SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO V. DE UNITATE INDIVIDUALI EIUSQUE PRINCIPIO

DISPUTATIO V. DE UNITATE INDIVIDUALI EIUSQUE PRINCIPIO †*

Tria in hac disputatione inquiremus: primum, an haec unitas omnibus rebus existentibus conveniat; deinde quid in eis sit; ac denique quod principium seu radicem in singulis habeat. Et quoniam hoc ultimum non potest in rebus omnibus eadem ratione explicari, sigillatim inquiretur de substantiis materialibus, spiritualibus et accidentibus.

SECTIO PRIMA. UTRUM OMNES RES QUAE EXISTUNT VEL EXISTERE POSSUNT SINGULARES SINT ET INDIVIDUAE

1. Ratio dubitandi esse potest primo, quia natura divina est realiter existens, et tamen non est singularis et individua, cum secundum fidem sit communicabilis multis. Secundum, unusquisque angelus est res existens, et tamen non habet hanc unitatem numericam et individualem, sed essentialem praecise, qualis intelligitur esse a nobis in homine ut sic; ergo. Probatur minor, quia unitas haec individualis intelligitur aliquid addere supra formalem seu essentialem, ratione cuius contrahi et consequenter dividi potest ratio essentialis in plura individua; sed in angelo non est haec additio, sed in eo est tota essentia quasi praecisa et abstracta, propter quam rationem non potest secundum numerum multiplicari; sicut, si homo prout abstracte concipitur sic existeret, non posset multiplicari. Tertio, homo in re ipsa existit in Petro et in Paulo, et ut sic non est quid individuum et singulare; ergo non quidquid existit in rerum natura habet hanc unitatem. In contrarium est quod Aristoteles saepissime contra Platonem docet, quidquid est in rebus esse individuum et singulare.

2. Supponendum est ens individuum seu singulare opponi enti communi seu universali, non solum relative, quatenus secundum mentis comparationem seu dialecticam considerationem individuum speciei subiicitur; hoc enim neque omni naturae individuae convenit, ut patet in divina, neque ad praesentem considerationem spectat; opponitur ergo quasi privative, fere ad eum modum quo unitas multitudini opponitur. Commune enim seu universale dicitur quod secundum unam aliquam rationem multis communicatur seu in multis reperitur; unum autem numero seu singulare ac individuum dicitur quod ita est unum ens, ut secundum eam entis rationem, qua unum dicitur, non sit communicabile multis, ut inferioribus et sibi subiectis, aut quae in illa ratione multa sint; haec enim in idem incidunt, et significata sunt ab Aristotele, lib. III, Metaph., c. 3, text. 14, dicente: Singulare exponimus quod numero est unum, universale autem quod in his. Et explicantur exemplo; nam humanitas, ut sic, in suo conceptu obiectivo non dicit aliquid singulare et individuum, quia ille conceptus de se communis est multis humanitatibus, quae realiter multae sunt et in illis ratio ipsa humanitatis multiplicatur. Unde fit ut secundum rationem ratio humanitatis sit superior et communis multis ut inferioribus; at vero haec humanitas, verbi gratia, Christi, individua et singularis est, quia tota illa ratio seu conceptus obiectivus huius humanitatis non potest esse communis multis, quae sub illa ratione multa sint, id est, multis humanitatibus; quod autem haec humanitas sit communicabilis Verbo divino, verbi gratia, aut etiam pluribus suppositis, non est contra singularem et individuam unitatem eius, quia non communicatur illis ut superior inferioribus, sed ut forma supposito vel suppositis, in quibus secundum propriam rationem non multiplicatur nec dividitur. Per hanc ergo negationem communicabilitatis seu divisionis haec unitas singularis et individua completur.

3. Quod amplius ita confirmatur et explicatur; nam sicut ratio unius in communi per negationem divisionis completur, ut cum Aristotele explicatum est, ita ratio talis unius, scilicet, singularis et individui, negatione etiam complenda est, tum quia non est maior ratio in uno quam in alio, tum etiam quia rationes magis et minus communis debent servare proportionem, ita quod, sicut differentia per se et in eodem ordine contrahit genus, ita in universum determinatio se habet ad determinabile, ut per se subordinentur, sicut in praesenti fit. Nulla autem alia negatio divisionis seu divisibilitatis excogitari potest, quae compleat rationem entitatis individuae et singularis, nisi ea quae a nobis explicata est, scilicet, quod entitas talis sit, ut tota ratio eius non sit communicabilis multis similibus entitatibus, seu (quod idem est) ut non sit divisibilis in plures entitates tales qualis ipsa est. Hac enim ratione homo ut sic non est singularis entitas, quia est divisibilis in plures, in quibus tota ratio hominis reperitur; e contrario vero haec quantitas bipedalis individua est, quia, licet sit divisibilis, non tamen in plura, quorum singula talia sint quale erat totum divisum, et ita illa est divisio totius in partes, non communis in particularia. Dices: haec ratio individui communis est multitudini et enti per accidens, quia etiam acervus lapidum talis est ut non sit communicabilis multis nec divisibilis in plures tales qualis ipse est, et numerus quilibet in particulari sumptus idem habet; immo et species aliqua vel genus, verbi gratia, homo vel animal non sunt divisibilia in plura quae sint talia quale est ipsum divisum. Respondetur concedendo omnia illa quae illam negationem participant, quantum ad id esse individua et singularia, ut hic acervus lapidum in ea ratione singulare est et individuum, et similiter hic binarius vel ternarius est quoddam individuum talis specie numeri, et hoc genus vel haec species sub ratione generis vel speciei est unum individuum; tamen haec tantum secundum rationem, illa vero solum in ratione entis per accidens vel numeri seu multitudinis eam unitatem participant. Quocirca, ut praedicta negatio seu indivisio ad ens et unum per se (de quibus agimus) accommodetur, sumenda est ut adiuncta entitati per se; nam ratio unitatis, ut supra diximus, non consistit in sola indivisione, sed in entitate indivisa. Ratio ergo unitatis per se individuae et singularis consistet in entitate sua natura per se una et praedicto modo indivisa seu incommunicabili. Dices: saltem haec aqua non erit singularis, quia est divisibilis in plura in quibus tota ratio aquae reperitur, Respondetur non esse divisibilem in plura quae sint haec aqua quae dividitur, sed quae sint aqua; et ideo haec aqua singularis est, aqua vero communis.

Quaestionis resolutio

4. Sic ergo explicata ratione individui seu singularis entis dicendum est res omnes, quae sunt actualia entia seu quae existunt vel existere possunt immediate, esse singulares ac individuas. Dico immediate, ut excludam communes rationes entium, quae ut sic non possunt immediate existere, neque habere actualem entitatem, nisi in entitatibus singularibus et individuis, quibus sublatis impossibile est aliquid reale manere, sicut de primis substantiis dixit Aristoteles in Praedicamentis, c. de Substantia. Et ita explicata assertio est per se evidens, quam contra Platonem probat Aristoteles, I lib. Metaph., c. 6, et lib. VII, text. 26 et 27, et saepe alias. Quamquam multi existimant Aristotelem sinistre fuisse interpretatum Platonis sententiam de ideis, quod vel illas posuerit in mente divina, vel certe non reipsa, sed ratione tantum formali ab individuis separatas; sed hoc parum nostra interest, et illud iterum attingemus disputatione sequenti. Nunc probatur assertum, quia quidquid existit habet certam et determinatam entitatem; sed omnis talis entitas necessario habet adiunctam negationem; ergo et singularitatem individuamque unitatem. Minor patet, quia omnis entitas, hoc ipso quod determinata entitas est, non potest dividi a seipsa; ergo nec potest dividi in plures quae tales sint, qualis ipsa est, alioqui tota illa entitas esset in singulis, et consequenter, ut est in una, divideretur a seipsa prout est in alia, quod manifestam involvit repugnantiam. Omnis ergo entitas, hoc ipso quod est una entitas in rerum natura, necessario est una praedicto modo, atque ideo singularis et individua.

5. Quae ratio concludit etiam de potentia absoluta intelligi non posse ut realis entitas, prout in re ipsa existit, singularis et individua non sit, quia implicat contradictionem esse entitatem et esse divisibilem in plures entitates, quae sint tales qualis ipsa est. Alioqui esse posset simul una et plures entitative seu secundum eamdem realem entitatem, quod involvit contradictionem. Et haec ratio etiam convincit universalia non posse esse a singularibus separata, quia si homo universalis existeret extra Petrum et Paulum, etc., vel ille esset etiam in Petro et Paulo vel omnino maneret separatus extra illos; si dicatur hoc posterius, iam homo ut sic esset quaedam res singularis condivisa a Petro et Paulo; falso ergo dicebatur universalis. Et praeterea sequitur nec Petrum nec Paulum esse homines, quia, ut praedicatum essentiale alicui conveniat, necesse est ut non sit separatum ab illo. Quomodo enim de illo vere dici poterit, si non sit in illo? Aut quomodo intelligi potest essentialiter constituere eum in quo non est? Si vero est in Petro et Paulo, vel est idem omnino realiter et entitative in utroque, et ita Petrus et Paulus non erunt duo homines, sed unus; vel est distinctus secundum rem et entitatem in utroque eorum, et sic ille homo universalis et separatus aut esset quidam tertius condistinctus a Petro et Paulo, et sic falso diceretur esse in illis et esse universalis, quia non esset nisi quidam singularis distinctus ab aliis, aut certe si idemmet esset in uno et in altero oporteret esse et distinctus a seipso et unus et plures realiter secundum essentiam eamdem prout in re existentem, quae sunt aperte repugnantia. Hac ergo ratione, necesse est ut omnis res prout a parte rei existit singularis et individua sit.

Argumentarum responsa

6. Ad primum, non desunt theologi †1 qui dicant divinam essentiam nec singularem nec universalem esse. Sed hoc falsum est, nam illa duo includunt contradictionem immediatam; unde impossibile est quin alterum eorum conveniat cuilibet enti. Praeterea divina natura est ita in se una ut multiplicari non possit aut in plures similes dividi; est ergo una individua et singularis natura, ratione cuius ita Deus est unus numero ut multiplicari nullo modo possit. Habet ergo divina natura unitatem individuam et singularem, cui non repugnat quod illa natura communicabilis sit tribus personis, quia communicatur eis non ut universale particulari, neque ut superius inferiori, sed ut forma seu natura suppositis, in quibus ipsa neque ab ipsis neque a se ipsa dividitur, quia tota est in singulis et in omnibus simul, omnino indistincta ab illis; sed de hoc alias.

7. Ad secundum nonnulli thomistae (ut attigi super III partem D. Thomae, q. 4, a. 4) sentiunt spirituales naturas existere abstractas in sola veluti specifica essentia et perfectione, absque propria individuali contractione. Sed de hac sententia, et de sensu quem habere potest ne dicat rem omnino absurdam et inintelligibilem, dicemus commodius sectione sequenti, n. 21; nam quod ad praesens spectat, negari non potest quin omnis natura angelica, prout in rerum natura existit, singularis et individua sit. Nam si ipsa divina natura, quae summe immaterialis est, singularis est et individua, multo magis erit quaelibet natura angelica; est enim incommunicabilis non solum multis naturis, sed etiam multis suppositis, saltem ex natura sua. Deinde ratio conclusionis aeque procedit de qualibet natura vel entitate spirituali, quia impossibile est quin tali entitati sit adiuncta negatio communicabilitatis seu divisionis talis entitatis in plures sibi similes, quia non potest ipsamet a seipsa dividi et esse una et plures. Denique ad hoc nihil refert quod spiritualis substantia et natura possit intra eamdem speciem secundum numerum multiplicari, necne. Nam si potest, necesse est ut quodlibet individuum illius speciei habeat individuam et singularem unitatem, neque ipsa species existere poterit nisi in aliquo individuo, sicut de aliis universalibus dictum est. Si vero ea multiplicatio individuorum repugnat tali naturae, hoc ipso talis natura in re existens magis est singularis et individua, quia est magis incommunicabilis, scilicet, quasi essentialiter, ad modum divinae naturae. Igitur ad rationem individuae unitatis, de qua nunc agimus, sufficit additio praedictae negationis. An vero ad hanc negationem requiratur additio aliqua positiva supra specificam naturam, dicetur sectione sequenti.

8. Ad tertium respondetur hominem prout existit in rerum natura singularem esse, quia non est aliud a Petro et Paulo; an vero in eis habeat aliquam distinctionem ex natura rei ab eisdem, sequenti sectione et disputatione etiam sequenti dicetur.

SECTIO II. UTRUM IN OMNIBUS NATURIS RES INDIVIDUA ET SINGULARIS, UT TALIS EST, ADDAT ALIQUID SUPRA COMMUNEM SEU SPECIFICAM NATURAM

1. Ostendimus esse in rebus unitatem individuam et singularem; nunc declarare incipimus quid illa sit, quod non potest melius aliter fieri quam declarando quid addat supra communem naturam seu quae a nobis abstracte et universe concipitur.

Referuntur variae sententiae

2. Prima sententia generaliter affirmat saltem in rebus creatis individuum addere communi naturae modum aliquem realem ex natura rei distinctum ab ipsa natura et componentem cum illa individuum ipsum. Haec videtur esse opinio Scoti, In II, dist. 3, q. 1, et in Quodl., q. 2, et VII Metaph., q. 16; et ibidem Anton. Andr., q. 17; quam sententiam videtur defendere Fonseca, lib. V, q. 3, sect. 2, q. 5, per totam. Et pro ea pugnat acerrime Ioann. Baptista Monlerius, in speciali opere de universalibus, c. 6. Fundamentum huius sententiae esse potest illud fere quod (teste Aristotele) Platonem movit ad ponendas ideas universalium a singularibus abstractas, scilicet, quia scientiae et demonstrationes sunt de universalibus et non de singularibus. Item, quia definitiones essentiales et propriae dantur de universalibus et non de singularibus. Item, quia proprietates, quae per se insunt rebus, conveniunt illis, mediis universalibus naturis, ita ut verum sit dicere Petrum esse risibilem, quia homo est risibilis; sicut e contrario praedicata contingentia conveniunt communibus naturis ratione individuorum; homo enim currit, quia Petrus currit; ergo haec omnia indicant distinctionem aliquam ex natura rei inter individuum et naturam communem; sed haec distinctio esse non potest nisi quatenus individuum aliquid addit supra naturam communem, quia includit totam illam; ergo non potest distingui ab illa nisi ut aliquid addens illi.

3. Secundo argumentor quia homo, verbi gratia non est essentialiter individuum quid; ergo cum fit individuum, aliquid ei additur extra essentiam hominis; ergo necesse est ut illud sit ex natura rei distinctum ab homine ut sic. Antecedens patet, quia si homo essentialiter esset hoc individuum, non posset in plura multiplicari; immo nec posset concipi absque aliqua individuatione et singularitate, quia non potest res concipi absque eo quod est de essentia eius; potest autem concipi homo distincte, immo et definiri essentialiter absque aliqua individuatione. Sicut Deus, quia essentialiter est hoc singulare individuum, ideo nec multiplicari potest nec vere ac proprie concipi, nisi sub hac individua ac singulari ratione concipiatur. Prima vero consequentia videtur per se nota, quia esse individuum, aliquid est in rerum natura, et illud non est essentiale naturae communi, immo neque ipsi individuo (ut communiter dicitur), quia omnia individua sunt eiusdem essentiae; ergo oportet ut addat aliquid praeter communem essentiam. Et hinc probatur facile secunda consequentia, quia quod est de essentia et quod est extra essentiam videntur ex natura rei distingui; immo ea maxime ita distinguuntur, quorum unum non est de essentia alterius; sed id quod individuum addit speciei est extra essentiam eius, ut ostensum est; ergo.

4. Tertio, non eodem formaliter constituitur Petrus ut Petrus et ut homo, tum quia id quo constituitur homo commune est ipsi Petro et aliis hominibus; quo autem constituitur in esse Petri est proprium eius; tum etiam quia alias non posset magis concipi homo sub conceptu communi quam Petrus. Addique hic possunt omnia argumenta quibus probari solet universalia ex natura rei distingui ab inferioribus, quae partim supra attigimus agentes de conceptu entis, partim attingemus disputatione sequenti.

