SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXI. DE ESSENTIA ENTIS FINITI UT TALE EST ET DE ILLIUS ESSE EORUMQUE DISTINCTIONE
SECTIO X. QUOS EFFECTUS HABEAT EXISTENTIA, ET IN QUO DIFFERAT IN HOC AB ESSENTIA

SECTIO X. QUOS EFFECTUS HABEAT EXISTENTIA, ET IN QUO DIFFERAT IN HOC AB ESSENTIA

1 Explicatis causis existentiae, opportune sequitur tractatio de effectibus eius, quoniam ex eis sumi etiam solent ab aliquibus. indicia alicuius distinctionis realis vel ex natura rei inter essentiam et existentiam; nos autem, e contrario, existimamus hinc posse confirmari doctrinam de identitate earum.

Exponitur quaestionis titulus

2. Potest autem comparari existentia in ratione causae vel ad essentiam cuius est existentia, vel ad res alias; hic non agimus de priori comparatione, sed de posteriori; nam de priori satis dictum est in superioribus, et omnes in hoc conveniunt, quod existentia respectu essentiae existentis habet rationem actus, et causam formalem imitatur. Omnesque similiter docent non esse proprie et in rigore formalem causam. Quod nos facillimo negotio declaramus, quia propria causa formalis distinguitur ex natura rei a subiecto in quo suum effectum formalem habet, et cum eo facit veram et realem compositionem; existentia vero ex natura rei non distinguitur ab essentia, et ideo non potest esse vera forma, neque actus physicus, sed metaphysicus, et modus ita intrinsecus ut non distinguatur a re quam modificat, sicut differentia est actus generis, et non est propria forma eius. Qui autem sentiunt existentiam ex natura rei distingui ab essentia, difficilius id declarant; tamen qui dicunt non distingui realiter, sed modaliter tantum, dicere possunt modum rei latius patere quam formam, quamvis se habeat per modum actus aut formae. Habentque exemplum subsistentiae, quo id declarent; est enim subsistentia modus naturae ex natura rei distinctus ab illa, non tamen proprie forma, cum neque sit accidens, nec possit esse forma substantialis, cum supponat integram et completam substantialem naturam quam modificat, ut latius infra dicemus. Ad hunc ergo modum loqui debent hi auctores de existentia. Qui vero existimant actum existentiae esse [rem] †14 realiter distinctam ab essentia, difficilius possunt rationem reddere cur non sit proprie forma. Tamen etiam uti possunt argumento facto, quia non est forma accidentalis, ut ostensum est, et substantialis esse non potest, cum supponat perfectam et completam formam. Item, quia alias formaliter constitueret ipsam essentiam et naturam. Item est argumentum theologicum, quia iuxta eam sententiam actus existentiae potest suppleri absque informatione; sic enim aiunt Verbum supplere existentiam humanitatis, cum tamen illam non informet; ergo existentia naturae creatae ex vi modi actuandi illam non petit ut sit vera forma. Nec vero id habet ratione suae entitatis, quia non est accidens; ergo non est proprie forma, sed est quidam ultimus terminus et actus essentiae. Dicitur tamen imitari formam, quia est id quo essentia sub tali ratione constituitur, et quia illam ultimate terminat et de potentia in actum reducit, sicut punctus dici potest comparari ad lineam per modum formae, quatenus constituit illam terminatam, sub qua ratione actuat illam; non tamen est propria forma.

3. Potest vero obiici quia essentia est causa materialis existentiae; ergo existentia est causa formalis, nam haec duo quasi correlative se habent. Respondetur in nostra sententia negando antecedens. Alii vero dicere consequenter debent, cum eadem proportione, essentiam imitari quidem causam materialem et receptivam, non tamen esse proprie et in rigore materiam vel subiectum. Semper tamen eis relinquitur explicandum quis sit hic effectus formalis, seu quae formalis actualitas quam det existentia alteri rei a se distinctae, cum non possit esse ipsa actualitas entitativa, et omnis alia superaddita et distincta a subsistentia vel inhaerentia nec possit esse necessaria, nec intelligibilis, ut in superioribus fuse ostensum est.

