SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XV. DE CAUSA FORMALI SUBSTANTIALI
SECTIO VIII. UTRUM FORMA SUBSTANTIALIS SIT VERA CAUSA MATERIAE, ET MATERIA EFFECTUS EIUS

SECTIO VIII. UTRUM FORMA SUBSTANTIALIS SIT VERA CAUSA MATERIAE, ET MATERIA EFFECTUS EIUS

1. Rationes utrinque difficultatem inducentes .— Hic iam non agimus de materia ut informata, de hoc enim dictum est sectione praecedenti, sed de materia quantum ad entitatem seu quantum ad esse eius. Et ratio dubitandi est quia tota entitas materiae supponitur ad eductionem vel introductionem formae; ergo non potest illa entitas causari a forma, maxime cum materia recipiat esse per creationem, ad quam non potest forma cooperari concausando. In contrarium autem est quia non repugnat formam esse causam materiae, cum causae sint sibi invicem causae, II Phvs., text. 30, et V Metaph., text. 2. Item, quia si forma non esset causa materiae, materia posset natura esse sine forma; quia si non est causalitas, non est cur sit dependentia.

Referuntur opiniones

2. Circa hanc quaestionem variae sunt sententiae, iuxta diversum modum sentiendi de esse materiae. Qui enim existimant materiam ex se nullum habere esse existentiae, dicunt formam proprie esse causam materiae, quia illud est causa rei quod dat esse. Haec opinio esse videtur D. Thom., I, q. 66, a. 1, et de Potentia, q. 4, a. 1, quam tenent omnes thomistae, Capreolus, In II, dist. 13, q. 1; Caietanus, de Ente et essentia, c. 5, sub q. 9; Ferrar., in lib. III cont. Gent., c. 4; Soncin. et Iavell., VIII Metaph., q. 1. Idem secutus est Durandus, In II, dist. 12, q. 2; et Argentin., q. 1. Modus autem explicandi hanc causalitatem formalem iuxta opinionem distinguentem realiter existentiam ab essentia actuali creaturae hic esse debet quod entitas partialis essentiae materiae de se est incapax existentiae donec informetur forma substantiali; ipsa vero forma secundum suam entitatem essentiae per se primo unitur materiae et cum illa componit unam essentiam integram; atque hic est primarius effectus formalis formae. Ex quo ulterius sequitur quod forma communicet esse existentiae quod secum affert per se primo composito et per participationem materiae, sive illud esse manet active a forma seu per resultantiam, sive solum formaliter, quod in hoc solo consistere potest quod tali formae vel rei informatae per illam naturali necessitate debeatur tale esse, etiamsi a sola causa extrinseca conferatur a qua fit forma. Et hanc explicationem indicavit Caietanus, dicto loco, nec videtur posse convenientius exponi in principiis illius sententiae; nam si existentia est entitas distincta a forma, non potest ipsum esse existentiae esse primus effectus formae, sed esse essentiae, quod distinctum est; nam primus effectus formae est essentialis rei, quia forma ut forma est de essentia rei; at vero existentia est extra essentiam iuxta hanc opinionem; non ergo pertinet ad primum effectum formalem.

3. Unde iuxta principia huius sententiae, anima rationalis in Christo homine habet proprium et primarium effectum formalem; illo enim privari non potest si actu informat, et tamen iuxta hanc opinionem non habet propriam existentiam creatam; ergo solum potest forma dare formaliter existentiam secundario, quia, videlicet, ipsa est vel constituit proprium susceptivum existentiae substantialis, vel (quod in idem fere redit) quia essentiae completae per formam intrinsece debetur esse substantiale, et non alteri. Sic autem declarata haec sententia probatur primo quia materia est pura potentia; ergo ex se non habet actum, sed a forma; ergo cum existentia sit actus quidam, non potest materiae convenire nisi per formam. Secundo, quia existentia est posterior actus, si comparetur ad essentiam; ergo supponit essentialem actum; hic autem actus est forma. Tertio, quia esse substantiale est esse completum ac perfectum; ergo per se non debetur nisi naturae completae et formali; ergo tantum debetur formae vel ratione formae.

