SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XII. DE CAUSIS ENTIS IN GENERE
SECTIO PRIMA. UTRUM CAUSA ET PRINCIPIUM IDEM OMNINO SINT

SECTIO PRIMA. UTRUM CAUSA ET PRINCIPIUM IDEM OMNINO SINT

1. Causam esse est longe notissimum .— Non inquirimus an causa sit, quia nihil est per se notius; ad investigandum autem quid sit, commode a ratione principii initium sumimus, quoniam omnis causa principium est et per illud tamquam per genus vel loco generis definiri potest et debet. Ratio igitur dubitandi in proposita quaestione ex variis dictis Aristotelis sumitur, nam interdum significat causam et principium idem omnino esse et reciproce dici. Nam in IV Metaph., c. 2, ait ita comparari inter se causam et principium, sicut ens et unum; ens autem et unum convertuntur inter se, ut supra dictum est. Item V Metaph., c. 1, ubi varios modos principii enumerat, in fine ita concludit: Totidem autem modis et causae dicuntur, omnes enim causae principia sunt . Rursus, cum I Phys. privationem inter principia rei naturalis numerasset, in XII Metaph., c. 2, eam causam vocat; sentit ergo causam et principium esse idem; et huic sententiae favet modus loquendi aliquorum Patrum Graecorum, qui etiam in divinis personis Patrem vocant causam Filii eo quod sit principium eius; et similiter Patrem et Filium causam Spiritus Sancti, quod est indicium apud Graecos idem esse causam quod principium. Quod significavit illos Patres exponens Concilium Florentinum, sess. ult. Ratio vero esse potest quia principium relationem dicit ad principiatum sicut causa ad effectum; principiatum autem idem esse videtur quod effectum.

2. Aliquando vero significare videtur Aristoteles causam latius patere quam principium; ait enim libro V de Gener. animal., c. 7, de ratione principii esse ut ipsum quidem causa sit multorum, sed ipsius nulla sit superior causa ; non est autem de ratione causae ut non habeat superiorem causam; ergo, iuxta Aristotelis sententiam, principium quid contractius est quam causa. Unde etiam I Phys., c. 5, de ratione principiorum ait esse ut non sint ex sese, nec ex aliis, sed alia ex ipsis ; de ratione autem causae non est ut non sit ex principiis et causis; latius ergo patet causa quam principium. Denique aliunde apparet manifestum principium generalius quid esse quam causam; nam omnis causa principium est, ut ex Aristotele retulimus; non tamen omne principium potest dici causa; privatio enim, teste Aristotele, est principium generationis, non tamen causa, et aurora est principium diei et non causa. Et apud theologos sana et recepta doctrina est in divinis personis unum esse principium alterius, non tamen causam, ut patet ex D. Thom., I, q. 33, a. 1, ad. 1.

Varii principiorum modi et illorum ordo.

3. Principium complexum seu cognitionis quid .— Ad explicandam hanc quaestionem, incipiendum est a nomine et ratione principii; quoniam vero, ut Damasc. ait, Dial. contra Manich., in initio, principii vocabulum aequivocum, id est, analogum est, melius erit varias eius significationes enumerare quas ibi recenset Damasc., et prius Aristoteles, V Metaph., c. 1. Ut vero aliqua certa methodo a nobis tradantur, primo distinguere possumus duplex principium, aliud rei, aliud cognitionis seu scientiae; quod alio modo solet distingui in principia incomplexa et complexa; nam principium rei incomplexum est, congnitionis autem complexum. Quamquam enim principia cognoscendi frequenter desumantur ex principiis rei, proxime tamen non sunt principia scientiae, nisi prout ex eis flunt principia complexa. Et hoc modo ait Aristoteles supra: Suppositiones demonstrationum vocantur principia ; et II Elench., c. ult., in principiis cognoscendis ait praecipue insistendum esse, quia illis cognitis facile est cognoscere ea quae sequuntur. De his autem principiis complexis nihil amplius nobis dicendum est, nam quae ad hanc doctrinam necessaria sunt, disp. I et III sunt tradita; reliqua vero ad libros Poster. spectant. Denominatio autem principii, quae his tribuitur, ad aliquod genus causalitatis pertinet vel ad aliquam habitudinem ex his quae statim numerabimus; nam, quia cognitio res quaedam est, principium cognitionis secundum aliquam habitudinem dicitur, in qua convenit cum aliis principiis rerum.

4. Principium igitur rei dici potest aut solum ratione ordinis et cuiuscumque connexionis, aut ratione intrinsecae habitudinis. Priori modo dixisse videtur Aristot. in Poetica, aliquantulum a principio: Principium illud esse dicimus quod non necessario post aliud est, et post ipsum aliquid esse vel fieri natum est . Haec autem appellatio sub hac ratione multiplex est. Primo enim in omni actione aut negotio, illud unde inchoatur principium dicitur, quod aliquando est arbitrarium seu casuale, aliquando est debitum ipsi rei vel saltem magis consentaneum ut convenienter fiat, vel spectata natura rei quae fit, vel interdum considerata cognitione operantis. Atque hoc modo in ordine traditae scientiae ait supra Aristoteles, id quod est notius nobis appellari posse principium doctrinae, quia inde convenienter inchoatur scientia. Secundo in successione seu ordine temporis aurora dicitur principium diei, quia inde incipit dies. Tertio in ordine loci, qui primus sedet dicitur principium caeterorum, et locus etiam ille ex quo fons oritur dici solet principium eius. Quarto addit Damascen. etiam solere dici propter ordinem dignitatis, ut: Rex (ait) est principium eorum quibus praeest ; quamvis hoc possit ad causalitatem pertinere, ut Aristoteles significat. Denique quidquid alteri praesupponitur potest dici principium eius, ut fundamentum dicitur principium domus et unitas principium numeri. Et in omni re quae extensionem habet vel latitudinem, prima pars aut primum extremum quod aliis supponitur, dici potest principium totius vel reliquarum partium. Unde haec acceptio vel denominatio principii latissima est et variis modis potest multiplicari, ita ut non possit ad certam et scientificam rationem revocari, quia est fere aequivoca denominatio.

