SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XL. DE QUANTITATE CONTINUA
SECTIO IV. UTRUM RATIO ET EFFECTUS FORMALIS QUANTITATIS CONTINUAE SIT DIVISIBILITAS, VEL DISTINCTIO, AUT EXTENSIO PARTIUM SUBSTANTIAE

SECTIO IV. UTRUM RATIO ET EFFECTUS FORMALIS QUANTITATIS CONTINUAE SIT DIVISIBILITAS, VEL DISTINCTIO, AUT EXTENSIO PARTIUM SUBSTANTIAE

1. Circa hanc quaestionem diversitas est opinionum, quae ex parte posita est solum in diverso usu vocum, partim etiam in re ipsa.

Duae sententiae referuntur

2. Dicunt ergo multi auctores primam rationem quantitatis positam esse in hoc quod constituat quantum per se divisibile in partes eiusdem rationis, quatenus quantae sunt. Ita sentiunt aliqui discipuli D. Thomae, ut Soncin., V Metaph., q. 21, et Iavell., q. 20, et significat Capreolus, In II, dist. 3, q. 1, a. 3, ad ult. Scoti contra secundam conclus., et dist. 19, q. 1, ad 2 cont. primam concl.; et Albert., lib. I Phys., tract. II, c. 4; Scot., in Praedic., q. 18, ubi probat eam sententiam, primo, ex definitione quanti data a Philosopho, et explicata supra, 1 sect. Secundo, quia iuxta varios modos divisibilitatis dividuntur species quantitatis; nam et quantitas continua differt a discreta, quia est divisibilis in partes quae erant copulatae termino communi; discreta vero est divisibilis in ea quae terminum communem non habebant; et quantitas continua, quatenus divisibilis est secundum unam, aut duas, aut tres dimensiones, in plures species distinguitur. Tertio, quia haec divisibilitas per se primo convenit quantitati, aliis vero ratione illius.

3. Haec vero sententia aliis non probatur, sed aiunt extensionem partium, id est, quod res habeat partem extra partem, esse proprium munus quantitatis. Hanc sententiam, quantum ad priorem partem negantem divisibilitatem esse formalem rationem quantitatis, tenet Scotus, V Metaph., q. 9; et Anton. Andr., q. 10; qui in eo maxime fundantur, quod divisibilitas est quidam respectus, qui non potest esse essentia quantitatis, quae est res absoluta. Quae ratio non est magni momenti, nam divisibilitas potius intelligitur per modum cuiusdam capacitatis seu potentiae passivae, et ad summum concipi potest ut includens respectum transcendentalem; quod non repugnat entitati absolutae, praesertim accidentali, ut est quantitas. Quoad posteriorem vero partem docent illam, praeter citatos auctores, Durandus, In I, dist. 34, q. 1; Niph., lib. V Metaph., disp. IX; Lovan. et Soto, in Praedicam.; et quoad utramque latius Fonsec., V Metaph., c. 13. q. 1, sect. 2 et 3. Quorum praecipuum fundamentum esse potest quia divisibilitas non est id quod primo convenit quantitati, sed haec aptitudo convenit ratione extensionis; uniuscuiusque autem rei essentialis ratio est id quod primo ei convenit; ergo. Maior patet, nam res ideo est divisibilis, quia habet in se partium distinctionem: ergo haec est prior ratio quam ratio divisibilitstis; nec potest esse in quantitate alia ratio prior illa; nam, si quis quaerat cur quantitas habeat partium distinctionem, non poterit alia ratio reddi, nisi quia per se est talis naturae. Qualitates enim materiales habent distinctionem partium, quatenus sunt in subiecto quanto et extenso; et similiter substantia aut materia, quia quantitate affecta est, extensionem partium habet; at quantitas ipsa non per aliud, sed per sese, neque in ipsamet concipi potest alia prior ratio unde hoc habeat, nisi quia haec est eius essentia.