4. Proprius ergo sensus huius dubitationis est de effectibus et causalitate quam existentia circa res alias habere potest, vel potius res existens ratione existentiae. Et potest versari quaestio in omnibus generibus causarum. Omittamus tamen nunc causam finalem, eo quod eius causalitas valde intentionalis sit, propter quod est philosophicum dogma ab omnibus receptum, finem, ut causet, non requirere actualem existentiam, quia solum metaphorice movet ut apprehensum, ideoque sufficit illi esse obiectivum in intellectu. Quamquam finis revera non causet nisi in ordine ad suam existentiam, et ea ratione posset attribui existentiae boni apprehensi causalitas finalis; existentiae (inquam) non iam exercitae, sed apprehensae in ipso bono quod habet rationem finis, quia bonum non movet, nisi prout est in re, aut esse vel futurum esse vel posse esse apprehenditur, de qua re satis in superioribus dictum est disp. XXIII.

Possitne existentia causalitate formae aut materiae quippiam causare

5. Prima sententia .— De causalitate igitur materiali et formali fere omnes qui distinguunt realiter vel ex natura rei existentiam ab essentia dicunt existentiam formaliter ac proprie nunquam exercere circa aliam rem munus causae formalis vel materialis; immo, neque esse conditionem per se necessariam et ordine naturae antecedentem ad causalitates harum causarum, quamvis secundum durationem temporis sit conditio necessaria, et secundum ordinem naturae consequens ad praedicta causarum genera. Declarantur haec et probantur simul. Nam materia prima, verbi gratia, non recipit formam per existentiam suam, sed per entitatem suae essentiae, nam potius ipsa, mediante forma, recipit existentiam, et similiter substantia non recipit accidentia in sua existentia, sed in entitate essentiae; ut in Christi humanitate, si intelligamus eam existentem per increatam existentiam Verbi, intelligimus accidentia humanitatis recepta †15 in ipsa secundum entitatem essentiae, et non in increata existentia Verbi. Et ratione potest probari haec pars, quia existentia ut sic dicit rationem actus et non potentiae, propter quod a multis vocatur actus ultimus; ergo existentia ut sic non potest esse ratio recipiendi aliquid, quia hoc est munus potentiae; ergo nec potest esse ratio alicuius causalitatis materialis. Atque hinc constat altera pars de causa formali, nam hae duae causae se mutuo respiciunt et proportionem inter se servant; si ergo materia non causat vel recipit per existentiam, sed per essentiam, nec forma informat per suam existentiam, sed per essentiam.

6. Ex quo ulterius necessario sequitur has causas non indigere formaliter, neque secundum naturae ordinem, existentia ad causandum, quia materia non habet esse nisi per formam; ergo prius natura recipit formam quam existat; ergo etiam forma prius natura informat, quam ratione illius detur existentia materiae vel toti composito; ergo etiam prius natura quam ipsa habeat existentiam, quia non habet illam nisi in toto composito. Quod saltem verum est in formis materialibus, nam anima rationalis prius quidem natura habet existentiam quam informet, id tamen non est propter necessitatem informandi, sed propter excellentiam talis rei. Et confirmatur de formis accidentalibus, quae sunt dispositiones ad formam substantialem, nam prius natura disponunt ad illam quam existant; disponunt enim materiam et existunt in composito, et tamen disponere partim pertinet ad causam materialem, quatenus est quaedam determinatio materiae, partim ad formalem, quatenus coarctatio materiae ad hanc formam fit per informationem caloris vel alterius similis dispositionis ultimae.

7. Refutatur .— Haec doctrina consistere non potest cum fundamento posito de identitate essentiae et existentiae, et ideo, ut veritatem declaremus, advertendum est aliud esse loqui de re ipsa secundum se, aliud prout voce existentiae significatur, et ut concipitur abstracto et praeciso conceptu illi correspondenti. Rursus est advertendum aliud esse loqui de existentia ut sic, aliud de hac vel illa existentia; nam, priori modo loquendo, manifestum est existentiam ut sic ex se non postulare causalitatem materialem vel formalem circa alteram rem; immo, quo perfectior est existentia, eo magis abstrahit et separata est ab huiusmodi causalitatibus, ut constat non solum de existentia Dei, sed etiam de existentia angelica et de quacumque completa substantiali existentia. Agimus ergo de existentia in tota sua latitudine, an, scilicet, intra illam sit aliqua existentia quae huiusmodi causalitatem participare possit; et consequenter an ratio existentiae ut sic, licet non requirat, permittat saltem hoc causalitatis genus.