5. Strictius acceptum principium quid significet.— Alio igitur modo et magis philosophico, dicitur principium ratione alicuius habitudinis per se inter ipsum et id cuius est principium, ita ut ex illo aliquo modo per se oriatur. Quod duobus modis accidere potest. Primo, per positivum influxum et communicationem sui esse; qui modus respectu rerum creatarum semper est cum dependentia et causalitate, ut explicabimus; quare huiusmodi principium, philosophice loquendo, semper induit rationem causae. Solum in divinis personis invenitur principium cum vero influxu et communicatione proprii esse sine causalitate; cur autem hoc ita sit, sectione sequenti explicare tentabimus. Unde hoc genus principii quatenus rationem causae includit in tot membra dividi potest quot causa. Sunt enim quaedam principia intrinsece constituentia rem; alia vero sunt extrinseca, quae esse influunt in rem et extra illam manent, ut finis et efficiens, de quibus postea dicendum est.

6. Privatio qualiter dicitur principium rei naturalis.— Secundo, potest aliquid ex alio per se oriri, ut ex principio, non per positivum influxum, sed solum propter necessariam et per se habitudinem ad aliud. Quo modo privatio inter principia rei naturalis numeratur ab Aristotele, quae mediam quamdam rationem habere videtur inter duos modos principiorum declaratos. Nam ille prior latissimus est et solum fundatur in quolibet ordine prioritatis, nec requirit habitudinem per se, sed in quolibet genere compositionis aut successionis inveniri potest; privatio autem perfectiori modo et magis intrinseco dicitur principium generationis naturalis. Alter vero modus principii per influxum perfectior est quam ut possit privationi convenire, quia privatio, cum non sit vera res, non potest habere proprium influxum in rem quae fit seu in eius generationem; et multo minus potest intrinsece componere rem genitam. Dicitur ergo principium propter intrinsecam habitudinem generationis ad ipsam; nam, quia generatio essentialiter est transitus de non esse ad esse, ideo per se supponit privationem et ex illa tamquam ex necessario termino per se fit; hac ergo ratione dicitur privatio esse principium rei naturalis, non quidem constitutionis eius in facto esse, sed generationis.

7. Forma aliter generationis, aliter rei genitae principium.— Materia qualiter principium generationis .— Immo (ut hoc obiter dicam) etiam forma, ut est principium generationis, longe aliter est principium quam ut est principium rei genitae et constitutionis eius; ipsius enim rei est principium per influxum et causalitatem formalem, ut infra declarabimus; generationis autem non potest esse principium hoc modo, quia ipsa non potest esse causa propria eius generationis per quam fit, ita ut in eam vere influat, nisi forte reducatur ad causam finalem, nam finis generationis est formae introductio; vel etiam ad formalem extrinsecam in quantum generatio speciem sumit a forma ad quam tendit; quae causalitates physicae sunt valde impropriae respectu talis formae, ut postea patebit. Et ideo haec ratio principii qua forma dicitur principium generationis, proprie pertinet ad hunc postremum modum; nam generatio per se et intrinsece intendit formam ut formalem terminum ad quem tendit, quod satis est ut dicatur generationis principium. Secus vero est de materia, quia haec etiam respectu generationis habet aliquem influxum et causalitatem, licet diversum ab ea quam habet circa constitutionem rei naturalis; in hanc enim rem naturalem influit materia intrinsece constituendo illam per seipsam; in generationem vero non ita, sed solum sustentando et recipiendo illam. Et haec sint per occasionem dicta de his principiis, quia illis solet per antonomasiam nomen principii rei naturalis accommodari. Denique ad hanc ultimam principii denominationem possunt reduci aliqua exempla posita in prima et generali denominatione, quatenus in eis reperiri potest ordo per se et ab intrinseco necessarius; sic enim punctus dici potest per se principium lineae; et primus gradus, totius qualitatis; et fundamentum, domus; quamquam in his talis modus principii per se semper reducitur ad aliquod genus influxus seu causalitatis.

Esse prius, omni principio qualiter commune

8. Ex hac principiorum enumeratione colligi potest, primo, commune esse omni principio ut sit aliquo modo prius principiato; hoc enim prae se fert ipsum principii nomen. Immo Aristoteles, cit. loco V Metaph., colligit commune omni principio esse ut sit primum , quod aliquid maius est quam esse prius; nam hoc solum dicit antecessionem ad principiatum, illud vero dicit negationem prioris. Sed considerandum est principium simpliciter in aliquo genere vel sub aliqua ratione dici quod ita est principium ut non sit principiatum sub illa ratione; nam si sit principiatum ab alio in ea serie, non erit principium simpliciter in illo ordine, sed tantum secundum quid respectu alicuius; verbi gratia, punctus tunc est proprie principium lineae quando ante illum nullus punctus et consequenter nec pars lineae antecessit; punctus autem continuans partes lineae, tantum respective potest dici principium subsequentium partium, cum sit terminus praecedentium. Quod clarius in tempore considerare licet; absolute enim illud solum instans est principium temporis, ante quod instans nullum tempus praecessit, sed immediate subsequitur; instans autem intermedium non dicetur simpliciter principium temporis, sed tantum respective vel sub aliqua determinata ratione, scilicet, principium diei vel anni. Et ad hanc verborum proprietatem videntur alludere Sancti, cum dicunt Patrem aeternum esse principium, fontem et originem totius deitatis. Non enim ita loquuntur quia Pater sit principium ipsius naturae divinae, quia iuxta fidem catholicam divina natura non habet principium, quia a nullo procedit, alias ab eo distingueretur; unde sicut damnatur haec locutio, essentia generat , ita et haec essentia generatur , vel procedit . Vocant ergo Patrem principium divinitatis, quia in illo gradu seu ordine (ut ita dicam) divinarum personarum solus ipse ita est principium aliarum personarum in divinitate subsistentium ut nullum principium habeat; et ideo dicitur principium divinitatis, id est, omnis communicationis divinitatis. Filius autem, quia principium habet, non potest absolute vocari principium divinitatis; dicitur autem vere principium Spiritus Sancti, seu communicationis divinitatis per modum spirationis, quia sub ea ratione non habet principium. Sic igitur de ratione omnis principii est ut sit prius eo cuius est principium; quod si absolute et simpliciter in aliquo ordine principium sit, erit etiam primum in illo ordine.