5. Secunda sententia extreme contraria est, individuum nihil omnino addere communi naturae quod positivum et reale sit, aut re aut ratione distinctum ab illa, sed unamquamque rem vel naturam per se esse individuam primo et immediate. Ita sentiunt nominales, In I, dist. 2, ubi Ocham, q. 4 et 6; et Gabriel, q. 6, 7 et 8; tribui etiam potest haec opinio Henrico, Quodl. V, q. 8, ubi sentit individuum solum addere speciei negationem, de qua sententia dicemus plura sectione sequenti, opinione 3. Fundamentum est quia nihil potest intelligi reale quod singulare non sit, ut probatum est sectione praecedenti; ergo repugnat quod res fiat singularis per additionem alicuius realis supra naturam communem. Secundo, quia nulla res fieri potest una per realem additionem alicuius positivi, ut supra ostensum est, ergo neque singularis et individua. Patet consequentia, tum quia singularitas est quaedam unitas, tum etiam quia vera ac realis unitas nulla est praeter unitatem singularem et individuam. Tertio, quia vel id. quod additur est essentiale, vel accidentale; si essentiale, sequitur speciem dividi posse per essentiales differentias, contra Porphyr., c. de Specie; unde ulterius sequitur individua essentialiter differre, et speciem non dicere totam essentiam seu quidditatem individuorum, quod est contra Porphyr. et omnes dialecticos. Denique sequitur individua posse et debere definiri propria et adaequata definitione essentiali, contra Aristot., VII Metaph., text. 53. Si vero id, quod additur, est accidentale, sequitur individuum esse ens per accidens; sequitur etiam accidens non advenire subiecto individuo sed constituere illud, quod impossibile est, quia si unum ex alio individuatur, potius accidens a subiecto, quam e converso, individuationem accipit.

6. Tertia sententia potest distinctione uti inter res spirituales et materiales; nam in immaterialibus res singularis nihil addit supra naturam communem; in materialibus vero aliquid. Quae distinctio videtur fundata in Aristotele, VII Metaph., c. 11, text. 4, ubi dicit in rebus immaterialibus non distingui quod quid est ab eo cuius est, in materialibus vero distingui, ubi per quod quid est intelligit essentiam seu definitionem essentialem, quae comparari potest et ad definitum ipsum et ad individua in quibus tale definitum et definitio existit. Priori modo ea contulit Aristotel., VII Metaphys., c. 6, text. 20 et 21, et generatim docuit in entibus per se quod quid est esse idem cum eo cuius est, seu definitionem cum definito, quia eamdem dicunt essentiam solumque differunt in confuso vel distincto modo quo concipiuntur. Quod commune est tam substantiis simplicibus quam compositis et accidentibus, si quatenus sunt per se unum definiantur. Nam entia per accidens, vel definiri non possunt una definitione, vel si aliquo modo definiantur per modum unius ratione formae accidentalis, illa definitio est aliquo modo distincta ab eo subiecto cui attribuitur. Posteriori autem modo, qui ad praesens spectat, comparantur ab Aristotele in altero loco citato, et hoc modo ait in rebus immaterialibus idem esse quod quid est, id est, essentiam specificam, quae definitione explicatur, cum eo cuius est, id est, cum individuo seu re singulari, quod secus esse ait in rebus compositis ex materia et forma. Sentit ergo rem immaterialem seipsa esse individuam absque additione ulla, materialem vero non ita, sed fieri hanc individuam per aliquam additionem; atque ita exponunt hunc locum IX Thomas et alii. Et III de Anim., text. 9, ait Aristoteles in rebus quibusdam aliud esse rem, supple individuam, ab specifica quidditate rei, quod ipse dicit illis verbis: Aliud est magnitudo, aliud magnitudinis esse; subdit vero non in omnibus rebus inveniri hanc distinctionem, quod omnes expositores intelligunt dictum esse propter res immateriales, in quibus individua nihil sunt nisi naturae ipsae specificae subsistentes. Ita Averroes, Philop., et late D. Thomas. Unde hanc sententiam videtur docere idem D. Thom. I, q. 3, a. 3, et De Ente et essentia, c. 5, quibus locis Caietan., et III, q. 4, a. 4, idem sentit, et videtur esse recepta sententia in Schola D. Thomae, ut ex his quae referemus sect. 4 magis constabit. Nam ex ibi tractandis sumendum est fundamentum huius sententiae, scilicet, quia substantiae immateriales, cum nec materiam habeant nec ad illam dicant habitudinem, nihil etiam in eis excogitari potest quod addant supra essentiam, et ideo se ipsis sunt individuae; at vero in rebus compositis additur materia signata, ex qua sumi potest aliquid quod individuum addat supra speciem.

Punctus difficultatis aperitur

7. Primo, indubitatum est apud auctores omnes individuum addere supra naturam communem negationem aliquam formaliter complentem seu constituentem unitatem individui. Hoc per se notum est ex ratione unitatis supra explicata, adiunctis his quae sectione praecedenti notavimus circa rationem seu quid nominis individui. Quin potius, si formaliter loquamur de individuo, quatenus tali modo unum est, negationem addit in suo conceptu formali, non solum supra naturam communem abstracte et universe conceptam, sed etiam supra totam entitatem singularem praecise conceptam sub ratione positiva, quia tota haec entitas non concipitur ut una singulariter et individue, donec concipiatur ut incapax divisionis in plura eiusdem rationis. Difficultas ergo praesens non est de hac negatione, sive illa formaliter pertineat ad rationem huius unitatis sive non; nam de hoc etiam sunt opiniones, de quibus iam diximus praecedenti disputatione quid verius existimemus; sed est difficultas de fundamento illius negationis; nam cum non videatur posse fundari in sola communi natura, illa enim de se indifferens est et non postulat talem indivisionem in plura similia, sed in ea potius dividitur ideo inquirimus quid sit in singulari et individua, ratione cuius ei conveniat talis negatio.

Quaestionis resolutio

8. Dico primo: individuum aliquid reale addit praeter naturam communem, ratione cuius tale individuum est et ei convenit illa negatio divisibilitatis in plura similia. In hac conclusione convenimus cum Scoto, sumiturque ex D. Thoma, I, q. 40, a. 2, dicente ubicumque est aliquid commune multis oportere esse aliquod distinctivum. Et I cont. Gent., c. 42, rat. 7, ait illud distinctivum debere esse aliquid additum intentioni communi. Et thomistae non dissentiunt ab hac conclusione, ut patet ex Caietano, lib. I Poster., c. 4, de Ente et essentia, c. 4; Soncin., VII Metaph., q. 31; Capreol., In II, dist. 3, q. 1; Hervaeo, Quodl. III, q. 9; Soto, in Logica, q. 2 universalium. Et probatur ex his quae proxime diximus; nam communis natura de se non postulat talem negationem, et tamen illi naturae, ut in re existit et facta est haec, per se et intrinsece convenit talis negatio; ergo additum est ei aliquid, ratione cuius illi adiuncta est, quia omnis negatio ab intrinseco et necessario conveniens alicui rei, fundatur in aliquo positivo, quod non potest esse rationis, sed reale, quandoquidem illa unitas et negatio ipsi rei vere et ex se convenit. Vel aliter proponi haec ratio potest, quia natura specifica secundum se et quatenus est proximum obiectum conceptus communis hominis, leonis, etc., nihil habet repugnans communicabilitati, et ideo dicitur negative indifferens ut infra videbimus; per hanc autem individuationem tollitur haec eius indifferentia et fit incapax talis divisionis, quatenus singularis effecta est; ergo necesse est ut intelligatur aliquid positivum ei esse additum, ratione cuius hoc ei repugnat. Denique Petrus et Paulus conveniunt in communi natura et differunt inter se in propriis rationibus; ergo illas addunt naturae communi; sed illae positivae sunt; non enim constituuntur negationibus in ratione talis substantiae; ergo. Idem etiam concludunt argumenta quae ad confirmandam opinionem Scoti adducta sunt.

9. Dico secundo: individuum, ut sic, non addit aliquid ex natura rei distinctum a natura specifica, ita ut in ipso individuo Petro, verbi gratia, humanitas, ut sic, et haec humanitas, vel potius id quod additur humanitati ut fiat haec (quod solet vocari haecceitas vel differentia individualis), ex natura rei distinguantur et consequenter faciant veram compositionem in ipsa re. In hac assertione convenire debent omnes qui opinionem Scoti impugnant, ut sunt Caietanus, de Ente et essentia, q. 5, et I, q. 5, a. 6; Soncin., VII Metaph., q. 3; Niph., lib. IV Metaph., disp. 5, et alii. Qui tamen non satis distinguunt an impugnent Scotum quoad totam sententiam, etiam quoad additionem differentiae individualis supra specificam, vel solum quoad distinctionem ex natura rei, et argumenta eorum videntur esse utrique parti communia, et ideo non sunt admodum efficacia. In eadem assertione necesse est conveniant qui negant naturam esse a parte rei universalem, ut sunt graviores philosophi et theologi, et tota schola D. Thomae, ut videbimus disputatione sequenti. Quod autem unum ex alio consequatur patet, quia si in ipsis individuis id quod addit individuum supra naturam communem est distinctum ex natura rei ab illa, ergo et e converso ipsa natura in re ipsa praescindit a tali addito seu differentia individuali; atque adeo a parte rei natura et haecceitas sunt duo, si non ut duae res, saltem ut res et modus; ergo unaquaeque earum habet per se unitatem suam, quia non potest intelligi quod aliqua sint duo, nisi sint unum et unum: numerus enim supponit unitates; ergo illa natura ut praecisa a differentia individuali habet in re ipsa unitatem; ergo vel unitatem individualem, vel universalem. Primum dici non potest, iuxta praedictam sententiam, alioqui natura esset individua ante differentiam individualem, et ita superflue talis differentia adiungeretur; ergo iuxta hanc sententiam necessario dicendum est naturam illam, prout in re ipsa praescindit et ex natura rei distinguitur a differentia individuali, habere unitatem universalem quod esse impossibile intelligi potest ex dictis sectione praecedenti, et latius infra ostendemus.

10. Responderi potest iuxta doctrinam Scoti naturam, ut in re praecisam ab individuatione, nec habere unitatem individuam, neque universalem, sed unitatem formalem, quae est veluti media inter praedictas unitates, et nihil aliud est quam unitas essentiae, quae per definitionem explicatur. Sed contra primo, quia licet in tali natura haec unitas formalis possit ratione distingui ab unitate individuali, tamen concipi non potest quod a parte rei sit secundum entitatem suam praecisa et ex natura rei distincta ab unitate individuali et quod ut sic etiam careat unitate universali. Probatur, quia vel illa ut sic est communis vel incommunicabilis; haec enim duo immediate opponuntur; si incommunicabilis, est individua; si communis, est universalis. Item, vel natura illa quae in Petro est distincta ab haecceitate Petri, est per seipsam realiter distincta a natura quae est in Ioanne, prout etiam in illo distinguitur ex natura rei ab eius haecceitate, vel ut sic non est distincta; si hoc secundum dicatur, erit illa natura communis; si vero dicatur primum, necesse est illas naturas ut sic esse individuas et singulares, quia non differunt nisi ut distinctae numero et realiter intra eamdem speciem.

11. Atque hinc argumentor secundo, directe ostendendo non posse esse talem distinctionem in rebus quae sit vera et actualis distinctio ex natura rei antevertens omnem operationem intellectus; nam omnis talis distinctio esse debet inter reales entitates aut inter realem entitatem et modum eius. Et quidem, si sit superiori modo erit distinctio realis, quae necessario supponet unamquamque entitatem in se singularem et individuam, quod est per se notum et ita a nemine negatur, quia distinctio entitatum supponit utramque entitatem in se constitutam atque adeo unam et singularem. Si autem distinctio sit inter entitatem et modum eius, qualis hic esse dicitur, ut sit vera distinctio ex natura rei necesse est quod talis entitas praeciso modo intelligatur in reipsa habere veram entitatem realem, alioqui intelligi non posset distinctio ex natura rei inter talem modum et entitatem. Quia vel modus ille intrinsece et formaliter constituit entitatem illam vel non; si constituit, ergo non distinguitur ex natura rei ab illa, quia intrinsece et essentialiter includetur in illa, ita ut nihil concipi possit in illa entitate quod non includat illum modum; si autem modus ille non intelligitur ita intrinsece et formaliter constituere talem entitatem, necesse est ut intelligatur supponere illam in sua entitate constitutam et realiter advenire illi et modificare illam, cum ponatur in re ipsa distinctus ab illa. Impossibile autem est intelligere hunc modum distinctionis inter differentiam individualem et naturam communem; ergo. Probatur minor, quia, si praeciso illo modo intelligitur natura habere entitatem suam, ergo illa entitas per seipsam, et ut est prior illo modo, debet necessario esse singularis et individua; ergo non indiget individuatione superaddita, nec potest ab illa ex natura rei distingui; sicut, si linea non posset intelligi constituta in ratione lineae absque rectitudine, non posset rectitudo concipi ut modus ex natura rei condistinctus a linea, et adveniens illi; si autem nunc concipitur modus ex natura rei distinctus, ideo est quia potest concipi linea in re ipsa existens, et constituta in ratione lineae absque tali modo.

12. Probatur autem prima consequentia, quia omnis entitas in rebus existens necessario esse debet seipsa singularis et individua: primo, quia ut sic intelligitur esse extra causas suas et habere actualitatem realem et existentiam; ergo ut sic intelligitur singularis, quia nihil potest terminare actionem causarum vel capax esse existentiae, nisi quod singulare sit. Secundo, quia talis entitas, ut sic concepta ante modum a se distinctum, est incommunicabilis multis inferioribus seu eiusdem rationis, quia nec dividi potest a seipsa nec fieri plures; ergo iam ut sic est individua. Tertio, quia ille modus haecceitatis, qui constituit Petrum, est singularis et proprius eius et dicitur constituere et componere Petrum modificando naturam; ergo si illa modificatio est per veram distinctionem et compositionem quae in re sit, oportet ut illi modo, qui est veluti quidam actus particularis, respondeat etiam particularis entitas per modum potentiae actuabilis; ergo illa entitas, quae supponitur tali actui, debet esse individua et particularis. Quod explicatur quarto: nam in Petro et Paulo, verbi gratia, est duplex compositio ex natura communi et differentia individuali; ergo in utroque est distincta realiter non solum differentia individualis unius a differentia individuali alterius, sed etiam entitas naturae quae est in uno, ab entitate naturae quae est in alio; ergo distinguuntur illae duae naturae intrinsece et entitative tamquam duae res singulares, etiam praescindendo per intellectum differentias individuales, quia non potest intelligi realis distinctio inter actuales entitates, nisi quatenus individuae et singulares sunt.

13. Dices distingui quidem per differentias individuales, sicut duae materiae dicuntur distingui per formas vel quantitates. Sed de hoc exemplo dicemus postea; in universum enim existimo fieri non posse ut una res distinguatur realiter ab alia per aliam a se distinctam, sed per suammet entitatem, per quam in tali esse constituitur, quia servata proportione, per illud res distinguitur, per quod constituitur. Sed in praesenti est hoc manifestum, quia in Petro et Paulo sunt duae differentiae individuales inter se realiter distinctae, et unaquaeque earum actuat naturam realem, a qua distinguitur ex natura rei et cum qua componit suum individuum omnino realiter distinctum ab alio, non solum quoad differentiam, sed etiam quoad totam entitatem naturae; ergo necesse est ut, etiam praecisis per intellectum ipsis differentiis, id quod manet a parte rei in Petro et Paulo, sit distinctum realiter atque ideo singulare; alioqui dicendum esset rem aliquam omnino realiter eamdem contrahi per differentias individuales in Petro et Paulo. Neque enim satis est dicere non eamdem naturam realiter contrahi, sed eamdem formaliter; nam haec identitas formalis, prout in re esse potest, solum est similitudo quaedam, quae supponit realem distinctionem, et consequenter individuationem eorum quae similia dicuntur; prout vero concipitur per modum unitatis, non est unitas realis, sed rationis tantum per denominationem a conceptu mentis, ut postea dicemus.