4. Addit vero Durandus etiamsi dicatur existentia non distingui in re ab essentia, nihilominus asserendum esse formam esse causam formalem existentiae actualis materiae; nam, licet essentia sit sua existentia, id tamen intelligi debet cum proportione; nam essentia in potentia erit existentia in potentia, et essentia actualis erit existentia actualis; ergo sola forma erit actualis existentia, qua formaliter sit in materia. Atque ex hac opinione utrovis modo explicata sequitur materiam naturaliter pendere a forma in tota sua entitate, ita ut non possit sine illa manere, quia non potest manere sine existentia; sed non habet existentiam nisi a forma et per formam a qua ipsa existentia pendet; ergo. Quo etiam fit ut, mutata forma, mutet materia existentiam, quamvis sub diversis formis et existentiis eadem essentia materiae conservetur. An vero tanta sit haec dependentia ut a Deo suppleri non possit sine forma, dicemus sectione sequenti.

5. Secunda opinio omnino contraria est formam non dare esse materiae neque esse propriam causam eius. Ita tenet Henricus, Quodl. I, q. 14; et in eam sententiam citatur Avicen., lib. VI Metaph.; et eamdem tenet Scotus, In II, dist. 12, q. 2, in fine; et Gregorius ibi, q. 1, a. 2, ad 1 Aureoli, et q. 2, a. 3. Fundamentum est quia materia habet suum proprium esse, quod formaliter a nulla causa recipit, cum sit esse simplex et partiale ac condistinctum ab esse quod dat forma, sed habet illud effective a solo Deo et secundum illud esse supponitur materia formae absolute et simpliciter ordine naturae; ergo nullo modo illud esse causatur a forma, sed completur vel actuatur per formam.

6. Qui asserant, et quomodo, materiam sine forma esse posse naturaliter .— Quod si contra hanc sententiam inferas materiam naturaliter posse esse sine forma, quandoquidem forma non est causa eius, quidam respondent concedendo sequelam, quod videtur sensisse Marsil., In II, q. 9, a. 2, dum asseverat in principio creasse Deum materiam rerum generabilium sine ulla forma substantiali, et post aliquod tempus illam formasse. Quod etiam placet Gabrieli, In II, dist. 12, q. 1 et 2; et videtur aliquando placuisse Augustino, Lib. I de Genes. contra Manichaeos, c. 5 et 7, et Iib. XII Confess., c. 8. Si autem id Deus fecit in creatione mundi, existimandum est non esse praeter naturas rerum, quia, ut Augustinus annotat in principio expositionis Genesis, Deus tunc non est operatus ut miraculorum opifex, sed ut auctor naturae. Neque ab hac opinione videtur dissentire Henricus supra, dum ait materiam secundum communem cursum naturae non posse expoliari omni forma, quia non fit unius rei corruptio quin sequatur generatio alterius. Si ergo fieri posset corruptio naturaliter sine generatione alterius, quantum est ex parte materiae, naturaliter maneret sine forma. Quod de facto ita accidisse in morte Christi tenet Marsilius, In III, q. 3, a. 1, et q. 13, a. 1, et probabile existimat Henricus, Quodl. I, q. 4, immo et verum quantum ad hoc quod ibi facta est separatio unius formae sine introductione alterius; quod tamen fuisse in Christo singulare et praeternaturale sentit in Quodl. II, q. 2, ad 4. At vero Scotus naturale esse putat in qualibet morte hominis, praesertim violenta, immo et aliorum animantium, ut patet In IV, dist. 11, q. 3. Hi tamen non dicunt in eo casu manere materiam sine forma absolute, sed sine forma specifica et cum forma corporeitatis quam ipsi ponunt. Alii vero distinctione utuntur: dicitur enim naturale, vel secundum particularem vel secundum universalem naturam; aquae enim secundum privatam conditionem non est naturale ascendere; tamen ad replendum vacuum est hoc naturale secundum propensionem universalis naturae. Sic (inquiunt) materiae secundum privatam naturam non repugnat conservari sine forma, si illa privetur; at vero ex debito ordine naturae universalis id fieri non potest, quia si repugnat dari vacuum in locali spatio, multo magis in capacitate et potentia materiae. Alii tandem dicunt etiam secundum particularem conditionem suae naturae non posse materiam esse sine forma, licet forma non sit propria causa eius, nisi omnis conditio necessaria ad existendum causa dicatur. Et hic modus dicendi propinquius videtur ad veritatem accedere.