9. Forma an prior generatione.— Dices: forma est principium generationis rei naturalis et tamen nullo modo est prior generatione, cum sit formalis terminus eius. Item obiiciet theologus in divinis personis nullam propriam prioritatem inveniri, cum tamen in eis sit propriissima ratio principii. Ad priorem partem respondetur formam esse priorem generatione in ratione termini per se, ad quem ordinatur generatio, quae revocatur ad prioritatem in ordine intentionis. Non deerit tamen qui dicat formam etiam esse priorem natura in exsecutione et in genere causae formalis; sed id non recte dicitur respectu generationis, quia, ut dixi, non est propria causa illius; satis ergo est prior habitudo generationis ad formam ut haec sit principium illius, quidquid sit de propria causalitate respectu illius. Dices: ergo actus vocari poterit principium potentiae, quia, licet sit posterior generatione vel tempore quam potentia, tamen est terminus quem per se respicit potentia et a quo speciem sumit; unde natura est prior ordine intentionis. Respondetur primo concedendo sequelam in eo genere principii specificantis; quod enim est inconveniens? Deinde multo maior est ratio de forma respectu generationis, quia forma est ita extrinseca generationi, ut inseparabiliter et intime ac essentialiter habeat illam coniunctam, ita ut non possit intelligi actualis generatio quin ibi interveniat forma actu informans; actus vero est magis extrinsecus potentiae.

10. Altera pars obiectionis ad theologos magis pertinet. Inter quos diversitas quaedam est fortasse potius in modo loquendi quam in re. D. Thomas itaque, I, q. 42, a. 3, in corpore, licet concedat inter divinas personas esse ordinem originis, negat tamen simpliciter unam esse priorem alia, quia in Trinitate (inquit) est ordo naturae sine prioritate. Et in solutione ad 2 declarat ibi nec prioritatem naturae esse nec intellectus, quia illae personae et relativae sunt et in unamet natura subsistunt; unde nec ex parte naturae habere possunt prioritatem cum illa eadem sit, nec ex parte relationum cum correlativa sint simul natura et intellectu. Quapropter idem Doctor sanctus, dicta q. 33, a. 1, ad 3, ita respondet difficultati quam nunc tractamus ut negare nostram assertionem videatur. Dicit enim quamvis nomen principii sumptum sit a prioritate, non tamen significare prioritatem. Nam frequens est ut in nomine aliud sit quod significet, aliud vero illud a quo ad significandum imponitur. Nec sibi est contrarius D. Thomas, cum I, q. 40, a. 4, inquit personam producentem esse nostro modo intelligendi priorem persona producta. Nam ibi loquitur de modo intelligendi nostro imperfecto et confuso. In altero autem loco agit de intelligentia perfecta quae rebus ipsis prout in se sunt, debetur. Et ita intelligunt Caietanus et thomistae, et cum eis in re concordat Durandus, In I, dist. 9, q. 2, et dist. 20, q. 2. Estque haec sententia satis probabilis, modusque ille loquendi cautus est et securus; iuxta quam opinionem assertio nostra limitari poterit ut metaphysice intelligatur, non theologice, id est, de principio quod lumen naturae cognoscit, non quod sola fides revelat. Nihilominus Scotus, In I, dist. 12, q. 2, et dist. 28, q. ultima, quem sequitur Gabriel, In I, dist. 9, q. 3, concedit sicut in divinis personis una est principium alterius, ita esse priorem non duratione, perfectione aut natura, sed origine tantum. Nam haec prioritas imperfectionem non includit, et in ipsa ratione principii producentis necessario includitur. Utrumque patet, quia solum importat in persona producenti quod habeat esse absque tali origine, secundum quam alia persona ab illa procedit; ut Pater habet esse absque generatione, Filius vero non nisi per generationem; et uterque habet esse absque spiratione, Sanctus vero Spiritus non nisi per illam. Quod genus prioritatis inter correlativa non potest in creatis rebus inveniri, quia unum relativum ut tale est, non procedit ab alio; in divinis autem reperitur processio unius correlativi ab alio, quatenus talia sunt. Et iuxta hanc sententiam, assertio nostra universaliter verum habet; nam si in divinis personis vera invenitur, multo magis in creatis. Non est autem mirum quod sicut ratio principii in illis personis singularis est, ita etiam modus prioritatis sit peculiaris et longe alterius rationis ab omnibus qui in creaturis inveniantur. Estque hic modus loquendi etiam probabilis et in re (ut opinor) non contradicit D. Thomas, quia ipse nunquam expresse negavit hoc prioritatis genus in divinis personis, sed alia quae in creaturis inveniuntur. Tacuit tamen, nunquamque usus est illa locutione, sed ordinem originis appellavit, non prioritatem. Et sane non sine causa, tum quia in rebus divinis modus loquendi Patrum imitandus est, apud quos illa locutio non reperitur; tum etiam quia prioritas originis non est absolutae prioritatis, prout in divinis personis reperitur, quia prioritas simpliciter et sine addito asserta imperfectionem aliquam in re quae posterior dicitur indicare videtur. Item quia illud dicitur absolute prius quod potest aut esse aut saltem exacte intelligi sine alio; una vero persona divina neutro modo ad aliam comparatur. Quod vero addunt aliqui, unam personam divinam esse priorem alia in ordine naturalis enumerationis, quomodo primam, secundam et tertiam personam numeramus, hoc (inquam) non est diversum a praecedenti, nam hic modus enumerandi non fundatur nisi in prioritate originis, unde in re ipsa non indicat aliud prioritatis genus; declarat autem optime ille enumerandi modus hunc modum prioritatis originis, si congruis verbis et sano sensu declaretur, non esse omnino alienum a modo loquendi Ecclesiae et Doctorum. Unde cum illo addito acceptari potest, sufficiensque est ut in universum verum sit omne principium esse aliquo modo prius eo cuius est principium; quamvis hoc semper maneat singulare in Trinitate, quod cum ratio principii absolute et simpliciter conveniat uni personae respectu alterius, ratio autem prioris solum cum addito et limitatione tribuatur; nam illud absolute dictum nullam imperfectionem in altero extremo, hoc vero aliquam indicare videtur. Prioritas ergo originis dicto modo explicata, satis est ut vera ratio principii in divinis inveniatur; unde quod Thomas ait, nomen principii sumptum esse a prioritate, non vero significare illam si per prioritatem intelligat absolutam et positivam prioritatem quae imperfectionem connotet in principiato, verum est; si tamen sit sermo de pura antecessione quasi negativa sub ea ratione sub qua principium dicitur, sic non solum nomen principii sumptum est a prioritate, sed etiam illam significat et requirit cum proportione debita, ut declaratum est et constat ex definitione Aristotelis et ex omnibus adductis.

