SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XVII. DE CAUSA EFFICIENTI IN COMMUNI
SECTIO PRIMA. QUID CAUSA EFFICIENS SIT

SECTIO PRIMA. QUID CAUSA EFFICIENS SIT

1. Definitio AristotelicaQuod in ea genus .— Arristoteles, V Metaph., c. 2, et II Phys., c. 3, causam efficientem in communi definit dicens esse id unde primum principium est mutationis aut quietis . Quae definitio multa interpretatione et additione indiget ut ad verum sensum reducatur, ita ut omnem causam efficientem comprehendat et eius propriam causalitatem declaret. Nam imprimis nihil in ea esse videtur quod loco generis constituatur, nam illa particula unde , quam solam Aristoteles ponit, et improprie ponitur loco generis et valde aequivoca est; nam et tempus et locus dici potest esse id unde incipit motus. Quare subintelligendum videtur loco generis principium per se ; ne autem videatur committi nugatio dicendo causam efficientem esse principium per se unde est primum principium motus, dicendum erit causam efficientem esse principium per se a quo primo est aut fit mutatio; atque ita fit ut descriptio Aristotelis virtute contineat hoc genus per quod potest causa efficiens definiri.

2. Qualiter ad solum definitum adaptetur.— Sed tunc oritur secunda difficultas; quia definitio sic exposita etiam convenit aliis causis, nam materia in suo genere est principium per se mutationis et quietis. Nec satis est si dicatur excludi per illam particulam primo , quia, licet per illam particulam possit excludi causa formalis (nam revera illa non est primum principium mutationis, sed potius est terminus eius, propter quod dicebamus in superioribus formam non esse proprie causam generationis, sed rei genitae), tamen causa materialis non excluditur per illam particulam, quia in suo genere aeque primo concurrit ad mutationem cum causa efficienti, et ideo etiam illa est principium per se unde primo incipit mutatio. Dicet fortasse aliquis, quamvis respectu alicuius effectionis materia simul causet mutationem cum efficienti, tamen, absolute comparando causam materialem et efficientem, hanc esse priorem, quia opportet ut ipsa materia prius fiat quam causet. Sed hoc nihil ad praesens refert, quia illa antecessio est remota et respectu alterius actionis, cuius Aristoteles non meminit, nec satis constat an illam cognoverit. Unde est quasi per accidens respectu concursus materiae et efficientis ad naturalem mutationcm. Non ergo id satis est ad excludendam causalitatem materiae, alias etiam causa secunda efficiens excluderetur, quia non est prima simpliciter respectu effectionis, cum necesse sit illam prius effici. Duo ergo dici possunt: unum est quod, licet secundum rem naturalis mutatio simul sit a causa efficienti et materiali, tamen secundum rationem prior est influxus causae efficientis quam materialis, unde, secundum praecisas rationes formales loquendo, passio est ab actione et non e converso, ideoque vera est ac propria haec causalis locutio, quia agens agit, materia recipit. E contrario vero non proprie dicetur agens agere quia materia recipit. Sic igitur dicitur efficiens esse primum in ratione causandi comparatione materiae. Deinde dicitur materiam excludi per illam particulam unde . Nam in rigore significat habitudinem ad principium extrinsecum; materia enim est causa mutationis quia illam in se intrinsece recipit et in se sustentat; agens vero est principium actionis seu mutationis solum quia ab illo manat et ad illud dicit essentialem habitudinem, ut ad principium extrinsecum a quo pendet; et haec propria ratio et habitudo declaratur per illam particulam unde , quae aequivalet particulae a quo , quae proprie tribuitur efficienti; nam materiale principium potius est ex quo. Unde, maioris claritatis gratia, dici posset causa efficiens esse principium per se extrinsecum a quo primo est mutatio.

3. Quomodo ab illa finis excludatur.— Sed tunc occurrit tertia difficultas, quia definitio sic declarata potius convenit causae finali quam efficienti; est enim finis principium per se et extrinsecum et est prius in causando quam efficiens; nam efficiens non agit nisi motum a fine, et ideo causa finalis solet dici prima inter omnes causas. Sed quia influxus causae finalis valde obscurus est, maxime respectu physicae et realis mutationis, ideo breviter dicitur, etsi ordine intentionis causa finalis prior sit, tamen in exsecutione efficientem causam esse primam; immo illam solam esse quae per se et extrinsece realiter influit seu movet. Et hoc modo intelligenda est praedicta definitio, quod illa particula unde vel a quo satis declarat. Est enim finis principium vel causa propter quam fit vel in quam tendit mutatio, non tamen proprie dicitur principium a quo vel unde primo manat actio, sed hoc propriissime dicitur de causa efficienti.