Quaestionis resolutio

7. Dico ergo primo: forma non est propria causa materiae, dans formaliter proprium esse quo materia existit. Probatur quia forma non dat materiae illam partialem entitatem essentialem quam in se habet, ut supra ostensum est, quamque retinet sub omnibus formis; sed illa entitas includit suam particularem †2 existentiam distinctam ab omni existentia proveniente formaliter a forma; ergo. Maior patet, tum quia illa entitas materiae, quoad proprium esse essentiae partiale, est simplex et condistincta a forma; tum etiam quia supponitur ad formam, et invariata manet quoad illud esse, sub quacumque forma; unde etiam auctores primae sententiae aiunt formam constituere cum materia unam essentiam completam, non vero dare suum proprium esse essentiale materiae, quod potius supponit; ergo non potest forma esse formalis causa propria et intrinseca illius esse materiae. Dico autem propria et intrinseca, quia extrinsece per modum termini dici potest hoc esse materiae sumi a forma, quia essentia materiae consistit in aptitudine ad formam, sed hic respectus non est ad formam ut actu informantem, sed aptitudine. Unde eadem specificatio maneret in materia, etiamsi esset sine forma. Minor autem probatur, quia esse reale essentiae, si actuale sit, id est, extra causam suam efficientem, intrinsece est esse existentiae, ut late infra probabitur tractando de esse et essentia; sed materia, ut supponitur formae secundum proprium esse essentiae partialis, habet esse actuale, prout distinguitur ab esse potentiali obiectivo, quia sine huiusmodi esse non posset esse verum ac reale subiectum transmutationis et formae; ergo. Et confirmatur ac declaratur; nam Deus, eadem actione qua creavit ac conservavit materiam sub prima forma, conservat illam sub omnibus formis, quae postea succedunt; ergo illa actio Dei terminatur ad aliquod esse materiae quod manet idem sub omnibus formis; nam creatio et conservatio respondens terminatur ad aliquod esse, et non potest actio permanere eadem nisi terminus sit idem; ergo illud esse non datur formaliter a forma, nam esse quod dat forma variatur variata forma; illud autem esse est esse existentiae, quia est esse Temporale et actuale extra causam efficientem; ergo.

8. Quocirca Durandus non loquitur consequenter dum ait, etiamsi esse non distinguatur ab essentia, materiam habere esse a forma informante. In aequivoco autem laborat cum ait materiam tantum habere essentiam in potentia, et ideo ex se solum habere esse in potentia; nam materia secundum se habet in potentia essentiam formae vel compositi; essentiam autem materiae non habet in potentia, sed in actu, hoc ipso quod creata est; aliud est enim materiam esse essentialiter potentiam, aliud esse tantum essentia in potentia. Primum namque est in universum verum, etiam de materia actu existente, quia in eo nihil aliud significatur quam materiam esse essentialiter subiectum vel potentiam receptivam. Secundum vero falsum est de materia actu creata, etiam prout praeintelligitur formae; nam, licet essentia materiae ex se, id est, remota efficientia, solum sit in potentia, quod commune est omni essentiae creatae, tamen per suam creationem fit essentia in actu, licet partialis et potentialis subiective; ergo ut sic habet suum esse existentiae proportionatum; illud ergo non manat formaliter a forma. Sed de hoc puncto, id est, de existentia materiae, plura inferius.