Descriptio principii in communi consummatur

11. Inter principium et principiatum connexio requisita.— Secundo infertur ex dictis ad rationem principii non satis esse ut sit prius alio, sed necessarium esse ut inter illa sit aliqua connexio vel consecutio unius ab alio quod principium denominatur. Hoc patet ex communi modo concipiendi hominum, et inductione facile declaratur. Nam homo heri natus non est principium eius qui hodie nascitur, licet sit prior illo; et in divinis, si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, Filius non posset dici principium eius, etiamsi cogitari aliquo modo posset ratione prior, eo, scilicet, modo quo actus intellectus dicitur prior actu voluntatis. Est ergo necessaria aliqua connexio vel consecutio; et ideo iuxta varios modos talis consecutionis, varia etiam est denominatio principii; interdum enim oritur ex situ, interdum ex successione intrinseca, aliquando ex dimanatione, et sic de aliis superius enumeratis. Atque hoc totum significavit Aristoteles, dicto loco V Metaph., cum dixit principium esse primum unde aliquid est, etc.; nam illa dictio unde praedictam connexionem vel consecutionem indicat. Est autem hoc cum proportione intelligendum; nam, esse potest principium in actu et in potentia, et utroque modo requirit habitudinem ad alterum, quod ad illud consequitur vel actu vel potentia.

12. Principii generalis quaedam divisio.— Intrinsecum principium quod, quod vero extrinsecum.— Atque ita concluditur descriptio principii in communi et confusissime sumpti, quam sub his terminis D. Thomas tradit, I, q. 33, a. 1: Principium est id a quo aliquid procedit quocumque modo ; ubi verbum illud procedit non est sumendum stricte pro vera origine, sed pro quocumque consecutione vel connexione, ut hactenus locuti sumus; et ad hoc significandum addidit fortasse D. Thomas illam particulam quocumque modo . Atque hoc sensu sumpta est illa definitio ex praedicto loco Aristotelis, dicentis principium esse id unde aliquid est. Consulto enim videtur abstinuisse a peculiari verbo significanti originem vel alium modum emanationis, ut per illam particulam unde omnem modum coniunctionis seu consecutionis complecteretur. Addit vero ad maiorem explicationem principium esse id unde aliquid est, aut fit, aut cognoscitur, ut simul cum descriptione generalem quamdam divisionem principiorum explicaret; ad illa enim tria membra modo commemorata possunt omnia principia revocari, praesertim ea quae sunt per se; nam quae sunt per accidens, vix possunt ad certam methodum revocari, nisi quatenus reducuntur ed ea quae sunt per se. Sic igitur principia omnia aut sunt principia rei in fieri, aut principia rei in esse, et ad haec duo membra reducuntur omnia principia rerum, quia non potest intelligi in rebus alius status nisi in fieri, vel in esse; et non semper principium effectionis est principium constitutionis rei, ut patet in privatione. Sub principio autem eius quod fit, comprehenditur omne principium motus vel operationis ut sic, vel cuiuslibet rei successivae, nam ista omnia habent suum esse in fieri; sub principio vero eius quod est, includuntur omnia principia rerum quae aliquo modo habent esse (ut aiunt) in facto esse. Quia vero etiam res successivae et actiones ipsae aliquo modo sunt, ideo generalius sumendo verbum est dici solet at theologis principium esse id unde aliquid est . Atque eodem posset sub his verbis comprehendi principium cognitionis, et revera comprehenditur, si cognitio consideretur quatenus quaedam res est quae fit vel est; merito tamen Aristoteles tertium membrum adiunxit de principiis cognitionis, ut significaret non semper principium cognitionis esse principium rei cognitae, sed saepe alia esse principia rei in esse cognito a principiis eiusdem rei in esse aut fieri. Non addidit autem in speciali principium amandi, quia hoc nullum est nisi vel principium essendi vel cognoscendi. Atque ex his satis constat tum descriptio, tum etiam divisio ab Aristotele tradita, divisio (inquam) dicta quae est trimembris. Post illam vero subiungit Aristoteles aliam bimembrem dicens aliud esse principium intrinsecum, aliud extrinsecam , quae est subdivisio priorum membrorum, ut ipsemet satis clare indicat. Atque ad illam trimembrem divisionem revocat omnes acceptiones principii, quas supra numeraverat, et omnes alias quae excogitari possunt. Non enim sollicitus fuit in enumerandis omnibus significationibus ipsius vocis, quod prolixum esset et minime necessarium, sed eas quae vel erant magis usitatae vel ex quibus aliae facile poterant cognosci. Et ideo supervacaneum censo scrupulose inquirere aliam sufficientiam illius enumerationis. Quod si quis copiosam de illa re disputationem requirat, legat Fonsecam, lib. V Metaph., c. 1, per quaestiones septem, praesertim in quarta.

