SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XV. DE CAUSA FORMALI SUBSTANTIALI
SECTIO IX. UTRUM TANTA SIT DEPENDENTIA MATERIAE A FORMA UT SINE ILLA NEC PER DIVINAM POTENTIAM CONSERVARI POSSIT, ET E CONVERSO

SECTIO IX. UTRUM TANTA SIT DEPENDENTIA MATERIAE A FORMA UT SINE ILLA NEC PER DIVINAM POTENTIAM CONSERVARI POSSIT, ET E CONVERSO

1. Rationalis forma naturaliter, caeterae supernaturaliter separatae possunt conservari .— Quoad dependentiam formae a materia, solum potest dubitari de materiali forma; nam de immateriali constat non solum virtute divina, sed etiam naturaliter posse manere sine materia. De reliquis autem formis Aristoteles et philosophi fortasse negarent posse ullo modo subsistere separatas a materia, quia existimarent dependentiam et inhaerentiam actualem in materia esse illis essentialem. Catholici autem, qui credimus Deum conservare accidens sine subiecto, dubitare non possumus (licet moderni quidam dubitent) quin possit etiam Deus substantialem formam materialem sine materia conservare, quia maior est dependentia accidentis a subiecto, quatenus accidens minus habet entitatis et actualitatis quam forma substantialis. Unde omnes Doctores statim citandi in hoc conveniunt de forma substantiali, quamvis de materia dissentiant.

Tractatur prior opinio de materia

2. De materia igitur est prima sententia negans posse Deum conservare materiam sine forma substantiali. Tenet D. Thomas, locis citatis sectione praecedenti, cum aliis sectatoribus eius ibi citatis, et praeterea Quodl. III, a. 1, indicatque eam Magister, in II, dist. 12, c. 5, ubi solum dicit materiam in principio creationis non fuisse prius carentem omni forma, quia tale aliquid corporeum existere non potest quod nullam habeat formam; non tamen declarat an loquatur de potentia absoluta, vel iuxta naturas rerum. Et eodem modo videtur loqui Hugo Victorinus, I de Sacrament., part. I, c. 4. Apertius loquitur Bonavent., dicta dist. 12, a. 1, q. 1; Hervaeus, Quodl. VI, q. 1; Aegid., in principio sui Hexameron, c. 1 et 2; Iandun., I Phys., q. 26; Zimar., Theorem. 15. Fundamentum praecipuum huius sententiae est quod materia formaliter ex se nullam habet existentiam, sed eam recipit formaliter a forma. Deus autem non potest dare effectum formalem sine causa formali, neque etiam potest conservare materiam sine existentia; ergo non potest conservare materiam sine forma. Nec refert quod esse existentiae, iuxta hanc sententiam, non sit primarius effectus formalis formae, tum quia, licet ob hanc causam possit per divinam potentiam manere effectus primarius sine hoc secundario, tamen e converso non potest secundarius dari sine primario, nam ab eo essentialiter pendet; tum etiam quia ad primarium effectum formae pertinet esse vel constituere proximum susceptivum existentiae, qui effectus nunquam separatur ab ipsa; nam etiam in Christi humanitate illum habet; non potest autem Deus constituere actum extra proprium susceptivum. Secundo ex Commentatore, quia materia est pura potentia; quidquid autem existit, est in actu; ergo repugnat materiam existere sine actu, quia alias simul esset in actu et sine actu; actus autem materiae est forma; ergo repugnat esse sine forma. Tertio, etiamsi materia habeat aliqualem existentiam partialem, habet illam pendentem a forma in genere causae formalis; sed non potest Deus per se supplere effectum causae formalis; ergo. Quarto, fieri solet haec ratio, quia si materia servaretur sine forma, esset in rerum natura aliquod individuum sub genere substantiae et non sub aliqua specie; nam materia esset in genere corporis, verbi gratia; et non pertineret ad aliquam eius speciem. Quinto, omne esse accidentale est a forma accidentali, et ideo nihil habere potest tale esse sine illa; ergo omne esse substantiale est a forma substantiali, et non potest esse sine illa; materia autem habet aliquod substantiale esse; ergo illud non potest esse sine substantiali forma. Aliae rationes solent multiplicari, sed non ingerunt novam difficultatem, et ideo inutile censeo in eis immorari.

