SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLVII. DE RELATIONE REALI IN COMMUNI
SECTIO XI. DE PRIMO GENERE RELATIONUM, IN NUMERO VEL UNITATE FUNDATO.

SECTIO XI. DE PRIMO GENERE RELATIONUM, IN NUMERO VEL UNITATE FUNDATO.

1. Ad singulas difficultates sectione superiori propositas, majoris claritatis gratia fere singulis sectionibus respondebimus.

2. Ad primam igitur respondetur, aliud esse loqui de duabus relationibus duorum extremorum, quae dicuntur in unitate fundari, aliud vero de singulis earum. Unaquaeque enim duarum relationum similitudinis, verbi gratia, fundatur in una qualitate in quantum in se est una unitate formali, non quidem quantum ad id quod addit unitas supra ens, nam illud est negatio, et ideo non potest fundare relationem realem, ut recte argumentum probat, sed quantum ad illam positivam rationem entis, quae substernitur illi negationi. At vero loquendo de ambabus relationibus duorum extremorum, illae dicuntur fundari in unitate eorum, quia ratio cur simul consurgant illae duae relationes, positis illis duobus extremis, non est solum quia singula extrema habent inter se talem unitatem, sed etiam quia illa unitas est ejusdem rationis in utroque, quod idem est ac si diceretur, ideo illa referri inter se, quia habent convenientiam realem. Et quamvis haec convenientia non sit aliqua unitas realis illorum duorum extremorum inter se, ut bene etiam in argumento sumitur, loquendo de propria et formali unitate, datur tamen in re fundamentum illius unitatis, sive quoad negationem, sive quoad unitatem rationis, et illud fundamentum sufficit ut in illis extremis tales relationes consurgant.

3. Et simili modo respondendum est ad alteram partem de relationibus fundatis in multitudine, distinctione vel diversitate. Nam, licet multis propter illud argumentum probabiliter visum sit, illas relationes non esse reales, sed rationis, quia non habent reale fundamentum proximum, vel formalem terminum, nihilominus, loquendo cum communi sententia et consequenter, verius dicitur eamdem esse rationem de his relationibus, et de illis quae fundantur in unitate. Nam, sicut distinctio includit negationem, ita etiam unitas; et e converso, sicut negatio, quam dicit unitas, supponit entitatem, quae potest esse fundamentum relationis, ita etiam distinctio realis est inter extrema realia, in quibus fundatur negatio ibi inclusa; in eis /col. b/ ergo ut talia sunt, poterit etiam fundari relatio realis. Unde in exemplis ibi adductis, quamvis verum sit in relatione inaequalitatis alterum extremum carere parte aliqua magnitudinis alterius extremi, tamen relatio non fundatur formaliter in ea carentia, sed in hoc quod haec quantitas tanta est, illa vero tanta. Et idem est de dissimilitudine; supponit enim duas essentias, quarum una non est alia, non tamen fundatur proxime in illa negatione, sed in ipsismet essentiis, quatenus secundum unitates formales plures essentialiter sunt. Quod declaratur exemplo; nam lucidum et tenebrosum etiam habent dissimilitudinem quoad illam negationem, quia in uno non est forma lucis quae est in alio, et tamen non est inter ea relatio realis dissimilitudinis, quia ex parte alterius extremi, nec est fundamentum, nec formalis terminus positivus talis relationis.

Relatio unitatis in rebus omnium praedicamentorum fundari potest .

4. In secunda difficultate multa tanguntur, quae singulas possent quaestiones postulare; ea tamen breviter transigemus, ne in explicandis minutissimis entibus nimium morosi simus. Primo itaque petitur an relatio similitudinis et aliae huius generis fundari possint in sola quantitate, et qualitate, vel etiam in rebus aliorum praedicamentorum. Et quidem de substantia jam vidimus, sectione praecedenti, eamdem esse rationem, quoad hanc partem, de quantitate et qualitate. Et ratio ibi facta videtur mihi concludere de quacumque re vel modo seu entitate, praesertim absoluta, ut interim relationes omittamus; cur enim duo calores sunt realiter similes, et ut sic realiter referuntur, et non duae calefactiones, vel, duo Ubi, et quaecumque alia similia? Item inter duas actiones est vera et positiva contrarietas; haec est autem relatio, quae ad hoc genus pertinet; fundatur enim in peculiari quodam modo distinctionis. Itaque quantum ad caetera praedicamenta, extra Ad aliquid, facile concedimus illationem ibi factam. Neque contra hoc consequens, quantum ad hanc partem, aliquid ibi objicitur. Verum est, D. Thomam, 5 Met., lect. 17, omnino excludere quatuor ultima praedicamenta, ut non possint esse fundamenta relationum, quia magis (inquit) consequuntur relationem, quam possint relationem causare . Sed exponi potest, ut intelligatur de his praedicamentis secundum pro- /p. 827/ prias rationes eorum, non vero secundum quod habent proportionem aut convenientiam cum aliis in ratione unitatis vel distinctionis.

