SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXIV. DE ULTIMA FINALI CAUSA, SEU ULTIMO FINE
SECTIO PRIMA. AN POSSIT SUFFICIENTER PROBARI RATIONE NATURALI DARI ALIQUEM ULTIMUM FINEM, ET NON DARI PROCESSUM IN INFINITUM IN CAUSIS FINALIBUS

SECTIO PRIMA. AN POSSIT SUFFICIENTER PROBARI RATIONE NATURALI DARI ALIQUEM ULTIMUM FINEM, ET NON DARI PROCESSUM IN INFINITUM IN CAUSIS FINALIBUS

1. Duplex modus ultimi finis .— Duobus modis, ut in superioribus diximus, potest intelligi aliquem finem esse ultimum, scilicet, vel secundum quid tantum, seu in aliqua serie mediorum seu respectu alicuius intentionis et electionum quae ab ea procedunt, vel simpliciter et respectu rerum omnium quae in finem ordinari possunt; hic praecipue agimus de fine ultimo hoc posteriori modo, quia in eo sita est praecipua huius rei difficultas; tamen, ut a clarioribus procedamus, praemittemus aliqua de priori modo finis ultimi.

Resolutio de fine ultimo tantum secundum quid

2. Dico ergo primo: in omni serie seu intentione et actione propter finem, necessario dandus est aliquis finis ultimus, vel negative, id est, qui ad alium finem in illa serie seu ex vi illius intentionis non ordinetur, vel etiam positive secundum quid, seu in illa serie, quia, nimirum, omnia quae ad illam pertinent, ad talem finem referuntur et ibi sistunt. Atque in hoc sensu impossibile est dari processum in infinitum in his finibus. Hanc conclusionem praecipue intendit Aristoteles, lib. II Metaph., et ex ultima parte necessario inferuntur reliquae. Nam si procedendo ab electione primi medii versus finem non proceditur in infinitum, sistendum necessario est in aliquo, ultra quem non tendat intentio; ille ergo erit finis ultimus in illa serie, et negative, quia talis finis ad alium non ordinatur, alias in eo non sisteretur; et positive, quia in illum referuntur omnia quae ad illam seriem pertinent, cum omnia propter illum appetantur; nam si quid non propter illum appeteretur, non pertineret ad illam seriem, sed quasi per accidens adiungeretur. Ut, verbi gratia, respectu medici et in serie curationis, sanitas hominis est finis ultimus negative, quia illa est per se intenta et ultra illam non progreditur intentio medici, ideoque, illa consecuta, cessat actio; est etiam finis ultimus positive, quia ad illam referuntur omnia quae sunt illius artis, ut instrumenta ad medicamenta conficienda, medicamenta ad temperandum vel evacuandum humorem, et hoc tandem ad ipsam sanitatem. Quod si aliquis fortasse medicamentum etiam sumat, vel propter delectationem, vel propter nutrimentum, iam ille finis non pertinet ad seriem curationis, sed ad aliam intentionem per accidens cum alia coniunctam.

3. Superest ut ultimam partem conclusionis probemus, quam late demonstrat Aristoteles, citato loco; facile autem in hunc modum formari potest demonstratio. Nam imprimis, descendendo ab intentione finis ad electionem vel exsecutionem mediorum, necesse est ut tandem sistat electio in aliquo medio quod sit primum in exsecutione et ultimum in ordine intentionis, quia alias nunquam posset actio inchoari et ita frustranea esset omnis electio, quia semper procederetur ab una electione in aliam, et numquam perveniretur ad usum, et ita tolleretur omnis actio. Unde quantum est evidens experientia inchoari a nobis inquisitiones finium per media, tam est evidens in progressu finis ad media sisti in ultimo, seu primo medio. Rursus, quod ab hoc primo medio versus finem tendendo non possit infinitum procedi, probatur primo, quia impossibile est omnia quae in illa serie appetuntur, propter aliiud appeti; ergo sistendum est in aliquo quod appetatur propter se; ille ergo erit finis ultimus in illa serie Nam in illa particula, propter se , includitur negatio propter aliud, quae negatio etiam in antecedenti supponitur dum assumimus non posse omnia obiecta, seu omnes fines contentos in una serie, propter aliud appeti vel in aliud ordinari.