9. Materia pendet a forma nec potest sine illa esse naturaliter .— Dico secundo: nihilominus materia pendet in suo esse aliquo modo a forma; quatenus naturaliter esse non potest sine illa, non solum ex ordine universalis naturae, sed etiam ex debito et indigentia propriae et peculiaris naturae ipsius materiae. Prior pars recepta est frequentius a philosophis et theologis, qui hac ratione dicunt esse mutuam connexionem ac necessariam inter materiam et formam materialem, ut videre licet in auctoribus citatis, et Avicenna, II Metaph., c. 2 et 3; Comment., I Phys., com. 56, et lib. II, com. 13; Themistio, I Phys., digres. ult.; Plotino, Ennead. III, lib. VI, c. 14; Soncin., V Metaph., q. 1. Et probatur ratione, quia entitas materiae esset otiosa in rerum natura, si maneret sine forma; nullam enim operationem exercere posset; hoc autem abhorret a natura; ergo est contra ordinem naturae ut materia sit sine forma. Hac ratione utuntur multi; non tamen videtur efficax, quia, licet frustra sit in natura quod non est aptum ad aliquod munus naturae, non est tamen frustra nec simpliciter otiosum quod ex se aptum est ad exercendum aliquod munus ad quod a natura est institutum, quamvis interdum illud non exsequatur. Sic ergo, quamvis materia maneret aliquando sine forma, non esset otiosa in natura, quia de se esset apta ad recipiendam illam, si adesset agens qui illam introduceret, et per accidens contingeret quod illa careret, quia fortasse agens qui disponebat ad illam introducendam, prius abstulit dispositionem necessariam ad alterius conservationem, quam potuerit alteram intreducere. Sicut Scotus fieri putat in morte hominis vel alterius animalis; nec propterea manet otiosum cadaver, aut maneret materia, praesertim quia paulatim iterum disponi poterit ut aliam formam recipiat.

10. Unde non videtur etiam efficax ratio quae reddi solet ex continua successione generationis et corruptionis, tum quia non est certum ad omnem corruptionem immediate et in eodem instanti sequi generationem, ut ex dicta opinione Scoti patet; nam, licet natura per se non intendat corruptionem, sed generationem, fieri tamen potest ut res corrumpatur prius quam altera generari possit. Quare quod Aristoteles dixit, nempe: generatio unius est corruptio alterius , fortasse non convertitur, vel intelligendum erit per se loquendo, licet ex accidente possit deficere.

11. Alia ratio fieri solet, quia quod non est aptum per se operari sine alio, neque etiam est aptum per se esse sine illo; materia autem natura sua nihil operari potest sine forma; ergo natura sua indiget forma ut existat, nec potest esse sine illa. Sed interrogo an sit sermo de operatione proprie sumpta, quae dicit habitudinem ad principium efficiens; et hoc modo non est ad rem; nam materia nec sub forma nec absque forma potest habere aliquam operationem. Vel operatio sumitur late pro quacumque causalitate; et sic falsa est assumptio; saepe enim indiget una res consortio alterius ad causandum et non ad existendum, ut intellectus agens indiget consortio phantasiae ad abstrahendas species,et tamen manet sine phantasia et non censetur esse otiosus, etiamsi tunc pro eo statu non exerceat suam operationem. Anima etiam rationalis indiget consortio corporis ad exercendam causalitatem formalem, non vero ad existendum, et sic de aliis; sic ergo materia poterit indigere consortio formae ad exhibendam causalitatem materialem, etiamsi ad existendum eam non requirat. Et ratio est quia causalitas dicit relationem vel habitudinem transcendentalem, et ideo postulare potest consortium alterius; res autem a qua est causalitas potest esse magis absoluta, et non actu, sed aptitudine tantum, societatem alterius postulare.

12. Ex quo etiam infirma videtur alia communis ratio, quae maxime a priori esse censetur, nimirum, quod materia est pura potentia, et ideo ab actu formae natura sua pendere debet. Quod enim dicitur pura potentia non excludit actualem entitatem ipsius materiae, sed dicit solum talem esse illam entitatem ut essentialiter sit potentia et ad munus recipiendi et sustentandi formam omnino instituta; non est autem de ratione potentiae, generatim loquendo, ut semper sit sub actu suo; unde ergo ostenditur hoc esse de ratione huius potentiae? nam, ex eo quod sit potentia substantialis, id colligi non potest, cum inde potius habeatur esse potentiam subsistentem, quamvis partialiter et incomplete, et ideo posse per se existere, etiamsi causalitatem suam actu non exerceat, sicut manet rationalis anima, quia subsistens est, licet actu non informet.