Una relatio quomodo aliam fundare possit .

5. Prima sententia . - Major vero difficultas est de ipsismet relationibus, in qua insinuatur secunda et generalis difficultas, an relatio possit fundari in relatione. Est enim multorum sententia, relationem nunquam posse in relatione fundari. Ita sentit D. Thomas, 1 p., quaest. 42, art. 4, et 2 cont. Gent., c. 13, et q. 7 de Potent., art. 11, et in 1, d. 3, q. 1, art. 1, idque sequuntur frequentius Thomistae, Sonc., 5 Met, q. 29, ad 1; Ferrar., 4 cont. Gent., c, 1l. Fundamentum praecipuum est illud de processu in infinitum, qui inde sequeretur. Sicut ob rationem similem, ad actionem non potest esse actio, nec ad motum motus, et in universum procedendo ab effectu formali ad formam, si forma ipsa aliquo modo participat effectum vel denominationem ejus, sistendum est in illa, ut per seipsam talis sit, quod aliter dici solet, procedendo a quod in quo, sistendum esse in quo. Ergo cum relatio sit, qua relativum refertur, sistendum est in illa, ut non per aliam relationem referatur. Et confirmari potest haec sententia Theologico argumento, quia alias inter divinas relationes plures essent relationes reales, nimirum realis distinctionis et dissimilitudinis quasi specificae in ratione relativa, et similitudinis genericae in eadem, et aliae hujusmodi, quod est contra communem Theologorum doctrinam, qui tantum quatuor relationes reales in divinis agnoscunt.

6. Secunda sententia . - Contrariam sententiam tenet Scot., in 2, d. 4, quaest. 4 et 5, et in 4, d. 6, quaest. 10, quem sequuntur Lychet. et Mairon. his locis; item Mairon., in 4, dist. 29, quaest. 6; Ant. Andr., 5 Met., quaest. 13, et lib. de Sex princip., quaest. 10. Fundamentum est tactum a nobis in praedicta difficultate, quia non apparet sufficiens ratio ob quam similitudo inter duas paternitates non sit tam vera relatio, sicut inter duas albedines, cum in re ipsa habeant eumdem modum convenientiae et unitatis formalis, et eodem etiam modo a parte rei denominentur similes. Nam si quis velit dicere duas paternitates denominari similes tantum fundamentaliter, vel negative, scilicet, quia non habent diversam rationem, qui sic respon- /col. b/ det, occasionem praebet ut de quibuscumque rebus similibus idem dici possit, vel oportet ut sufficientem rationem differentiae reddat, quae nulla certe apparet. Idem argumentum est de relatione dissimilitudinis quae esse potest inter paternitatem, et relationem scientiae, verbi gratia. Item arithmetici ponunt proportionalitatem fundatam in duobus proportionibus, quia sicut quatuor ad octo, ita tria ad sex; proportio autem non est nisi relatio; proportionalitas ergo nihil aliud esse videtur quam similitudo proportionum, quae est relatio relationis. Atque haec argumenta videntur sane convincere, consequenter loquendo, quod una relatio possit referri realiter ad aliam per relationes spectantes ad hoc primum genus. Quocirca, sicut unum et multa transcendunt omnia praedicamenta, ita et relationes hujus primi modi in rebus omnium praedicamentorum inveniri possunt, non ut de essentia illorum, sed ut fundatae in ipsis.

7. Tertia sententia utrumque praecedentem concilians . - Nonnulli vero conantur has sententias in concordiam redigere, tum propter auctoritatem D. Thomae, tum propter vim rationum. Aiunt enim unam relationem posse referri realiter ad aliam, non tamen alia relatione, sed seipsa, ut vitetur processus in infinitum, et eadem sit simul quo et quod. Atque ita proprie relatio non fundat relationem, cum non sit alia relatio quae refertur, et qua refertur; secundum rationem, autem potest dici fundare, in quantum ipsa secundum rationem distinguitur in id quod refertur, et quo refertur. Cui sententiae favet Cajet., 1 p., quaest. 42, art. 1, fundatus in verbis D. Thomae, in solution. ad 4, quae sunt haec: Una relatio non refertur ad aliam per aliquam aliam relationem. Circa quae Cajetanus addit, ex hac conditione relationis, scilicet, ut non fundetur supra aliam relationem, non sequi relationes relationum non esse reales, sed eas non esse alias a fundamentis. Unde subdit, quod si relationes divinae alioqui non haberent identitatem in natura, referri possent relatione reali aequalitatis; tunc vero aequalitas Filii ad Patrem esset ipsa filiatio, et Patris ad Filium, ipsa paternitas.