Extensionem esse rationem quantitatis cum concordia utriusque sententiae

4. Verumtamen, licet concedamus sententiam hanc veram esse quantum ad id quod affirmat, immerito tamen reprehendit priorem, nam auctores qui divisibilitatem ponunt rationem quantitatis, per eam nihil aliud intelligunt quam extensionem seu divisionem partium. Expresse enim Capreolus citato loco ait divisionem dupliciter accipi. Primo, ut dicit separationem partis a parte; et hoc modo divisibilitatem non esse de ratione quantitatis. Secundo, ut solum significat negationem unius ab alio; et ita dicit sumi cum divisibilitas ponitur ratio quantitatis. At vero partes esse extensas nihil aliud esse videtur, nisi quod una excludat aliam, vel non sit alia; idem ergo est divisibilitas quod extensio, quoad rem significatam, nisi quod illud nomen sumptum est ex aptitudine ad divisionem vel realem vel intellectualem, quatenus in quantitate et per quantitatem concipimus unam partem esse extra aliam. Quae quidem aptitudo in rigore sumpta, cum omnibus quae includit vel connotat, potius est proprietas quaedam quam ratio quantitatis; proprietas (inquam) non quidem addens quantitati aliquam rem vel modum realem ab ea distinctum, sed connotans tantum aliquid extrinsecum, sicut de attributis entis et aliis similibus saepe dictum est, et in sequentibus etiam dicetur. Non est autem novum in dialectica vel philosophia nomine proprietatis indicari radicem et essentiam rei. Aliud vero nomen sumptum est ex locali situatione rei quantae et partium eius; nam illud proprie ut extensum concipimus quod habet partes, extensum aut divisibile spatium occupantes. Unde, si attente res consideretur, non minus posterius nomen sumptum est ex proprietate quam prius, ut iam declarabo.

Quae extensio sit propria quantitatis, et circa hoc prior sententia

5. Maior difficultas est quomodo sit intelligenda haec extensio quae pertinere dicitur ad essentialem rationem quantitatis, seu ad primarium effectum formalem eius. Multi enim intelligunt ipsam distinctionem partium in propriis partialibus entitatibus earum esse extensionem essentialem quantitati, atque ita propriam, ut nulli rei fortnaliter convenire possit nisi per ipsam. Hanc sententiam insinuar Capreolus, loco supra citato; declarat enim divisibilitatem quam confert quantitas solum esse quod una pars non sit alia. Et latius idem habet In II, dist. 18, q. 1, ubi ait quod substantia sine quantitate non habet partes, et quod, si Deus conservaret materiam sine quantitate, illa non haberet partes, quia de intrinseca et formali ratione partium, ut partes sunt, est quantitas, ita ut, licet materia vel substantia materialis sit prior natura quantitate, utpote subiectum eius, tamen materia ut habens partes actu, non est prior, sed posterior natura quam quantitas, quia per ipsam habet actu huiusmodi partes et unionem eorum. Hanc opinionem sequitur Soncin., V Metaph., q. 19, et ideo q. 22 putat implicare contradictionem materiam conservari sine quantitate. Et haec sententia est valde vulgaris inter thomistas.

6. Fundamentum eorum est quia, si quantitas non conferret formaliter materiae hanc extensionem, supponeretur ex se habens aliquam extensionem ante quantitatem; at hoc est impossibile. Primo, quia superflua esset quantitas alia in materia; propter nullum enim effectum esset necessaria. Secundo, quia, cum materia sit pura potentia, non potest in ea intelligi distinctio partium nisi per quantitatem, nam actus est qui distinguit, VII Metaph., text. 49. Tertio, quia iam materia ante quantitatem esset composita, quod repugnat, cum prima compositio sit ex actu et potentia, VIII Metaph., text. 8, quae compositio non potest in materia secundum se praeintelligi. Confirmatur, quia sola extensio praedicto modo explicata est inseparabilis a quantitate, etiam de potentia absoluta; ergo signum est solam illam esse essentialem. Antecedens patet, quia in mysterio Eucharistiae ablata est a corpore Christi quanto omnis alia extensio praeter hanc, quod una pars corporis eius non esset alia, etiam in Eucharistia.

Extensio partium substantiae quoad entitatem non potest esse effectus quantitatis

7. Sed haec sententia mihi non potest ulla ratione probari; existimo enim duplicem distinctionem inter partes materiae quae quantitati subsunt considerandum esse: unam entitativam, alteram situalem. Materia enim quae est in capite sub quantitate capitis, et est res partialis distincta a materia quae est in pede, et situ distat ab illa. De situali ergo distinctione dubium non est quin a quantitate radicaliter proveniat; de entitativa vero id censeo falsum et impossibile.