4. Hoc autem antecedens probatur, nam sumo totam finium et mediorum collectionem (sive enim haec finita set, sive infinita, potest tota simul concipi); de illa ergo interrogo an propter se appetatur, vel propter aliud; non potest dici hoc posterius, alias extra totam collectionem esset aliquid, quod involvit contradictionem; ergo dandum est primum; ergo necessario intra illam collectionem sistendum est in aliquo quod propter se appetatur. Nam cum incipiendo a primo medio, illud eligatur propter secundum, et secundum propter tertium, et sic deinceps, nisi sistatur in aliquo fine propter se intento, non poterit tota collectio propter se appeti, quia neque ratione omnium vel singulorum quae in illa sunt, cum multa ac fere omnia propter aliud appetantur; nec ratione alicuius, nisi aliquid admittatur propter se intentum; necessario igitur hoc admittendum est.

5. Obiectioni satisfit.— Dicetur fortasse illam collectionem nec propter se appeti, nec propter aliud, quia non tota per modum unius intenditur, sed per partes (ut ita dicam), id est, amando singula ex contentis in illa collectione; atque ita dicitur solum appeti amando unum propter aliud. Unde etiam concedetur quod, licet collectio eorum quae amantur unum propter aliud semper sit finita, quia procedendo ab uno in aliud non potest in infinitum pertransiri, nihilominus fines appetibiles in illa serie non sunt finiti, sed in infinitum procedunt, et ita non sistit in aliquo ultimo et propter se appetibili.

6. Sed contra hoc evidenter procedunt rationes Aristotelis. Prima, quia hoc modo nunquam posset inchoari intentio, nam haec inchoanda est ab aliquo quod sit primum in intentione; hoc autem nullum esse potest, si illo modo in infinitum proceditur. Nam vel illud, quod est primum in intentione amatur propter se, et sic cessat processus; vel amatur propter aliud et sic non potest esse illud primum in intentione, sed illud aliud propter quod amatur; ergo si semper proceditur ab uno amato propter aliud, in illud aliud propter quod amatur, nunquam dari potest primum in intentione: ergo nec dabitur prima intentio; ergo nunquam poterit intentio inchoari, quia non inchoatur nisi ab aliqua prima.

7. Secunda ratio (et fere in eamdem redit), quia sic tollitur causalitas finalis. Patet sequela, nam finis intermedius non causat nisi in virtute prioris et dependenter ab illo, ut praecedenti etiam disputatione declaratum et probatum est; ergo si in infinitum proceditur ab uno in alium priorem, et nunquam pervenitur ad finem primum in intentione, non poterunt omnes intermedii quidquam causare, cum omnes pendeant ab illo primo et ille nunquam causet, vel non sit; necessario ergo veniendum est ad aliquem qui sit primus in causando in hoc ordine quem nunc ultimum vocamus in exsecutione, quia in processu mediorum iIlic sistit inquisitio. Et declaratur haec ratio, ne quis putet in ea peti principium supponendo dari primum finem; non enim supponitur, sed probatur esse necessarium, si futura est causalitas finalis. Declaratur autem fere argumento in principio facto; nam sumo totam seriem finium collective: vel illa est dependens in causando finaliter ab alio fine, et hoc est impossibile, alias iam non sumeretur tota collectio; et praeterea quia iam tota illa non posset causare, nisi innixa alteri, a quo pendere dicitur; de quo eadem redit quaestio, nam si ille finis dicatur esse independens, ille est ultimus quem inquirimus; dependens autem poni non potest, alias comprehensus esset in priori collectione. Si autem tota collectio est independens in causando finaliter, necesse est intra illam esse aliquem finem independentem ab alio priori in causando finaliter; impossibile est enim omnia contenta in collectione esse dependentia et totam collectionem esse independentem, et eadem ratione impossibile est inchoari causalitatem, nisi in collectione causarum subordinatarum aliqua sit independens. Quem discursum latius prosequemur infra in causis efficientibus, demonstrando Deum esse.