8. Sententia auctoris . - Verumtamen haec sententia non videtur posse in universam sustineri; nam, ut forma quoad aliquam denominationem suscipiendam per se ipsam sufficiens sit, vel (sicut aiunt) ut se habeat ut quo et quod, necesse est quod illa denomi- /p. 828/ natio sit et ejusdem rationis cum tali forma, et intrinseca et inseparabilis ab ipsa, ut patet in actione quae seipsa fit, quia ratio actionis est ut fiat, cum per eam fit aliquid, et in quantitate qua seipsa est quanta intrinsece. At vero si una relatio refertur realiter ad aliam, saepe ille respectus est longe diversae rationis a propria ratione et effectu formali talis relationis, et est illi extrinsecus et accidentalis; ergo non potest illa relatio per seipsam ita referri, sed per aliam relationem. Probatur minor, quia formalis ratio, et effectus paternitatis est referre ad filium; cum vero ipsa dicitur similis alteri paternitati, si ad illam refertur realiter, ille est effectus formalis valde diversae rationis, cum tendat ad terminum, diversae rationis, et habeat rationem fundandi diversae etiam rationis. Rursus haec denominatio, similis , est accidentaria paternitati; nam si in mundo non esset alia paternitas, non denominaretur similis, nec referretur illo modo; ergo quando sic refertur, non per seipsam, sed per aliam relationem refertur.

9. Et confirmatur, nam quando dicitur una relatio referri ad aliam realiter, non vero per aliam relationem, aut intelligitur non per aliam, nec re, nec ratione distinctam, et hoc manifeste probatur esse falsum argumento facto; nam quae potest esse major distinctio rationis, quam quae est ex terminis diversarum rationum, et quae satis est ut una relatio sit accidentaria alteri? Aut est sensus, quod non refertur per aliam relationem re distinctam, sed ratione tantum, et hoc non est peculiare in relatione; nam supra etiam a nobis dictum est, relationes, quibus referuntur res absolutae, non distingui nisi ratione a fundamentis absolutis. Vel si quis contendat fundamentum absolutum referri relatione reali et in re distincta, unam vero relationem posse referri relatione reali, non tamen in re distincta, primo supponit falsum, deinde oportet ut aliquam rationem hujus discriminis reddat, quam hactenus nullus reddidit. Nam, quod quidam aiunt, relationem esse minutissimam entitatem, et ideo non posse fundare aliam in re distinctam, non satisfacit, tum quia etiam relatio, quae fundatur, est minutissimae entitatis, tum etiam quia jam supponitur prima relatio fundata in absoluto, et ideo mirum non est quod possit fundare aliam proportionatam, sicut etiam motus vel tempus est satis diminutae entitatis, et tamen potest fundare relationem.

10. Distinguendum ergo videtur: nam quidam sunt respectus intime inclusi in ipsis relationibus, et inseparabiles ab ipsis secundum proprias rationes earum; alii vero sunt accidentarii. Priores tantum sunt ad proprios terminos vel ad relationes oppositas; posteriores vero sunt ad alios terminos, qui simpliciter sunt per accidens ad esse talis relationis. Exemplum sit in paternitate, quae, hoc ipso quod refert patrem ad filium, includit intrinsece et inseparabiliter oppositionem cum filiatione, et consequenter etiam distinctionem; est enim distinctio veluti quid superius inclusum in oppositione; oppositio autem est quid inclusum in correlatione. At vero respectus unius paternitatis ad aliam in ratione similis, non est ita inclusus in propria ratione paternitatis, et alia paternitas est terminus accidentarius et extrinsecus respectu alterius paternitatis.