8. Primo quidem, quia in universum censeo impossibile rem aliquam quae veram ac propriam realitatem habet, distingui ab alia simili per aliam entitatem a se distinctam. Primo, quia unaquaeque res simplex, sicut per seipsam est ens, ita per seipsam est una transcendentaliter; ergo per seipsam est in se indivisa et distincta a qualibet alia. Secundo, quia res esse distinctas nihil aliud est quam hanc esse hanc, illam vero esse illam, nam in his positivis, praeciso quocumque alio, fundatur sufficienter haec negatio, hanc rem non esse illam, in qua distinctio formaliter consistit. Tertio, quia alias procedendum esset in infinitum; nam, si una res esset distincta ab alia per aliam entitatem, quaero per quid distinguatur ab illa tertia entitate: si per seipsam, idem dici posset de prioribus entitatibus, et praecise propter hunc effectum superflua est illa tertia. Si per aliam, procedetur ulterius, et sic in infinitum. Ut in praesenti, si haec materia distinguitur ab illa materia per quantitatem, ab ipsa quantitate per quid distinguitur? Non certe per quantitatem, cum illa sit aliud extremum illius distinctionis; ergo per seipsam; ergo eadem ratione poterit per seipsam entitative distingui ab alia materia. Sicut etiam materia non distinguitur realiter a forma per quantitatem, sed per suam entitatem; ergo eodem modo potest una pars materiae ab alia entitative distingui per seipsam.

9. Secundo id declaratur, quia materia prius natura creatur et habet esse quam recipiat quantitatem; ergo prius etiam natura intelligitur ut habens totam entitatem suam, in qua recipiat totam quantitatem, et diversas partes suae substantiae, in quibus diversas partes quantitatis recipiat; ergo non habet a quantitate partium distinctionem. Respondent materiam ex se seu prius natura habere partes in potentia, non in actu. Sed interrogo quid sit habere partes in potentia; nam, si hoc sit habere illas unitas et componentes unum totum, et non ut entia actu divisa et distincta, sic verum est illas partes esse in potentia; tamen hoc nihil ad rem spectat, nam etiam sub quantitate continua illae partes sunt illo modo in potentia et non in actu, quamquam melius ac verius dicentur entia in potentia quam partes in potentia. Si autem habere partes in potentia sit revera non habere illas, sed expectare illas a quantitate, hoc plane est impossibile. Primo, quia illae partes sunt substantia; non potest autem quantitas formaliter dare aliquid substantiae. Secundo, quia illae partes sunt subiectum partium quantitatis; non potest autem accidens formaliter dare subiecto entitatem eius. Tertio, quia totum nihil aliud est quam partes eius simul sumptae et unitae; ergo si materia ex se et prius natura quam intelligatur habere quantitatem habet integram suam entitatem, habet etiam entitaten suarum partium.

10. Dicent fortasse hoc recte concludere de partibus quoad entitatem, non vero quoad partialitatem, seu quoad esse partium. Sed hoc etiam nihil est, quia esse partium supra entitatem earum nihil addit, nisi vel relationem praedicamentalem, quae est impertinens ad propositum, cum sit posterior compositione et unione partium, et inde resultans; vel unionem inter entitates partiales ad componendum unum totum, et haec etiam supponitur ordine naturae inter partes materiae eiusdem continui. Secundo, quia supponitur tota entitas materiae, et consequenter tota entitas partium eius, et non possunt supponi omnes ut actu divisa; id enim impossibile est; ergo ut unitae. Tertio, quia unio harum partium, qua per se et immediate consurgit totalitas entitatis materiae, non potest formaliter fieri per aliquod accidens, alioqui non posset ex illis partibus unum per se fieri, neque una substantia; est ergo etiam illa unio substantialis, et consequenter conveniens materiae ex se, et ut praevenit quantitatem.

11. Tertium argumentum sumitur ex illa hypothesi, quod Deus conservet materialem substantiam sine quantitate. Nemo enim (ut melius moderni auctores advertunt) rationabiliter negare potest id fieri posse a Deo. Nam, si Deus conservat quantitatem sine substantia, quomodo negari potest posse conservare substantiam sine quantitate, cum multo maior sit dependentia accidentis a substantia, quam substantiae ab accidente. Item, quia hae sunt res absolute et realiter distinctae; ergo sicut una sine alia, ita et vice versa altera sine altera conservari potest; de quo argumento videri possunt plura apud Gabriel., In IV, dist. 1, q. 1; Ocham., in Quodl. IV, q. 37; Scotum, In II, dist. 12, q. 2. Denique, quia ex ea hypothesi nulla probabilis contradictio inferri potest, ut iam ostendemus. Posito ergo illo miraculo, in substantia illa esset et conservaretur tota entitas partium materiae quae antea erat, ergo sicut antea erant entitative distinctae, ita etiam manerent entitative distinctae, quia non potest una res, ab alia realiter distincta, ita identificari cum illa, ut ex utraque fiat una simplex, quia illa non esset conservatio praeexistentium partium seu entitatum, sed conversio earum in unam tertiam simplicem; si ergo conservatur totaa materia, conservantur partes eius ut distinctae entitative; ergo illa distinctio non est formaliter per quantitetem, cum possit manere sine illa. Atque dcm argumentum fit de unione illarum partium; nam partes materiae non manerent in eo casu omnes inter se divisae; id enim non minus impossibile est quam quod quantum sit divisum in omnem suam partem; manebunt ergo unitae et componentes unam materiam; ergo haec etiam unio seu integritas substantialis non spectat ad primarium affectum formalem quantitatis.