Posterior sententia tractatur et priori praefertur

3. Contraria sententia est satis communis. Eam tenet Henricus, Quodl. I, q. 10; Scotus, In I, dist. 12, q. 2; et ibi Lichetus, Maironis, Bassolis, et alii scotistae; Richardus, q. 4; Gregorius, q. 1; Gabriel, q. 1; Marsilius, In II, q. 8; et in eam inclinat Soto, I Phys., q. 6; et mihi videtur haec sententia omnino vera, quia non solum non invenio claram implicationem contradictionis, verum etiam nec rationem satis verisimilem quae eam persuadeat. Et imprimis, quamvis teneremus existentiam esse rem distinctam ab essentia, nulla reddi posset sufficiens ratio cur non posset Deus illum actum ponere in sola materia; quia, licet secundum connaturalem ordinem ille actus recipiendus esset in tota natura vel integro supposito, tamen per divinam potentiam posset constitui in una parte, sicut existentia accidentalis naturaliter recipi non potest nisi in composito accidentali seu in supposito substantiali media accidentali forma, et tamen Deus facere potest ut maneat in solo accidente separato, et maiori ratione posset conservare esse substantiale in sola forma materiali substantiali; ergo etiam posset in sola essentia materiae ponere actum existentiae, quia, licet materia sit potentia ad formam, tamen revera est quaedam partialis essentia substantialis; quatenus ergo aliqua essentia est, poterit per existentiam actuari; nam existentia est actus essentiae. Neque est ulla ratio quae probet illum ordinem inter formam substantialem et actum existentiae, aut dependentiam illius existentiae a forma, esse adeo essentialem ut a Deo immutari aut suppleri non possit; nam forma non est ita causa existentiae ut intrinsece componat illam, cum supponantur esse entitates simplices condistinctae; causalitas autem formae, quae non est per intrinsecam compositionem, sed vel per dimanationem aut aliam similem rationem, potest a Deo suppleri, ut statim ostendam.

4. Nec vero dici potest materiam existentem per actum existentiae realiter distinctum iam habere formam, quia omnis actus est forma. Hoc enim axioma falsum est iuxta illam sententiam, etiam de actu actuante; auctores enim illius sententiae ponunt in uno supposito substantiali formam substantialem et actum existentiae realiter distinctum, et non admittunt duas formas substantiales; ergo existentia substantialis non est forma substantialis. Et ideo etiam dicunt existentiam creatae humanitatis posse suppleri per increatam existentiam Verbi, quia existentia non est forma; ergo si materia conservaretur cum actu existentiae realiter distincto a sua essentia absque alia forma, vere conservaretur sine forma, et ita esset in actu sine actu informante, non vero sine actu terminante. Adde nonnullos ex auctoribus qui ponunt existentiam realiter distinctam ab essentia concedere posse Deum conservare essentiam in rerum natura et extra causas sine existentia. In quo, licet apertam dicant contradictionem, tamen, supposito falso principio, consequenter loqui videntur. Cur ergo non admittent etiam essentiam materiae conservari posse in rerum natura et extra causas sine actu existentiae distincto? Nam ut res sit in rerum natura et extra causas, sufficit secundum ipsos esse essentiae; materia autem ex se et per se ipsam formaliter aliquod esse essentiae habet, quamvis partiale ac diminutum.

5. Germana a priorique conclusionis probatio .— Sed haec veluti ad hominem ex alienis principiis procedunt; ex propriis autem ratio a priori huius sententiae est quia materia, sicut habet suam partialem entitatem essentiae, ita et existentiae; existentia enim substantiae ita composita est sicut essentia substantiae, et ideo sine ulla implicatione vel repugnantia potest Deus sicut formam sine materia, ita et materiam sine forma conservare. Quia, licet proprium susceptivum (ut ita loquamur) completae et integrae existentiae sit completa natura vel substantiale suppositum, tamen pars naturae seu natura partialis capax est partialis existentiae sibi proportionatae, in qua potest per divinam potentiam partialiter sola subsistere, sicut quantitas in sua proportionata existentia per divinam potentiam separata existat. Nulla enim maior repugnantia afferri potest in existentia partiali materiae, quam in partiali existentia formae vel accidentali existentia quantitatis. Namque haec existentia partialis materiae non manat intrinsece a forma, sed solum naturaliter pendet ab illa, vel tamquam a conditione seu actuali dispositione naturaliter debita, vel ad summum ut a causa informante et per informationem suam per se concurrente et iuvante ad esse materiae; hic autem modus dependentiae facile potest a Deo suppleri sine repugnantia. Et de priori quidem, qui nobis probabilior visus est, res est clara, quia ille modus dependentiae est valde extrinsecus et a posteriori, et solum consistit in hoc, quod rei in tali statu constitutae vel carenti tali dispositione vel actu non debetur naturaliter esse. Potest autem Deus conferre esse, etiam praeter naturale debitum seu praeter ordinem naturalem, et ita potest conservare formam in materia sine naturali dispositione et animam in corpore sine naturali organisatione.