Analogia principii declaratur

13. Tertio ex dictis infertur principium non dici mere equivoce de omnibus membris quae sub illo continentur superiusque numerata sunt, quandoquidem non tantum nomen sed etiam aliqua ratio nominis est illis communis. Dubitari vero solet an sit univoca vel analoga. Ad quod breviter dicendum est non posse esse univocam. Tria enim possunt in principio considerari: unum est res ipsa quae denominatur principium; aliud propria relatio secundum esse, quae principia ad principiatum concipitur; tertium est id quod intelligitur tamquam proxima ratio fundandi illam relationem, quae est consecutio illa seu dimanatio principiati a principio. In nullo autem ex his conveniunt univoce ea omnia quae principia dicuntur. Primum patet, quia principium denominatur non tantum ens increatum, sed etiam creatum, nec solum ens reale, sed etiam rationis; sed haec non conveniunt univoce in aliqua ratione propria et intrinseca; ergo. Atque eadem ratio fieri potest de secundo; nam etiam relatio principii communis est ad creatum et increatam, quamvis hanc posteriorem philosophia non agnoscat. Item ad relationes reales et rationis. Et ex his idem concludi potest de tertio: primo quidem, quia tanta est varietas in illis rationibus seu connexionibus principiatorum cum principiis ut vix inter se conveniant nisi in nomine et proportionalitate aliqua. Secundo, quia quando id quod denominatur principium est ens rationis tantum, ratio fundandi relationem principii non potest esse realis; in aliis vero rebus saepe est vera dimanatio et processio realis. Rursus haec interdum est creata, interdum increata; est ergo in his eadem ratio analogiae. Tandem, quia principia quae solum ob successionem temporis aut ordinem situs, vel aliam similem accidentalem connexionem sic denominantur, longe distant a principiis per se et maxime ab illis quae per verum influxum et causalitatem talia sunt. Neque huic analogiae obstat unitas descriptionis datae; nam termini quibus illa constat adeo sunt transcendentales ut analogiam in se involvant. Neque etiam obstat quod fere semper absolute et sine addito principium dicatur de quocumque significato supra posito; nam hoc accidere potest vel propter proportionalitatem claram et notam, vel quia ex subiecta materia constat in qua significatione sumatur vox, vel certe propter aliquam propriam et intrinsecam rationem principii, iuxta ea quae inferius dicemus de analogia entis.

14. Idem respectu diversorum et attributionis et proportionalitatis analogum.— Ordo impositionis vocis principium ad sua significata.— Quaeret autem fortasse aliquis qualis sit haec analogia et de quibus significatis principium primario dicatur. De qua re multa dicunt interpretes, dicto lib. V Metaph., c. 1. Ego tamen breviter censeo hanc analogiam non esse unam, sed multiplicem respectu diversorum significatorum: non enim repugnat idem nomen primario significans rem aliquam, ad quasdam alias transferri per attributionem, ad alias vero per proportionalitatem. Ut sanum primario significans animal, per attributionem significat medicinam, per proportionalitatem vero pomum integrum et incorruptum. Sic igitur dicendum censeo de principii nomine respectu suorum significatorum. Est autem considerandum aliud esse loqui de prima impositione huius vocis prout ab hominibus facta est, aliud de re significata per illam, ut in simili distinguit D. Thomas, I, q. 13, a. 6. Priori modo existimo hanc vocem impositam esse ad significandum principium motus vel temporis, nam quia priores philosophi non cognoscebant nisi res corporales, in eis primum distinxerant principium, medium et finem; haec autem videntur primum cognita ex motu seu actione aliqua; et ideo verisimile est nomen principii primum fuisse impositum ad significandum principium motus vel actionis, vel partem illam magnitudinis a qua incipit motus. Et fortasse hoc significavit Aristoteles primo loco hanc acceptionem enumerans. Hinc vero derivata est hace vox per proportionem vel proportionalitatem ad alia significata.

15. Quid primario, secundario quid significet principium.— At vero quantum ad rem significatam principalius significat haec vox principia per se, quam per accidens; et ea praesertim quae sunt principia per verum et realem influxum, quia in his est multo verior et proprior dimanatio unius ab alio et origo quam nomen principii prae se fert. Hace autem ratio principii cum causalitate coniuncta est respectu creaturarum, et convenit tum Deo, tum etiam creaturis. Et hac ratione potest de Deo et creaturis dici secundum analogiam attributionis; verbi gratia, esse principium efficiens analogice dicitur de Deo et creaturis, non secundum proportionalitatem tantum, sed propter veram et realem convenientiam, analogam tamen et includentem attributionem, ut inferius generaliter explicabimus in analogia entis ad Deum et creaturas. Et idem dici potest de principio finali vel exemplari. Quomodo vero ratio principii communis sit principio efficienti, finali et exemplari, pertinet ad divisionem de causa in haec et alia membra, de qua infra dicemus. In solo autem Deo ad intra (quod philosophia non agnovit) reperitur vera ratio principii positivi ac per se cum vero influxu seu productione absque causalitate, quae est altior et mirabilior ratio principii.

16. De Deo, ut Dei et creaturarum principium est, qualiter dicatur principium .— Unde merito solet a theologis inquiri an principium in communi, etiam dictum de ipso Deo ut est principium creaturarum, vel ut una persona divina est principium alterius, sit univocum vel analogum. Quidam putant esse analogum et per prius dici de Deo secundum emanationes ad extra quam ad intra, quia creatura procedit a Deo non tantum secundum personam, sed etiam secundum naturam et essentiam; et ideo maior ratio principii videtur esse in Deo respectu creaturarum quam sit in Patre aeterno respectu Filii, cuius personam producit, non naturam. Et confirmatur, quia ratio principii respectu creaturarum est absoluta et essentialis, alia vero relativa et notionalis; ea vero quae sunt essentialia, ex propriis conceptibus videntur potiora et priora notionalibus. Confirmatur secundo, quia potentia simpliciter in Deo prius dicitur de potentia producendi ad extra quam ad intra; unde Deus simpliciter est omnipotens per potentiam operandi ad extra, non vero ad intra; alias Spiritus Sanctus non esset omnipotens, eo quod ad intra producere non possit. At vero eadem est ratio de principio quae de potentia, cum principium sit ratione potentiae. Atque ita sentit Durandus, In I, dist. 29, q. 1.

17. Aliis vero placet esse analogum per prius dictum de principio ad intra quam ad extra, tum quia relatio principii ad creaturas est rationis, inter personas vero divinas est realis, tum etiam quia principium est unde aliquid est; sed creatura analogice est respectu divinae personae procedentis, quia hace procedit in esse increato, illa in creato; ergo illa processio est longe nobilior, etiam secundum analogiam; ergo etiam ratio principii, quae illi respondet, per prius dicitur secundum emanationem ad intra quam ad extra. Atque huius sententiae videtur esse D. Thomas, I, q. 33, a. 1, ad 4, et a. 3. Sed illis locis non agit de nomine principii, sed de nomine patris , de quo est longe diversa ratio. Sed sub nomine principii id expresse affirmat In I, dist. 29, q. 1, a. 2, ubi Capreol., Alber., Richar. et alii idem sentiunt.