Respondetur fundamento oppositae sententiae

12. An dicenda materia ante quantitatem habere aliquam extensionem.— Diversae opiniones .— Neque fundamenta contrariae sententiae sunt efficacia. Et in primo quidem petitur an illa distinctio et substantialis compositio quam intelligitur habere materia ex se et ex suis partibus substantialiter integrantibus ipsam prius natura quam recipiat quantitatem, dicenda sit extensio quaedam ipsius materiae. Quidam enim omnino negandum censent, ob argumenta in illo fundamento insinuata. Unde alii materiam dicunt habere quidem ex se partes integrantes, non tamen partes extensionis; seu habere partem et partem, non tamen partem extra partem. Ita Fonseca supra, cum Paulo Venet., c. 12, lib. V Metaph. Alii non dubitant eam extensionem appellare, quia, ut ex Capreolo supra referebamus, extensio partium solum est quod una non sit alia; sed hoc habent partes materiae ex se, et non per quantitatem; ergo habet materia ex se aliquam extensionem. Sicut etiam numerica distinctio censetur esse quaedam extensio; quomodo etiam multitudo angelorum potest dici habere extensionem discretam. Vel sicut qualitas intensibilis habet latitudinem graduum in sua entitate, quae posset dici quaedam extensio, iam vero habet proprium nomen, et dicitur intensio, eo quod tota illa latitudo circa eamdem partem subiecti versetur. Neque inde fit extensionem quantitatis non esse necessariam, quia est longe diversae rationis; illa enim est tantum entitativa, et quasi transcendentalis; haec vero est quantitativa, habens proprium effectum, quem mox declarabimus. Nec refert quod materia sit pura potentia, quia hoc non excludit quin habeat suam propriam entitatem, in qua potest ex se habere substantialem partium distinctionem et compositionem, nam ad hoc sufficit ut actu habeat suam partialem essentiam vel substantiam. Unde, licet prima compositio essentialis ac physica sit ex materia et forma, prima tamen integralis est ex substantialibus partibus materiae.

13. Auctoris mens .— Et quidem, quod ad rem spectat, optima est haec posterior responsio, et consequens ad ea quae diximus. An vero utendum sit voce extensionis, quaestio videtur solum de nomine; et ideo ad tollendam controversiam, vel omitti potest illa vox, dicendo habere materiam ex se multitudinem partium, non extensionem, vel certe uti possumus illa voce non simpliciter, sed cum addito, videlicet, vocando illam extensionem entitativam seu substantialem.

14. Unde ad confirmationem negatur assumptum, nimirum, in corpore Christi in Eucharistia nullam aliam extensionem reperiri praeter hanc, quod una pars non est alia; vel nullam aliam esse inseparabilem a quantitate. Nam in corpore Christi in Eucharistia, praeter substantialem distinctionem partium materiae, est etiam extensio partium quantitativa. Quia, licet partes illius corporis actu non sint extensae in loco, tamen actu sunt ita extensae et ordinatae inter se, ut, si non impedirentur supernaturaliter, deberent etiam actu habere extensionem in loco; quam extensionem habent a quantitate et impossibile est illa privari, si quantitate non privantur.

Vera extensio quantitatis declaratur

15. Dicendum ergo est extensionem quam confert quantitas in hoc consistere quod res affecta quantitate, ex vi illius nata est habere extensionem partium in ordine ad locum, ita ut ex natura talis accidentis occupare necessario debeat extensum locum. Unde ad usum terminorum distinguere possumus triplicem extensionem: una est entitativa, quae non pertinet ad effectum quantitatis, ut dictum est, sed potest inter partes substantiae et qualitatis reperiri sine quantitate. Alia dici potest extensio localis seu situalis in actu. Et haec est posterior quantitate. Alia denique est extensio quantitativa, quae dici potest situalis aptitudine, et in hac ponimus rationem formalem quantitatis. Quae declaratur inter duas materias seu duo corpora, nam quod materia huius corporis substantialiter ac realiter sit distincta a materia illius, non habet a quantitate, ut argumenta supra facta probant, sed a sua propria entitate. Quod vero illae duae materiae ita sint affectae, ut necessario debeant extendi seu separari loco, id provenit formaliter a quantitate. Quod ergo in diversis corporibus seu materiis quasi totalibus conspicimus, intelligendum etiam est in partibus eiusdem corporis seu materiae inter se unitis. Atque hanc sententiam sic expositam non aliter probamus, nisi a sufficienti partium enumeratione. Et quia hunc effectum non habet substantia materialis ex se, sed a quantitate, ut sect. 2 ostensum est; nullus autem effectus prior aut inseparabilior isto intelligitur a nobis in quantitate; ergo non potest eius essentialis ratio melius explicari, quam per hunc effectum formalem, cum essentialis ratio formae in habitudine ad suum effectum formalem consistat.

