praecisionis realis; secundo, supposita illa, fingendo modos seu differentias positivas reales, quae entia non sint.

2. Non admisso conceptu praeciso entis, nulla contractio ipsius necessaria. — Aliter vero favet huic parti Soncin., IV Metaph., q. 1, ad 2, et q. 19, ad 7, et lib. V, q. 14, dum ait modum constituentem substantiam, et consequenter determinantem ens ad illam, esse tantum negationem vel ens rationis. Unde (inquit), licet ens includatur quidditative in substantia, non tamen in eo per quod contrahitur ad conceptum substantiae, quia id solum est quaedam negatio, quam circumscribimus hac voce per se. Sed non video quid Soncinatem in eam sententiam induxerit, cum ipse non ponat conceptum obiectivum entis praecisum ab hoc disiuncto substantia vel accidens, quia, si ab his non abstrahit, nullo modo contrahente indiget, sed sola ablatione alterius membri alterum determinatum relinquitur; id autem quod relinquitur non potest intrinsece constitui per solam ablationem alterius membri, sed per id quod intrinsece est. Qua enim ratione intelligi potest substantia constitui in ratione substantiae, quae perfectissima est, per solam negationem aut per ens rationis? Unde omnia fere argumenta quibus contra Scotum probavimus modum entis includere ens, procedunt contra hanc sententiam, scilicet, quia substantia non nisi ex substantiis coalescere vel constitui potest. Item, quia alias etiam modus quo determinatur ens ad ens increatum, esset negatio. Praeterea conceptus substantiae de formali esset privativus aut per rationem confictus, et non realis; quia id per quod formaliter constituitur dicitur esse negativum seu ens rationis. Denique alias etiam accidens per negationem a fortiori constitueretur, cum sit minus perfectum quam substantia; erit ergo quidam circulus, quia substantia constituetur per negationem inhaerentiae, accidens vero per negationem perseitatis, quod vix est intelligibile. Quocirca, quamvis haec simplicia interdum a nobis per negationes explicentur, tamen mens recte †11 concipit res ipsas reales non constitui negationibus; sic differentiam bruti per irrationale explicamus, quod non propterea concipimus negatione constitui; similiter infinitatem Dei negatione declaramus, quam in summa quadam et positiva perfectione consistere recte concipimus; sic ergo, quamvis substantiam per se esse interdum explicemus per negationem inhaerendi in alio, tamen mente concipimus non per eam negationem formaliter constitui, sed per positivam perfectionem, qua intelligitur formalem vim habere, ut sit per se absque subiecto cui inhaereat; sicut e contrario in accidente intelligimus esse talem positivam naturam, quae postulat adhaesionem ad aliud ut esse possit.

3. Substantia et accidens per positivas perfectiones constituuntur. — Tertia ergo sententia admittit contractionem seu determinationem entis ad inferiora per modos positivos et reales; haec autem determinatio dupliciter explicari potest. Primo, ut sit per modum compositionis ex ente et modo aliquo, ex quibus, tamquam ex partibus metaphysicis, conceptus substantiae, verbi gratia, componitur, et in eosdem est resolubilis; quae compositio non est ex genere et differentia, solum quia ens includitur in ipso modo; in his enim compositionibus, quae tantum sunt per rationem, non reputatur inconveniens quod determinabile, quando transcendens est, includatur in conceptu determinantis. Et hac ratione aiunt conceptus substantiae et aliorum supremorum generum vel differentiarum vocari simpliciter simplices, non quia non sunt resolubiles in duos conceptus, hoc enim est proprium solius entis, sed quia non sunt resolubiles in duos conceptus mutuo praescindentes, quia unus necessario debet in alio includi, scilicet, ens in modo, quamvis e converso modus in ente actualiter non includatur.

4. Aliqui qualiter ens determinari existiment. — Quod si obiicias quia repugnat fieri talem resolutionem in duos conceptus, et alterum in altero includi, nam si in conceptu modi per se includitur ens et ipsum per se, ergo in eo includitur totum id quod in conceptu substantiae; ergo nulla facta est resolutio. Responderi potest, includi quidem ens in modo per se, aliter vero quam in substantia, nam in substantia includitur ut in completo et perfecto ente; in modo vero solum ut incompleto. Item substantia includit modum per se ut partem metaphysicam formaliter constituentem ipsam, atque illa est totum constitutum ex ente et modo; modus autem per se includit seipsum, seu potius est ipsemet, non ut pars sui, sed ut id quo constituitur substantia; et hac ratione vera fit resolutio substantiae in ens et per se; neque idem omnino includitur in modo quod concipiebatur in substantia.