14. Quinto, potest hoc declarari, quia illaemet differentiae individuales Petri et Pauli inter se realiter distinguuntur tamquam duae res incompletae, singulares tamen et individuae eo modo quo sunt, et nihilominus inter se habent similitudinem et convenientiam, quia revera similiores sunt inter se quam cum differentia individuali equi vel leonis, et in eis non oporteret distinguere ex natura rei aliquid in quo sint similes et in quo distinguantur, alioqui procederetur in infinitum, quod in rebus seu modis ex natura rei distinctis est inconveniens, ut supra in simili dictum est; ergo idem dici poterit de ipsis individuis Petro et Paulo, quod, licet inter se distinguantur et similes sint, non oportet in eis distingui ex natura rei id quo sunt similes, et id quo distinguuntur; ergo non est cur distinguatur ex natura rei differentia individualis, vel ex natura communi, tamquam ab extremo componente individuum, vel a toto individuo, tamquam ab integro composito. Nec refert si quis respondeat illas differentias individuales esse simpliciores et esse id quo individua constituuntur et distinguuntur, et ideo magis posse seipsis distingui; quia, licet fortasse quoad distinctionem seu conceptus mentis hoc aliquid conferat, ut statim dicam, tamen, si distinctio haec esset in rebus, argumentum urgeret, quia illae differentiae considerandae sunt tamquam duo modi reales a parte rei existentes et distincti ex natura rei a qualibet alia entitate; quia, sicut habent effectus quasi formales numero distinctos, scilicet, constituere hoc vel illud individuum, ita etiam sunt numero distincti. Et quamvis sint quo respectu individuorum, tamen quatenus in se sunt aliquid et realia entia, licet incompleta, sunt etiam quod saltem incomplete, ut in simili supra notavimus, tractando de conceptu entis, ut notavit etiam Caietan., I, q. 11, a. 1, circa ad 1. Et tamen cum hac distinctione et simplicitate habent inter se convenientiam realem in communi ratione talium modorum, ut idem Caietanus ait, de Ente et essentia, q. 5; ergo vel in his etiam distinguenda est ratio communis a propriis, vel certe fallax est talis modus argumentandi in quocumque individuo. Aliqui respondent inter has differentias individuales non esse convenientiam realem, a qua possit abstrahi communis conceptus; sed hoc difficile creditu est, de quo dicetur generaliter disputatione sequenti.

15. Atque hinc sumitur sexta ratio, quia tota illa distinctio quae fingitur esse ex natura rei inter naturam et individuum, sumpta est ex modo concipiendi et loquendi ex convenientia et distinctione quae inter ipsamet individua reperitur; hoc autem signum nullum est ad indicandam distinctionem ex natura rei, et aliunde sunt multa, quae urgentius indicant nullam esse in re talem distinctionem; ergo. Maior constat ex argumentis factis in favorem Scoti. Minor quoad primam partem patet, tum exemplo adducto de ipsis differentiis individuantibus, tum ex supra tractatis de conceptu entis, de quo eadem fere argumenta fiunt; tum quia alias oporteret ex natura rei distinguere omnes communes conceptus a particularibus, quod infra ostendam esse falsum. Tandem constabit amplius haec pars ex solutionibus argumentorum. Altera vero pars minoris satis probata est argumentis factis. Quae ultimo confirmatur a signo inseparabilitatis; nam ea quae, Licet diverso modo concipiantur a nobis, ita se habent in re, ut neutrum ab altero separetur vel separari possit etiam de potentia absoluta, sine causa finguntur ex natura rei distincta, ut infra latius dicam in disputatione de distinctionibus; sed ita se habent in Petro ratio hominis et propria individuatio Petri, ut separari nullo modo possint nec talis modus a natura, nec natura prout est in Petro a tali modo; ergo. Neque quidquam iuvat dicere rationem hominis esse separabilem a Petro quia potest esse in Paulo, quia hoc non est considerare rationem hominis prout realiter existit, sed solum prout mente concipitur, et ideo non satis est ad distinctionem ex natura rei, quae esse debet inter ea quae a parte rei sunt, si est distinctio inter res positivas, vel inter rem et modum realem positivum. Unde illa distinctio quae intelligitur inter rationem communem abstracte intellectam, et individuum, solum est rationis, quia illa natura ut sic nullibi est, nisi obiective in mente. Quod si quis illam vocet distinctionem formalem, quia aliam definitionem concipit mens de homine ut sic, et aliam de Petro, faciet quaestionem de voce; quia, quod ad rem spectat, illa distinctio non ita est in re, ut in Petro vel Paulo intelligantur illa ex natura rei distincta, vel compositionem in re facere, ut ostensum est.

16. Dico tertio individuum addere supra naturam communem aliquid ratione distinctum ab illa, ad idem praedicamentum pertinens, et individuum componens metaphysice, tamquam differentia individualis contrahens speciem et individuum constituens. Prima pars huius assertionis sequitur ex duabus praecedentibus; nam dictum est in prima individuum addere aliquid naturae communi, et in secunda negatum est illud esse distinctum ex natura rei; ergo necessarium est ut saltem ratione distinguatur, quia, si nullo modo distingueretur, nullo modo adderetur. Nec vero inde sequitur id quod additur esse aliquid rationis; nam, sicut est aliud distingui ratione, aliud vero esse tantum rationis, fieri enim potest ut quae realia sunt sola ratione distinguantur, ita etiam id quod additur potest esse reale, sicut revera est, quamvis sola ratione distinguatur. Dices: illa additio est tantum per rationem. Respondeo: quoad rem additam nego; quoad modum additionis seu contractionis aut compositionis, concedo; nam sicut separatio naturae communis a differentiis individuis est solum per rationem, ita e converso, quod differentia individualis intelligatur ut addita naturae communi, solum est per rationem; nam in re non est illa propria additio, sed in unoquoque individuo est una entitas utramque rationem per seipsam realiter habens.

17. Secunda pars conclusionis etiam sequitur aperte ex dictis, sumiturque ex D. Thoma, I, q. 29, a. 1, ubi ait substantiam individuari per seipsam, et q. 10 de Potent., a. 3, negat posse substantiam per accidens constitui; non est ergo hoc additum extra genus ipsius rei, sed in substantiis est substantia, saltem incompleta, quia in re non est nisi substantia individua. Tertia denique pars facile patet, quia hoc additum non est pars aliqua physica substantiae, quia praedicatur de individuo ut dicens totam essentiam eius, quam non dicit pars physica, et ideo non praedicatur de toto. Nec est aliquid per modum totius directe positi in praedicamento substantiae; est ergo quid incompletum per modum differentiae. Item contrahit naturam communem illamque dividit in individua, et constituit metaphysice ipsum individuum, ut per se unum in suo genere.

18. Sed contra hanc conclusionem obiici potest ratio quaedam facta in praecedenti; nam, si individuum addit aliquid, saltem ratione distinctum, sequitur processus in infinitum in conceptibus obiectivis ratione distinctis, quod etiam supra in simili reputavimus inconveniens; sequela patet, quia individuum dicitur addere supra speciem aliquid ratione distinctum, quia convenit cum alio individuo in ratione specifica, et differt in individuali; sed ipsa etiam differentia individualis convenit cum alia simili differentia in ratione communi, et differt numero ab illa; ergo addit etiam secundum rationem aliquid ratione distinctum supra communem rationem talis differentiae; et rursus de illo addito fiet idem argumentum, et sic in infinitum. Responderi potest primo, in his nostris conceptibus non esse magnum inconveniens admittere huiusmodi processum, quia partitur intellectus quae reipsa omnino indivisibilia sunt, et ideo mirum non esset si intellectus in his divisionibus seu conceptibus in infinitum procedere posset. Secundo posset aliquis ita philosophari de conceptu speciei et individui, sicut nos supra de conceptu entis et inferiorum eius ratiocinati sumus; diximus enim inferiora addere supra ens aliquid ratione distinctum, ita tamen ut conceptus inferior immediate conceptus sub conceptu entis non sit proprie resolubilis in duos conceptus, sed sit tantum conceptus simplex magis expressus et determinatus, quam conceptus entis; sic ergo in praesenti dici potest conceptum individui non esse proprie compositum et resolubilem in conceptum alterius modi, seu differentiae individualis, sed esse solum expressiorem conceptum ipsius naturae specificae prout in re existit in tali entitate, in qua nec concipi potest talis entitas neque aliquid illius entitatis, quin talem specificam rationem includat, neque ipsa ratio specifica potest, ut in re existit, distincte concipi, nisi ut in tali vel tali entitate contracta. Et hac ratione facile vitatur processus in infinitum, ut constat ex dictis in simili de ente.

19. Sed videri potest hic respondendi modus parum consentaneus communi modo concipiendi et loquendi philosophorum, qui hanc contractionem speciei ad individua explicant per modum metaphysicae compositionis. Et non sine ratione videtur hoc communiter affirmari, quia etiam genus et differentia non distinguuntur in re in qua coniunguntur, ut infra ostendemus, et nihilominus propter varias convenientias et disconvenientias, quae inter plures res reperiuntur, intellectus diversos conceptus format generis et differentiae, quorum unus in alio non includitur; sic ergo facere etiam potest inter speciem et individua; est enim fere eadem proportio eorum inter se, et idem discrimen a conceptu entis. Nam ille est transcendens, et ideo non potest proprie contrahi per modum compositionis, neque aliquid ei secundum rationem addi in quo ille non includatur; at vero conceptus speciei (sicut et conceptus generis) est ex se limitatus et non transcendens, et ideo non est necesse ut includatur in omni conceptu determinativo illius; poterit ergo per modum compositionis contrahi, et consequenter poterit etiam individuum resolvi in conceptum speciei et differentiae individualis; illa enim non est homo, nec Petrus, verbi gratia, sed differentia contrahens hominem et constituens Petrum. Dices etiam esse differentiam inter genus et speciem, quia ratio generica non solum ut abstracta et universalis facta in mente, sed etiam prout in re ipsa existens potest mente praescindi et ratione distingui a differentia specifica, ut infra videbimus; ratio autem specifica non potest distingui etiam ratione a differentia individuali, nisi prout abstracta et universalis facta in mente, quia ut in re existens non potest concipi nisi ut includens individuationem; et quia omnis compositio, etiam secundum rationem, intelligi debet in re prout actu existit, ideo facilius intelligitur talis compositio inter rationem genericam et specificam quam inter specificam et individualem. Sed hoc non obstante non est neganda illa metaphysica compositio individui, quia ad illam satis est ut specifica ratio possit mente praescindi ut non inclusa in ista differentia individuali.

20. Et ideo admisso illo genere compositionis et resolutionis individui, respondetur tertio non oportere progredi in infinitum; nam eadem mens quae concipit individuum ut compositum ex conceptu obiectivo speciei et differentia individuali, concipit differentiam individualem ut omnino simplicem et irresolubilem, quia non concipit illam sub conceptu speciei, sed differentiae tantum, de cuius ratione est ut sit simplex et non composita ex ratione communi et alia differentia contrahente. Sicut videre licet in ipsis etiam differentiis specificis vel subalternis; sensibile enim vel rationale formaliter non componuntur ex aliis differentiis, sed hoc ipso quod sunt rationes differendi, seipsis ab aliis differunt; sic ergo concipiendae etiam sunt differentiae individuales, in quibus quoad hoc potest admitti modus ille determinandi ens ad seipsas per simplicem determinationem conceptus absque compositione. Et illa ratio differentiae individualis, quatenus ut realis et communis ratio concipi potest, erit etiam veluti transcendens ad singulas differentias individuales, quia nihil in eis concipi poterit in quo talis ratio non includatur, et ideo illa etiam ratio communis determinabitur ad singulas differentias, non per novam compositionem sed per simplicem determinationem conceptus magis expressi et determinati, et ita cessat ulterior resolutio et processus.

21. Dico quarto: individuum non solum in rebus materialibus et accidentibus, sed etiam in substantiis immaterialibus creatis et finitis addit aliquid ratione distinctum supra speciem. Excludimus ab hac conclusione divinam naturam, quia cum illa sit essentialiter ita determinata ad hanc numero naturam, ut omnino ei repugnet secundum eam multiplicari, non potest etiam secundum rationem (si vera sit) abstrahi communis ratio deitatis a tali deitate; nam, hoc ipso quod sic abstrahitur, non concipitur vera deitas, quia de vero conceptu deitatis est ut sit haec numero, et non alia; quia hoc requirit eius infinitas. Et hinc consequenter fit ut haec individua deitas nihil etiam secundum rationem addat supra conceptum verae deitatis. Unde merito reprehenditur Caietanus, eo quod I, q. 3, a. 3, et aliis locis, dixerit Deum uno modo sumi posse ut significat concretum, quasi specificum naturae divinae. Nam talis conceptus vere communis repugnat verae divinitati, de cuius essentia est quod sit haec singularis natura, et ideo non magis potest verus Deus communi conceptu concipi et abstrahi ab hoc Deo quam Petrus.

22. Ex hac vero exceptione, quae singularis est Deoque specialiter convenit propter infinitatem eius, confirmatur conclusio posita et generalis regula contraria in omnibus creaturis, etiamsi immateriales sint. Probatur, quia in qualibet substantia immateriali individua et finita, verbi gratia, Gabriele Archangelo, concipit mens et hoc individuum, quatenus concipit hanc numero entitatem, et rationem essentialem et specificam eius, quae non includit essentialiter hanc numero entitatem nec positivam repugnantiam ut communicari possit alteri individuo; ergo ibi concipit mens aliquid commune et aliquid quod secundum rationem ei additur ut ad hoc individuum determinetur; ergo quoad hoc praecise non est differentia inter substantias immateriales et alias res. Dicetur fortasse quamlibet essentiam seu speciem angelicam, essentialiter et ab intrinseco determinari ad hoc individuum, et consequenter hoc individuum nihil positivum reale, etiam ratione distinctum, addere supra ipsam speciem, sed solam negationem communicabilitatis in plura similia, quae immediate convenit tali speciei, ratione sui ipsius absque additione ulla.

23. Hic sane videtur fuisse sensus auctorum quos citavi in tertia sententia, et idem sentiunt qui negant angelos solo numero differentes posse intra eamdem speciem creari, etiam de potentia absoluta; non enim alia ratione potest hoc denegari divinae potentiae, nisi quia existimatur esse contra intrinsecam et essentialem rationem talis naturae. Habet autem illa sententia fundamentum in D. Thoma, I, q. 50, a. 4, et Quaest. de Spiritualibus creaturis, a. 8, et II cont. Gentes, c. 95, de Ente et essentia, c. 5, ubi Caiet. id tenet, q. 9; et Capreol., In II, dist. 3, q. 1, concl. 5; et Abulens., Paradox. IV, c. 34. Et videtur multum favere Arist., XII Metaph., text. 40; et Avicen., V Metaph., c. 5.

24. Sed haec sententia imprimis supponit materiam signatam esse adaequatum principium illius individuationis, in qua individuum addit aliquid positivum rationi specificae, quae potest dici individuatio positiva; haec autem suppositio in praedicto sensu falsa est. Maior constat aperte ex praedictis auctoribus. Et ratio eius est clara, quia non ob aliam causam negant huiusmodi individuationem in praedictis substantiis, nisi quia materia carent; ergo supponunt materiam vel secundum se vel ut signatam quantitate esse adaequatam radicem talis individuationis, ut ex illo principio: Si affirmatio est causa affirmationis, negatio est causa negationis inferant ex carentia materiae carentiam praedictae additionis seu individuationis. Minor vero propositio probabitur late sectione sequenti, etiam in substantiis materialibus. Sed quamvis daremus in materialibus substantiis huiusmodi individualem differentiam sumi a materia, non posset efficaciter inferri materiam esse adaequatum principium illius differentiae in tota latitudine entis creati; habent enim diversae substantiae diversa principia suis naturis accommodata, neque ex modo compositionis aut individuationis in rebus exterioribus invento potest sufficiens argumentum sumi ad res superioris rationis; alioqui eadem ratione posset quis negare dari in angelis compositionem metaphysicam ex genere et differentia, quia in rebus materialibus genus sumitur a materia et differentia a forma, quod multi volunt esse cum proprietate intelligendum. Item eadem facilitate posset quis dicere in corporibus coelestibus non addere individuum supra speciem aliquid positivum, etiam ratione distinctum, vel quia non habent materiam, ut existimavit Averroes, vel certe quia habent materiam alterius rationis. Nam si verum est in his rebus inferioribus materiam esse unicam radicem differentiae individualis, solum possumus nos id attribuere huic materiae inferiori; nam de superiori nulla sufficienti ratione possumus colligere an hoc etiam ei conveniat, cum sit diversae rationis. Dicent fortasse illam materiam subiacere quantitati eiusdem rationis, et hoc satis esse ut sit principium eiusdem modi individuationis. Sed hoc non satisfacit; nam, ut infra ostendam, quantitas, cum sit accidens, nullo modo potest ingredi principium individuationis substantiarum. Igitur substantiae superioris ordinis possunt in compositione metaphysica convenire cum substantiis inferioris ordinis, et habere principium illius simpliciori et perfectiori modo. Atque ita ex negatione materiae non potest fieri argumentum efficax.