13. Ratio probans materiam naturaliter sine forma esse non posse .— Difficile ergo videtur rationem reddere quae convincat hanc naturalem dependentiam materiae a forma, propter quod hoc tempore multis, praesertim in Italia, placet materiam quidem nunquam separari a forma propter necessarium ordinem agentium naturalium, tum inferiorum, tum caelestium, quae semper introducunt unam formam recedente alia, non vero propter intrinsecam dependentiam materiae, quam dicunt non fore in nihilum redigendam si, ablata una forma, altera in illa non succederet, sed naturaliter cum sua entitate et existentia fuisse permansuram. Nihilominus recedendum non est ab antiqua et communi sententia, quam his modis explicare et confirmare possumus. Primo, non est verisimile materiam hanc inferiorem esse magis independentem a forma rei generabilis indefinite sumpta quam sit unaquaeque materia caeli a propria forma, cum sit illa minus perfecta; sed unaquaeque materia caeli pendet naturaliter a sua forma; ergo. Secundo, non est verisimile materiam hanc magis pendere a formis accidentalibus quam a substantiali, cum per se primo ac principaliter illam respiciat; sed ita pendet materia haec ab accidentali forma ut naturaliter esse non possit sine omni illa, ut est evidens, saltem de quantitate.

14. Augustinus tandem asseruit materiam nulla duratione reali informem praecessisse .— Tertio, physica coniectura optima est quod haec materia ad hoc est instituta ut semper sit sub aliqua substantiali forma et ab eis nunquam separetur; ergo signum est talem etiam esse factam ut ex natura sua postulet consortium formae ut esse possit. Antecedens patet inductione, quia materia a principio in sua creatione sub formis condita fuit. Neque sententia contraria verisimilis est; nam Scriptura non dicit Deum in principio creasse materiam, sed caelum et terram; quas voces non posse de materia exponi supra ostensum est. Et quamvis Augustinus interdum videatur in hoc dubitasse, tamen XII Confess., c. 17 et 29, priorem opinionem reprobat et concludit materiam non tempore, sed natura tantum antecessisse formationem suam; unde XIII Confess., c. 33, ita concludit: Cum aliud sit caeli et terrae materies, aliud species, materiem quidem de omnino nihilo, mundi autem speciem de informi materia, simul tamen utrumque fecisti ut materiam forma nulla morae intercapedine sequeretur . Idem habet lib. I de Genes. ad litter., c. 19, et lib. IV, c. 22 et sequentibus, et I de Civitate, c. 7. Post illam vero primam creationem nunquam materia caruit omni forma; atque ita sunt ab auctore naturae dispositae causae naturales ut nunquam possit una forma materiam deserere quin introducatur alia. Illud enim axioma Aristot., I de Gener., text. 17: generatio unius est corruptio alterius , in universum verum est, nec potest de generatione verum esse quod semper ad eam sequatur corruptio, nisi etiam ad corruptionem unius semper sequatur generatio; nam si aliquid corrumperetur et nulla fieret generatio, postea ex eadem materia posset aliquid generari sine nova corruptione. Cumque verum sit in materia nullam esse formam corporeitatis vel genericam, ut in superioribus ostensum est et inferius etiam ostendemus, necessarium est ut semper formae forma succedat in materia, nisi dicere velimus de facto saepe manere materiam sine forma ulla substantiali cum solis accidentalibus. Quod absurdum et paradoxum esset in philosophia.