5. Quod si ulterius urgeatur difficultas supra tacta de contractione seu determinatione entis ad ipsum modum per se, per quid fiat, aut quomodo non procedatur in infinitum, duplex est modus respondendi. Prior est determinari ens ad per se per alium modum, ita ut modus per se resolubilis sit in duos conceptus, scilicet in conceptum entis et alterius modi innominati, ratione tamen distincti ab ipso per se minusque perfecti, nam eadem ratio quae probat substantiam ipsam esse sic resolubilem, probare etiam videtur de modo per se, nam in eo est ratio entis modificata et aliter quam in substantia, et aliter etiam quam in modo accidentis; ergo potest ibi ratione distingui ratio entis quae modificatur, et ratio illam modificans, ratione distincta ab illa qua modificatur ad substantiam, ut modificatio ipsa diversae rationis sit. Iuxta hanc vero sententiam consequenter dicendum est illum etiam alium modum esse resolubilem in alios similes duos conceptus, et consequenter ita posse in infinitum procedi, quia non est maior ratio sistendi in uno quam in alio. Hoc autem esset magnum inconveniens, si ponerentur isti conceptus ex natura rei distincti, quia oporteret fingere in substantia infinitos modos ex natura rei distinctos et in perfectione inaequales, habentes terminum ex parte modi perfectissimi et proxime constitutivi ipsius substantiae, non vero ex alio extremo; ita ut omnes illi modi simul ibi sint, et tamen in eis nullum sit assignare infinitum in perfectione; haec enim et similia revera sunt absurda. At vero si asseratur solum esse inter haec distinctionem rationis, et omnem hanc resolutionem et compositionem esse per praecisionem et denominationem intellectus, non videtur magnum inconveniens totum hoc admittere; nam intellectus potest infinitis modis res inter se conferre aut praescindere et abstrahere; sicut potest etiam inter duas species in infinita genera vel in infinitum praescindere et abstrahere, quatenus inter duas species possunt aliae intermediae in infinitum multiplicari. Sed nihilominus haec responsio non est probanda, etiam in hac sententia; quia mens statim abhorret processum in infinitum, quia alias nullus esset modus aut terminus resolutionis ad rem distincte concipiendam, nec posset mens inchoare vel efficere huiusmodi abstractionem et determinationem, nisi sistendo semper in conceptu ulterius resolubili in duos alios conceptus, et incipiendo ab alio simili. Unde auctores omnes conati sunt hunc processum vitare; et videtur sane repugnare Aristoteli, II Metaph., c. 2, text. 10 et 11, ubi negat posse procedi in infinitum in praedicatis quidditativis; oppositum enim aperte sequitur ex praedicto processu; et statim addemus alias rationes, quae communes sunt, etiam contra hanc responsionem.

6. Secunda ergo responsio esse potest, modum per se non esse ulterius resolubilem in duos conceptus, sed seipso distingui a quolibet alio completo vel incompleto ente; nam cum procedimus resolvendo quod constituitur in id quo constituitur, sistendum est in eo quo, ne procedamus in infinitum. Nam quod est ratio constituendi seu distinguendi aliud, hoc ipso est per se distinctum a quolibet alio; sic enim in rebus physicis forma est quae distinguit unum compositum ab alio, ipsa vero per se est distincta; et in universum actus est qui distinguit, ipse vero actus per se est distinctus. Sic ergo modus per se (et idem est de caeteris) contrahit ens ad substantiam, quam constituit et distinguit ab aliis, simulque se ipsum ab aliis etiam separat, et per sese determinat ens ad seipsum; et sic cessat processus in infinitum. Haec responsio est probabilis, tamen non est satis consequenter dicta, nec rem satis declarat, ut ex dicendis in consequenti sententia patebit.