16. Obiectio.— Solutio .— Dices: haec extensio, ut explicata est, solum consistit in aptitudine quadam expellendi similem quantitatem ex eodem loco; haec autem aptitudo non potest esse essentialis ratio quantitatis, tum quia quantitas ut sic est actualis forma dans actu suum effectum formalem, et non aliquam aptitudinem; tum etiam quia si aliquam praebet aptitudinem, illa potius est proprietas quaedam quam essentialis ratio, sicut supra dicebamus de ratione mensurae, et de divisibilitate pro aptitudine sumpta, et idem est de aliis quae infra numerabimus. Respondetur imprimis fere nunquam nos posse rerum essentias, prout in re sunt, explicare, sed per ordinem ad aliquam proprietatem; satisque praestare videmur quando per eam proprietatem quae est prima omnium et proxima essentiae rei, eam declaramus. Deinde non dicimus essentiam quantitatis consistere in aptitudine expellendi aliud corpus, vel resistendi ne in idem spatium ingrediatur; nam haec aptitudo formaliter sumpta recte inter proprietates quantitatis numeratur. Sed dicimus esse formam dantem rebus corpoream molem, vel extensionem, esse essentialem rationem quantitatis. Quid vero sit habere molem corpoream, declarare non possumus nisi per ordinem ad hunc effectum qui est expellere similem molem ab eodem spatio, non quidem actu, cum per potentiam Dei absolutam impediri possit talis effectus servato formali effectu quantitatis, sed aptitudine, ut de corpore Christi in Eucharistia paulo ante dicebamus. Nec refert quod quantitas dum inest, actu faciat quantum, nam hoc ipsum est reddere corpus ita actu dispositum ut quantum est ex se requirat praedictam in loco extensionem. Ex forma enim actuali per se primo et absoluta necessitate solum sequitur in actu proprius et primarius effectus eius; alii vero effectus sequi possunt tantum in aptitudine, quia non sunt proprie effectus formales (licet vocari soleant secundarii), sed vel ad materiales reducuntur, vel ad effectivos per resultantiam naturalem.

17. Illatio ex dictis .— Ex quibus obiter intelligitur effectum formalem quantitatis proprius per extensionem quam per divisibilitatem declarari. Nam divisibilitas sumi potest, vel metaphysice et in ordine ad intellectum, intelligentem unam partem non esse aliam. Et hoc modo divisibilitas non convenit rebus per quantitatem, sed unicuique per suam entitatem. Unde etiamsi haec divisibilitas sumatur in ordine ad realem separationem, absolute et late sumptam, sive quocumque alio modo et a quovis agente fiat, sic etiam rem esse divisibilem in partes integrantes et eiusdem rationis non est effectus formalis quantitatis; nam, sicut potest Deus conservare duas materias distinctas sine suis quantitatibus, ita quamlibet earum posset in partes separare aut dividere; nulla est enim repugnantia, cum illae sint in re distinctae, ut ostensum est. Si autem divisibilitas sumatur in ordine ad actionem physicam, sive declaretur per designationem, sive per realem separationem, licet necessarie supponat quantitatem in re divisibili, non tamen ei proxime convenit ex vi effectus formalis quantitatis, neque ex vi illius solius. sed necessarium est ut interveniat etiam actualis extensio localis, seu situalis. Nam, si partes rei quantae actu non extendantur loco, non poterunt sensibiliter designari ut divisibiles, et multo minus poterunt realiter dividi per motum physicum. Nam physica divisio vel fit per repugnantiam et exclusionem unius partis, dum aliud corpus introducitur in locum eius, vel per aliam motionem vel alterationem physicam, quae etiam supponit corpus quantum et loco extensum. Quapropter haec divisibilitas valde remota est ad explicandam essentialem rationem quantitatis. Extensio autem, prout est declarata, est valde proxima et accommodata, quia nos non concipimus quantitatem nisi per corpoream molem; hanc vero concipere et explicare non possumus nisi per extensionem localem, aut saltem per ordinem ad illam.