15. Est ergo facta haec materia ut perpetuo sit sub forma; ergo verisimile est talem esse factam ut forma indigeat ad existendum. Probatur consequentia, quia non repugnat intelligere materiam primam talem esse ut hanc habeat indigentiam, quod recte probat illa ratio, quia, scilicet, est pura potentia, id est, imperfecta in entitate sua, et incompleta ac potentialis; cum his enim imperfectionibus non pugnat, immo optime quadrat illa indigentia et dependentia. Nec refert quod partialiter sit subsistens; nam subsistentia excludit dependentiam a subiecto, non vero ab actu seu forma. Neque est in hoc comparanda materia cum anima subsistente, quia haec longe est perfectior et actualior et simpliciter immaterialis. Igitur hic modus dependentiae non solum non repugnat, verum etiam est maxime consentaneus entitati materiae et imperfectioni ac muneri eius; ergo verisimilius est talem esse naturam materiae. Denique in rebus physicis, quod semper eodem modo evenit et non aliter, verisimile est esse naturaliter necessarium; sed materiam esse sub aliqua forma, naturaliter semper ita evenit; ergo est ex necessitate naturae et non ex necessitate formae, quia quando una forma perit ex defectu dispositionum, nulla erat necessitas ex parte alterius introducendi novam formam. Neque item tribui potest necessitas soli extrinseco agenti proximo, quia saepe etiam nullum est privatum agens a quo sit talis forma; ergo illa necessitas fundatur in indigentia intrinseca ipsius materiae. Nec satis est dicere hunc effectum esse naturalem ex ordine universi seu ex universali natura, aut necessitatem illam oriri ex causis agentibus universalibus, quae semper sunt paratae ad introducendam aliquam formam, quando particulares deficiunt; nam haec universalis institutio naturae in propria indigentia materiae fundata est; nam quia ad universale bonum pertinebat ut nulla materiae portio unquam deficeret aut in nihilum redigeretur, ideo natura providit ut nunquam posset privari omni forma, sed recedente una, semper succederet alia, quia hoc necessarium erat ut materia posset perpetuo naturaliter conservari. Alioqui cur natura fuisset tam provida in huiusmodi formarum successione, praesertim quando forma quae succedit per se non erat necessaria ad expellendam aliam, quae ob defectum dispositionis vel organisationis necessariae recedit?

16. Neque est simile quod afferebatur de ascensu aquae ad replendum vacuum; nam universalis natura evitat vacuum propter perfectam unitatem et integritatem universi et propter necessitatem actionis et influentiae, et non propter commodum alicuius privati entis. Quod vero materia esset quasi vacua omni forma, si nihilominus conservari posset et pati ac disponi ad generationem et in suo genere ad illam concurrere, nullum esset incommodum naturae universali. Igitur universalis ratio nulla est alia nisi materiae conservatio. Fateor totum hunc discursum supponere de facto nunquam manere materiam sine substantiali forma, et inde colligere hoc provenire ex indigentia materiae, quam collectionem existimo satis esse probatam; antecedens autem dubito an satis demonstratum sit; nam substantialem formam non experimur nisi ex effectibus vel accidentibus; saepe autem nullus est effectus qui evidenter ostendat introductionem novae formae post recessum prioris, ut in morte hominis; et ideo Scotus et alii negant introduci novam formam, quamquam, ne fateantur manere materiam sine forma, ponant formam corporeitatis vel mixtionis, qua seclusa, nos non alia ratione convincimus in omni morte vel corruptione introduci novam formam nisi quia alias materia maneret sine forma; et ita videmur in his probationibus circulum committere. Sed, licet verum sit ex effectibus id non evidenter demonstrari, nihilominus adeo est illud axioma consentaneum naturis rerum et fini et usui ac imperfectioni materiae, ut unanimi omnium fere antiquorum et recentiorum philosophorum consensu tamquam certum, et indubitatum sit receptum, quod satis est ad philosophicam rationem fundandam.