Explicatur vera sententia

7. Quarta igitur opinio et quae mihi probatur est hanc contractionem seu determinationem conceptus obiectivi entis ad inferiora non esse intelligendam per modum compositionis, sed solum per modum expressioris conceptionis alicuius entis contenti sub ente; ita ut uterque conceptus, tam entis quam substantiae, verbi gratia, simplex sit et irresolubilis in duos conceptus, solumque differant quia unus est magis determinatus quam alius. Quod in ordine ad conceptus formales recte explicatur; differunt enim solum quia per unum expressius concipitur res prout est in se, quam per alium, quo solum confuse concipitur, et praecise secundum aliquam convenientiam cum aliis rebus; hoc autem totum fieri potest sine propria compositione per solam cognitionem confusam vel distinctam, praecisam vel determinatam. Sic igitur his conceptibus formalibus intelliguntur correspondere duo obiectivi simplices et irresolubiles in plures conceptus, quorum unus dicitur superior vel abstractior alio, solum quia respondet confusiori conceptui formali, per quem non concipitur res secundum determinatum modum quo est in se, sed confuse et praecise. Potest etiam intelligi ille conceptus superior includi in inferiori sine propria compositione inferioris; quia totum id, quod confuse concipitur in illo conceptu praeciso, reperitur in alio obiecto expressius concepto, et in toto illo, quacumque ratione consideretur. Ac denique intelligitur determinatio superioris ad inferius et additio inferioris ad superius, non quasi per additionem partis ad partem, sed per solam maiorem determinationem, vel expressionem, aut confusionem eiusdem rei in ordine ad diversos conceptus mentis.

8. Talem modum explicandi hanc rem indicavit D. Thomas, q. 1 de Verit., a. 1, dicens: Quod primo intellectus concipit quasi notissimum, et in quo omnes conceptiones resolvit, est ens, unde oportet quod omnes aliae conceptiones intellectus accipiantur ex additione ad ens; sed enti nihil potest addi quasi extranea natura per modum quo differentia additur generi, quia quaelibet natura essentialiter est ens; sed secundum hoc aliqua dicuntur addere supra ens, in quantum exprimunt ipsius modum, qui nomine ipsius entis non exprimitur; et infra: Substantia non addit supra ens aliquam differentiam, sed nomine substantiae exprimitur specialis modus essendi. Idem significat q. 21 de Verit., a. 1. Eumdem item dicendi modum significavit Scot., In I., dist. 8, q. 3; differt tamen in ratione explicandi, ut ex dictis facile constat.

9. Modus contrahendi ens assignatus possibilis esse probatur. — Praeterea, hunc modum abstractionis et determinationis intellectualis esse possibilem, probatur exemplis; nam cum dividimus quantitatem in bicubitam, tricubitam, etc., non potest intelligi quod conceptus bicubitae quantitatis resolvatur in conceptum quantitatis et bicubiti, quia impossibile est concipere bicubitum non concepta quantitate; signum ergo est, illos duos conceptus solum distingui sicut expressum et confusum. Idem fere est in conceptu caloris et caloris ut octo, cuius signum etiam est, quod conceptus communis caloris non solum includitur in toto calore ut octo, sed etiam in singulis gradibus eius; cum ergo dicitur calor ut octo, non additur modus distinctus faciens compositionem cum calore ut sic, sed exprimitur et concipitur calor prout est in re. In praesenti etiam hoc est manifestum in determinatione entis ad ens infinitum; neque enim concipi potest infinitas tamquam aliquis modus additus enti, vel tamquam aliquid minus ipso ente infinito; solum ergo est ibi expressior magisque determinatus conceptus cuiusdam simplicissimi entis, et hac ratione ens ipsum non est simplicius Deo, quamvis in modo quo concipitur sit abstractius. Ita ergo recte intelligi potest in conceptu substantiae et accidentis.