8. Dico ergo primo: existentia actualis est omnino necessaria ad exercendam causalitatem materialem et formalem, non solum in duratione temporis, sed etiam in antecessione seu ordine naturae. Et primum quidem in duratione temporis, omnes conveniunt, quia causalitas materiae vel formae, si ad compositum referatur, consistit in actuali et intrinseca compositione eius; si vero referantur ad invicem, consistit in hoc quod materia sustentet formam, et forma actuet materiam, et ita sese mutuo foveant et conservent in esse. Non potest autem intelligi quod hoc munus invicem exerceant, vel totum componant, nisi actu existant; alioqui neque compositum actu existet, sed erit possibile vel in esse obiectivo, et similiter causalitas non erit in actu, sed in patentia et in esse obiectivo.

9. Atque haec eadem ratio, si recte ponderetur, probat existentiam rei quae actu est causa materialis vel formalis praerequiri ex intrinseca ratione talis causalitatis actualis; et consequenter non tantum in eadem duratione sed etiam in antecessione naturae esse necessariam. Primo quidem, quia, si causa actu causat, necesse est ut causalitas ipsa in rerum natura existat; ergo necesse est ut procedat a causa existenti ut sic; ergo non solum secundum temporis durationem, sed etiam secundum naturae ordinem praerequiritur existentia in causa ut ab ea procedat actualis causalitas. Primum antecedens probatur, quia si causalitas iam est in actu, ex hoc praecise est extra causam suam, quantum esse potest; ergo ex hoc etiam est existens. Caeterae autem consequentiae sunt evidentes, quia non potest aliquid existens, nisi a re existenti, realiter causari.

10. Secundo, quia creatura nihil potest realiter causare, nisi secundum ordinem naturae prius ipsa causetur et fiat ab aliqua causa efficienti; ostensum autem in superioribus est omnem efficientiam terminari ad aliquod esse existentiae, quia terminatur ad aliquod esse in actu extra causas; ergo etiam secundum ordinem naturae esse existentiae causae materialis et formalis supponitur causalitati earum. Maior videtur per se evidens, quia creatura, dum non intelligitur causata seu effecta, non potest intelligi ut ens in actu, sed tantum in potentia; ut sic autem non potest intelligi actu causans. Quia, si ipsa non est extra causas, sed in earum potentia, quomodo potest aliquid extra causas constituere? Et, ut in particulari loquamur et res sit evidentior, quomodo potest materia actu unir' formae vel sustentare illam, si ipsa non est actu, sed in potentia tantum? Non potest autem ipsa esse actu, si non sit actu effecta. Et similiter forma non potest actu informare materiam, nisi creata sit vel de potentia materiae educta. Scio solere responderi creari vel educi prius natura quoad esse essentiae. Sed iam supra demonstravi hoc esse essentiae, cum non sit potentiale tantum, sed actuale et extra causas, etiam esse verum esse existentiae, neque ens creatum requirere formaliter aliud esse ad existendum.

11. Tertio, quia actualis existentia materiae (et idem est de forma) necessaria illi est ad causandum in eodem saltem temporis instanti, ut omnes fatentur, et non est necessaria ut consequens causalitatem eius, alioqui seipsam causaret, nam causaret suum esse, ergo est necessaria ut antecedens causalitatem eius ordine naturae. Patet consequentia, quia haec necessitas non est per accidens et ex mera concomitantia, alioqui impediri posset saltem per divinam potentiam, atque ita fieri posset ut materia esset actu unita formae et forma materiae extra causam efficientem, et tamen quod nullam haberent existentiam; hoc autem nec mente concipi potest.