Qualis sit dependentia materiae a forma

17. Duplex dependentiae modus .— Argumenta probantia materiam a forma solum ut conditione dependere .— Sed explicandum superest qualis sit haec dependentia; duobus enim modis potest intelligi, scilicet, vel tamquam a propria causa vel tamquam a conditione ita necessaria ut absque illa non debeatur esse tali rei, quos duos modos dependentiae explicui late, in I tomo III partis, disp. VIII, sect. 1, et illos videtur significare Fonseca, V Metaph., c. 2, q. 3, sect. 1, dum ait intelligi posse materiam pendere a forma vel tamquam a vera causa vel tamquam a quodam concomitante; et sect. 3 videtur de eisdem facere mentionem, dum ait accidentia conservare substantiam, non a priori, sed a posteriori. Dubitari ergo potest quo ex his modis pendeat materia a forma. Et quidem, quod sit tantum dependentia a posteriori et a conditione necessaria, videtur probabiliter persuaderi. Primo, quia hic modus dependentiae possibilis est; nam forma substantialis vel eius unio ad materiam, atque adeo totum compositum, pendet hoc modo ab aliquibus formis accidentalibus tamquam a dispositionibus necessariis via conservationis, ut aiunt, non quia sint propriae et directae causae talis conservationis, sed quia sunt dispositiones ita connaturales ut sint etiam necessariae; ergo maiori ratione potest materia habere talem dependentiam a forma tamquam a necessaria dispositione et primaria. Item hoc modo pendet materia a quantitate; ergo et potest pendere a forma. Deinde hic modus est sufficiens ad salvandum omnia quae dicuntur de dependentia materiae a forma, et omnes rationes factae non amplius probant. Est etiam modus facilis et clarus; nam iuxta illum facile conciliantur duae conclusiones positae. Recte etiam intelligitur quomodo vicissim pendeat forma a materia et materia a forma: una enim dicetur pendere a priori et altera a posteriori; una tamquam a vera causa, et alia ut a conditione concomitante.

18. At vero iuxta alium modum difficile intelligitur haec mutua dependentia; nam cum materia simpliciter supponatur formae ut haec ex illius potentia educi possit, vix intelligitur quomodo a priori possit materia a forma dependere. Et explicatur amplius augeturque difficultas ex eo quod materia fit per veram creationem et per eamdem actionem permanentem conservatur; ergo non pendet in suo fieri a forma ut a vera causa, quia ad creationem nulla causa creata concurrere potest naturaliter. Respondent aliqui hoc esse verum de causa efficienti, non vero de aliis generibus causarum; nam creatura non potest esse causa efficiens creationis; potest tamen esse causa finalis, ut per se constat; et eadem ratione potest esse causa formalis, immo et materialis; nam cum creatur totum, partes concurrunt ad esse et fieri illius in genere causae materialis. Sed, omissa causa finali, cuius causalitas habet peculiarem rationem, propterea quod non est per realem ac propriam motionem distinctam ab actione causae efficientis, et ideo non praerequirit reale esse in re quae talem causalitatem exercet, de causa materiali videtur concursus eius directe repugnare cum creatione, ut est propria et vera creatio; quod facile patet ex dictis supra de eductione formae de potentia materiae, et latius ostendetur infra in propria disputatione de creatione. Loquor autem de creatione, ut proprie creatio est; nam sub ratione concreationis potest habere dependentiam a causa materiali, ut supra declaratum est tractando de materia caeli, quia concreatio ut sic ordine naturae supponit creationem, et ideo potest habere aliquam dependentiam. Eadem ergo ratione creatio ut sic non potest habere dependentiam a causa formali, quia causa formalis supponit materialem, licet concreatio possit habere dependentiam a forma, ut supra loco citato declaratum est. At vero materia rerum generabilium vere ac proprie creatur, et non concreatur proprie, id est, non producitur per unam et eamdem actionem qua creatur totum; ergo ad creationem eius non potest forma concurrere ut vera causa.

