SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO IV. DE UNITATE TRANSCENDENTALI IN COMMUNI
SECTIO II. UTRUM UNUM DE FORMALI DICAT SOLAM NEGATIONEM QUAM ADDIT SUPRA ENS, VEL ALIQUID ALIUD

SECTIO II. UTRUM UNUM DE FORMALI DICAT SOLAM NEGATIONEM QUAM ADDIT SUPRA ENS, VEL ALIQUID ALIUD

1. Ratio dubitandi est, quia ex dictis sectione praecedenti videtur plane sequi unum dicere de formali solam negationem, quia id dicit de formali in quo distinguitur ab ente; sed distinguitur tantum in negatione quam addit; ergo illam solum dicit de formali. Secundo, quia unaquaeque proprietas seu passio id dicit de formali quod addit suo obiecto; sed unum est passio entis; ergo de formali dicit id solum quod addit supra ens; sed addit solum negationem; ergo. Tertio, quia si ultra negationem dicit aliquid, vel illud est ens, vel quidpiam aliud; hoc secundum cogitari non potest; nam si illud est aliud a negatione, positivum esse debet; non potest autem esse positivum rationis, ut supra ostensum est; oportet ergo ut sit positivum reale, et consequenter ut includat ens, iuxta superius dicta contra Scotum. Si autem dicatur primum, scilicet, id quod unum dicit de formali includere reale ens, sequuntur omnia incommoda et argumenta supra facta contra opinionem asserentem unum addere positivum supra ens, scilicet, ens quidditative includi in passione sua, quod est contra rationem subiecti et passionis. Item sequitur processus in infinitum supra illatus, quia id quod de formali significat unum, etiam erit unum, etc. Denique sequitur formale significatum unius esse omnino idem cum adaequato significato, ut etiam includit materiale. Ac denique sequitur passionem unius includere totam perfectionem entis formaliter, et consequenter passionem esse aequalis perfectionis cum subiecto suo.

Variae sententiae

2. Prior. — In hac re duae sunt opiniones. Prima affirmat unum de formali dicere solam negationem superius explicatam. Hanc sententiam insinuat Caietan., I, q. 11, a. 1, ad 2 Scoti, dum ait unum formaliter non esse magis extra nihil quam alia privativa, seu negativa. Latius et clarius eam docet Fonseca, dicta q. 5, sect. 5, et favet D. Thomas, I, q. 6, a. 3, ad 1, quatenus dicit unum non importare rationem perfectionis, sed indivisionis tantum. Fundamenta huius sententiae sunt in principio posita, quibus concludi videtur unum in suo significato formali non includere ens, sed tantum connotare illud, et consequenter de formali dicere solam indivisionem seu negationem.

3. Posterior sententia. — Secunda sententia est, unum de formali non dicere negationem solam, sed entitatem ipsam sub negatione, quae est communior sententia scribentium hoc loco IV Metaph.; Soncinas, q. 3, a. 8; Iavellus, q. 5 et 8; Flandria, q. 3, a. 8; Iandun., q. 4; tenet etiam Capreol., In I, dist. 24, q. 1, ubi circa primam conclusionem adducit Avicennam, III Metaph., c. 3, dicentem: Unitas est esse quod non dividitur; ita quod esse est de essentia unitatis, et non subiectum ei; unitas enim substantialiter est ipsum esse quod non dividitur. Et significat Soto, in Log., c. de Prop., q. 2, ad 2. Favet D. Thomas, In I, dist. 19, q. 4, a. 1, ad 2, dicens quod ipsa essentia entis creati, secundum quod est indivisa in se, et distincta ab aliis, est unitas eius; et dist. 24, q. 1, a. 3, ubi dicit unum claudere in intellectu suo ens commune et addere rationem privationis; et de Potentia, q. 9, a. 7, ubi ait unum non significare indivisionem tantum, sed ens cum ipsa. Sed his duobus locis postremis aperte loquitur D. Thom. de adaequato significato unius, non de formali, ut Fonseca exponit; primus tamen locus non videtur admittere hanc expositionem.