8. Tertia ratio Aristotelis et optima est, quia dum dicitur omne medium appeti propter aliud et nunquam perveniri ad aliquid propter se amabile, destruitur ratio boni, quod per se constat esse absurdissimum. Sequela patet, quia bonum utile ad aliud solum est bonum secundum quid et solum fit appetibile ratione alterius ad quod est utile; ablato autem eo quod est tale simpliciter, necesse est tolli illud quod solum est tale secundum quid, praesertim cum solum sit tale per habitudinem ad alia. Ablato ergo fine propter se appetibili, aufertur bonum simpliciter, quod est per se bonum, et consequenter etiam aufertur bonum secundum quid, quia iam non habet unde sit bonum, neque unde reddatur appetibile. Unde aperta est repugnantia dicere unum esse appetibile propter aliud, et hoc deinceps propter aliud, nullo existente appetibili propter se. Alias rationes habet Aristoteles, tum citato loco, tum I Ethic., c. 2; sed haec sufficiunt, nam res etiam est satis clara.

Resolutio de ultimo fine simpliciter

9. Dico secundo: etiam datur aliquis finis ultimus simpliciter respectu omnium rerum et particularium finium et coordinationum eorum, qui est ipsemet Deus. Haec assertio in doctrina fidei est certa, quam tradit D. Thomas, I, q. 44, a. 4, et q. 103, a. 2; et cum eo caeteri theologi ex illo Prov., 16: Omnia propter semetipsum operatus est Dominus; et Apoc., 21 et 22: Ego sum Alpha et Omega. Idemque tradiderunt sancti Patres, praesertim Dionysius, c. 10 De Divin. nom.; et D. August., lib. I De Doctr. Christ., c. 23, et lib. XIX de Civit., a principio, et ex philosophis id attigit Arist, XII Metaph., c. 10, et lib. de Mundo ad Alex., et Plato in Timaeo, et lib. IV de Legib., et Trismegist. in Pimand.

10. Difficultas autem est an possit evidenti ratione demonstrari hunc finem ultimum esse unum respectu rerum omnium. Nam ex his demonstrationibus quibus probatur non dari processum in infinitum in finibus, non potest satis concludi dari hoc modo aliquem finem ultimum universalem seu communem, in quem omnia referantur, et ipse non in alium; nam unaquaeque res potest in suum finem proprium ultimate tendere, et ita in nulla serie dabitur processus in infinitum in finibus, etiamsi nullus detur finis ultimus communis omnibus.

11. Respondetur aliud esse quaerere an detur aliquis finis ultimus communis in quem omnia ordinentur, aliud vero an res omnes et singulae illum finem intendant ac quaerant. De hoc posteriori puncto dicemus in sectione sequenti; nunc solum de priori sensu agimus. Et in eo dicimus esse evidens ratione naturali dari unum finem ultimum rerum omnium, idque colligi ex illo principio, quod non datur progressus in infinitum in finibus, adiunctis aliis duobus supra etiam demonstratis, nimirum, dari unum principium primum effectivum rerum omnium et illud operari propter finem. Ex quibus ita concluditur ratio. Primum principium efficiens rerum omnium propter aliquem finem illas produxit, conservat ac regit, et in eius intentione non datur processus in infinitum; ergo propter aliquem finem ultimum haec omnia operatur; ille ergo finis ultimus, quem primum agens intendit, est unus, et consequenter est finis ultimus simpliciter rerum omnium. Probatur haec ultima consequentia, caetera enim clara sunt. Quia non potest Deus plures ultimos fines et suae intentioni adaequatos in suis operibus intendere; nam etiam homo non potest hoc modo plures fines ultimos intendere, ut I—II, q. 1, a. 5, demonstratur; multo ergo minus Deus, quia intendere plures fines non ad perfectionem, sed ad imperfectionem potius pertinet.