Prima obiectio contra superiorem doctrinam

18. Sed adhuc supersunt nonnullae obiectiones. Prima est quia Deus potest conservare materiam sine quantitate extensam in loco seu spatio; ergo extensio, prout a nobis declarata est, non potest esse formalis effectus quantitatis; quandoquidem materia per suam entitatem sine quantitate habet capacitatem et aptitudinem ut extendatur loco.

19. Prima responsio .— Ad hanc obiectionem aliqui respondent negando assumptum, quia, sublata quantitate, non potest in partibus materiae relinqui extensio, quia non retinent ullum ordinem partes illae inter se; ergo multo minus retinere possunt in ordine ad locum. Patet consequentia, quia hic posterior ordo essentialiter supponit priorem. Et antecedens patet, quia ordo partium in toto pertinet ad essentialem effectum quantitatis. Propterea enim theologi communiter, In IV, dist. 10, aiunt corpus in Eucharistia retinere extensionem partium corporis inter se, seu in toto, quia ille est essentialis effectus quantitatis. Quod si interroges quomodo maneret substantia aquae, verbi gratia, absque quantitate, quoad existentiam in loco vel in spatio, respondent aliqui nullibi futuram, neque habituram realem praesentiam vel propinquitatem ad aliquod spatium. Ita sentiunt thomistae, qui idem putant de substantia spirituali nullibi operante, scilicet, nullibi esse, ut tractatur I p., q. 33, et infra, tractando praedicamentum ubi , nonnihil dicemus, et ostendemus hanc sententiam esse falsam; nulla enim res intelligi potest quae alicubi praesentiam suam realem non exhibeat, sive dicenda sit ibi esse localiter, sive non. Nunc ergo de substantia materiali quantitate privata facile admittemus non fore alicubi localiter circumscriptive seu illo physico modo quo corpora esse in loco consueverunt. Quaerimus autem ubi esset praesentialiter.

20. Secunda .— Alii ergo respondent partes illius substantiae confluxuras esse ad punctum indivisibile. Quam sententiam impugnat Soto, in praedicamento Quant., q. 2, quia, seclusa quantitate, substantia materiali non potest moveri localiter; ille autem fluxus ad idem punctum non fieri sine motu locali. Sed non est reiicienda illa responsio ut impossibilis, quia sine dubio posset Deus in puncto constituere totam illam substantiam absque novo miraculo, quia iam non esset repugnantia naturalis inter partes eius. Et, licet substantia sic existens non sit mobilis modo physico, vel contactu physico, esset tamen mobilis eo modo quo substantia spiritualis, praesertim a Deo. Est tamen falsa illa sententia, quatenus ponit illum modum ut unicum et necessarium, quod statim ostendam.

21. Alii ergo dicunt in eo casu illam substantiam posse collocari vel in spatio indivisibili, modo praedicto, vel in spatio divisibili, ita tamen ut tota esset in qualibet parte eius; quia, cum extensionem non haberet, non posset esse tota in toto et pars in parte; ita tenet Fonseca supra. Qui etiam addit utrovis modo conservaretur illa substantia, non habituram illam praesentiam per motum successivum, sed per instantaneam mutationem factam in eodem instanti in quo substantia privaretur quantitate; qua mutatione omnes partes illius substantiae collocarentur in puncto, vel in omnibus partibus spatii, etiam distantibus, sine transitu per medium.

22. Auctoris responsio .— Ego vero possibile quidem existimo substantiam illam constitui in toto spatio et totam in qualibet parte, nam, si Deus in sacramento Eucharistiae ita posuit corpus Christi etiam quantum, multo magis posset id facere in substantia materiali privata quantitate. Non tamen existimo hunc modum esse possibilem sine novo miraculo, etiam posito priori de separatione substantiae a quantitate. Quia non est connaturale materiali substantiae vel partibus eius ut habere possit realem praesentiam in diversis locis, etiam partialibus, ut constat, quia sub quantitate illam non habent, nec per quantitatem impediuntur quominus illam habeant, sed ipsamet substantia materialis ex se habet hanc limitationem. In quo magna est differentia inter illam etiam nude sumptam et substantiam spiritualem, nam haec natura sua est apta ad illum modum existendi in loco divisibili, quasi per replicationem praesentiae totius substantiae suae in omnibus partibus loci sibi adaequati; at vero substantia materialis natura sua non est capax talis praesentiae; ergo nec per ablationem quantitatis fieret naturaliter capax illius.