6. De posteriori autem modo dependentiae idem probatur, quia, licet secundum illum modum forma concurrat aliquo modo ut causa ad esse materiae, non tamen ut causa intrinsece componens illud esse aut proprium subiectum eius, sed ut causa tantum informans vel actuans et ut extrinseca, in hoc sensu quod est condistincta omnino ipsi effectui; huiusmodi autem causam Deus supplere potest efficiendo, etiamsi ipsa causet informando. Quod a contrario probatur de causa materiali, quae est intrinseca sicut formalis, et ideo non potest Deus illam supplere respectu illius effectus quem intrinsece componit. Potest tamen supplere causalitatem eius respectu alterius componentis seu formae, etiamsi materia in suo genere influat per se et ut vera causa in esse ipsius formae. Et hoc modo supplet Deus dependentiam accidentis a subiecto, etiamsi sit in genere causae materialis; et eodem modo potest supplere dependentiam substantialis forrnae corporeae a materia; quia, licet vere sit causalitas per se et materialis, tamen non est omnino intrinseca, id est, talis ut ipsa materia sit intrinseca pars talis effectus, sed est circa rem omnino condistinctam, sustentando illam. Hanc autem causalitatem quam materia praebet sustentando potest Deus supplere efficiendo; ergo eadem ratione poterit supplere causalitatem formae, non in compositum, sed in materiam, neque informando, sed efficiendo. Patet consequentia, quia aeque cessat tota ratio repugnantiae, quae in hoc consistit quod Deus non potest uniri per modum formae ad materiam, quod necessarium esset ad conservandum vel componendum compositum, non vero ad conservandam unam partem compositi sine alia. In quo par est ratio de materia ac de forma, quia non est de ratione partis essentialis actu existentis quod sit forma vel habeat formam, quia neque essentia talis partis hoc postulat, cum solum consistat in aptitudine ad formam, non vero in actuali unione, neque etiam existentia, cum solum extrinsece pendeat a forma modo iam explicato. Et tunc materia esset quidem in actu entitativo seu existentiae et in potentia ad actum formalem, in quo nulla est repugnantia aut difficultas, cum potentia receptiva necessario includat aliquam entitatem et actualitatem entitativam, ut supra declaratum est.

7. Deus sine forma materiam conservaturus quid novi debeat praestare .— Atque hinc obiter intelligitur per quam actionem possit Deus materiam sine forma conservare, aut quid novi oporteat ipsum exhibere ut illam conservet. Diversimode enim loquendum est iuxta diversos modos dependentiae materiae a forma supra tactos. Si enim materia solum pendet a forma ut ab actu seu dispositione consequenti, nulla nova actio necessaria est ex parte Dei ad conservandam materiam sine forma; sed si a principio crearet materiam solam sine forma, actio eadem omnino esset cum illa qua Deus actu creavit materiam sub formis, solumque constitisset miraculum vel praeternaturale opus in hoc quod Deus faceret illam actionem sine concomitantia alterius per quam induceret formam in talem materiam. Sicut si Deus crearet substantiam animae sine potentia intellectiva, per eamdem actionis illam crearet, et miraculum solum esset impedire naturalem dimanationem facultatis ab essentia; immo de facto anima Christi eadem actione creata est sine propria subsistentia ac aliae creantur, solumque in illa impedita fuit actio vel dimanatio propriae subsistentiae. Et proportionali modo loquendum est, si Deus velit conservare sine forma materiam quae iam est sub illa; nam expeliendo unam formam et non concurrendo ad introductionem alterius solum esset necessarium Deum continuare illammet actionem qua nunc conservat materiam, quia per illam sufficienter conservaret entitatem materiae in rerum natura et extra causas; miraculumque solum in eo esset positum quod Deus continuaret actionem conservativam materiae in eo statu in quo illi non deberetur esse et sine illis conditionibus quae ad naturalem modum existendi necessariae sunt.

8. At vero si materia pendet a forma ut a propria causa per se influente ad esse illius, sic necessarium erit Deum alio genere efficientiae et actionis supplere illam causalitatem formae; quia si illa causalitas formae per se necessaria est praeter communem influxum quo Deus nunc conservat materiam, non poterit cum hoc solo communi influxu Dei materia conservari sine causalitate formae nisi huius necessitas alio genere causalitatis suppleatur. Sicut, quando Deus conservat quantitatem sine materiali concursu subiecti, necessarium est ut speciali efficientia suppleat concursum illum subiecti, sine quo quantitas naturaliter esse non posset, et ideo dicimus longe diversa ratione conservare Deum quantitatem sine subiecto ab ea qua illam in subiecto conservabat, ut late tractavi III tomo III partis. Sic igitur necessarium esset in praesenti, servata proportione. Quaenam vero esset illa nova actio quam Deus adhiberet ad materiam conservandam sine forma, non est facile ad explicandum; dicimus autem illam fore actionem per modum absolutae et omnino independentis creationis, distinguique ab actione qua nunc conservatur materia, quia haec est per modum concreationis; quod quidem in materia caelesti, si conservanda esset sine forma, facile intelligi potest; in hac vero materia generabilium difficilius id est, nam actio per quam fit revera est absoluta creatio, ut in superioribus est declaratum, et ideo prior dicendi modus quoad hanc materiam semper videtur verisimilior.