12. Existentia materiae et formae est in re id per quod causant .— Dico secundo: existentia materiae (et idem proportionaliter est de forma) in re ipsa est id per quod materia causat in suo genere; secundum modum autem significandi et concipiendi apprehenditur ut conditio necessaria seu ut modus constituens rem in statu sufficienti ad causandum. Prior pars

huius conclusionis sufficienter constat ex dictis de identitate existentiae et actualis essentiae; materia enim non causat nisi per entitatem actualem suae essentiae; nam secundum eam est in potentia ad formam et in ea recipit illam; sed in re essentia actualis materiae non differt ab existentia illius; ergo realiter recipit formam in existentia sua, seu in seipsa existente, ut existens est. Confirmatur et declaratur, quia neutra ex his causis exercet suum munus seu causalitatem nisi in quantum est ens actu, prout, scilicet, ens actu distinguitur ab ente in potentia obiectiva; sed huiusmodi ens actu formaliter et intrinsece constituitur per esse existentiae, ut supra probatum est; ergo utraque ex his causis causat actu prout constituta per esse actualis existentiae; illa autem constitutio est per omnimodam identitatem in re, ut ostendimus; ergo causat in quantum est suamet existentia.

13. Obiectioni satisfit .— Dices materiam non causare in quantum ens actu, sed in quantum est ens in potentia. Respondetur in his vocibus esse magnam aequivocationem, tum a potentia receptiva ad obiectivam, tum ab ente simpliciter seu completo ad ens secundum quid seu partiale. Materia igitur causat quatenus est in potentia receptiva formae, et consequenter causat quatenus formam materialem continet aliquomodo, scilicet, in potentia passiva, et ideo etiam dici potest esse ens simpliciter et completum, non in actu, sed in potentia. At vero non causat quatenus habet esse materiae (quod est esse partiale et secundum quid) in potentia, sed in actu, et ita non causat prout in suo gradu est ens in potentia obiectiva, sed ut in actu. Et hoc modo esse ens in actu, id est, extra causas et extra nihil, et esse in potentia receptiva alterius actus, non sunt opposita, sed potius per se subordinata; non enim potest potentia esse in proxima aptitudine, seu in statu in quo apta sit ad recipiendum suum actum, nisi ipsamet aliquid habeat actuale entitatis, cum potentia ipsa realis ens reale et extra causas esse debeat, quae omnia supra, disp. XIII, late tractata sunt. Et confirmatur tandem haec pars, nam causa debet esse proportionata effectui et causalitati suae; sed causalitas materiae vel formae, eo modo quo ab ea progreditur, est aliquid existens extra causas, et terminatur ad rem prout est aliquid extra causas, ut supra ostensum est; ergo etiam ipsa causat ut existens est; ergo causat quatenus in re est suamet existentia.

14. Existentia a nobis non concipitur nisi ut modus ad causandum requisitus .— Altera conclusionis pars, quae solum spectat ad modum concipiendi et significandi, declaranda est ex dictis supra de distinctione rationis inter essentiam et existentiam; significatur enim existentia hac voce ut praecisa et ut ratione distincta ab essentia; ut sic autem non concipitur ut sufficiens ratio causandi aliquid extra essentiam cuius est existentia, sed solum ut ratio seu modus essendi ipsiusmet essentiae; neque enim potest forma vel materia causare nisi suammet essentiam communicando, et ideo existentia, ut praecise concepta, non est ratio proxima et physica recipiendi vel informandi, sed essentia existens. Propter hanc ergo causam merito dicitur existentia ut sic concipi et significari potius ut conditio vel modus constituens rem in sufficienti statu ad causandum, quam ut causa seu ut proxima ratio causandi. Et confirmatur, nam causalitas exercetur per physicas entitates prout in re sunt, et non per gradus aut modos metaphysice conceptos aut praecisos; ut formalis causa physice constituens hominem non est rationale, sed anima rationalis, quamquam metaphysice dicatur illum constituere. Sed existentia metaphysice concipitur ut modus constituens essentiam in actu entitativo; ergo sub hoc praeciso conceptu non apprehenditur ut physica ratio causandi, sed ut modus vel conditio essentiae causantes. Est autem sano modo intelligendum cum existentia dicitur conditio materiae aut formae necessaria ad causandum, ne existimetur esse ex his conditionibus quae, licet necessariae sint, non tamen per se concurrunt ad effectum, sicut est propinquitas seu approximatio, verbi gratia, quae propterea conditio ex se considerata solet dici causa per accidens; non est tamen existentia hoc tantum modo necessaria, sed ut intime et indivisibiliter (ut sic dicam) constituens rem quae per seipsam est causa materialis et formalis, et ita non per accidens, sed per se pertinet ad rationem causandi.