4. Fundatur haec opinio primo, quia si unum de formali diceret solum indivisionem, esset terminus privativus; consequens est falsum, quia omnis terminus privativus dicit aliquam imperfectionem in re cui tribuitur, quod non potest dici de uno, alias non posset Deo attribui; ergo. Sed haec ratio non est magni momenti; non enim necesse est privativum terminum imperfectionem importare, si forma quam negat ad perfectionem simpliciter non pertineat, ut patet in his terminis, infinitum, immateriale, qui, licet sumantur omnino privative, nullam imperfectionem dicunt; idem ergo esse poterit de uno, quia divisio, quam negat, non dicit perfectionem simpliciter. Immo eadem ratio procederet, si esset efficax, etiamsi unum de formali dicat ens cum indivisione; nam si privatio pure sumpta diceret imperfectionem, etiamsi aliquid ei adiungatur, eamdem dicet imperfectionem adiunctam perfectioni.

5. Aliter probari solet haec opinio, quia, teste Aristotele, IV Metaph., ens et unum eamdem naturam significant; sed si unum diceret de formali puram negationem, non posset significare eamdem naturam quam ens, quia ens non dicit negationem, sed positivam naturam. Sed haec ratio etiam non convincit; nam, si unum, significando solam negationem de formali, esset alterius naturae ab ente, propter distinctionem quae est inter privationem et positivum, eadem ratione, quamvis de formali diceret ens cum indivisione, dicendum esset alterius naturae ab ente, saltem eo modo quo totum compositum distinguitur a materia vel subiecto, vel sicut distinguuntur caecus et Petrus. Aristoteles ergo dicit unum et ens dicere eamdem naturam, quantum ad totum positivum quod utrumque dicit, et recte etiam exponitur negative, scilicet, unum non dicere aliam naturam (utique positivam) ab ente. Sicut idem Aristoteles, I Phys., c. 1, dixit materiam et privationem esse idem, scilicet negative, quia privatio non dicit rem a materia distinctam; sic ergo in praesenti dici facile potest.

Quaestionis resolutio

6. Existimo sane diversitatem inter has sententias magis esse de modo loquendi, quam de re. Quia in re omnes conveniunt, unum in toto et adaequato suo significato, nihil aliud dicere quam ens indivisum, et indivisionem nihil addere enti nisi negationem divisionis; et consequenter necesse est ut omnes fateantur in uno nihil esse extra rationem entis, ut sic, praeter negationem solam; quia totum quod est ens, praeter id quod ei additur, est de essentiali ratione eius; sed sola negatio est quae ei additur; ergo illa sola est extra rationem eius; unde fit ulterius ut unum solum possit dici passio entis ratione negationis quam superaddit enti, quia solum est passio secundum quod dicit aliquid extra rationem entis. His autem in re positis, reliqua quaestio de significato formali †1 videtur solum esse de impositione nominis. In qua utraque opinio citata probabilis est, fundaturque in probabili modo concipiendi significatum huius vocis, unum. Nam quidam concipiunt, supposito ente reali, sola negatione divisionis illi superaddita constitui unum, et ideo dicunt unum de formali solum dicere praedictam negationem. Alii vero concipiunt unitatem non esse veluti quamdam privationem adiunctam enti, sed esse ipsam rei naturam seu entitatem, quae entitas vel essentia constituit ens; ut vero est entitas indivisa, constituit unum ens.

7. Posterior sententia eligitur.Exemplum totam rem illustrans. — Et hic modus concipiendi videtur mihi similior vero, ideoque posteriorem sententiam simpliciter probandam censeo. Primo propter rationem nunc tactam et insinuatam a D. Thoma, In I, loco supra citato, quia unum de formali dicit unitatem realem; sed unitas realis non est sola negatio; ergo est entitas ipsa sub negatione. Minor patet inductione; nam Deus dicitur unus ab unitate Dei, quae consistit in essentia indivisa; et similiter Petrus dicitur unus numero, quia habet unam numero naturam; unde unitas eius non consistit in sola negatione. Ac denique ex ipsis terminis constare videtur unitatem realem plus dicere quam negationem. Secundo, quia unum non dicitur univoce de ente rationis et reali, ut per se notum est; et tamen, si praecise consideres negationem, aeque potest attribui et denominare ens rationis, sicut reale; ergo signum est unum non dicere de formali solam negationem; alias denominatio unius aeque posset cadere in ens rationis et reale, quia significatio vocis potissimum attendenda est ex significato formali. Sicut nomina arte factorum censentur non significare solam figuram in significato formali, quia non aeque neque univoce dicuntur de rebus habentibus eamdem figuram in diversis materiis, ut serra non dicitur univoce de ferrea et cerea; sic ergo neque unum significabit solam negationem de formali, cum non aeque dicatur de omnibus quibus aeque potest convenire talis negatio; dicit ergo de formali ipsam entitatem indivisam. Atque hinc sumi potest tertium argumentum, quia unum prout est transcendens non dicit de formali aliquid supponens ens, et quasi adiacens et adveniens illi, sicut album dicit de formali albedinem; non enim sic intelligitur res esse una sicut alba; est enim una intime per suammet entitatem, alba vero est per formam supervenientem alteri entitati; ergo signum est unum non dicere de formali solam negationem, quasi superadditam entitati, sed ipsam intrinsecam entitatem indivisam. Ultimo, ex infra dicendis constabit ad hunc modum fere necessario esse sentiendum de aliis transcendentibus, bono et vero, quae non possunt de formali dicere solas relationes rationis, sed entitatem ipsam cum aliqua relatione vel denominatione huiusmodi; ergo idem sentiendum est de uno, nam si argumenta quae de ipso in contrarium fiunt quidquam probarent, eadem procederent de aliis transcendentibus.