12. Dices esse longe diversam rationem de homine et de Deo; nam homo intendit finem ultimum ut finem suum, in quo suam beatitudinem et sufficientiam bonorum omnium collocat, et ideo fieri non potest ut homo simul intendat duos ultimos fines completos; nam si neutrum sine altero sibi sufficere existimat, neuter est finis ultimus completus; si autem unum ex illis amat ut sufficientem, alter non potest habere rationem finis ultimi. At vero Deus, dum operatur propter ultimum finem, non operatur propter ultimum finem suum, sed earum rerum quas creat; nam in superioribus est ostensum esse differentiam inter voluntatem creatam et divinam, quod in voluntate creata actus ipse voluntatis ordinatur, ut ad finem, ad obiectum quod amat; in voluntate autem divina minime, sed una res volita ordinatur in aliam ut in finem: Sic igitur non repugnabit Deum intendere plures ultimos fines earum rerum quas extra se vult et operatur, quia respectu diversarum rerum nihil repugnat dari diversa bona in quibus earum ultima perfectio et quasi felicitas consistat. Sicut possunt plures homines plures fines ultimos intendere, licet unus non possit. Nam ita se habet Deus intendendo pluribus rebus fines earum. Unde confirmatur; nam res, quarum Deus fines intendit, sunt diversarum rationum et naturarum; ergo habere etiam possunt varios fines ultimos sibi proportionatos; ergo et Deus potest illos fines, ut plures sunt, variis rebus intendere.

13. Dicet aliquis Deum non intendere rerum varietatem et distinctionem nisi in ordine ad aliquid unum, verbi gratia, complementum universi vel aliquid simile, et ideo necessarium esse ut in procreatione rerum quantumvis distinctarum unum finem ultimum intendat. Sed hoc non satisfacit. Primo, quia non est adeo evidens Deum intendere res omnes creatas ad unius compositionem vel complementum; nam, licet in corporalibus ita appareat, de spiritualibus non ita potest ratione probari, maxime si spiritualia cum corporalibus comparentur, et praecipue si Deus plures mundos produxisset, prout potuit. Secundo, illud non satis est ut omnia dicantur habere unum finem ultimum simpliciter, tum quia ipsa unitas et constitutio universi est quid valde imperfectum ut ad illud dicantur omnia sicut ad finem ultimum ordinari, tum etiam quia ipse ordo rerum universi ordinatur ad singularum rerum vel specierum conservationem et omnia corporalia ordinantur aliquo modo ad hominem, ut etiam Aristoteles agnovit, I Polit., c. 5.

14. Quapropter non potest aliter tota haec demonstratio concludi, nisi demonstrando ultimam partem conclusionis, nimirum, hunc ultimum finem quem primum efficiens intendit in suis actionibus, non posse esse aliquid aliud a seipso; nam hinc evidenter sequitur res omnes procreatas, quantumvis inter se diversas, sicut uniuntur in uno primo principio, ita etiam uniri in uno ultimo fine, etiamsi fingamus aliquas earum ita esse constitutas ut inter se una ad alteram, vel plures ad unam aliquam extra Deum ordinentur. Prima autem propositio assumpta probatur, quia id quod est unicuique agenti finis potissimus suarum actionum, est illi optimum et maximum bonum, praesertim si ordinata sit et recta intentio, ut docuit Arist., I Ethic., c. 7; sed primo agenti nihil est optimum et maximum bonum, nisi eius intrinseca bonitas; ergo respectu illius nihil potest esse ultimus finis actionum et effectuum eius, nisi ipsemet ratione suae bonitatis; ultimus enim finis est potissimus in omni intentione et actione. Praeterea, quia ratio causae finalis perfecta est et de se pertinet ad perfectionem simpliciter; ergo convenit Deo in summo gradu perfectionis, tum quia omnis perfectio simpliciter est in Deo in summo gradu, tum etiam quia, cum bonitas sit ratio causandi finaliter et Deus sit summum bonum, necesse est ut rationem et perfectionem finalis causae in summo habeat. Sicut autem summa perfectio in ordine efficientium est quod sit primum et universalissimum, ita in ordine finium, quod sit ultimus et universalissimus; ergo talis perfectio necessario tribuenda est Deo. Praeterea omne agens, in quantum agens, operatur aliquo modo propter seipsum, atque ita est finis suarum actionum; ergo et primum agens omnia operatur propter se; ergo est finis omnium, cum omnia sint ex actione et effectione eius; non est autem finis non ultimus, nam is semper est in suo ordine imperfectus; ergo est finis ultimus. Tandem huc tendit illud axioma, quod ordo finium est iuxta ordinem agentium; nam agens, quo perfectius vel universalius, eo intendit perfectionem vel universaliorem finem; Deus autem est perfectissimum et universalissimum agens; ergo intendit perfectissimum et universalissimum finem. Legatur D. Thomas, III cont. Gent., c. 17 et 18.