15. Ad fundamentum contrariae sententiae respondetur falsum esse formam substantialem vel accidentalem recipi in entitate essentiae praecisa ab entitate existentiae, sicut etiam falsum est recipi in existentia praecisa ab essentia. Sed recipitur in essentia subiecti existentis ut existens est. Ad probationem de materia, negatur materiam, proprie loquendo, recipere existentiam mediante forma, sed sicut immediate creatur, ita immediate recipit existentiam, quamvis dependenter a forma, et ita eo modo quo in suo genere causae supponitur formae, supponitur existens, quia supponitur creata, et consequenter extra suam causam efficientem, quod est existere. Ad aliam vero partem de accidenti, respondeo falsum esse accidens non inhaerere substantiae ut existenti, et reipsa existentiae eius; alioqui inexistentia accidentis per se et intrinsece non supponeret existentiam substantiae, sed tantum per accidens; neque existentia substantiae sustentaret seu esset ratio sustentandi existentiam accidentis, quae falsa sunt. Neque exemplum de Christi humanitate quidquam iuvat, nam assumit falsum; possetque argumentum illud retorqueri, ut sit indicium, quod humanitas Christi non caret propria existentia naturae, sed subsistentia tantum, ut suo loco latius tractavimus. Neque etiam est inconveniens unam existentiam in re ipsa actuari per aliam; quia hoc nihil aliud significat quam quod una res existens sit potentia ad recipiendum actum existentem. Quo modo autem existentia dicatur actus ultimus, et quo modo ei non repugnet aliqua potentialitas receptiva, dicemus sectione sequenti. Ad ultimam denique confirmationem (reliqua omnia expedita sunt) respondetur falsum etiam in ea sumi, nam dispositiones, si sint praeparantes materiam seu subiectum, sicut prius natura disponunt, ita etiam prius natura existunt; si vero sint tantum consequentes, conservantes seu ornantes compositum, sicut non prius natura existunt, ita nec prius natura disponunt, neque sunt proprie causa formae aut compositi, sed proprietates eius.

De causalitate effectiva existentiae

16. Ex his facile constat quid dicendum sit de causalitate effectiva. Nam quae diximus de materiali et formali causa possunt et debent ad efficientem applicari, nam maiori ratione in ea locum habent; pauca tamen sunt addenda. Nam auctores qui essentiam putant esse rem distinctam ab existentia creaturae' dicunt existentiam per se nullum habere influxum in causalitate effectiva, requiri tamen ut conditionem necessariam. Et quidam ex eis docent esse ex his conditionibus quae, ordine naturae, necessario antecedere debent ad ipsam efficientiam. Alii vero negant hoc esse in universum necessarium. Et quidem illi qui negant existentiam fieri a causis secundis, sed a solo Deo, consequenter loquuntur dum negant existentiam causae secundae per se influere in effectum ipsiusmet causae secundae; nam, si causa secunda solum efficit in suo effectu essentiam, sufficiens illius principium erit per suam essentiam. Hi vero nullam sufficientem rationem afferre possunt ob quam asserant existentiam esse conditionem necessariam ad agendum. Et multo minus probare possunt quod sit antecedenter secundum ordinem naturae necessaria, cum tamen id etiam Bannes affirmet super I, ubi supra, concl. 5.