Satisfit rationibus prioris sententiae

9. Rationes contrariae sententiae omnes fere solutae sunt ex dictis. Ad primam enim iam responsum est et falsum sumere, nempe omnem existentiam esse a forma ut ab intrinseca et quasi essentiali causa (est enim id verum de existentia completa substantiali, non vero de quacumque partiali), et illationem non esse necessariam, quia, esto intercederet ille naturalis ordo inter formam et existentiam, non inde fieret esse immutabilem per omnipotentiam Dei. Ad secundum respondent Scotus et alii committi aequivocationem in nomine potentiae et actus; nam materia dicitur pura potentia subiectiva, quae si in sua puritate sit, carebit actu informante; cum vero dicitur omnem rem existentem esse in actu, intelligitur de actu entitativo, quod non opponitur potentiae subiectivae, sed obiectivae tantum. Quam responsionem Iavellus et alii putant satis excludi impugnando potentiam obiectivam: sed non est quod haereamus in voce potentiae obiectivae, de qua fortasse est controversia de nomine, ut etiam Iavellus fatetur et inferius tractandum est; sed attendere debemus ad rem significatam, quae est res in esse possibili, sive dicatur possibilis a potentia obiectiva sive a potentia activa agentis; nunc enim nil refert. Rei autem possibili sic sumptae opponitur res in actu, et hoc sensu est verum rem existentem debere esse in actu; hoc autem esse in actu non opponitur purae potentiae subiectivae. Quod si in hoc sensu materia iam creata dicatur pura potentia, falsa est assumptio. Ad tertium satis iam declaratum est quomodo possit Deus supplere dependentiam naturalem quam habet materia in sua existentia partiali a forma.

10. Materia substantialem propriam stabilemque speciem sibi adscribit .— Ad quartum respondetur non magis procedere argumentum illud in materia sine forma quam in materia formata. Materia enim non habet aliam speciem substantialem et essentialem sibi, propterea quod sit sub forma vel sub hac vel illa forma. Dico autem substantialem et essentialem, quia agimus de materia prima, non de materia proxima, quae includit formas seu dispositiones accidentales, ratione quarum dicitur interdum specie differre; sed illa revera non est diversitas in substantiali differentia materiae, sed in accidentibus. Forma igitur non dat differentiam specificam materiae, sed composito. Unde, sicut eadem materia numero manet sub diversis formis, ita et eadem specie; si ergo materia sine forma existens esset individuum generis sub nulla specie contentum, etiam nunc est; vel certe, si nunc non est tale individuum (ut revera non est), neque etiam tunc esset. Unde simpliciter neganda est sequela, quia ad rationem materiae non spectat ut sit in specie hominis vel equi, sed in specie materiae; illa autem materia esset in aliqua specie ultima materiae, vel caelestis vel elementaris. Quare aliud est dicere in eo casu dari materiam quae in sua latitudine essentiae incompletae sub nulla specie ultima sibi proportionata contineretur, et falsum est hoc sequi; aliud vero est dicere dari materiam ex qua nullum individuum completum sub aliqua specie ultima substantiae completae contentum actu componeretur, et hoc fatemur sequi; nullum autem est inconveniens, sed est ipsamet assertio nostra, quia non est de essentia materiae quod actu componat tale individuum, sed quod apta sit illud componere. Ad quintum respondetur esse discrimen inter substantiam et accidens, quod accidens et forma accidentalis in tota sua latitudine sumpta convertuntur, quia omne accidens aliquo modo inhaeret, et ideo repugnat dari esse accidentale sine forma accidentali; substantia vero et forma substantialis non convertuntur; datur enim subiectum substantiale quod nullo modo est forma, et ideo dividitur substantia in materiam, formam et compositum. Quapropter non est necesse ut omne esse substantiale sit intrinsece et formaliter forma; nam in latitudine substantialis esse datur esse simpliciter et completum, et hoc est a forma proprie ac per se in suo genere; datur etiam esse partiale, quod non semper est a forma, nisi late loquendo, quatenus ab illa aliquo modo pendet, quam dependentiam Deus supplere potest, ut ostensum est.