25. Deinde redeo ad rationem inchoatam; nam, quod divina natura essentialiter includat individuationem suam positivam et incommunicabilitatem respectu inferiorum, ex eo praecise provenit quod infinitati eius repugnat talis multiplicatio; omnis autem substantia immaterialis creata finita est; ergo non est cur ei repugnet habere aliam omnino similem essentiam, distinctam tamen realiter in entitate. Responderi potest, quamvis substantia spiritualis sit finita simpliciter in genere entis, esse tamen infinitam in specie sua habereque totam perfectionem possibilem in sua specie, quia cum sit abstracta et separata a materia, non habet unde limitetur, et ideo intra illam speciem multiplicari non potest. Sed huiusmodi infinitas, et sine sufficienti fundamento asseritur, et vix potest declarari in quo consistat, nisi petendo principium.

26. Interrogo ergo an haec infinitas intensiva sit vel extensiva. Primum dici non potest, tum quia tota perfectio intensiva talis angeli continetur intra certum gradum et limitem talis speciei, in qua nulla est formalis infinitas intensiva; nisi forte dicatur infinita secundum quid, quia potest sub se continere species inferioris ordinis syncategorematice infinitas, quod tamen non indicat infinitatem, sed perfectionem quamdam superioris rationis, unde hoc commune esse potest speciebus rerum materialium, ut patet in specie humana, sub qua species brutorum in infinitum multiplicari possunt. Hoc ergo perfectionis seu infinitatis genus nil refert ad quaestionem de qua agimus, nec potest esse ratio ob quam species aliqua per sese individua sit et non possit in individuis multiplicari. Immo etiam si admitteremus illam infinitatem intensivam, veram et formalem, in aliquo limitato gradu intrinsece, non sequitur talem perfectionem non posse in multis similibus individuis reperiri, quia hoc non habet necessariam connexionem cum illo. Ut, quamvis daretur gratia infinite intensa in anima Christi Domini, verbi gratia, non propterea sequitur non posse dari alias qualitates gratiae numero distinctae, sive finitas sive infinitas. Quod argumentum etiam declarat infinitatem illam intensivam propriam et formalem non magis posse dari in substantiis quam in accidentibus.

27. Si vero sit sermo de infinitate extensiva, primo petitur principium, quia haec extensio non est aliud quam multiplicatio individuorum in ea specie. Deinde id quod dicitur, repugnantiam involvit; nam illud individuum formaliter et in se unum tantum est; quomodo ergo potest infinitatem extensivam in se continere, quae in sola multiplicatione individuorum consistit? Dices continere virtualiter, non formaliter. Sed explicari non potest in quo consistat haec virtualis infinitas seu continentia aut in quo fundetur, cum non consistat in infinitate intensiva talis naturae, neque in ea fundari possit, ut probatum est; nulla ergo asignatur ratio ob quam perfectioni talis naturae repugnet communicari multis individuis in essentiali perfectione similibus. Huiusmodi ergo substantiae, quamvis abstractae a materia, simpliciter finitae sunt. Neque enim oportet ut limitationem habeant a materia proprie dicta (quidquid quoad hoc sit de materialibus formis), sed ex propria differentia, vel ex se et ex propria entitate, aut quia habent tale esse receptum, aut denique quia natura sua in tali supposito existunt; igitur ex infinitate nulla ratio sumi potest ob quam huiusmodi naturae immateriales essentialiter sint individuae et incommunicabiles.

28. Dici aliter potest ex sola immaterialitate sumi sufficientem rationem. Quia res quae carent materia, non possunt materialiter multiplicari, ut per se constat; ergo solum formaliter et essentialiter seu specifice; ergo non individualiter seu secundum numericam multiplicationem, quia haec est materialis multiplicatio. Sed haec etiam ratio, si verba materialiter et formaliter proprie sumuntur in primo antecedente, insufficiens est et principium petit; nam conclusionem ipsam in ratione sumit, nimirum, vel distinctionem numericam sumi ex materia, vel idem esse differre numero quod differre materialiter. Esto enim in rebus materialibus haec habeant aliquam veritatem, quod postea examinabimus, tamen inde non potest sufficiens argumentum sumi ad immaterialia. Distinctio ergo individualis latius patet quam materialis differentia dicto modo sumpta; differre enim numero solum est distingui in propriis entitatibus cum convenientia et similitudine in integra ratione essentiali; quod commune esse potest tam rebus spiritualibus quam corporalibus. Unde si materiale et formale latius sumantur, prout formale dicit rationem essentialem praecisam, materiale vero quidquid illam contrahit et determinat ad talem entitatem, sic duo angeli eiusdem speciei, quamvis distinguantur ut duae formae integrae, possunt dici non distingui formaliter sed materialiter seu entitative, sicut distinguuntur inter se duae animae rationales.

29. Et hoc exemplo potest primo confirmari haec sententia; nam anima rationalis physice considerata etiam est simplex entitas et spiritualis, et tamen non est individua ex ratione essentiali, sed aliquid secundum rationem addit. Sed dicunt animam rationalem habere transcendentalem habitudinem ad corpus, et inde individuari. Sed hoc imprimis est incertum, nam fortasse tam verum est hanc animam ideo dicere talem habitudinem ad corpus, quia talis ipsa est, sicut e converso. Et deinde quidquid de hoc sit, ad praesens non refert, nam idem argumentum proportionale sumi potest; anima enim rationalis, quae habet suam specificam rationem cum habitudine transcendentali ad corpus, non habet individuationem ex vi illius praecise, sed ex additione aliqua secundum rationem, per quam illa habitudo determinatur ad tale corpus, vel potius ad talem habitudinem ad corpus; ergo eadem proportione, substantia angeli, quae habet rationem essentialem absolutam absque transcendentali habitudine, non erit individua ex vi illius, sed ex aliquo addito secundum rationem proportionato illi. Et simile argumentum sumi potest ab accidentibus spiritualibus, in quibus individuum addit aliquid supra speciem, non solum in ordine ad diversa subiecta, sed etiam respectu eiusdem; ideo enim possunt haec accidentia respectu eiusdem subiecti numero distingui et multiplicari, saltem successive, ut patet de diversis actibus eiusdem rationis in eodem intellectu angelico; si ergo in illis actibus reperitur eadem ratio specifica spiritualis contrahibilis ad diversa individua, non ex diversis subiectis, sed ex diversis differentiis individualibus in ordine ad idem subiectum, cur non poterit eadem ratio specifica substantialis et spiritualis similiter contrahi per differentias individuales sibi proportionatas? Certe nulla potest reddi sufficiens ratio. Atque similia argumenta sumi possunt ex aliis entitatibus simplicibus, quae ex se ipsis possunt numero distingui, ut sunt duae materiae vel duae quantitates, ut videbimus latius sectione sequenti.

30. Denique sine causa limitatur divina potentia ut non possit plures angelos creare similes in essentia et specie, aut si annihilare voluisset malos angelos, non potuisset alios similes creare, quod certe per sese incredibile est; et ideo reliqui fere theologi, In II, dist. 3, docent id fieri posse a Deo. Scotus, q. 7; Durand., q. 3; Gabr., q. 1, et alii; et Marsil., In II, q. 3, a. 3; Alexand. Alens., II p., q. 20, memb. ult., a. 2, et VII Metaph., text. 41; et ex Thoma, Ferr., II cont. Gent., 93, dicit non repugnare de potentia absoluta huiusmodi distinctionem numericam substantiarum spiritualium, quamvis neget esse secundum ordinem naturalem rerum; et favet D. Thom., Opusc. 16, capite ultimo, ubi late docet substantiam immaterialem esse unam numero singularem atque individuam, quia ex se non est nata participari a multis; subdit tamen rudis esse ingenii inde colligere non posse a Deo multiplicari. Sed quidquid sit de hoc modo loquendi, an hoc sit dicendum possibile de potentia absoluta vel naturali seu ordinaria, quod fortasse est quaestio de nomine, tamen, quacumque ratione id sit possibile, sufficienter concluditur substantiam immaterialem non esse individuam ex vi suae rationis essentialis et specificae; nam si hoc haberet, implicaret contradictionem talem substantiam individualiter multiplicari, sicut implicat idem individuum numerice multiplicari. Unde etiam obiter constat propriam vocem ignorare qui dicunt in naturis angelicis dari conceptum obiectivum vere specificum et logice (ut aiunt) universalem, et tamen illam naturam esse ex se ita incommunicabilem, ut implicet contradictionem esse in pluribus individuis solo numero distinctis; est enim haec aperta repugnantia; nam, si illa natura non potest ullo modo esse in multis individuis, ideo est quia ex se et ex proprio conceptu essentiali est ita incommunicabilis; ergo, si talis est, repugnat illam abstrahere ab hoc individuo et reddere communicabilem seu indifferentem, quia haec eadem abstractio est contra eius naturam et essentiam, sicut constat aperte in natura divina. Verius ergo magisque consequenter dicitur, sicut in substantiis immaterialibus dantur verae ac propriae species, ita etiam dari individuum, quod aliquid secundum rationem addat supra speciem, et consequenter posse etiam dari plura similia individua. An vero de facto dentur, et quid in hoc sit magis consentaneum Scripturis et Patribus, ad theologicas pertinet disputationes.

Satisfit fundamentis aliarum opinionum

31. Ad fundamentum primae sententiae respondetur illa omnia quae in primo argumento numerantur solum indicare naturam specificam dicere conceptum obiectivum secundum rationem praecisum ab individuis, atque e contrario individuum aliquid ratione distinctum addere supra naturam specificam. Nam scientia humana est de rebus universe conceptis, de quibus immediate sunt definitiones et demonstrationes; et ad hoc satis est ut secundum rationem possint abstrahi, quamvis in re ipsa non separentur. Quod patet ex dictis de conceptu entis, de quo datur scientia et fiunt demonstrationes, quamvis constet reipsa non esse praecisum a propriis rationibus entium, sed tantum secundum rationem abstrahi. Unde haec etiam distinctio satis est ad illas causales locutiones: quia homo est risibilis, Petrus est risibilis; quia in iis non datur causa realis et physica quae intercedat inter Petrum et risibilem, sed explicatur adaequata ratio et origo illius proprietatis.

32. Ad secundum respondetur in huiusmodi argumentis (quod supra notavi tractando de conceptu entis) facile committi aequivocationem argumentando ex modo concipiendi nostro et ex usu verborum quibus significamus res ut a nobis conceptas ad res ipsas prout in se sunt, distinctionem rerum ex distinctione secundum rationem colligendo, quod est fallax argumentum. Respondetur ergo hominem ut sic significatum et conceptum non dicere neque includere in sua ratione essentiali individualem differentiam aliquam, ut argumentum recte probat. Et patet, quia secundum rationem ab omnibus illis praescinditur et per plures huiusmodi differentias secundum rationem contrahi et determinari potest. Unde recte concluditur aliquid debere addi, quod sit extra essentiam hominis sic concepti, ut singularis fiat; nego tamen inde sequi distinctionem in re inter naturam hominis communem et individualem eius differentiam, quia natura hominis non reperitur in re ita communis et abstracta sicut per intellectum concipitur. Cum autem dicitur, quod est de essentia, et quod est extra essentiam, distingui ex natura rei, et non tantum ratione; respondetur dupliciter intelligi posse aliquid esse extra essentiam. Uno modo secundum rem seu considerando res ipsas prout sunt a parte rei; alio modo secundum rationem praescindentem unum ab alio, quamvis in re praecisum non sit. Priori modo verum est (praesertim in rebus finitis) quidquid a parte rei est extra essentiam debere ex natura rei distingui ab illa, quia non potest alia ratione dici esse extra essentiam; nego tamen hoc modo differentiam individualem, verbi gratia, Petri aut Pauli, esse extra essentiam hominis ut in re ipsa existentis; nam homo in re non existit, nisi in Petro, Paulo, etc., et in unoquoque propria eius differentia est de essentia hominis ut in ipso existentis. Dices inde sequi hominem in Petro et Paulo differre essentialiter, seu Petrum et Paulum non habere eamdem essentiam. Respondetur non habere eamdem realiter, tamen habere eamdem ratione, quod in re nihil aliud est quam habere similem; et quia differre essentialiter sub his verbis non significat tantum realem distinctionem essentiarum, sed negat etiam essentialem similitudinem et convenientiam, atque adeo unitatem essentiae secundum rationem, ideo simpliciter non conceditur differre essentialiter ea quae solo numero differunt. Tamen, si illa verba solum in priori sensu sumerentur, verum esset Petrum et Paulum essentialiter differre, iuxta quam significationem negamus in Deo Patrem, Filium et Spiritum Sanctum differre essentialiter, quia nec differentiam essentialem habent nec distinctionem essentiarum. Posteriori autem modo, scilicet, secundum praecisionem rationis, dicitur esse extra essentiam conceptus obiectivi omne id sine quo salvari potest talis ratio concepta; et hoc modo non est necesse ut id quod esse dicitur extra essentiam, sit distinctum ex natura rei ab alio; sed sufficit quod ratione distinguatur, quia illudmet verbum extra non significat absolute esse extra rem, sed esse extra conceptum seu esse extra rem ut conceptam.

33. Unde ad confirmationem eadem fere distinctione respondendum est, nam a parte rei homo non constituitur ut homo praecise, neque in se separatus, sed constituitur ut Petrus, Paulus, Franciscus; unde in unoquoque eodem constituitur homo quo Petrus; neque in re est aliquid vere unum constitutivum hominis, quod reipsa commune sit, sed sunt plura constitutiva singulorum hominum, in quibus dicitur esse ratio communis fundamentaliter propter convenientiam et similitudinem quam inter se habent, ut sequenti disputatione latius dicemus. At vero secundum rationem, sicut homo communis abstrahitur, ita intelligitur habere adaequatum et commune constitutivum; inde tamen solum potest concludi illud esse ratione distinctum a singularibus differentiis, quae individua specialiter constituunt. Ad tertium respondetur ex dictis de conceptu entis constare illa argumenta non probare distinctionem ex natura rei; idemque ostendemus de naturis universalibus et inferioribus, disputatione sequenti.

34. Ad primum argumentum secundae opinionis respondetur recte probare rem non fieri singularem per additionem realitatis vel modi ex natura rei distincti a natura, quae singularis fieri dicitur, quia omnis talis distinctio supponit entitatem et consequenter singularitatem in utroque extremo. Non probat autem argumentum illud non posse rem fieri singularem per additionem alicuius ratione distincti, quia haec distinctio non supponit entitatem actualem, et consequenter nec singularitatem in utroque extremo, quia cum haec distinctio sit per conceptus, facile intelligi potest inter rem universe conceptam et modum eius.