18. Tertia vero sententia esse potest hoc nomen principium esse univocum ad illas duas rationes; non enim repugnat idem nomen quod est analogum respectu plurium esse univocum respectu aliquorum, ut per se constat, et infra tractando de communitate entis et accidentis latius dicemus. Quod autem ita sit in praesenti quoad hanc partem de qua agimus, probatur quia hic non intervenit analogia proportionalitatis, nec attributionis. Prior pars probatur, tum quia alias solum per translationem diceretur Deus principium creaturarum, non per proprietatem; tum etiam quia D. Thomas supra expresse fatetur dari unam rationem communem originis processionis creaturarum a Deo, vel unius personae divinae ab alia, quae est aliquid ab aliquo esse, et sic etiam dari unam communem rationem principii; in analogia autem proportionalitatis non est una communis ratio. Secunda autem pars probatur quia Deus, ut dicitur primum principium creaturarum, non refertur ad se ut est principium personarum; ergo nulla potest ibi esse analogia attributionis. Item, quia alias Spiritus Sanctus diceretur principium creaturarum per attributionem ad Patrem vel ad Filium, quod videtur satis absurdum. Item quia hic cessat ratio analogiae attributionis quae esse solet inter Deum et creaturas, nimirum quod omne esse seu omnis perfectio creaturae primario est in Deo et ab illo pendet; hic autem una ratio principii non causatur ab alia neque ab illa pendet; immo nec emanatio creaturarum per se pendet ex dimanationibus divinarum personarum; quia multitudo personarum non erat per se necessaria ad productionem ad extra; cessat ergo in praesenti omnis ratio analogiae attributionis.

19. In hac re distinguenda videntur illa tria quae supra in omni principio distinximus, scilicet, relatio principii, proxima ratio talis relationis et id quod principium nominatur. Quoad primum, non est dubium quin hic sit analogia, quia relatio principii Dei ad creaturas est rationis, personae autem divinae producentis ad productam est realis. Et hunc sensum declarat expresse Scotus, dist. 29, q. 1. Immo haec analogia vel non est attributionis, sed proportionis tantum, vel saltem, si est attributionis, non est secundum communem conceptum, quia hic nullus est ad ens rationis et reale.

20. Quoad secundum etiam existimo probabilius rationem principii actualis dici analogice et principalius de Deo secundum processiones ad intra quam ad extra, propter rationes adductas. Est autem haec analogia attributionis, et non solum proportionis, sicut est analogia entis et aliorum attributorum quae de Deo et creaturis proprie dicuntur. Nam haec analogia principii fundatur in analogia quae est inter creationem et processiones divinarum personarum in ratione originis seu emanationis. Quia si productiones non conveniunt univoce in communi ratione productionis, nec ratio principii potest esse univoca, praesertim cum esse hoc modo actuale principium creaturarum non conveniat Deo nisi per denominationem extrinsecam ab emanatione creaturae ab ipso. Quod autem ratio processionis analoga sit respectu creatae et increatae, quodque per prius dicatur de processione increata probatur primo ex generali regula divinorum attributorum, quae proprie semperque per prius de Deo dicuntur, ut infra probaturi sumus. Habet autem verum non tantum in essentialibus, sed etiam in personalibus; nam persona analogice dicitur de creata et increata; et Pater aut Filius dicuntur analogice de divinis personis et humanis.

21. Secundo, quia etiam in hac ratione est aliquo modo necessaria dependentia et antecessio naturalis inter origines ad extra et ad intra. Nam, licet creatio ex parte sua per se non requirat Trinitatem personarum et consequenter nec processiones ad intra, ex parte tamen Dei per se ac necessario illas requirit et ab eis suo modo pendet. Tum quia omnis effectio per se pendet a persona agente; in Deo autem non potest esse persona sine productione vel processione ad intra. Tum etiam quia creaturarum productio ex se pendet ex intelligentia et amore; non potest autem esse in Deo intelligentia sine Verbo nec amor sine Spiritu Sancto. Et iuxta hanc considerationem dixit D. Thomas, I, q. 45, a. 6, processiones personarum esse rationes productionis creaturarum ; et in responsione ad primum addit quod procesiones divinarum personarum sunt causa creationis . Atque ita solutum manet fundamentum quod referendo tertiam sententiam attulimus contra hanc partem. Fundamentum autem Durandi nil obstat, immo declarat processsiones divinarum personarum cum sint sine ulla dependentia vel imperfectione esse adeo eminentis rationis ut non possint cum creatis productionibus univoce convenire. Quod ergo in persona producta essentia non producatur sed communicetur tantuna, non minuit veritatem productionis sed potius pertinet ad infinitam perfectionem eius. Sicut quod Pater aeternus producat Filium non tantum similem in natura specifica, sed etiam eiusdem numero naturae, non minuit veritatem generationis, sed pertinet ad infinitam perfectionem eius, ut optime annotavit D. Thomas, I, q. 41, a. 5, ad 1.

22. Quod vero ad tertiam attinet, id est, ad id quod principium denominatur, si omnino materialiter (ut ita dicam) sumatur, clarum est non posse intercedere analogiam neque esse aliquid prius quam id quod primum principium creaturarum denominatur. Neque etiam esse potest aliquid perfectius quam id quod ex parte talis principii est radix et origo talis denominationis; est enim infinita perfectio eius. Immo etiam si non adeo materialiter de illo principio loquamur, sed formaliter, quatenus est (ut sic dicam) principium in potentia, sic etiam existimo rationem principii non posse dici minus proprie aut per posterius de Deo ut est principium creaturarum; et hoc persuadent nonnulla argumenta facta in prima et tertia opinione. Et maxime quod haec denominatio est absoluta, aeterna et essentialis; sumitur enim ex attributo omnipotentiae; potentia autem Dei in ratione potentiae activae vel productivae non est analogice potentia, sed primario ac principaliter. Ratio ergo principii prout ab illa praecise sumitur non potest esse analoga.