19. Quod in hunc modum declaratur et confirmatur ex dictis; nam creatio huius materiae rerum generabilium et inductio formae sunt actiones distinctae, tam nunc in materiae conservatione et rerum generatione, quam in prima rerum sublunarium productione; sed actio inductiva formae non potest esse vera causa actionis creativae materiae; ergo multo minus forma quae per illam actionem inducitur potest esse vera causa creationis materiae. Minor patet, tum quia inductio formae supponit omnino creationem materiae seu materiam creatam, nec intelligi potest quod formae inductio aut unio supponatur in aliquo genere causae ad creationem materiae, quia inductio formae ut sic dicit habitudinem transcendentalem ad materiam iam creatam; unde, sicut relatio non potest praesupponi ad terminum in aliquo genere causae, ita neque inductio formae ad creationem materiae. Tum etiam quia alias penderet per se creatio vel conservatio materiae ab eductione formae; ergo et ab agente educente formam; atque ita agentia naturalia ut verae causae effectivae conservarent materiam. Unde etiam fieret ut quoties forma mutatur in materia, mutaretur actio qua materia conservatur a Deo, quia mutata dependentia actionis, mutatur actio, eo quod ipsa sit essentialiter dependentia, ut infra declarabimus. Consequens autem est falsum, quia materia, ut est primum subiectum generationis, est quid ingenerabile et incorruptibile, quia supponitur generationi et corruptioni; ergo eadem ratione est quid immutabile quoad actionem per quam fit et conservatur, quia supponitur facta et conservata; alioqui per quamcumque generationem entis naturalis concrearetur materia, vel ita se haberet ac si concrearetur, quia per novam actionem terminatam ad totum ipsa inciperet conservari, quod plane repugnat actioni agentis naturalis; alias eadem ratione dici posset per talem actionem comproduci semper novam materiam. Igitur creatio vel conservatio materiae non pendet ab eductione formae tamquam a propria causa vel actione per se; ergo multo minus potest pendere a forma tamquam a vera causa, cum forma sit in omni genere causae posterior actione per quam educitur de potentia materiae; ergo de primo ad ultimum, nec materia ipsa potest pendere a forma ut a causa per se, sed solum ut a causa vel conditione concomitante et bene disponente ac actuante ipsam materiam.

20. Rationes suadentes materiam a forma pendere ut a propria causa.— Non desunt tamen argumenta quibus suaderi videatur materiam posse dependere a forma ut a propria causa quae per informationem suam continet illam in esse. Et praesertim quia forma substantialis materialis pendet a materia ut a propria et per se causa in suo genere; ergo et e contrario materia pendet a forma tamquam a vera causa, quia, licet non sustentet illam ut subiectum, potest ut actus continere illam. Nam, sicut actus effectivus tenet effectum in esse per suam causalitatem, ita actus informativus potest modo sibi proportionato continere suum subiectum in esse; ergo ita comparatur forma substantialis ad materiam. Probatur consequentia primo, quia forma materialis est perfectior et actualior quam materia; ergo magis per se pendet materia a forma quam forma a materia. Secundo, quia non repugnat huiusmodi mutuus nexus inter materiam et formam tamquam inter causas quae mutuo et vicissim sunt sibi per se causae. Quod patet tum illa generali ratione quod in diversis generibus causarum non repugnat mutua prioritas, tum etiam quia in caelo videtur esse haec mutua connexio inter materiam et formam; nam et in fieri et in esse mutuo et per se pendent, ut supra dictum est, ita ut concreatio unius per se pendeat a concreatione alterius, et e converso. Ex quo exemplo potest sumi tertia ratio, quia materia caeli pendet a sua determinata forma, ut a causa per se; ergo et materia horum inferiorum pendebit eodem modo a forma generabili, licet indefinita. Patet consequentia, quia perfectior est materia caeli; ergo si illa pendet, multo magis alia.

21. Iudicium de quaestione et de rationibus utrinque propositis.— Sunt quidem hae rationes probabiles, et ita potest utraque pars ex dictis probabiliter sustineri; mihi tamen (ut verum fatear) prior videtur intelligibilior et facilior, et si attente ponderentur rationes factae, facilius possunt posteriores dissolvi. Quod munus lectori relinquo, quia res facilis videtur, quia infra, explicando quomodo causae sint sibi invicem causae, radicitus declarandum est quaenam prioritas mutua possit inter aliqua duo intercedere, et quae non possit, ex cuius intelligentia maxime pendet praesens resolutio.