35. Et iuxta hanc doctrinam facile solvuntur nonnulla quae Caietanus, de Ente et essentia, c. 2, q. 4, obiicit contra doctrinam Scoti, quatenus contra primam et tertiam conclusionem a nobis positas applicari possunt, quale est illud: actus singularis supponit potentiam singularem, II Phys., c. 3, text. 36; sed id quod addere dicitur individuum supra speciem est actus singularis naturae; ergo supponit naturam singularem, quia respicit illam ut potentiam; respondetur enim maiorem esse veram de actu et potentia realibus et ex natura rei distinctis, de quibus loquitur Aristoteles citato loco; non vero de actu et potentia ratione distinctis, propter causam explicatam. Sicut etiam actus specificus non supponit potentiam specificam, sed genericam. Aliud argumentum eius est: quod convenit uni individuo et repugnat alii, supponit distinctionem illorum; sed differentia individualis est huiusmodi; ergo non facit distinctionem, sed supponit. Hoc autem argumentum ex vi formae infirmius est. Nam facile potest negari maior, ut patet in simili forma: quod convenit uni speciei et repugnat alteri supponit distinctionem earum; addendum enim esset, vel facit; idem ergo addendum esset in praesenti. Tamen, si argumentum non fieret de ipsis individuis, sed de natura quae per hanc differentiam individualem contrahitur, potest habere vim contra distinctionem ex natura rei inter illam differentiam et naturam, non vero contra nostram sententiam. Nam in distinctis individuis sunt etiam naturae realiter distinctae; unde si differentiae individuantes sunt ab eis ex natura rei distinctae, necesse est ut differentia quae convenit uni et repugnat alteri, supponat earum distinctionem et non faciat illam; quia supponit, ut dictum est, potentiam singularem sibi proportionatam, et consequenter distinctam ab alia quae sibi proportionata non est; atque ita iam non erit differentia individualis, ut supra etiam argumentati sumus. At vero ablata distinctione ex natura rei, non procedit argumentum respectu naturae contrahendae, quia sic non est una et altera natura, ut possit differentia convenire uni et repugnare alteri, sed est una secundum rationem. Si vero sit sermo de natura non ut contrahibili, sed ut contracta, sic iam est ipsa res individua, quae per ipsam differentiam constituitur et distinguitur ab alia.

36. Ad secundum respondetur solum procedere de ultima ratione formali unius, seu unitatis individuae, quae in negatione consistit, de qua fatemur non addere aliquid supra entitatem individuam praeter negationem; nos autem agimus de fundamento huius negationis et de eo quod addit entitas singularis supra communem naturam, ratione cuius talis negationis capax sit.

37. Ad tertium aliqui dicunt hoc quod addit individuum supra speciem, esse accidentale. Sed hoc esse falsum convincitur, tum argumentis ibi factis, tum aliis quae faciemus sectione sequenti, tum etiam ex dictis; nam si hoc additum solum est ratione distinctum a substantia seu essentia rei, et per se illi coniunctum tamquam per se determinans naturam communem ad particularem, quomodo potest esse accidentale? Alii ergo simpliciter vocant hoc essentiale individuo, non speciei, quod revera ita est, si rem ipsam consideremus, nam quod omnino intrinsece constituit et componit hoc individuum, est propria eius differentia simul cum natura communi; neque potest, non solum esse, verum nec concipi hoc individuum sine tali differentia. Tamen secundum rationem, et secundum modum loquendi dialecticorum et metaphysicorum accommodatum modo concipiendi nostro, non appellatur haec differentia individualis essentialis, sed intrinseca entitativa et quasi materialis, ut distinguatur a differentia specifica, quae maxime formalis est: sumitur enim ex illo gradu in quo individua formaliter conveniunt seu assimilantur. Itaque hoc sic declarandum videtur, quod individua eiusdem speciei cum reali distinctione habent integram et perfectam similitudinem in natura, in quo differunt ab individuis differentibus specie sub eodem genere, quae inter se non habent tantam tam perfectamque similitudinem. Hinc ergo fit ut mens nostra concipiat id in quo illa individua inter se conveniunt tamquam unum quid et tamquam id quod est formale in illis et quod per se confert ad scientiam; nam distinctio in sola entitate censetur esse quasi per accidens, et ideo vocatur materialis. Eamdemque ob causam definitio scientifica non datur nisi de communi et specifico conceptu, atque in hoc sensu species ultima dicitur tota essentia individuorum, scilicet, formaliter ac praecise sumpta et concepta, et prout eius cognitio ad humanam scientiam deservit, quae non descendit ad particularia secundum proprias et individuas rationes eorum, quia nec potest eas percipere prout in se sunt neque agit de accidentibus propriis individuorum, quia vel contingenter et per accidens eis conveniunt, vel si fortasse sunt aliqua omnino propria, aeque latent ac ipsae individuales differentiae. Denique, quia esset valde operosum ac paene infinitum ad singula particularia descendere. Nihilominus tamen non est dubium quin individua, etiamsi solo numero differant, habeant in re distinctas essentias, quae si prout in se sunt concipiantur et explicentur, diversis conceptibus et definitionibus declarandae erunt; et distinctas etiam habebunt proprietates saltem secundum rem vel secundum aliquem modum proprium, sub qua ratione cadunt sub scientiam angelicam vel divinam.

38. Ad tertiae opinionis fundamenta respondetur. Ad Aristotelem, in VII Metaph., primo responderi potest cum Alexandro Alensi ibi, cum Aristoteles ait in separatis a materia non distingui quod quid est ab eo cuius est, non sumere materiam cum omni proprietate pro materia prima vel pro subiecto proprio alicuius formae, sed pro quovis supposito, quod a parte rei sit aliquo modo distinctum a natura sua, quomodo nulla substantia creata dici potest abstrahere a materia, quia in omnibus natura est in supposito aliquo modo ab ipsa distincto. Haec doctrina est vera, sed non existimo Aristotelem eo in loco in eo sensu fuisse locutum. Aliter exponit Alexand. Aphrodisaeus, qui existimat, et revera valde probabiliter, Aristotelem in utroque loco supra citato de eisdem substantiis esse locutum et eodem modo comparare quod quid est cum eo cuius est. Quod ex verbis eiusdem Philosophi confirmari potest; ait enim in illo text. 41: Dictum est insuper quidditatem, et unumquodque idem in quibusdam esse, ut in primis substantiis; ita enim legit ipse Alexander. Et quamvis in textu communiter eo loco non repetatur illa particula, dictum est, tamen, quae paulo antea praecesserat, hanc etiam clausulam comprehendit, ut ex contextu satis patet. Hinc ergo per primam substantiam non intelligit Alexander immateriales substantias, ut D. Thomas, quia Aristoteles in posteriori loco sese refert ad ea quae in priori dixerat; ibi autem nihil de immateriali substantia in speciali dixerat, neque in alio affert specialem rationem ob quam differentiam in hoc constituat inter materiales et immateriales substantias; neque est ullum indicium ob quod dicamus aequivoce uti illo termino, cum eo cuius est, ut in priori loco sumatur pro definito, hic vero pro supposito, ut ita diversa sit comparatio utroque loco facta. Ac denique nunquam Aristoteles nomine primae substantiae usus fuerit ad significandas specialiter immateriales substantias, nam licet lib. IV, c. 3, text. 7, videatur illa voce uti in ea significatione, tamen et Commentator ibi per primam substantiam Deum intelligit, et quidquid sit de illo loco, nullum inde sumitur argumentum ad alium in quo modo versamur, itaque eadem est iuxta hanc expositionem sententia Aristotelis in utroque loco. Per primas ergo substantias intelligit Alexander quaelibet supposita substantialia, a quibus non separatur quod quid est, id est, communis natura. Quod vero Aristoteles subdit: Primam substantiam dico, quae non dicitur eo quod aliud in alio insit, ut in subiecto vel materia, explicatur ab Alexandro de substantia, quae non significatur ut aliud in alio, sed tamquam unum per se consistens, in quo differt a composito accidentali, ut est album, verbi gratia, aut simum, in quo aliquid significatur, ut in subiecto tamquam in materia existens; de huiusmodi enim composito ex tali subiecto ut materia, et accidente ut in illa existenti, subdit Aristoteles in eo, cum sit unum per accidens, quod quid est distingui a subiecto in quo est. Atque ita iuxta hanc expositionem nihil potest ex praedicto textu contra nostram sententiam colligi. Praeter hanc vero expositionem probabilem, habet ille locus aliam fortasse probabiliorem; tamen, quia attingit quaestionem de distinctione naturae a supposito in rebus immaterialibus, tradetur commodius infra disputatione de distinctione naturae et suppositi in rebus creatis.

39. Ad aliud testimonium ex III de Anima, si communis expositio retinenda est, nihil responderi potest nisi Aristotelem fuisse illius sententiae, quod tandem concedit Scotus, In II, dist. 3, q. 7, ad 1, ubi ait Aristotelem existimasse angelos esse entia per se necessaria, et ideo non potuisse consequenter existimare posse dari plures angelos in una specie; nam si dari possent, darentur de facto, quia in per se necessariis et aeternis idem est esse et posse. Et similiter si plures esse possent, in infinitum etiam multiplicari possent, ac denique actu essent infiniti. Sed fundamentum huius discursus incertum est, scilicet, Aristotelem sensisse angelos esse entia per se necessaria. Et fortasse Aristoteles, quando hanc differentiam ponit inter individua materialia et immaterialia, non loquitur praecise ac metaphysice de individuo ut dicit solam substantiam singularem, sed loquitur physice de individuo ut in re ipsa est suis accidentibus affectum; quo modo videtur loqui in dicto loco III de Anima; nam materiale individuum tale dicit esse ut circa illud sensus versetur, quod non est verum de individuo rigorosa ac metaphysica praecisione sumpto, sed solum posteriori ac physico modo. Et ita potest facile inveniri differentia inter materiale et spirituale individuum.

40. Ad rationem praedictae sententiae (quidquid sit de illa opinione, quod in rebus materialibus materia signata est principium individuationis, quam statim disputabimus) respondetur, quamvis in rebus immaterialibus non detur hoc principium individuationis, aliquod tamen dandum esse proportionale, quia etiam illae substantiae individuae sunt, non ex vi rationis specificae, sed singularis. Unde cum dicitur substantia spiritualis se ipsa esse individua, si intelligatur se ipsa, id est, ex vi suae rationis specificae, petitur principium, et falsum assumitur, ut probatum est; si autem intelligatur se ipsa, id est, per suam entitatem, est quidem id verum, sed nihil impedit quin in illamet entitate ratione distinguantur specifica ratio et differentia individualis, et quod eadem entitas secundum diversos respectus possit esse utriusque principium ac fundamentum. Nam quoad hoc eadem fere ratio est de materialibus substantiis; nam, sive materia signata dicatur principium individuationis earum, sive quidvis aliud, nihil tamen esse potest quod non sit ipsamet entitas essentialis rei, vel tota vel partialis; unde in eadem oportet distinguere et rationem specificam, ob quam dicitur esse essentia vel pars essentiae, et rationem aliam non re, sed ratione distinctam, ob quam dicitur esse individuationis principium.

SECTIO III. UTRUM MATERIA SIGNATA SIT INDIVIDUATIONIS PRINCIPIUM IN SUBSTANTIIS

MATERIALIBUS

1. Omittimus divinam substantiam, quoniam, ut diximus, illa per se et essentialiter individua est, unde non est quod in ea quaeratur individuationis principium, magis quam essentiae vel existentiae ipsius.

Sensus quaestionis

2. Ut autem sensus quaestionis intelligatur, sumendum est ex dictis sectione praecedenti in huiusmodi substantiis creatis considerari posse metaphysicam compositionem, quae secundum rationem est ex natura specifica et differentia individuali; sicut enim id quod addit species supra genus, iuxta metaphysicam considerationem est differentia divisiva seu contractiva generis, et constitutiva speciei, ita id quod addit individuum supra speciem recte dicitur differentia contractiva speciei et constitutiva ac distinctiva individuorum, quae vere ac proprie differre numero dicuntur; propterea enim species dicitur de pluribus differentibus numero praedicari. Item ostendimus, hoc quod addit individuum supra speciem, licet sit tantum ratione distinctum, tamen reale esse et positivum, fundans negationem, seu indivisionem propriam individui, quia per sese incommunicabile est et distinctum ab aliis seu incommunicabile aliis individuis, et ideo adiunctum speciei, cum illa constituit individuum per se unum sub tali specie; nihil ergo illi deest quominus veram habeat rationem differentiae. Unde nonnulli hoc putant esse assignandum principium individuationis, et nullum aliud esse quaerendum, ut videre est in Scoto, In II, dist. 2, q. 6; et Fonseca, lib. V Metaph., c. 6, sect. 1. Sed non disputatur in hoc sensu quaestio, nec de illa vere est diversitas opinionum inter eos qui de principio individuationis disputant. Sensus ergo quaestionis est, quodnam fundamentum vel principium in re ipsa habeat illa differentia individualis. Solent enim haec metaphysica praedicata sumi ex principiis realibus constituentibus rem, quomodo genus dici solet sumi a materia et differentia a forma; et denominationes substantiales interdum sumuntur a materia, ut cum homo materialis dicitur, interdum a forma, ut cum dicitur rationalis, interdum a tota natura composita, ut cum dicitur homo; ad hunc ergo modum in praesenti inquiritur quod sit principium huius differentiae individualis. Ex qua declaratione constat hic non inquiri principia vel causas extrinsecas individuationis, seu potius individuorum, quales sunt causa efficiens et finalis; nam hae non aliter causant individuationem quam causando entitatem individuam, seu dando ipsum intrinsecum principium individuationis; hoc ergo est quod inquirimus. Et, licet quaestio generalis sit de omnibus substantiis creatis, quia tamen materiales sunt nobis notiores, de illis dicemus prius, et deinde facile constabit quid nos coniectari possimus de spiritualibus. Et quoniam variae sunt de hac re opiniones, quae prolixam postulant examinationem, eas sigillatim tractabimus.

3. Est ergo celebris sententia affirmans principium individuationis esse materiam signatam. Haec est sententia D. Thomae, I, q. 3, a. 3, ad 3, et q. 50, a. 4, III, q. 77, a. 2, et In IV, dist. 12, q. 1, a. 1, quaestiuncula 2, et Opusc. 29, et De Ente et essentia, c. 2, ubi Caietan. prolixe hoc disputat ac defendit; et Capreol., In II, dist. 3; Soncin., VII Metaph., q. 33 et 34; Ferr., I cont. Gent., c. 21, et alii infra citandi. Et existimatur haec sententia Aristotelis; nam variis in locis distinctionem et identitatem numericam materiae primae attribuendam censet. Unde lib. V Metaph., c. 6, text. 42, dicit et esse unum numero, quorum est materia una; et lib. VII, c. 8, text. 28, ait: formam in his carnibus atque ossibus esse Socratem et Calliam; et c. 10, text. 25: singulare (inquit) ex ultima materia, iam Socrates est; et ex hoc principio, in lib. XII, Metaph., c. 8, text. 49, concludit: primum motorem non posse esse, nisi unum numero, quia est expers materiae, existimans necessarium ut quae conveniunt specie et differunt numero materiam habeant et per materiam differant. Et similiter, I de Caelo, c. 9, probat non posse esse alium mundum, quia hic mundus totam materiam rerum naturalium complectitur. Ex his ergo testimoniis apparet hanc fuisse sententiam Aristotelis, iuxta quam consequenter dicendum est (ut dicunt praedicti auctores) in substantiis immaterialibus non esse positivum individuationis principium nec propriam differentiam individualem, sed solum naturam de se incommunicabilem.

4. Fundamentum huius sententiae, si rationem spectemus, fere nullum invenio, quod ad Aristotelis auctoritatem non revocetur, scilicet, quia materia est principium multiplicationis et distinctionis individuorum intra eamdem speciem, ut Aristoteles testatur citatis locis; sed illud est principium individuationis quod est principium numericae distinctionis; ergo. Secundo, quia illud est individuum quod est incommunicabile inferioribus similibus; sed materia est primum fundamentum huius incommunicabilitatis; nam forma, cum sit actus, de se communicabilis est, materia autem cum sit prima potentia, de se est incommunicabilis, et forma tunc limitatur et determinatur cum ad hanc materiam coarctatur. Tertio, quia individuum est primum subiectum in metaphysica coordinatione; de illo enim omnia superiora praedicantur, et ipsum non de aliis; ergo primum principium et fundamentum individui, ut sic, esse debet illud quod est primum subiectum inter principia physica; huiusmodi autem est materia: ergo.