23. Satisfit obiectioni .— Dices: ergo potentia non dicitur analogice de potentia creandi et generandi vel spirandi; consequens autem videtur falsum, nam talis est potentia qualis est actio vel productio; sed productio est analoga; ergo et potentia. Respondeo primum concedendo non esse talem analogiam quae posterius dicatur de potentia creandi; quia, ut dixi, potentia effectiva Dei non potest esse analogice potentia, quia per nullam proportionem aut attributionem ita nominatur; et quia est prima ac perfectissima potentia. Unde addo vel quoad hoc esse univocationem, vel si est aliqua analogia, ut fortasse est, per prius potentiam productivam dici de potentia creandi, etc., quam generandi, etc. Ratio est quia formalis ratio potentiae, quae actum primum ad producendum significat, cum omni proprietate et perfectione reperitur in Deo respectu creaturarum; respectu autem internarum originum, vel divinarum personarum procedentium, magis est secundum modum concipiendi nostrum quam secundum rem. Quia in re non tam est actus primus quam ultimus respectu internarum processionum, ut latius infra constabit tractando de scientia, voluntate et potentia Dei. Ratio autem est, quia potentia Dei respectu creaturarum est ad emanationem transeuntem reipsa distinctam et non necessario fluentem a tali potentia; et ideo illa est propriissime potentia et actus primus respectu talis emanationis; at vero potentia generandi vel spirandi est secundum processionem immanentem, quae in re non potest esse tantum in potentia sed semper in actu, nec potest esse in re distincta ab eo quod a nobis concipitur per modum potentiae, quantum ad absolutam perfectionem eius, ut constat ex D. Thoma, 1, q. 41, a. 5; et ideo secundum rem et veritatem proprius dicitur potentia de creativa quam de generativa, etc.

24. Principium generativum et spirativum an dicantur univoce.— Principium de Deo creante et operante ex subiecto qualiter dicatur.— Neque obstat quod origo vel productio sit analoga, tum quia potentia Dei non sumit rationem suam ex habitudine ad extrinsecum sed ex sua essentiali et abolutissima perfectione; tum etiam quia ad excellentiam divinae potentiae absolute sumptae pertinet ut neque ex necessitate sit coniuncta suae actioni, nec etiam possit habere actionem sibi adaequatam seu eiusdem ordinis; atque ita fit ut imperfectio quam essentialiter includit productio seu dependentia creatuRae, non solum non diminuat perfectionem et proprietatem potentiae Dei ad agendum extra se, sed etiam sit manifestum indicium infinitae perfectionns eius. E contrario vero excellentia internarum originum indicat summam et infinitam perfectionem et proprietatem actuum immanentium Dei et consequenter aliquo modo minuit proprietatem potentiae in actu primo, ut declaratum est. Atque haec sint obiter dicta propter declarandam exacte analogiam principii. Illud vero magis theologicum est, quod quaeri solet, an principium dictum intra Deum de generante et spirante sit univocum vel analogum; in quo ego censeo cum Scoto, loco supra chato, esse univocum sicut est relatio vel persona, neque in his quae cum omni proprietate dicantur de divinis personis intelligo analogiam vel attributionem, cum ibi nulla sit dependentia, aut imperfectio, vel prioritas naturae. Rursus quaeri solet utrum principium ad extra dictum de Deo ut creante vel operante ex praesupposita materia sit analogum; quod aliqui sentire videntur; ego vero censeo esse univocum, quia effectio univoce dicitur de creatione et eductione, praesertim quae a Deo fit ut a primo agente; sed de his haec sunt satis.

Principalis quaestionis resolutio

25. Principium latius patet quam causa.— Ultimo ex dictis colligitur responsio ad quaestionem propositam, propter quam tam multa de principio diximus, scilicet, principium et causam non esse omnino idem nec reciproce dici, sed principium communius esse quam causam. Ita docet expresse D. Thomas, I, q. 33, a. 1, ad 1, inde rationem sumens cur in Deo una persona dicatur principium alterius et non causa. Idem habet In I, dist. 29, a. 1, in corp., et ad 2, et de Potent., q. 10, a. 1, ad 9, et est communis sententia. Quam recte probant rationes dubitandi positae in principio in tertio loco et ex omnibus dictis de principio manifeste constat. Nam principium dicitur etiam de eo qui proprie non influit in alium, causa vero minime. Item hinc fit ut principium non tantum entibus realibus, sed etiam entibus rationis seu privationi conveniat; causa vero non item. Est ergo haec conclusio manifesta comparando causam ad principium in tota sua generalitate; si vero comparetur ad principium vere ac per se influens aliquod esse in eo cuius est principium, est etiam vera conclusio, tamen ita difficilis ut non possit cognosci lumine naturae, quia in solo Trinitatis mysterio reperitur talis principii modus et ideo difficile est discrimen et rationem assignare, de quo dicemus sectione sequenti.

Solvuntur argumenta

26. An principium et causam idem Aristoteles reputaverit.— Varii Aristotelis loci ad id expenduntur.— Ad primum testimonium Aristotelis initio positum multi respondent per illam regulam dialecticam, exemplorum non requiri veritatem; in eo enim loco obiter et gratia exempli posuit Aristoteles principium et causam. Sed haec dura interpretatio est vel modesta potius concessio Aristotelici lapsus. Alii exponunt nomen causa ibi non accipi proprie, sed vulgari modo prout de quacumque occasione vel conditione necessaria dicitur. Sed haec etiam expositio habet difficultatem infra attingendam, nam nomen causae etiam vulgariter sumptum nunquam tam late patet sicut principium. Dici ergo potest Aristotelem duo ibi dicere de ente et uno. Primum est esse idem. Secundum est converti inter se; cum ergo Aristoteles ait sicut principium et causa, non comparat ea in secundo, sed in primo; intendit enim docere ens et unum esse idem re, non tamen ratione; et ad hoc inducit exemplum dicens quod se habent sicut principium et causa, non sicut tunica et vestis; unde, immediate post illa verba principium et causa , subdit sed non ut quae una ratione dicuntur. Vel si in utroque fiat comparatio, non oportet universaliter intelligi de principio et causa, sed indefinite, quod aliquando principium et causa, licet mutuo consequantur, ratione differant, verbi gratia, principium et causa efficiens.