4. Primae causae et secundae an illa definitio conveniat — At vero occurrit statim quarta difficultas, quia illa definitio non complectitur omnem causam efficientem. Hic enim videtur convenire soli causae primae, quia sola illa est unde primo incipit omnis mutatio, vel ad summum convenit causae principali, non vero instrumentali vel facultati, quae est proximum principium agendi, nam instrumentum non agit nisi motum seu in virtute prioris agentis, et ideo non potest dici instrumentum esse id unde primo est motus. Aliunde autem videtur illa definitio non convenire primae causae efficienti secundum primam ac potissimam efficientiam eius, quae est per creationem, quia creatio non est mutatio. Ad priorem partem dicendum est illam particulam unde primo incipit motus non esse intelligendam de primo principio simpliciter, id est omnino independenti et quod nullam habet priorem causam, alioqui, ut argumentum concludit, tantum primo motori seu efficienti definitio conveniret; sed intelligendam esse de primo principio in tali ordine aut genere causandi. Unde causa secunda dicitur primum principium unde est motus, quia in genere causae proximae ab illa primo oritur motus, et ita Aristoteles ponit exemplum in patre respectu filii. Aliqui vero existimant cum Alexandro Aphrodisaeo per illam particulam excludi causas instrumentales, quia non sunt proprie causae. Sed, cum Aristoteles ponat exemplum in causa consiliante, quae videtur magis impropria, et universaliter concludat omni efficienti vel transmutanti convenire definitionem, potius dicendum videtur omnes modos causarum efficientium comprehendisse, ut Scotus notavit, et unamquamque causam in suo ordine habere rationem principii a quo primum est actio, vel ut a principali principio, vel ut ab instrumentali, vel ut a perficiente et exsequente, vel ut a consulente aut adiuvante. Illa ergo particula primo solum addita est vel ad excludendas causas omnino per accidens, quae nullo modo proprie influunt in actionem, vel ad denotandum proprium modum causandi efficientis causae et distinguendam illam a materiali et formali, quae non ita sunt primae sicut efficiens, ut supra declaratum est. Ad posteriorem partem, si Aristotelis mentem inspiciamus, videtur quidem solum definivisse causam efficientem naturalem, quae semper agit per motum vel mutationem; in II enim Phys. tantum de causis naturalibus Aristoteles disputabat, et tamen in V Metaph. nihil omnino addidit aut definitioni aut doctrinae de causa efficienti. Utroque tamen loco insinuavit, servata proportione, posse definitionem extendi ad omnem efficientem causam. Unde, ponens exempla, dixit: Ut is qui consulit, et pater et uno nomine id quod efficit, eius quod fit, et quod immutat, eius quod immutatur . Si ergo loco illius vocis mutationis vel quietis ponamus vocem actionis , comprehendet definitio omnem efficientem causam, etiam primam ut creantem, quia, ut infra videbimus, etiam creatio actio est, quamvis non sit mutatio.

5. Qualiter in illa non sit inclusum definitum .— Nascitur vero inde alia difficultas, quia videtur hoc modo definitum poni quodammodo in definitione; erit enim causa efficiens, iuxta expositionem datam, principium per se a quo primo est actio ; aeque autem obscurum est quid sit actio; immo fere est idem et eadem expositione indiget, nam actio et effectio idem sunt; unde efficiens vel agens ab actione dicitur; definire ergo efficiens per actionem est idem per idem vel obscurum per obscurius declarare. Adde causam per effectum definiendam esse, cum sint correlativa; actionem autem non esse effectum causae efficientis, sed rationem causandi, ut infra dicam. Dicendum tamen est, cum actio comparetur ad agens per modum formae, non male rationem agentis per ordinem ad actionem declarari; at Aristoteles usus est nomine mutationis , quia nobis est notior, ut per illam intelligamus in unaquaaue re emanationem seu dependentiam ab illo principio a quo esse recipit. Unde, quamvis propria ratio actionis et distinctio eius ab agente et ab effectu obscurior sit, ut postea videbimus, in praesenti tamen satis est per actionem intelligere emanationem ac dependentiam effectus a sua causa extrinseca a qua esse recipit; nam hoc modo, confuse et generatim loquendo, notissimum est dari in effectu dependentiam seu emanationem a suo principio, quidquid illa dependentia vel emanatio sit.

6. Quocirca, quamvis actio non sit effectus agentis, tamen, quia est via ad effectum seu dependentia effectus ab agente, satis in ipsa actione comprehenditur vel indicatur effectus. Perinde enim est dicere efficientem causam esse primum principium unde est actio ac dicere unde est effectus, media actione, seu esse principium a quo effectus profluit seu pendet per actionem. In quo recte etiam significatur differentia inter hanc causam et alias, nam materia et forma, per se loquendo, non causant media actione, sed per formalem et intrinsecam unionem; finis vero solum causat per metaphoricam motionem, quatenus finis est; at efficiens causat per propriam actionem ab illo dimanantem. Et in hoc etiam includitur hanc causam non dare effectui suum ac proprium formale esse, sed aliud ab eo manans media actione, in quo differt haec causa a formali et materiali, quod hae causant suum effectum dando suam propriam entitatem, et ideo causae intrinsecae appellantur; causa vero efficiens est extrinseca, id est, non communicans effectui suum proprium et (ut ita dicam) individuum esse, sed aliud realiter profluens et manans a tali causa media actione. Ex his ergo satis constat tum definitio Aristotelis, tum res ipsa, quid, videlicet, causa efficiens sit, et in quo ab aliis generibus causarum distinguatur; quae omnia exactius intelligentur declarando singula quae ad hanc causalitatem concurrunt ac necessaria sunt.