23. Unde ulterius addo sine causa existimari hunc modum praesentiae necessarium ut materialis substantia quantitate privata in spatio seu loco divisibili conservetur. Primum, quia si Deus duas materiales substantias simul conservaret sine quantitate, non esset necessarium eas in eodem spatio simul constituere, ita ut ubi una integra esset, ibi necessario esset tota alia; quae enim fingi potest huius rei necessitas? Posset ergo unam hic, aliam Romae constituere, sicut duo angeli sunt in diversis locis. Ergo, pari ratione, si conservet sine quantitate plures parteseiusdem materiae, non necessarium est ut omnes illas simul faciat praesentes loco, ita ut ubi est una, necessario sit alia. Patet consequentia, quia sicut duae materiae, ita et duae partes eiusdem materiae realiter †6 distinguuntur inter se; quod autem partes sint unitae, non tollit earum distinctionem; ergo nec tollit quominus distinctis locis seu spatiis partialibus possint esse praesentes. In quo non recte comparatur substantia materialis carens quantitate, cum substantia angelica; quia haec non habet partium multitudinem, per quas possit distinctis locis partialibus adesse; illa vero huiusmodi partes retinebit.

24. Confirmatur et declaratur exemplo, nam si vas plenum vino aqua mixto privaretur quantitate, et tota substantia vasis et liquoris contenti in illo conservaretur, non oporteret substantias vasis et liquoris in eodem puncto constitui; ergo etiam substantiae aquae et vini, quamvis inter se sint imperfecte mixtae, non necessario collocarentur ambo in eodem puncto aut spatio; ergo, etiamsi ille liquor esset pura aqua, non esset necessarium omnes partes eius dicto modo collocari in eodem puncto aut spatio. Quid enim ad haec refert quod partes aquae sint magis unitae inter se quam cum partibus vini, cum illa unio non tollat distinctionem, ut dictum est? Praeterea, qui ponit substantiam Petri, verbi gratia, quantitate privatam, esse praesentem toti spatio in quo antea erat cum sua quantitate, revera admittit partes illius substantiae manere praesentes eisdem spatiis partialibus et inter se distantibus quibus antea erant; nam substantia capitis maneret in illo superiori spatio, et substantia pedis in inferiori; solum additur quod etiam vice versa caput est in inferiori loco, et pes in superiori. Cur ergo repugnabit conservare (ut ita dicam) unam simplicem praesentiam in singulis partibus absque illa repetitione? Non enim propterea habebit substantia maiorem partium extensionem, sed habebit unicum tantum, et non saepius seu infinities replicatam, sicut in alio casu.

25. Veram ergo esse existimo sententiam, quam tenet Soto supra, in eo, scilicet, casu conservari posse substantiam illam praesentem secundum se totam toti spatio in quo antea erat, et secundum partes suas partibus eius. Immo, si Deus nolit adiungere aliam mutationem praeter ablationem quantitatis, ex natura rei ita manebit. Quod sic declaro, quia nunc dum substantia est sub quantitate, licet mediante illa constituatur in loco, praesentia tamen in spatio in quo substantia quanta esse concipitur, non solum est modus quantitatis, sed etiam ipsius substantiae; quia, cum substantia et quantitas diversae res sint, licet una sit intime in alia, necesse est ut modus praesentiae unius sit distinctus a modo alterius, quia unamquamque earum intrinsece afficit et cum illa identificatur. Si ergo auferatur quantitas et conservetur substantia et nulla alia mutatio localis in substantia fiat, manebit substantia cum eadem praesentia substantiali, et cum eadem distantia vel propinquitate ad centrum et polos mundi; atque ita manebit praesens tota eidem spatio et per partes eisdem partibus spatii.

26. Neque inde fit manere quantam, quia non maneret cum mole corporea, neque extensa quentitative, sed tantum praesentialiter; neque obsisteret aliis corporibus, quominus illud spatium replere possent; neque partes eius diversis partialibus spatiis adessent, eo quod non possent, aut repugnaret esse in eodem; sed, quia cum utroque modo esse possent, inventae sunt praesentes illis spatiis, et mutatae non sunt; vel certe quia ex voluntate Dei ita sunt constitutae.

27. Unde etiam colligitur quomodo accipiendum sit, ut sit verum, quod frequenter dicitur, constituere partem substantiae extra partem esse effectum formalem quantitatis, quod Soto supra simpliciter admittit; dicit tamen esse effectum formalem secundarium et extrinsecum, et ideo posse de potentia absoluta conservari sine causa formali. Quod idem dicit de unione partium. Sed non placet haec responsio, quia est valde lubrica et confusa; non enim intelligitur qualis sic illa causalitas formalis extrinseca. Et in universum falsum est suppleri proprie aliquen effectum formalem sine causa. Dicendum ergo est illam particulam extra variis modis sumi posse, nam partem esse extra partem potest sumi entitative tantum. Et hoc modo non est effectus quantitatis, sed ipsiusmet entitatis rei. Secundo, potest dici extra partem praesentialiter tantum, sicut unus angelus potest dici esse extra hominis corpus cum est in alio loco. Et hoc extra non est effectus formalis quantitatis, sed ipsius modi praesentiae. Tertio, dicitur una pars esse extra aliam per naturalem repugnantiam essendi intra. Et sic spectat ad formalem effectum quantitatis et non reperitur in corpore carente quantitate. Quarto, addi potest ut esse extra dicat actualem situm localem quantitativum, et hoc spectat ad praedicamentum ubi , aut situs, ut postea videbimus.