15. Ad obiectionem ergo superius factam respondetur, quamvis Deus non agat propter se ut propter finem suum, sed suorum effectuum vel actionum, nihilominus non posse habere nisi unum finem ultimum omnium earum, non quia illum finem quaerat ut satietur et in eo habent sufficientiam bonorum omnium, sed potius quia supponitur habens in se sufficientiam bonorum omnium et summam bonitatem ac perfectionem, a qua sola primo moveri seu invitari potuit ut alias benefaceret propter seipsum. Unde, licet verum sit ex ipsis rebus quas creat, quasdam ordinare ad alias ut ad fines, vel potius omnes ita inter se connectere ut aliae aliis vicissim deserviant, atque hoc modo sub ipso Deo assignari possint alii fines communes vel universales ad quos singulae creaturae, praeter privatos fines, ordinantur ab ipsomet creatore, et praesertim ad ordinem vel pulchritudinem universi, tamen simpliciter nullus extra Deum potest dici finis ultimus in quem divina intentio seu actio tendit. Adeo ut dixerit D. Thomas, q. 3 de Potent., a. 15, ad 14, ipsam etiam communicationem divinae bonitatis non esse finem ultimum, sed ipsammet divinam bonitatem, quia communicatio bonitatis divinae quid creatum est, unde ipsa etiam refertur in bonitatem increatam, ex cuius amore Deus se communicare voluit, non quia el sit commodum aut utile, sed quia ipsam deceat, sitque suae bonitati consentaneum. Addit vero ibidem D. Thomas Deum non agere ex appetitu finis ultimi, sed ex amore sui, quia non agit ad consequendum finem ultimum, sed ad communicandam bonitatem eius. Quod quidem est verum respectu ipsiusmet Dei, quia, ut saepe diximus, non agit propter se ut propter finem suum; tamen respectu creaturarum dici etiam potest Deum operari ex appetitu finis, id est, appetens ut creaturae seipsum ut finem consequantur.

16. Deus ultimus creaturarum finis obiectivus, non formalis .— Ex quo etiam intelligitur, cum in praecedenti disputatione distinxerimus duplicem finem, obiectivum et formalem, Deum non dici ultimum finem formalem, sed obiectivum creaturarum, vel proprie vel late de obiecto loquendo, iuxta ea quae dicemus sectione sequenti. Et ratio est quia finis formalis non est ultimus simpliciter, cum in obiectivum ordinetur, ut supra ostensum est. Item, quia, licet Deus sit summum bonum, tamen creaturae non assequuntur illud nisi quatenus aliquo modo illud participant; unde assecutio illius boni summi, quae finis formalis dicitur, semper est aliquid creatum. Unde obiter solvitur quaedam obiectio supra facta, nimirum, quomodo tanta rerum ac naturarum varietas possit ad eumdem ultimum finem ordinari; ratio enim est quia ille non est finis ut assecutio, sed ut bonum assecutum; res autem diversae habent diversitatem in modo assequendi finem illum quamvis in eodem fine ultimo conveniant, sicut conveniunt in eodem primo principio, differunt tamen in modo aut gradu emanationis ab ipso.

17. Actionum Dei finis cui, ipse Deus .— Tandem intelligitur ex dictis, quod, licet respectu creaturarum Deus sit finis ultimus obiectivus, cuius gratia vel creatae sunt vel ipsae operantur, tamen respectu actionis ipsius Dei est ultimus finis cui; nam illi creantur vel aguntur omnia, vel potius sibimet creat et efficit omnia. Omne enim agens habet rationem finis cui respectu suae actionis, sive per eam quaerat commoditatem suam, ut communiter agunt agentia creata, vel tantum communicationem et manifestationem suae bonitatis, ut Deus.