11. De prioribus ergo respectibus, satis consentaneum est quod Cajetanus ait, etsi secundum omnes illos eadem relatio referatur, non tamen alia relatione, sed seipsa referri, cum in sua adaequata ratione omnes illos includat. At vero in respectibus posterioris generis non video quomodo possit consequenter negari, quin una relatio possit per aliam referri, et ita aliam in se fundare, quia nec videtur posse negari quin illo etiam modo relatio realiter referatur, ut argumenta facta probant; nec etiam potest dici quod illo modo referatur per seipsam, ut persuadent ea quae contra ultimam sententiam diximus. Hinc vero ulterius addo, sicut supra exponebam D. Thomam negantem relationes fundari in quatuor ultimis praedicamentis, ita etiam exponi posse de relationibus; nam relationes secundum propriam et intrinsecam rationem non referuntur relatione a se distincta, nec fundant illam; at vero prout aliquo modo participant vel conveniunt cum quantitate in unitate vel multitudine, sic non repugnat referri relatione similitudinis, et aliis similibus, et hoc solum videntur probare fundamenta secundae sententiae.

12. Si fundet una relatio aliam, an in infinitum necessario abeundum sit . - Ad argumentum autem de processu in infinitum, primo responderi potest non esse magnum inconveniens illum admittere in relationibus, ut supra dicebamus de relationibus partium vel punctorum. Quanquam hic videatur habere nonnullam majorem difficultatem, quia inter fundamentum et relationem est ordo /p. 829/ per se; at in per se ordinatis non videtur posse procedi in infinitum, ut in lib. 2 ab Aristotele traditur. Responderi vero potest id esse verum in iis quae in re distincta sunt, non vero in iis quae ratione distinguuntur. Secundo responderi potest negando processum in infinitum, quia sistendum est in ea relatione quae eamdem denominationem suscipit, quam praebet fundamentum, et necessario ac intrinsece illam secum affert. Ut, verbi gratia, quamvis paternitas referatur similitudine, et illa similitudo sit similis alteri ejusdem speciei, non oportet ut sit similis per aliam relationem, sed se ipsa, quia illa denominatio est ejusdem rationis, et intrinsece illam secum affert, quia non potest referre unam paternitatem ad aliam similem, quin illi respondeat alia relatio cui ipsa sit similis; et hoc ad summum probant exempla de actione et motu, et similibus.

13. Quod si instetur, quia quaelibet relatio est capax alterius denominationis relativae diversae rationis, nam relatio similitudimis potest esse dissimilis alteri, et e converso, respondeo, relationes fundatas in eodem fundamento absoluto, cum sola ratione distinguantur, posse mutuo sese ita referre et denominare; unde, cum illae denominationes diversarum rationum finitae sint, necessarium non est propter illas admittere infinitas relationes, vel processum in infinitum. De relationibus autem divinis alia est ratio, quia seclusa identitate essentiae, in qua non fundatur relatio realis, sed rationis, non habent inter se veram et realem similitudinem, sed potius distinctionem et dissimilitudinem, quam in propriis relationibus includant; ideo non referuntur inter se alia relatione, sed seipsis; sed haec disputatio alterius est loci.

De relationibus identitatis, similitudinis et aequalitatis .

14. Tertio petitur in illa difficultate, quae sit propria relatio identitatis, similitudinis et aequalitatis, et an possint eidem rei convenire diversis respectibus. Ad quod breviter dicendum est, relationem identitatis proprie esse identitatem essentialem, minorem numerica, ut abstrahamus nunc ab specifica, et superioribus omnibus, de quibus statim. Hoc patet ex Aristotele dicente illa esse eadem, quorum substantia, id est, essentia, est una. Quocirea ad argumentum ibi factum concedendum est duas qualitates, ut sunt ejusdem speciei es- /col. b/ sentialis, proprie referri relatione identitatis; nam est eadem ratio in eis quae in caeteris entibus ejusdem speciei. Unde consequenter etiam dicendum est, propriam relationem similitudinis (ad rem ipsam attendendo, quidquid sit de usu vocum) esse illam quae convenit qualitatibus ratione intensionis; relationem vero aequalitatis esse illam quae convenit quantitatibus ratione actualis extensionis. Denique (quod rem ipsam magis explicat) admittendum est, in eadem qualitate aliam esse relationem identitatis, seu fundatam in essentia ejus, ut sic; aliam vero, relationem similitudinis, fundatam in unitate intensionis, adeo ut haec sit separabilis ab illa, quia potest manere unitas essentiae sine intensione. Imo, et e converso, quamvis respectu alterius albedinis non possit alia albedo esse similis in intensione, quin sit etiam una in essentia, tamen respectu nigredinis possunt albedo et nigredo ut octo dici similes in modo seu gradu intensionis, etiamsi sint dissimiles, vel potius diversae in essentia. Neque est inconveniens hujusmodi relationes multiplicari, praesertim si verum est non propterea multiplicari res aut modos reales ex natura rei distinctos.