28. Unde falsum etiam censeo quod partes substantiae materialis quantitate privatae, necessario maneant confusae et inter sese omnes immediate copulatae quoad substantialem unionem. Ut enim demus ita fieri posse, si Deus velit, tamen quod ex necessitate ita futurum sit nulla verisimili ratione suaderi potest. Itaque existimo, si Deus corpus humanum sine quantitate servet et nullum addat miraculum vel extraordinariam mutationem, fore ut substantia manus sit immediate coniuncta substantiae brachii et non capitis, et sic de caeteris; nam iuxta veram sententiam, partes substantiales integrantes hanc substantiam non uniuntur immediate per superficies quantitativas, ut recte attigit Soto supra, et ex dictis hic a nobis constare potest et magis constabit ex dicendis; sed uniuntur proprio nexu et vinculo substantiali. Cum ergo ab eis separatur quantitas, retinere possunt eamdem unionem substantialem quam inter se antea habebant, nulla nova unione inter eas facta; ergo quae antea uniebantur immediate, ita postea manebunt; quae vero solum uniebantur interventu aliarum partium, conservabuntur. Quo fit ut, si ordo partium in toto solum entitative et substantialiter sumatur, non pertineat ad effectum formalem quantitatis, sed ad ipsammet substantialem compositionem talis rei. Sicut ordo graduum in qualitate, a primo, verbi gratia, ad octavum, non est effectus alterius rei, sed pertinet ad intrinsecam integritatem talis entitatis. Cum ergo auctores dicunt ordinem partium in toto esse effectum formalem quantitatis, intelligendum est de tali ordine, ratione cuius ex natura rei partes illae necessario habiturae sunt ordinem similem in loco, nisi impediantur, qui, uno verbo, dici potest ordo quantitativus.

Secunda obiectio solvitur

29. Alia obiectio sumi potest ex condensatione et rarefactione; nam videmus eamdem quantitatem naturaliter posse occupare maiorem et minorem locum sine additione vel diminutione quantitatis; ergo non consistit effectus formalis quantitatis in radicali extensione partium in ordine ad locum, id est, quod sint ita affectae st sese excludant ab eodem spatio. Patet consequentia, quia sub eadem quantitate eaedem partes coarctantur ad brevius spatium. Haec obiectio tangit quaestionem physicam difficillimam, de modo quo fit condensatio, quam hic obiter tractare non possumus. Si ergo teneamus quantitatem amitti in condensatione et acquiri in rarefactione, erit facilis responsio, quantum ad praesentem spectat difficultatem; tamen incidetur in alias non minores, nimirum an materia simul cum quantitate acquiratur vel amittatur, an vero eadem manens informetur maiori et minori quantitate; utrumque enim habet maximam difficultatem. Tenendo autem non addi neque auferri quantitatem, sed modum eius mutari in condensatione et rarefactione, dicendum est quantitatem quidem extendere substantiam et dare illi corpoream molem; tamen, ex se et absolute sumptam, non determinare certum terminum in illa extensione considerata in ordine ad spatium quod replere potest, sed iuxta modum maioris et minoris condensationis huius extensionis terminum definiri. Quod fit absque penetratione proprie sumpta, quia fit per intrinsecam mutationem in modo ipsius quantitatis. Sed de hoc alibi latius.

Tertiae obiectioni satisfit

30. Ultima obiectio, vel potius interrogatio esse potest quo modo ad essentialem rationem quantitatis pertineat praedictam extensionem et molem tribuere substantiae; nam videtur potius per se convenire quantitati ut ipsa in se habeat hanc molem et extensionem partium, consequenter autem et secundario, ut illum tribuat substantiae. Respondeo utrumque per se primo convenire quantitati sine repugnantia, quia quidquid quantitas habet, ad substantiam et propter substantiam habet. Itaque instituta est primario quantitas ut hunc effectum tribuat substantiae, et ideo talis naturae facta est ut partibus constet, quae natura sua sese expellant ab eodem spatio; quae partes adhaerentes partibus materiae illam proprietatem illis communicant; atque inde ad materiales formas et alia accidentia corporalia derivatur.