Respondetur ad argumenta

8. Ad primum respondetur unum distingui ab ente radicaliter quidem (ut sic dicam) ratione negationis quam superaddit enti: formaliter vero non distingui per negationem tamquam per formam unius, sed per entitatem indivisam; itaque ens de formali dicit entitatem ut sic, unum vero dicit de formali eamdem entitatem ut indivisam.

9. Ad secundum respondetur assumptum illud esse verum in proprietatibus realibus propriissime sumptis et addentibus subiectis aliquid ex natura rei distinctum ab illis; in his enim verum est nomina significantia tales proprietates solere de formali significare praecise id quod proprietas addit subiecto; in his autem proprietatibus transcendentalibus quae non addunt aliquid reale, non oportet id observare; nam, ut non sint negationes tantum, vel omnino entia rationis, sed aliquo modo proprietatem realem significent, necesse est ut aliquo modo in formali suo significato includant entitatem ipsam.

10. Ad tertium respondetur unum in concreto dicere ipsum ens ut indivisum, unitatem vero in abstracto dicere entitatem etiam in abstracto ut indivisam, et huiusmodi unitatem significari formaliter per passionem unius; neque ex hoc sequitur aliquod incommodum; nam quod ens in concreto sumptum praedicatur quidditative de suis passionibus etiam in concreto sumptis, nullum est inconveniens; sic enim bonum est ens, et verum similiter, neque in his oportet servari ea omnia quae proprietatibus realibus et propriissimis conveniunt; ibi enim subiectum omnino praescindit a proprietate et a contrario, quia ex natura rei distinguuntur; hic autem nulla est talis distinctio, sed sola additio alicuius negationis vel denominationis, et ideo ens in eo quidem quod addit unum non includitur, ut supra dictum est; in ipso vero uno necesse est intime includi; neque inde sequitur processus in infinitum, quia ens et unum quoad positivum quod includit, omnino idem sunt, tum re, tum etiam ratione, nisi ob negationem adiunctam. Quod si loquamur in abstracto de unitate, illa non tam proprie dicetur includere ens quidditative quam entitatem seu essentiam; debet enim in his servari proportio, et quoad hoc saltem, in modo significandi, non est idem significatum formale unius et adaequatum eiusdem. Dico autem quoad modum significandi, quia in his simplicissimis res significata per abstractum et concretum eadem est, et ita idem sunt entitas et ens, unitas et unum, solumque differunt ratione et modo concipiendi et significandi. Quocirca nullus est processus in infinitum, quia sicut ens sua entitate est ens, entitas vero seipsa est entitas, et quo ens est ens, ut sic vero non concipitur tamquam id quod est, quamquam reipsa formalissime sit ipsum ens, ita eadem proportione loquendum est de uno et unitate; nam quoad rem positivam idem significant, solumque differunt quia unum significat ens seu entitatem sub indivisione. Tandem hoc modo nullum est inconveniens quod unum in re dicat totam perfectionem, quam dicit ens, quamvis illam non dicat sub eodem omnino conceptu seu formali ratione, quia non dicit illam praecise ut est perfectio vel entitas, sed ut est sub indivisione.