15. Atque eodem modo sentiendum est de relationibus aequalitatis et identitatis specificae in quantitate continua; est enim eadem proportionalis ratio, ut in dicto argumento satis declaratur. Dico autem in quantitate continua, quia in numeris non videtur esse diversa relatio aequalitatis et identitatis specificae, quia duo binarii, verbi gratia, ex propriis rationibus essentialibus habent aequalitatem, nec potest, non solum in re, verum etiam ratione separari inter eos relatio specificae identitatis a relatione aequalitatis. Et ratio esse videtur, quia quantitas discreta non habet aliam propriam essentiam vel speciem, praeter talem actualem extensionem, seu numerabilitatem, neque ibi est separabilis talis species a tali multitudine, quod secus est in quantitate continua; nam, retinendo propriam extensionem essentialem, potest esse in majori vel minori magnitudine.

An unitas generica fundet relationem realem .

16. Affirmative respondetur . - Quarto quaeritur in illo argumento, an relationes hujus primi modi pertinentes ad unitatem fundentur in sola unitate specifica, vel etiam /p. 830/ in generica. Et quamvis utraque pars possit facile disputari, ut ibi insinuatum est, et possent facile conjecturae in utramque partem multiplicari, nihilominus breviter dicendum censeo non solum unitatem specificam, sed etiam genericam sufficere ad aliquam relationem similitudinis. Quae est expressa sententia D. Thomae, 1 p., q. 26, art. 1, ad 2, ubi ait: Relatio, quae importatur per hoc nomen, idem, est relatio rationis tantum, si accipiatur simpliciter idem; secus autem est cum dicuntur aliqua eadem esse non in numero, sed in natura generis sive speciei . Hoc etiam sequitur Ant. Andreas, lib. 5 Metaph., quaest. 13, ad 3. Et rationes inter argumentandum tactae satis probabiliter hoc persuadent. Neque obstat quod res differentes specie potius dicantur dissimiles simpliciter, quam similes; nam hinc solum sequitur relationem similitudinis genericae praecise sumptae non esse (ut ita dicam) tam potentem ad denominandum, sicut relationem similitudinis vel dissimilitudinis specificae; nihilominus suam confert denominationem, nempe talis similitudinis, scilicet, genericae.

17. Videtur autem satis probabile, has relationes similitudinis in specie vel genere non esse proprie diversas nisi respectu diversorum, seu quando unaquaeque est adaequata suo termino, et proprio ac formali fundamento. Ut, verbi gratia, licet duo homines sint similes in specie et genere, non est necessarium ut duplici relatione reali referantur, quia in una relatione adaequata uterque respectus includitur, †5 scilicet, in relatione specificae similitudinis, quia illa relatio prout est in re, non fundatur in sola differentia ultima, sed fundatur in tali forma dante tale esse specificum. Relatio tamen qua homo est similis equo in ratione animalis, diversa est in specie ab illa qua unus homo est similis alteri; tamen illa etiam includit omnem aliam relationem similitudinis, quae inter hominem et equum excogitari potest in gradibus superioribus inclusis in ratione animalis, et sic est proportionaliter philosophandum in caeteris. Atque ita evitatur facile non solum infinitas, sed etiam nimia multitudo relationum; solum enim multiplicantur juxta multitudinem et formalem distinctionem terminorum seu unitatum.

18. Unitas analogica an fundet relationem praedicamentalem . - Quaeri vero non immerito potest an hujusmodi relatio possit interdum fundari in unitate analoga, in ea prae- /col. b/ sertim quae dicit unum conceptum objectivum, intrinsece convenientem utrique analogatorum. Nam de aliis modis analogiae certum est non sufficere ad relationem realem, quia non fundatur in aliqua propria similitudine, aut convenientia reali, sed in metaphorica, quae praecipue fit per comparationem intellectus nostri. In priori vero genere analogiae, non est improbabile posse inter analogata intervenire relationem realem fundatam in tali unitate, quia inter illa extrema est aliqua realis convenientia. Unde interdum D. Thomas significat effectus Dei referri ad Deum aliqua relatione realis similitudinis vel imaginis, ut sumi potest ex 1 p., quaest. 4, art. 3, ad 4, cum his quae ibi acute notat Cajetan.; item ex eodem D. Thoma, 1 part., quaest. 93, art. 1, ad ult., et de Potent., quaest. 7, art. 6, ubi ait esse in creaturis relationes varias ad Deum, prout ipse illas producit a seipso diversas, aliqualiter tamen sibi adsimilatas. Idem sentit Ant. Adr. supra.