17. In cuius probatione recte quidem ait causam efficientem operari secundum quod est in actu per existentiam; non potest tamen hoc ipsum consequenti ratione ostendere. Unde rationes quas subiungit sunt quidem validae, eius tamen sententiam plane destruunt. Prior est, nam causa non actuata per existentiam est solum in potentia; ergo non potest tribuere actum effectui, nisi illa consideretur ut est sub consimili actu. Recte quidem infert; sed interrogo, cum sumit causam non actuatam per existentiam esse solum in potentia, an sit sermo de causa non actuata in duratione temporis, vel in ordine naturae. Priori modo loqui non potest, alias non recte probaret quod intendit, scilicet, existentiam non posse dimanare effective ab essentia; nam de hoc satis esset antecessio secundum ordinem naturae in actualitate essentiae. Oportet ergo ut propositio assumpta sit in posteriori sensu iam allato, in quo etiam est verissima, et evidenter (ut existimo) in superioribus a nobis probata. Tunc autem ulterius interrogo, si causa non actuata per existentiam solum est in potentia, quo modo actu materializet aut informet. Rursus, si causa creata non tribuit effectui nisi actum essentiae, cur non satis est ut ipsa consideretur sub consimili actu, ut suum effectum efficiat? Si ergo prius natura est sub actu essentiae quam sub actu existentiae, ut ipsi dicunt, sine fundamento praerequirunt ordine naturae actum existentiae in causa secunda ut efficiat. Supponendo vero (quod nos ostendimus) nullam rem esse prius natura in actu essentiae quam in actu existentiae, optime infertur indigere actu existendi ad efficiendum, non solum in duratione temporis, sed etiam in antecessione naturae.

18. At vero qui concedunt causam secundam influere et efficere esse existentiae in suo effectu, non video quo fundamento negare possint existentiam causae per se influere et efficere existentiam in effectu, quia nec ratione existentiae ut sic repugnat esse effectivam, neque etiam tali existentiae eo quod talis sit. Quocirca idem nobis dicendum est de hac causalitate quod de materiali vel formali diximus. Nam in re, ipsamet existentia formae activae est ipsamet ratio seu principium per se agendi. Primo, quia in re est ipsamet actualis essentia formae, quae est principium agendi. Secundo, quia simile optime et accommodate fit a suo simili, secundum id in quo simile est; sicut ergo esse existentiae effectus est formalis terminus ad quem effectio terminatur, ita simile esse causae erit formale principium talis efficientiae. Tertio, quia Deus est summe effectivus, eo quod est ipsum esse per essentiam summum ac perfectissimum; ergo creatura erit effectiva ex aliqua perfecta participatione talis esse; ergo optime potest existentia creata esse principium efficiendi; cur enim hoc repugnabit? Non enim quia est esse existentiae, cum esse existentiae Dei sit activum. Neque quia est esse existentiae finitum, tum quia etiam esse essentiae creaturae est finitum, tum etiam quia ad agendum ex praesupposito subiecto non requiritur perfectio infinita. Neque quia est esse receptum in essentia, tum quia etiam forma materialis est recepta in materia et accidens in subiecto, et nihilominus sunt activa, tum etiam quia, secundum rem, esse non est proprie receptum in essentia, sed solum secundum rationem, de quo infra dicetur. Vel denique quia esse est actus ita imperfectus ut non possit esse principium agendi; et hoc dicere non possunt qui existimant existentiam esse rem distinctam et actum perfectissimum essentiae; nam si res agit in quantum est in actu et per existentiam constituitur in perfectissimo actu, ergo per existentiam constituitur in ratione principii activi. At vero, iuxta nostram sententiam, existentia, ut in re ipsa invenitur, non est tam actus essentiae quam ipsa essentia in actu, et ideo ob imperfectionem actus non potest ei repugnare ut in re ipsa sit principium efficiendi.

19. Secundum rationem autem existentia, ut sic abstracte et praecipue concepta, non significatur ut formale efficiendi principium, sed ut constituens formam in statu apto ad efficiendum et operandum; proprium vero agendi principium est forma existens seu forma quae sit actualis entitas, ut in aliis causis explicatum est, et latius supra, disp. XVIII.

20. Ex quo intelligitur existentiam creatam, ex communi et abstracta ratione sua, non vendicare sibi determinatum aliquod genus causalitatis, sed nulli eorum repugnare; iuxta determinatum autem gradum existentiae, seu iuxta perfectionem essentiae cuius est existentia, participare posse hoc vel illud causalitatis genus. Unde, quia essentia materiae imperfectissima est, etiamsi sit in actu constituta per existentiam, non est effectiva, sed receptiva tantum, et ideo existentia eius non participat genus causae efficientis, sed materialis tantum. Secus vero est de existentia formae, et sic de caeteris philosophandum est.