Expenduntur rationes dictae sententiae

5. Sed antequam ulterius progrediamur, hae rationes, seclusa auctoritate, non sunt magni momenti. Ad primam enim facile potest responderi negando maiorem; nam potius illud est principium multiplicationis, quod est principium distinctionis; principium autem distinctionis non est materia, sed potius forma, nam ut est in communi proloquio actus est qui distinguit. Unde D. Thom., II cont. Gent., c. 40, ex professo probat materiam non esse primam causam distinctionis rerum; et quamvis de distinctione essentiali praecipue loqui intendat, rationes tamen eius etiam de distinctione numerica urgere videntur, praesertim quod in secunda ratione inquit, formam non sequi dispositionem materiae sicut primam causam, sed magis e converso materiam sic disponi ut sequatur talis forma. Item quod ibidem ait, ea quae reducuntur in materiam sicut in primam causam, esse praeter intentionem agentis, et casu fieri. Si ergo materia esset prima causa ob quam esset tale individuum, individuum ut sic casu fieret et praeter intentionem agentis. Item, quod ibidem ait in quarta ratione, unam materiam indigere alio a se distincto ut distinguatur ab alia materia; non ergo illa est prima causa distinctionis, ut in ratione facta sumebatur. Quapropter his et aliis rationibus convicti, multi ex auctoribus qui praedictam opinionem sequuntur fatentur, cum duo sint de ratione individui, scilicet esse incommunicabile inferioribus et esse distinctum ab aliis individuis, materiam esse principium individuationis quoad primum, quoad secundum vero esse quantitatem, nam illa est quae ipsas materias distinguit; quod quam sit vere et consequenter dictum, postea examinabimus; nunc enim solum vim dictarum rationum expendemus. Prima autem ratio solum procedebat de individuatione quoad distinctionem unius ab alio, de qua iam praedicti auctores fatentur non oriri a materia. Adverto tamen argumenta facta non convincere de omni distinctione, nam, ut infra dicam, materia suo modo habet unde distinguat unum ab alio, quatenus ipsa habet aliquem actum entitativum; probant tamen non esse cur prima ratio totius distinctionis numericae illi potius quam alicui formae attribuatur.

6. Secunda ratio procedit de prima radice incommunicabilitatis, in qua primum consistit ratio individui, ut supra declaratum est; nam distinctio ab alio potius se habet consequenter, iuxta supra dicta de unitate in communi; unde si illa ratio esset efficax, sufficienter probaret materiam esse principium individuationis. Sed si quis recte consideret, aperta aequivocatio in eo discursu committitur; cum enim dicitur materiam esse principium incommunicabilitatis individui, eo quod ipsa sit primum subiectum, de se maxime incommunicabile, aut illa vox incommunicabile aequivoce sumitur aut falsum in probatione assumitur. Multis enim modis intelligi potest materiam esse incommunicabilem: primo, quod sit incommunicabilis alicui ut subiecto physico quod informet vel cui inhaereat, et hic sensus est verissimus, et recte ex eo probatur quod materia est primum subiectum; hoc tamen est impertinens ad rem de qua agimus, tum quia non est de ratione individui ut sic, quod sit incommunicabile alteri ut subiecto, nam accidentia sunt individua, licet communicentur hoc modo, et formae etiam substantiales; tum etiam quia illa incommunicabilitas non sufficit ad rationem individui; materia enim ex vi suae speciei est illo modo incommunicabilis, et tamen non est individua ex vi speciei, sed communis multis materiis numero differentibus; non est ergo illa incommunicabilitas prima radix individuationis, etiam in ipsa materia; multo ergo minus poterit materia esse primum principium individuationis substantiae ratione huius incommunicabilitatis. Alio ergo modo potest dici materia incommunicabilis, vel per modum causae, vel per modum partis, vel per modum naturae supposito, vel per modum superioris inferioribus, et omnes isti modi falsi sunt; nam materia communicatur formae eo modo quo est causa eius et sustentat illam. Item materia communicatur composito ut pars toti et ut causa etiam effectui, quem non aliter causat quam communicando illi intrinsece suam entitatem, Item materia ut pars naturae communicatur supposito proprio tantum, si naturaliter loquamur, supernaturaliter vero etiam alieno, ut in Christi humanitate videre licet; sed omnes isti modi nihil ad praesens referunt, ut per se constat. Ultimus vero modus (in quo solo termini in praedicta ratione assumpti univoce sumerentur) est aperte falsus, ut ratione supra facta convincitur, quia materia ut sic ex vi suae speciei communicabilis est multis inferioribus, quae illi possunt subiici in ordine ad praedicationem, quamvis non possint esse subiecta inhaesionis. Quod si dicas materiam ut sic esse communem, materiam autem signatam, de qua illa sententia loquitur, esse incommunicabilem, contra hoc est quia materia signata, quidquid illa sit, non habet quod sit incommunicabilis ex ratione primi subiecti, in qua dictum argumentum fundabatur; si ergo materia signata est incommunicabilis, erit ob aliam causam quae communis esse poterit formis vel aliis rebus, ut videbimus in sequentibus. Quocirca ad illam incommunicabilitatem quae est de ratione individui, impertinens est illa ratio primi subiecti; nam et formae angelicae et Deus ipse sunt illo modo incommunicabiles quamvis sint omnino actus, et non potentiae. Unde cum ibidem dicitur forma de se communicabilis, etiam extra propositum est; nam forma, ut forma, est communicabilis materiae ut subiecto, non ut inferiori; secundum suam etiam specificam rationem communicabilis est distinctis formis, et ideo secundum eam rationem non est individua; tamen haec forma tam incommunicabilis est sicut haec materia; ergo quoad hoc non est maior ratio de una quam de alia.

7. Atque ex his constat tertiam coniecturam nullam habere efficaciam, quia est longe diversa ratio de subiecto inhaesionis et de subiecto praedicationis; quamvis enim excogitari possit quaedam proportio inter haec duo subiecta, nam superius comparatur ad inferius sibi subiectum ut forma dans esse, tamen simpliciter non sunt eiusdem rationis, neque unum fundatur in alio; unde in simplicibus substantiis est subiectio seu subordinatio inferiorum ad superiora, sine subiecto inhaesionis seu informationis. Adde, id quod est subiectum praedicationis, ex se non esse imperfectius suo praedicato superiori, sicut materia, quae est primum subiectum, est inferior forma, et ideo necessarium non esse ut id, quod est primum subiectum in ordine generationis et imperfectionis, sit primum principium et fundamentum individui, quod est primum subiectum in ordine praedicationis, continens in se omnem perfectionem superiorum et addens aliquid proprium quo illam veluti complet ac perficit.

Obiiciuntur multa contra dictam sententiam

8. Sed videndum est, quamvis sententia haec ratione convinci non possit, an valeat convenienter defendi ac sustineri, nam hoc satis nobis erit ut saltem propter Aristotelis et D. Thomae auctoritatem illam defendamus. Et prima ratio difficultatis circa illam esse potest, quia materia de se communis est non solum quatenus eadem secundum rationem specificam communis est multis individuis materiae, sed etiam quia eadem numero materia subesse potest multis formis vel specie distinctis vel solo numero diversis, saltem successive; quomodo ergo potest materia esse principium individuationis? Nam principium individuationis debet esse maxime proprium, et nullo modo commune multis individuis, nec simul nec successive. Propter hanc difficultatem additum est in illa sententia materiam non utcumque, sed signatam quantitate, esse principium individuationis. Quid autem illa voce significetur, tam est obscurum ut in ea re explicanda defensores huius sententiae inter se mirum in modum dissideant. Quorum expositiones varias referre oportet et examinare, ut quanta sit probabilitas huius sententiae clarius appareat.

Primus modus explicandi materiam signatam reiicitur

9. Prima expositio est materiam signatam quantitate nihil aliud esse quam materiam cum quantitate seu quantitate affectam; ex his enim duobus censent hoc principium individuationis quasi integrari, ut materia det incommunicabilitatem, quantitas distinctionem, ut supra dicebamus. Ita Capreol., In II, dist. 3, q. 1, a. 1, concl. 5, et a. 3, in respons. ad argum. contra illam. Idem Ferrar., I cont. Gent., c. 21, et Soncin., lib. VII, q. 34. Favet D. Thomas, q. 2 De Verit., a. 6, ad 1, ubi explicat materiam signatam naturalem esse materiam cum determinatione harum vel illarum dimensionum; et q. 16 De Malo, a. 1, ad 18, dicit materiam dimensionibus subiectam esse principium distinctionis numeralis in his in quibus inveniuntur multa individua unius speciei; et super Boetium, de Trinit., q. 4, a. 2, dicit quantitatem distinguere res materiales. Et videtur fundatum in Aristotele, III Metaph., c. 3, text. 11, ubi distinctionem specificam censet fieri per formam, numericam vero per quantitatem, et Lib. X, c. 3, text. 4, tantum eos ponit divisionis modos, scilicet, secundum formam aut secundum quantitatem; et V Metaph., c. 13, quantitati attribuit quod sit principium divisionis; unde quantum esse ait quod dividi potest in ea quarum unumquodque hoc aliquid natum est esse; et III Phys., c. 7, text. 78, dicit numerum nasci ex divisione continui quanti. Ratio vero esse potest quia, ut materia sit principium individuationis, aliquid necessarium est quod distinguat hanc materiam ab illa; sed hoc non est ipsa materia, quia distinctio debet fieri per actum; neque est forma, nam potius haec forma est distincta ab illa, quia in distincta materia fit et recipitur.

10. Sed haec sententia falsa est et gravibus rationibus impugnari potest. Duobus autem modis procedere possumus, primo, supponendo aliam sententiam, quam praedicti auctores tenent, quantitatem non esse in materia prima, sed in toto composito, et destrui corrupta substantia, et novam comparari ad generationem substantiae. Ex quo fit, simpliciter loquendo, prius hanc numero formam substantialem introduci in hanc materiam et consequi quantitatem. Unde conficitur argumentum, quia haec forma, cum primum intelligitur recipi in hac materia, intelligitur etiam recipi in materia distincta ab aliis; ergo formaliter et intrinsece non fit distincta per quantitatem. Item ex materia et forma praecise conceptis et ut praevenientibus quantitatem, resultat hoc individuum substantiale; ergo illud ut sic unum est, non unitate rationis, sed unitate reali et singulari ac transcendentali; ergo, sicut ex vi suae entitatis substantialis est in se indivisum, ita etiam est substantialiter et entitative distinctum ab omnibus aliis; ergo non habet distinctionem per quantitatem. Nec refert si dicas, in genere causae materialis quantitatem esse priorem in materia. Tum quia in ea sententia id non potest commode consequentur dici, ut infra tractandum est; tum etiam quia saltem non potest id intelligi secundum veram inhaesionem quantitatis in materia, quia iuxta illud principium quantitas nunquam inhaeret materiae in duratione reali, sed composito; ergo neque in aliquo signo priori potest illi convenire, quia quod a parte rei, et in duratione reali non convenit, neque prius neque posterius convenire potest; quantitas autem non facit rem divisam aut distinctam ab aliis, nisi inhaerendo et informando; ergo in nullo signo habet quantitas hunc effectum primo in materia, sed in toto composito; ergo supponit illud iam individuum, et consequenter alia priori divisione distinctum. Tum denique quia ad vim rationis satis est quod in aliquo genere causae, quod simpliciter prius est, materia, ut praevenit quantitatem, habeat ex se distinctionem. Denique sic potest ratio concludi: forma recipitur in materia nuda quantitate; ergo haec forma in hac materia, quia generatio in singulari fit; ergo ex illis resultat hoc individuum ante adventum quantitatis; immo illa advenit individuo iam constituto, quod posset Deus sine quantitate servare distinctum ab omnibus aliis; ergo quantitas intrinsece ac formaliter non intrat principium individuationis, vel totius compositae substantiae, vel singularum partium huius, scilicet formae et materiae.

11. Secundo, procedere possumus in alia sententia, quod quantitas inest materiae primae et manet eadem in genito et corrupto, et tunc aliunde sumitur non minus efficax argumentum, quia non solum haec materia secundum se, sed etiam ut affecta hac quantitate, potest esse sub diversis formis, et consequenter in individuis numero distinctis; ergo non magis potest esse principium individuationis quam sola materia. Dicetur fortasse materiam cum dimensionibus interminatis esse posse sub diversis formis, et ut sic non esse principium individuationis, materiam vero cum his determinatis dimensionibus esse propriam huius individui, et ut sic esse principium individuationis. Sed inquiro quid addant hae determinatae dimensiones supra quantitatem. Dimensiones enim possunt dici interminatae solum quia non dicunt certum terminum longitudinis, aut latitudinis, etc., et sic quantitas terminata solum addet certos terminos dimensionum; et hoc non satis est ad praesens, quia eadem materia hoc modo existens sub eadem certa et determinata quantitate, potest subesse distinctis formis, ut patet in eadem virga prius viridi, postea sicca, et similibus. Aliter potest dici quantitas interminata illa quae non est affecta certis dispositionibus, ut tali raritate aut densitate, vel aliis qualitatibus, quibus materia ad hanc formam potius quam ad aliam determinatur. Et hoc sensu admitti potest materiam quantitate seu dimensionibus sic determinatis affectam, id est, sic proxime dispositam, ita esse propriam huius individui, ut non possit esse in alio. Verumtamen neque dicti auctores loqui possunt in hoc sensu, neque in illo esset vera eorum sententia. Primum patet, quia ipsi dicunt quantitatem ex propria ratione et effectu formali distinguere unum individuum ab alio, ergo non convenit hoc illi ratione aliarum qualitatum seu dispositionum, alioqui non materia signata quantitate, sed materia quanta signata qualitatibus deberet dici principium individuationis. Secundum patet, quia alias sequitur accidentia, quibus materia disponitur ad formam, intrinsece includi in principio individuationis substantiae, consequens est falsum; ergo. Sequela patet, quia materia signata, iuxta hanc opinionem, intrinsece ac formaliter includit haec accidentia ut ipsi inhaerentia ipsamque determinantia ad talem formam. Minor vero probatur primo, quia individuum substantiae est per se unum directe collocatum sub specie in praedicamento substantiae; non ergo includit intrinsece accidentia, cum tamen intrinsece includat individuationis principium. Secundo, quia ostensum est supra differentiam individualem in reipsa non esse distinctam ex natura rei a natura substantiali, atque adeo esse ipsammet substantiam individuam; ergo principium intrinsecum eius non potest esse accidens, sed substantia.

12. Atque hae rationes possunt procedere etiam in alia sententia, quod quantitas non sit in materia prima, sed in toto composito; quia quantitas accidens est; ergo in quocumque subiecto sit, non potest intrinsece constitutionem individui substantialis ingredi; ergo non potest eius distinctionem efficere. Unde abstrahendo ab illis sententiis, possumus tertio argumentari quia, licet res prius natura sit in se una quam sit distincta ab aliis, tamen hoc posterius intrinsece sequitur ex primo absque additione ulla positiva quae fiat ipsi rei quae est una, sed solum per negationem, qua, posito alio extremo, verum est dicere hoc non esse illud. Itaque illud idem positivum quod fundat unitatem quoad primam negationem seu indivisionem in se, fundat consequenter posteriorem negationem distinctionis ab alio, quo sensu dici solet, et verissimum est, per illud rem distingui ab aliis per quod in se constituitur, quia distinguitur per id quo est. Quo fere sensu dixit D. Thomas, I, q. 76, a. 2, ad 2, unumquodque hoc modo habere unitatem quo habet esse. Et patet in unitate specifica, nam eadem differentia, quae constituit speciem in se unam, facit illam a caeteris speciebus distinctam; unde quod est principium talis differentiae est etiam principium non tantum unitatis, sed etiam distinctionis specificae; ergo similiter in unitate individuali id, quod est principium individui quoad constitutionem eius, et incommunicabilitatem seu indivisibilitatem in se, est etiam principium distinctionis eius ab aliis; et e converso, quod est principium distinctionis, debet etiam esse principium constitutionis. Si ergo materia per se, et seclusa quantitate constituit individuum in se incommunicabile et unum, distinguit etiam illud ab aliis, vel, si distinctionem dare non potest, neque incommunicabilitatem individuationis dare potest. Et confirmatur. Nam incommunicabile hoc modo dicitur quod ita est in se unum ut non possit in multa similia dividi; quod autem huiusmodi est, ex hoc praecise habet ut, si alia existant, ab illis distinguatur. Idemque argumentum potest e converso fieri de quantitate, quod, si illa est quae distinguit individua substantiae, ipsa etiam debet ea constituere, vel e contrario, si non potest constituere, ut verius est, quia, cum sit accidens, est extra totam latitudinem substantiae, et supponit potius subiectum individuum, neque etiam distinguere potest.