19. Ultimo petitur in illa difficultate, an hae relationes, ut fundantur proprie in multitudine, et inter varios numeros versantur, sint reales relationes vel solum denominationes ex comparationibus quas noster intellectus facit. Et quidem si attendamus communem modum loquendi Aristotelis et aliorum philosophorum, non est dubium quin ita censeant de his relationibus, sicut de aliis realibus quae ad hoc primum genus spectant; nam denominationes aequalitatis vel inaequalitatis eodem modo ex rebus ipsis sumuntur. Si autem relatio est res vel modus ex natura rei distinctus a fundamento, difficile est explicare talem relationem realem in binario vel ternario fundatam, quia non potest esse vere una et simplex in toto binario; in quo enim subjecto esset? Neque enim potest esse in una unitate potius quam in alia, cum nulla sit disparitatis ratio, neque in omnibus simul, quia non potest unum accidens esse simul totum in multis subjectis, et in singulis eorum, ut per se constat. Maxime quia nulla unitas est dupla aut tripla, ut possit in sola illa esse tota relatio dupli aut tripli. Nec vero potest esse partim in uno subjecto, partim in alio, alias non esset vere una et simplex, sed composita, eodem modo quo numerus. Non potest autem esse illo modo composita, si relatio est res aut modus distinctus; alias in qualibet unitate consurgeret specialis entitas, aut modus, qui, per se sumptus, esset una relatio, et cum aliis componeret unam tantum /p. 831/ secundum quid, ad eum modum quo numerus est unus. Id autem esse non potest, quia in nulla unitate per se sumpta est ratio aut fundamentum unde talis modus resultet. At vero si relatio non est aliquis modus realiter additus suo fundamento, facile intelligitur, numerum, eo modo quo in rebus est, et secundam illam imperfectam unitatem quam habet, posse per modum unius extremi comparari et referri ad alium numerum ut aequalem aut duplum, vel alio simili modo. Quia fundamentum illius relationis in singulis numeris nihil aliud est, quam ipsamet quantitas discreta, ut habet talem unitatem, vel diversitatem ab alia, et illamet quantitas in re est ipsa relatio, quatenus potest illam, denominationem tribuere subjecto in ordine ad similem vel dissimilem terminum.

Quales sint relationes ad primum fundamentum pertinentes .

20. Ad tertiam difficultatem dicendum est, non esse necessariam ut relatio hujus primi modi sit aut realiter addita ipsi fundamento, tanquam ex natura rei distincta ab ipso, aut mera denominatio extrinseca ex coexistentia alterius extremi; nam inter haec duo potest medium inveniri, nimirum, quod sit denominatio intrinseca includens coexistentiam alterius extremi ad quod dicit habitudinem. Cum autem quaeritur de hac habitudine, an praesupponatur intrinsece in fundamento, etiam quando terminus non existit, licet tunc non habeat rationem praedicamentalis relationis, sed transcendentalis, an vero de novo addatur posito termino, dicendum est non praesupponi proprie sub ratione habitudinis vel relationis, vel praedicamentalis, vel transcendentalis; nam, ut recte in tertia illa difficultate probatur, fundamentum hujus primi generis per se non includit habitudinem transcendentalem; nulla ergo formalis habitudo praesupponitur intrinsece in tali fundamento, neque etiam realiter et intrinsece additur, posito termino.

21. Dicendum ergo est habitudinem illam fundamentaliter et quasi inchoative praesupponi ex vi fundamenti, compleri autem per positionem termini; compleri (inquam) non per extrinsecam additionem, sed solum per extrinsecam positionem termini. Nam fundamentum ipsum aptum est de se ad tribuendam hujusmodi denominationem relativam, et hac ratione dicitur continere habitudinem /col. b/ relativam quasi inchoatam; ut tamen actu tribuat illam denominationem, requirit terminum actu existentem, et ideo posito termino completur statim illa denominatio absque alia additione intrinseca et reali. Habitudo autem relativa in praesenti non est aliud quam haec eadem denominatio relativa, seu forma ipsa quatenus actu tribuens illam. Quae autem conditio sit in fundamento necessaria, ut ex parte sua sit aptum tribuere hanc denominationem, dicemus commodius in sectione sequenti; et hactenus de primo membro illius divisionis.