27. Ad secundum testimonium ex V Metaph. respondent aliqui etiam ibi sumi nomen causae lato et vulgari modo. Sed hoc aperte est contra mentem Aristotelis, cum distincte tractet de principio et causa et utriusque significata philosophice et proprie exponat. Alia expositio est cum Aristoteles ait tot modis dici causam quod principium, non esse intelligendum positive sed negative, id est, causam non dici aliis modis quam his quibus dicitur principium, licet non necesse sit dici omnibus illis modis. Et quidem licet proprietas illius vocis tot modis refragari huic expositioni videatur, tamen ratio quam Aristoteles subiungit videtur cogere ad illam admittendam; subdit enim: Quoniam omnes causae principia sunt . Ex qua ratione ineptissime inferretur causam dici omnibus modis quibus dicitur principium; esset enim argumentari a superiori id inferius affirmative; ut si quis colligeret: Omnis substantia est ens; ergo quot modis dicitur ens, totidem dicitur substantia.

28. Aliam vero expositionem indicat Alexand. Alens., scilicet, tot modis dici principium quot dicitur causa, quia omnis causa est principium. Ita ut post enumeratas significationes principii subiunxerit Aristoteles quasi generalem regulam, quod principium etiam dicitur omnibus modis quibus dicitur causa, quamvis non illis solis. Et iuxta hunc sensum optime quadrat ratio Arist.; tamen vix potest accommodari ad priora verba. Alia expositio indicatur a D. Thoma, scilicet, principii acceptiones ibi numeratas tot convenire causae, quamvis non sub eadem ratione; nam ex causa incipit motus et sic de aliis. Iuxta quam expositionem probatio Aristotelis aliter est inducenda, scilicet, ut inde confirmet illas acceptiones habere locum in principio, quia etiam habent locum in causa, quia omnis causa principium est; inde tamen non sequitur causam et principium reciproce dici, quia, licet acceptiones ibi numeratae secundum alias rationes possint causae accommodari, tamen principium latius patet, quia dicitur omnibus illis modis quibus dicitur causa et secundum propriam rationem causae; et praeterea dicitur aliis modis secundum generalem principii rationem.

29. Ad tertium testimonium ex XII Metaph., ubi Aristoteles privationem vocat causam, communis omnium et necessaria expositio est ibi fuisse usum nomine causae vulgari modo, prout causa dicitur quidquid ad aliud quovis modo requiritur.

30. Sed dicet aliquis: ergo si vere et cum proportione loquamur, fatendum est principium et causam reciproce dici, nam si utrumque in tota sua amplitudine et analogia et vulgari usu sumatur, convertuntur; si autem stricte et cum omni proprietate causa sumatur, etiam convertitur cum principio eodem modo sumpto. Si vero causa sumatur proprie et principium late et ideo dicatur principium generalius esse quam causa, impropria fit comparatio; et eadem ratione dici posset causa latius patere quam principium quia si causa large sumatur et principium proprie, latius patebit. Respondeo negando utramque partem assumptionnis; nam comparando principium proprium ac per se ad propriam et per se causam, communius est principium, ut patet theologice in principiis divinarum processionum et physice in privatione. Et sumendo utrumque in sua latissima significatione, etiam existimo principium esse quid communius. Nam, licet causa sic sumpta plura comprehendat quae non sunt proprie, vere ac per se causae, tamen nihil comprehendit quod sub generali significatione principii non contineatur; principium vero aliqua complectitur quae nullo modo dicuntur causae, etiam vulgari sermone; primogenitus enim vocatur principium filiorum, non tamen causa ullo modo.

31. Graeci Patres causae nomine pro principio usi.— Ad modum loquendi Patrum Graecorum respondetur usurpasse nomen causae latius quam in Latina proprietate possit aut debeat usurpari; re tamen ipsa non attribuisse nomen causae personis divinis ad intra, quatenus proprie dicit relationem ad effectum, et in eo indicat aliquam imperfectionem; sed solum ut dicit originem unius ad alia.

32. Principiatum an aliquid in divinis et quod principii correlativum.— Ad rationem, theologi negant principiatum esse correlativum principii in divinis. Licet igitur dicant Patrem esse principium Filii, negant tamen Filium esse principiatum a Patre. Ita D. Thomas, I, q. 33, a. 1, ad 2, et alii communiter. Iuxta quem loquendi modum, correlativum principii erit id quod est ab alio. Quae sententia merito approbata est a theologis Latinis ob reverentiam mysterii Trinitatis et ad tollendam occasionem erroris; nam principiatum videtur significare aliquid factum, ut supra argumentabamur, vel etiam indicat idem quod initiatum, et consequenter indicat initium essendi. Omisso vero illo mysterio et ablata vocis invidia, si nomine principiati solum significetur id quod est correlativum principii, sic negatur idem esse principiatum quod causatum vel effectum; sed significare tantum id quod ad alio est vel quod habet principium, non durationis (hacc enim aequivocatio etiam tollenda est), sed vel originis vel cuiusvis alterius modi. Atque in hoc sensu sunt explicandi Graeci, qui, ut D. Thomas supra refert, admittunt Filium principiari a Patre.

33. Solvuntur quae probant causam principio latiorem .— Ad argumenta secundo loco facta, quibus probatur causam latius patere quam principium, respondetur Aristotelem in primo testimonio non loqui generatim de principio, sed de primo principio in aliquo ordine, quod habeat influentiam et causalitatem. De quo principio ibidem dixerat licet magnitudine parvum sit, facultate esse magnum . Et de hoc primo principio negat habere causam superiorem, scilicet in illo ordine. Nam solum primum principium absolute et in tota latitudine entis nullam habet causam. Et eodem sensu in I Phys. ponit in definitione principiorum entis naturalis quod non sint ex aliis , eo, scilicet, modo quo ens naturale est ex ipsis, quia illa sunt prima principia in illo ordine. De quibus principiis ut principia sunt et eorum propria definitione in Philosophia disputandum est; ut vero aliqua eorum sunt causae, de illis dicetur inferius.