13. Respondent aliqui rationem hanc recte probare quantitatem non efficere primam distinctionem inter individua substantiae, non tamen probare non efficere aliquam distinctionem, scilicet, numericam et quantitativam, quod satis est ut quantitas quoad hanc partem possit intrinsece pertinere ad principium individuationis. Sed haec responsio laborat in aequivoco, nam si quantitas non causat primam distinctionem, sed aliam, interrogo quaenam sit illa quam supponit, quae vero illa quam causat: prior sane nulla alia esse potest nisi distinctio entitativa, qua haec materia non est illa, aut haec substantia non est illa. Tum quia nulla alia distinctio prior excogitari potest; tum etiam quia haec est maxime intrinseca cuicumque entitati; sicut enim nihil concipi potest magis intrinsecum unicuique enti, quam entitas eius, ita nulla distinctio vel separatio ab alio ente est prior illa quae hac negatione explicatur: Hoc ens non est illud; propter quod intelligi non potest unam entitatem distingui ab alia entitative, ac primo, per aliud a seipsa.

14. Unde etiam fit (quod est novum et sufficiens argumentum contra totam hanc sententiam) non pertinere ad effectum formalem quantitatis distinguere entitative unam materiam ab alia, vel partem materiae a parte materiae, quia, sicut quantitas supponit materiam ut subiectum, ita supponit individuam entitatem eius, quae per seipsam entitative distincta est ab alia entitate simili; ergo distinctae quantitates supponunt distincta subiecta in quibus recipiantur, et distinctae partes quantitatis, partes etiam subiecti entitative distinctas. Nam et hic locum habet argumentum illud Caietani, quod actus singularis supponit potentiam singularem, quod maxime verum est in actu et potentia realiter distinctis. Eo vel maxime quod, cum quantitas re distincta sit a materia in qua inest, non potest illam facere re distinctam a seipsa; ergo supponit in illa entitatem quae per se potest distingui a sua quantitate; ergo per eamdem poterit distingui ab omnibus aliis quae non sunt ipsa; non ergo hoc pertinet ad effectum formalem quantitatis. Quod denique a posteriori confirmari potest; nam, si Deus, separata quantitate, conservaret substantiam corporis Petri, verbi gratia, entitates partiales materiae, quae sunt in manibus, pedibus, capite, etc., semper manerent entitative distinctae, sive manerent unitae, sive non, quia, licet una entitas possit coniungi vel separari ab alia, tamen unam fieri aliam, aut utramque coalescere in unam indivisibilem, conservando suam entitatem, aperta repugnantia est, quia et essent distinctae et non essent distinctae.

15. Distinctio, ergo, quam supponit quantitas in substantia, est distinctio entitativa et substantialis: haec autem est quae per se pertinet ad unitatem individualem, de qua tractamus; nam per hanc intelligitur individuum esse distinctum ab omnibus aliis, vel sub eadem specie, si cum similibus comparetur, vel etiam sub genere, vel sub quocumque praedicato communi, si cum omnibus aliis conferatur; ergo, si aliquam distinctionem confert quantitas, illa erit per accidens ad rationem individui, et superveniens illi; non ergo ea ratione pertinebit quantitas ad principium individuationis, de qua agimus. Quod ex re ipsa explicatur, nam quantitas, sicut dat substantiae unitatem quantitativam, ita solum potest dare vel distinctionem quantitativam, vel situalem, quarum prior solum consistit in hoc quod una substantia sit sub diversis terminis quantitatis ab alia, et ita non sit continua illi continuatione propria quantitatis; posterior autem consistit in hoc quod una substantia sit extra situm seu locum alterius. Unde etiam salvatur quod quantitas ita distinguit sicut constituit; primo enim facit substantiam in se extensam, unitam et determinatam quantitative et habentem hanc corpoream molem, consequenter vero facit illam replere spatium locale; et similiter primario distinguit quantitative, et deinde situaliter; tota autem haec distinctio est extra rationem substantiae individuae, et accidentaria illi, sicut et ipsa quantitas.

16. Quod quidem in distinctione situali est per se evidens, quia est valde extrinseca et mutabilis, et quantumvis res quanta situm mutet, eadem numero manet; immo per Dei potentiam potest eadem numero substantia corporea, vel sine quantitate, vel cum illa sine situ servari, ad eum modum quo est Christi corpus in Eucharistia. Et similiter potest res eadem quanta cum duplici situ per Dei potentiam constitui, ut tractando de mysterio Eucharistiae late ostendi †2 , et duo distincta corpora in eodem situ collocari possunt, et a Deo saepe factum est, ut in materia de resurrectione demonstratum est †3 . Haec ergo situalis distinctio nihil ad unitatem et distinctionem numericam refert. De distinctione autem quantitativa, idem iudicium est quod de ipsa quantitate, et unitate ab illa proveniente, quam supra ostendimus esse accidentalem ad unitatem intrinsecam et entitativam substantiae materialis; unde, licet illam naturaliter comitetur ad modum proprietatis, tamen ordine naturae supponit illam, et potius causatur ab illa quam causet illam. Ac denique de potentia absoluta posset materialis substantia eadem numero sine sua quantitate servari, et consequenter retinere totam unitatem individuam cum incommunicabilitate ac distinctione substantiali absque unitate et distinctione quantitativa.

17. Quocirca etiam Soncin. et Ferrar. tandem fatentur substantiam materialem non habere a quantitate unitatem transcendentalem, sed tamen esse unam numero per quantitatem. Sed mirum est quod tam facile divertant a vero sensu quaestionis et terminis aequivoce utantur. Ut enim saepe admonuimus et omnes supponunt, et ipsi (ut existimo) non ignorant, cum hic agimus de unitate numerica, non accipimus numerum, ut est species quantitatis, sed ut in quibuscumque entibus reperiri potest, ut notat D. Thomas, Opusc. 16, c. ult., ubi hoc modo ait substantiam etiam immaterialem esse unam numero; quomodo etiam Aristoteles, in V Metaph. distinxit unum numero, specie, genere et proportione. Haec ergo unitas numerica in unaquaque re transcendentalis est, sicut unitas specifica vel formalis suo modo est transcendentalis respectu naturae communis; ergo, si substantia materialis habet unitatem individuam transcendentalem, et non per quantitatem, non pertinet quantitas intrinsece ad principium individuationis substantiae. Adde, eo modo quo substantia est una numero praedicamentali per quantitatem, non solum distingui, sed etiam constitui et fieri in se indivisam et incommunicabilem quantitative per eamdem quantitatem; non enim posset quantitas facere aliquid unum in suo genere, nisi faceret etiam indivisum, cum in hoc ratio unius consistat; si ergo constanter et univoce loquuntur de incommunicabilitate et distinctione eiusdem generis, male distribuunt haec munera, aliud materiae, aliud quantitati tribuendo; si autem nunc de incommunicabilitate substantiali, postea de distinctione quantitativa loquuntur, non persistunt in vero quaestionis sensu et aequivocationem admittunt in usu verborum.

Secundus modus exponendi materiam signatam reiicitur

18. Secunda expositio est materiam signatam quantitate non includere quantitatem ipsam intrinsece, sed ut est terminum habitudinis materiae ad ipsam. Est enim materia natura sua capax quantitatis, sed ut sic non potest esse completum principium individuationis, quia est indifferens ad quamcumque quantitatem, sicut ad quamvis formam; per actionem autem agentis praeviam ad generationem determinatur ut sit capax huius quantitatis, et non alterius, et illa ut sic dicitur esse individuationis principium. Per quantitatem autem intelligimus hoc loco non solam mathematicam quantitatem (ut sic dicam), sed physicam, id est, physicis qualitatibus et dispositionibus affectam. Ita rem hanc explicuit Caietan., de Ente et essentia, c. 2, q. 5. Sequitur Iavell., V Metaph., q. 15, et ante illos Aegid., Quodl. I, q. 5, a. 1. Haec vero sententia displicuit eidem Caiet., I, q. 29, a. 1, propter argumentum quod infra referam, et ideo alium invenit dicendi modum (si tamen est alius); ait enim non materiam ut est in potentia ad hanc quantitatem, sed ut virtute praehabens hanc quantitatem, seu ut est radix et fundamentum huius quantitatis, esse principium individuationis. Verumtamen non satis intelligo quid his verbis distinctum a priori significetur, quia materia (praesertim in sententia Caietan. et aliorum thomistarum) non praehabet quantitatem in genere causae effectivae, sed ab extrinseco agente fit vel resultat a forma; solum ergo potest illam praehabere in genere causae materialis; hoc autem nihil aliud est quam habere illam in potentia receptiva, seu (quod idem est) habere potentiam ad illam; sicut materia ut praehabens formam nihil aliud esse potest quam materia ut est in potentia ad formam, seu potius ut est in potentia receptiva formae, quia non aliter praehabet quam in genere causae materialis; idem ergo est in praesenti propter eamdem rationem. Omnia ergo illa verba, materia ut fundamentum, ut radix, ut causa, eodem revolvuntur, quia materia non est fundamentum quantitatis, nisi materiale et passivum, neque est radix ut primum subiectum, nec causa, nisi materialis, quae consistit in ratione potentiae receptivae, ex qua forma educitur; ergo illis omnibus verbis nihil aliud subesse potest, nisi potentia ipsius materiae. Quocirca et argumentum ipsius Caietani, et quae nos faciemus, aeque procedunt contra hanc sententiam, et ideo necesse non est illam ut diversam tractare.

19. Cum his etiam coniungenda est alia, quae dicit materiam signatam nihil aliud esse quam materiam ultimo dispositam ad hanc formam, quia non disponitur nisi quantitate talibus qualitatibus affecta. Haec autem sententia dupliciter affirmari potest: primo intelligendo quantitatem et alias dispositiones inhaerere et manere in materia, et simpliciter praecedere ordine naturae introductionem formae, et sic recte potest intelligi materia disposita et signata ad formam; tamen hoc modo ponere materiam signatam principium individuationis est incidere in priorem sententiam Capreoli, quia haec materia signata includit intrinsece quantitatem et accidentia, quae impossibile est includi in principio individuationis, ut ostendimus. Quod si dicatur has dispositiones licet inhaereant materiae, non tamen includi in individuo intrinsece et formaliter, sed esse veluti conditiones requisitas, contra hoc est quia inde fit principium individuationis intrinsece et formaliter solum esse aliquid commune multis individuis, scilicet, materiam ipsam secundum se; hoc autem est impossibile, ut supra argumentabamur. Unde hoc non esset assignare id quod in se et revera est principium individuationis, sed ad summum id quod potest esse signum individuationis quoad nos, vel occasio productionis talis individui respectu agentis, de quibus modis postea dicemus. Alio ergo modo potest doceri haec sententia, supponendo quantitatem et alias dispositiones non inesse materiae, sed composito, et ut conficiunt ultimam dispositionem consequi formam, et in hoc sensu idem est materiam esse dispositam quod habere ordinem seu potentiam determinatam ad hanc quantitatem cum his dispositionibus; atque hoc modo coincidit hic modus loquendi cum secunda expositione adducta.

20. Hanc ergo totam expositionem falsam esse censeo. Et imprimis in illa supponitur materiam non habere sibi inhaerentem quantitatem et dispositiones alias, quod, licet probabile sit, fortasse tamen non est aeque probabile ac contrarium. Deinde, supposita illa sententia, argumentatur Caiet., in I, nam potentia materiae ad quantitatem recipiendam est in genere quantitatis, quoniam potentia et actus sunt in eodem genere, ut Aristoteles ait, X Metaph.; ergo neque illa potentia ad quantitatem potest intrinsece pertinere ad principium individuationis substantiae, alias individuum substantiae non esset per se unum: constaret enim ex rebus diversorum praedicamentorum. Haec tamen ratio per se sumpta non est efficax; bene enim respondet Iavellus potentiam pertinere ad genus sui actus primarii, ad quem per se primo ordinatur, et a quo suo modo sumit speciem; materia autem non est ita potentia ad quantitatem ut per se primo ad illam ordinetur, sed ad formam substantialem, et ideo necesse non est ut ad praedicamentum quantitatis pertineat. Quod autem in favorem Caietani instat Fonseca, V Metaph., c. 6, q. 4, quamvis potentia materiae simpliciter non pertineat ad quantitatem, tamen ut receptivam quantitatis ad illud praedicamentum pertinere, hoc (inquam) non urget, quia illa reduplicatio materiae, ut receptivae quantitatis, non addit potentiam realem ipsi materiae, sed solum secundum nostrum modum concipiendi et loquendi explicat illam potentiam per habitudinem ad secundarium terminum, qui est quantitas, et ideo necesse non est ut ea ratione ad praedicamentum quantitatis pertineat. Quod ergo attinet ad vim argumenti fundati in illa maxima, actus et potentia sunt in eodem genere, bona est responsio Iavelli, ut latius infra dicemus, tractando de causa materiali accidentium.

21. Tamen ex eadem responsione sumitur argumentum efficax contra hanc ipsam opinionem; nam si potentia materiae prius respicit substantialem formam quam quantitatem, ergo prius etiam determinatur eius potentia ad hanc formam substantialem quam ad hanc quantitatem; ergo non signatur seu determinatur ad hanc formam per potentiam ad hanc quantitatem. Prima consequentia patet, tum quia potentia determinatur ad actum modo sibi proportionato; si ergo potentia ipsa substantialis est, et non respicit actum accidentalem, nisi medio substantiali, non determinatur nisi cum eadem habitudine et proportione; tum etiam quia iuxta sententiam horum auctorum in re ipsa materia non recipit hanc quantitatem, nisi mediante hac forma, et quia recipit hanc formam, ideo recipit hanc quantitatem; ergo similiter in potentia non determinatur eius capacitas ad hanc quantitatem, nisi quatenus determinatur ad hanc formam. Idemque argumentum procedit iuxta aliam formam loquendi Caietani de materia, ut praehabet quantitatem, quia materia non praehabet quantitatem, nisi in quantum praehabet formam ad quam sequitur quantitas; ergo nec praehabet hanc quantitatem cum his dispositionibus, nisi in quantum praehabet hanc formam, ad quam sequuntur haec quantitas et hae dispositiones; ergo non potest sigillari ad hanc formam in hoc quod praehabet hanc quantitatem. Denique eadem forma argumentandi procedit contra aliam locutionem de materia disposita ultima dispositione, quia materia non determinatur ad talem dispositionem ultimam, nisi mediante forma; supponimus enim non recipi in illa, sed in composito; ergo non potest materia sigillari vel per habitudinem ad talem dispositionem, vel per ipsam dispositionem ut actu receptam, quia utroque modo praecedit simpliciter determinatio huius materiae ad hanc formam, tam secundum habitudinem quam secundum actualem receptionem. Procedit autem haec ratio de dispositione ultima, quae est in instanti generationis, et consequitur formam. Si quis vero contendat materiam sigillari per dispositiones immediate praecedentes, alia via procedendum est.