10. Ad omnes difficultates enodandas talis modus aptissimus. — Si autem hic modus possibilis est, quod in praesenti sufficiat, et ita fieri censendum sit, facile suaderi potest. Primo, quia hoc modo expeditur facile difficultas saepe inculcata in superioribus; et explicatur quo modo ens possit dicere conceptum praecisum secundum rationem, et nihilominus determinari ad inferiora, et intime includi in omnibus illis absque processu in infinitum et absque propria compositione. Secundo, quia hoc modo salvatur optime quomodo suprema genera dicant conceptus simpliciter simplices, et nihilominus possit ab eis abstrahi conceptus entis per solam praecisionem intellectus, quae non consistat quasi in separatione unius ab alio, scilicet, formalis a materiali vel materialis a formali, ut fit in abstractione generis a differentiis, sed quae consistat in cognitione aliquo modo confusa, qua consideratur obiectum, non distincte et determinate prout est in re, sed secundum aliquam similitudinem vel convenientiam quam cum aliis habet, quae convenientia in ordine ad conceptum entis est in rebus secundum totas entitates et modos reales earum, et ideo confusio seu praecisio talis conceptus non est per separationem praecisivam unius gradus ab alio, sed solum per cognitionem praecisivam conceptus confusi a distincto et determinato. Unde potest tertio hoc ostensive probari, quia conceptus entis non est praecisus secundum rem, sed secundum rationem, ut probatum est; praecisio autem secundum rationem potest contingere illis duobus modis, ut ostensum est, et non facile poterit alius fingi vel excogitari. Rursus praecisio quasi formalis per exclusionem unius gradus ab alio non habet locum in ente propter illimitationem suam et transcendentiam; et quia continentia, in qua fundatur eius conceptus aeque est in tota entitate secundum se totam; ergo solum potest in ente habere locum altera praecisio per confusionem conceptus; ergo etiam e contrario modificatio seu determinatio ad inferiora genera solum esse potest per simplicem conceptum magis expressum et determinatum, quia contractio debet proportionate respondere abstractioni, et expressio seu determinatio praecisioni.

11. Tandem contra hanc sententiam sic explicatam non occurrit difficultas alicuius momenti; nihil enim se offert quo ostendi possit hunc modum abstractionis et contractionis secundum rationem repugnare, aut non sufficere ad omnia quae de ente et eius inferioribus dici solent aut concipi, et ad omnem experientiam, quae ex modo concipiendi nostro sumatur vel percipi possit. Solum video posse obiici Philosophi testimonium, III Metaph., text. 3, dicentis non posse commune praedicatum contrahi per differentiam quae per se includat ipsum commune praedicatum. Sed ut omittam testimonia quae ex illo libro sumuntur non esse firmae auctoritatis, quia Aristoteles nihil in illo libro docet asserendo, sed argumentando et dubitando, tamen falso citatur, quia non loquitur de quolibet communi praedicato, sed de genere, de quo est alia ratio; ens autem non est genus, immo hoc ipsum vult ibi Aristoteles concludere. Unde quod aliqui id extendunt ad omne praedicatum commune vel univocum, gratis dictum est, et praeter mentem Philosophi. De qua re iterum infra redibit sermo, tractando de universalibus et de analogia vel communitate entis et accidentis.

12. Qua ratione suprema genera dicantur primo diversa. — Hinc sequitur conceptum substantiae, et conceptum perseitatis, seu modi per se, obiective non distingui, sed tantum ex modo concipiendi, ut quod, vel ut quo, sicut Deus et Deitas; quia in re proprie non est quo et quod, sed tantum quod; mens autem, quia non potest explicare simplicia nisi ad modum compositorum, utitur illis concipiendi modis. Et ideo supra dicebam recte quidem dici unum ex his modis distingui ab alio se ipso; tamen consequenter loquendo, idem esse dicendum de ipsis generibus quae apprehenduntur ut constituta per tales modos; quia revera ibi nulla est constitutio per modum compositionis, sed per simplicem et adaequatam identitatem (sicut dicunt theologi de relatione et persona divina), quia quidquid unum includit, includit aliud. Neque est ulla ratio ob quam modus per se magis se ipso distinguatur ab alio modo quam substantia, cum proxime etiam sit sub ente, et intime ac totaliter includat illud. Atque hac ratione optime dicuntur suprema genera primo diversa, non quia in nullo communi conceptu confuso conveniant, sed quia non habent determinatas differentias quae sint extra rationem illius communis seu entis, sed se ipsis habent diversitatem in propriis ac determinatis naturis, quamvis etiam habeant imperfectam similitudinem in ratione entis: haec enim duo non repugnant, ut in superioribus declaratum est.