22. Unde argumentor secundo principaliter contra totam hanc dispositionem †4 , quia materia de se est indifferens ad hanc quantitatem et has dispositiones, et ad alia; sed in instanti generationis (iuxta hanc sententiam) prius natura quam recipit formam substantialem, relinquitur nuda omni accidente, et sine ulla entitate illi superaddita; ergo manet aeque indifferens ac de se existit; ergo potentia eius non est determinata ad hanc quantitatem, quia intelligi non potest quod potentia de se indifferens determinetur sine additione ulla vel mutatione in ipsa facta; ergo per talem potentiam sic indeterminatam non sigillatur. Maior per se nota est ex natura materiae. Minor etiam est per se nota in principiis huius sententiae quam impugnamus, quia ante formam substantialem nihil aliud substantiale potest praeintelligi additum materiae; quid enim illud esset, aut a quo fieret, aut quo fundamento, aut ad quid poneretur? Neque etiam aliquid accidentale, quia nullum accidens praecedit in materia ante formam substantialem, et in omni sententia nullum accidens praecedit in materia quantitatem ipsam. Dicunt aliqui addi materiae in illo instanti quemdam modum realem et ex natura rei distinctum a materia, praevium ad introductionem formae substantialis cum sua quantitate et aliis dispositionibus, et per hunc modum sigillari materiam, et nonnulli vocant illum modum substantialem, alii accidentalem. Sed utrique gratis loquuntur, neque explicare possunt aut rationem reddere eorum, quae dicunt, quod est a vera philosophandi ratione alienum. Nam primo inquiro ad quid sit iste modus. Dicent: ut materia determinetur ad hanc formam. Contra, ipsa est indifferens ad hunc modum, et infinitos alios; per quid ergo determinatur materia ut hunc modum in illo instanti recipiat potius quam alium? Si enim dicas determinari per alium modum, procedemus in infinitum; si vero dicas determinari per dispositiones immediate praecedentes, melius dicetur immediate determinari materiam ad formam, et ita superfluus est iste modus. Praeterquam quod argumenta, quibus statim ostendemus non posse materiam per dispositiones praecedentes determinari ad formam, eodem modo probant non posse determinari per eas ad talem modum recipiendum. Si vero tandem dicatur. materiam sine ulla determinatione praevia recipere hunc modum virtute agentis, cur non dicetur idem de forma? Sine ratione ergo vel fundamento interponitur hic modus.

23. Secundo inquiram quando et a quo fiat iste modus; nam vel fit paulatim, dum materia disponitur, aut fit in uno instanti, aut praevio ad generationem, aut in ipso instanti generationis. Nihil autem horum commode intelligi aut explicari potest; nam si dicatur fieri successive et paulatim cum dispositionibus, erit intensibilis sicut illae; erit ergo aliquod accidens, ac proinde in instanti generationis corrumpetur. Item ex hac parte principium individuationis erit intensibile et remissibile; erit etiam materia prius tempore sigillata in seipsa et modificata ad formam, quam illam recipiat. Et consequenter, cum hic modus sit immediate repugnans cum alio modo determinationis, quam materia habet respectu formae sub qua existit, sequitur materiam etiam paulatim illum amittere, et eadem ratione posset inferri paulatim et successive amittere unionem cum tali forma, quae omnia sunt absurda et improbabilia. Eademque apertius sequuntur si ponatur hic modus fieri totus simul in aliquo instanti ante instans generationis; nam tunc materia esset simul sub una forma, et ultimo sigillata ad aliam; praeterquam quod non potest reddi ratio cur in uno instanti fiat potius quam in alio, loquendo de his in quibus materia non est apta ad recipiendam formam. Si vero dicatur fieri simul in instanti generationis, sequitur materiam prius natura relinqui nudam quam recipiat talem modum, et consequenter nihil resistere agenti quominus in illam agat quantum potest; ergo, sicut dicitur immediate agere talem modum, multo melius dicetur immediate agere suam formam.

24. Tertio, inquiram quid sit iste modus. Non est enim substantialis, primo, quia cum nec sit natura nec pars naturae, nec subsistentia nec existentia, concipi non potest quid sit. Deinde, vel est omnino absolutus etiam secundum relationem transcendentalem, et hoc non dicetur consequenter, tum quia per illum dicitur determinari materia ad hanc formam vel quantitatem, tum etiam quia per illum dicitur sigillari materia; si ergo ille est omnino absolutus, materia signata erit quid omnino absolutum a quantitate et ab ordine ad quantitatem, quod est contra praedictam sententiam. Et fere idem argumentum fiet si ponatur ille modus cum habitudine aliqua transcendentali; nam ut modus sit substantialis, oportet ut terminus primarius illius habitudinis sit forma substantialis, et non quantitas, et ita etiam nullo modo ordo ad quantitatem pertinebit ad principium individuationis. Si autem ille modus ponitur accidentalis, explicari non potest quid sit vel ad quod praedicamentum revocetur; repugnat etiam illi sententiae quod accidentia non sunt in materia prima; sequitur etiam individuationis principium esse ens per accidens ex substantia et accidente conflatum, et individuum addere supra speciem modum accidentalem ex natura rei distinctum a substantia, quod omnino falsum est.

25. Quapropter alii respondent potentiam materiae in eo instanti determinari ad hanc quantitatem ab ipso agente sine ulla re aut modo intrinseco ei superaddito. Sed hoc apertam involvit repugnantiam; nam, vel est sermo de agente ut praeintellecto in actu primo ante actionem eius, et hoc modo impossibile est ut per illud determinetur intrinseca potentia et capacitas materiae, cum sint res omnino distinctae, et una ut sic actu non immutet aliam. Unde, si in eo instanti illud agens annihilaretur priusquam ageret in materia, et aliud applicaretur, distinctam formam sibi proportionatam in eamdem induceret. Si vero sit sermo de agente in actu secundo, seu de actione eius, implicat intelligere agens per actionem suam determinare materiam, et nihil intrinsecum ponere in illa ad determinandam illam, quia talis actio agentis est in passo, in quo necessario habet aliquem terminum.

26. Responderi potest agens determinare materiam per actionem suam, non quam habet in instanti generationis, sed quam habuit immediate ante illud instans. Quae responsio coincidit cum ea sententia quae dicit dispositiones quae immediate ante praecesserunt, relinquere potentiam materiae determinatam, etiamsi nihil reale in illa relinquant. Quod quidem de determinatione intrinseca et positiva intelligi non potest, propter argumentum factum, quod capacitas materiae de se est universalis et indifferens; ergo non potest limitari intrinsece, nisi ei aliquid addatur, vel aliquo modo in se mutetur; nihil autem huiusmodi in ea fit; habitudo autem illa ad praecedentes dispositiones solum est quaedam relatio rationis, seu determinatio extrinseca. Et confirmatur; nam si dispositiones praecedentes determinant materiam, vel effective, vel formaliter; nullum enim aliud genus causalitatis habere possunt illa accidentia in materia; nam, licet comparatione formae dicantur materialiter concurrere, tamen respectu materiae minime, quia ad illam non comparantur ut potentia, sed ut actus; ergo tantum possunt determinare illam formaliter, vel effective. Sed non formaliter, quia forma quae non est, nullum habet effectum formalem realem; unde sicut materia in illo instanti amisit illas formas accidentales, amisit omnes effectus formales earum. Neque etiam effective, tum eadem ratione, quia quod non est, non efficit, tum etiam quia materia nihil recipit ante formam, ut ostensum est; nullo ergo modo intelligi potest potentia materiae determinata intrinsece ad hanc quantitatem, ut hoc modo possit esse individuationis principium. Atque totus hic discursus applicari potest contra posteriorem modum loquendi Caietani, quia materia de se non magis praehabet hanc quantitatem quam aliam, vel magis est radix huius quam alterius; inquiro ergo per quid determinetur ut in illo instanti generationis magis praehabeat hanc quantitatem quam aliam, vel sit radix huius potius quam alterius, et redit totum argumentum factum. Quod etiam eodem modo procedit contra alium modum explicandi materiam signatam, quod sit materia disposita per praecedentes dispositiones (nam de subsequentibus iam satis dictum est in prima ratione et in argumentis factis contra sententiam Capreoli); nam illae dispositiones nihil relinquunt in materia, cum ipsae omnino corrumpantur, ut supponitur; ergo non possunt illam relinquere intrinsece et positive dispositam, ut argumentis factis convincitur; nam, sive dicas dispositam sive determinatam, perinde est; nam eadem res subest his vocibus.

27. Dico autem semper intrinsece et positive, quia negative ex vi praecedentium dispositionum relinquitur materia non repugnans introductioni huius formae, quod potius est manere indifferentem quam determinatam. Rursus extrinsece potest dici hic et nunc naturaliter determinata ad recipiendam hanc formam, quia fortasse naturali quadam consecutione hoc agens hic et nunc circa hoc subiectum immediate post hanc alterationem naturali ordine est determinatum ad hanc formam introducendam. Sed haec revera potius est determinatio agentis quam materiae, et ideo haec determinatio non potest efficere ut materia sit intrinsecum principium individuationis, sed pertinet ad extrinsecum principium, quod est ex parte agentis. Eo vel maxime quod etiam secundum hunc determinationis modum prius intelligitur agens determinatum ad hanc formam introducendam quam ad hanc quantitatem et alias dispositiones; nam hanc formam per se inducit, hanc vero quantitatem et dispositiones, quatenus ex hac forma resultant, iuxta sententiam quam prosequimur. Unde tandem generale potest confici argumentum, quia materia non disponitur nec determinatur per se primo, nisi ad hanc formam et propter hanc formam, et ratione illius recipit haec accidentia, et ideo, secundum se et ordine naturae, non potest forma esse haec propter haec accidentia, nec propter ordinem ad illa, et consequenter nec per materiam signatam per ordinem ad aliqua accidentia; ergo materia signata illo modo explicata non potest esse principium individuationis.

Tertia expositio eiusdem sententiae de materia signata

28. Tertia explicatio est, de principio individuationis dupliciter nos loqui posse, primo secundum se, id est, quatenus revera est principium constituens individuum ut tale est, et est radix seu fundamentum a quo sumitur individualis differentia. Secundo loqui possumus de principio individuationis in ordine ad productionem seu multiplicationem individuorum, quod est quaerere quod sit principium et radix ob quam individua substantialia multiplicantur, vel cur potius producitur hoc individuum quam aliud, seu cur producitur distinctum a reliquis. Rursus in utraque consideratione inquiri potest id quod est principium per se et in se individuationis, vel id tantum quod in ordine ad nos est principium distinguendi unum individuum ab alio, vel quod est solum occasio talis distinctionis. Primo ergo, loquendo de principio constituente in re individuum, et a quo vere sumitur differentia individualis contractiva speciei et constitutiva individui, negat haec opinio materiam signatam quantitate esse principium individuationis, quia hoc videntur concludere discursus facti.

29. Secundo ait haec opinio materiam esse principium et radicem multiplicationis individuorum in substantiis materialibus. Probatur, quia est origo generationum et corruptionum, per quas fit individuorum multiplicatio. Item, quia compositum ex tali materia ratione illius est corruptibile, et inde habet ut non possit perpetuo conservari; et ideo, ut species conservetur requiritur individuorum multiplicatio; huius ergo multiplicationis radix est materia. Et addi etiam potest hanc radicem esse materiam affectam quantitate, quia materia absque quantitate non esset capax alterationis physicae et mutationis per varias et contrarias dispositiones, ex qua nascitur haec individuorum varietas et multiplicatio. Hoc autem munus non convenit materiae ut signatae et determinatae ad certam formam vel quantitatem, sed absolute secundum se, quia hactenus non egimus de radice huius individui in particulari, sed absolute de radice multiplicationis individuorum in eadem specie; materia autem non est radix huius multiplicationis absolute quatenus determinata ad unam formam vel quantitatem, sed potius quatenus est determinabilis ad plures. Dices: hoc modo etiam materia dicetur radix multiplicationis specierum in substantiis generabilibus et corruptibilibus; ideo enim multiplicari possunt ex eadem materia, quia illa est capax omnium formarum, et secundum se indifferens ad illas et ad varias earum dispositiones. Respondetur non esse similem rationem; nam, licet illa proprietas materiae sit necessaria ad praedictam multiplicationem, tamen proprie non est prima radix illius varietatis, tum quia, cum tota ipsa materia sit unius speciei et partes seu portiones eius secundum se tantum numero distinguantur, ipsa quantum est de se contenta est formis numero distinctis; tum etiam quia distinctio specifica est per se in rebus, et ideo radicaliter provenit a forma, quae per se dat speciem, et ideo haec distinctio sine controversia in materialibus et in immaterialibus, corruptibilibus et incorruptibilibus reperitur, quod de distinctione numerica non constat, neque ita necessarium apparet.

30. Tertio ait haec opinio, materiam signatam quantitate, esse principium et radicem, vel saltem occasionem productionis huius individui distincti a reliquis. Declaratur, nam potest hoc individuum comparari, vel ad reliqua individua existentia, vel ad alia possibilia, quae ex eadem materia produci possunt, etiam ab eodem agente. Priori modo sufficiens et prima ratio, cur hoc individuum producitur distinctum a reliquis, est quia ex diversa numero materia producitur, quia, cum non possit eadem numero forma esse in diversis numero materiis totalibus, hoc ipso quod materia est diversa numero, necesse est ut forma saltem sit numero diversa; unde ad hanc distinctionem non oportet dispositiones alias, vel aliam materiae signationem adiungere, quia sufficit numerica distinctio materiae secundum se, vel cum sua quantitate, quod tamen non sufficit ut haec materia sit radix distinctionis huius individui a reliquis quae non existunt, seu quae ex eadem materia facta sunt, aut fieri possunt. Unde quidam dixerunt Aristotelem non assignasse principium individuationis. quo distinguatur individuum ab omnibus quae non existunt, quia haec satis per solam contradictionem distinguuntur; sed assignasse solum principium distinguens praedicto modo unum individuum ab aliis existentibus, quod docuit Fonseca, lib. V, c. 6, q. 4, sect. 4; idque refert ex Hervaeo, Quodl. V, q. 9; et Caiet., c. 2, de Ente et essent., q. 5. Addendum autem est per materiam praedicto modo consideratam non solum distingui individuum ab aliis existentibus, sed etiam a quibuscumque aliis possibilibus, etiam non existentibus, quae ex aliis materiis numero distinctis generari possunt, praesertim in his quorum formae a materia educuntur, quia valde verisimile est eamdem numero formam, non solum simul, verum nec successive posse ex diversis numero materiis educi. In individuis autem quae ex eadem numero materia generari possunt, non habet locum distinctio unius individui existentis ab alio existente, quia non possunt simul existere plura individua ex eadem numero materia constantia, et ideo talis distinctio semper est rei existentis a non existente.

31. Quamvis autem haec oppositio contradictoria sufficiens argumentum sit distinctionis talium individuorum, tamen adhuc investigari potest principium et radix, cur ita distinguantur, ut uno existente, aliud non existat; seu cur potius in hac materia haec numero forma introducatur, quam alia, quae fieri posset. Causa enim huius non potest reddi ex sola materia prima, cum eadem successive sit in utroque individuo, quod etiam fortasse est verum de quantitate coaeva ipsi materiae. Adiungendae ergo sunt aliae dispositiones et circumstantiae actionis, scilicet, quod ex hoc subiecto sic praeparato et disposito hoc tempore, ab hoc agente, haec actio fiat; hic enim fit ut, licet materia prima seu remota sit eadem, ex illa tamen fiat hoc individuum distinctum ab omnibus aliis quae ex illa vel facta sunt, vel fieri possunt, quia cum diversis dispositionibus et circumstantiis fit productio. Et confirmatur hoc ac declaratur; nam ignis, verbi gratia, de se potens est ad producendas plures formas sibi similes in specie, et numero distinctas, et tamen hic et nunc in hac materia introducit hanc numero formam potius quam alias, quae determinatio non potest provenire ab ipso igne, cum sit naturale agens, et de se aeque potens ad quamlibet formam introducendam; nec potest ab ipsa forma educenda provenire, quia ipsa nondum est, neque habet unde determinet virtutem agentis; neque provenit ex materia remota, quia illa etiam est de se aeque indifferens; ergo provenit vel ex dispositionibus, si illae manent in materia, vel ex naturali ordine agendi hic et nunc cum his circumstantiis; non enim facile potest alia naturalis causa excogitari. Nam, quod quidam existimant, revocandum hoc esse in divinam voluntatem, quamvis verum habeat in his effectibus qui ab ipso Deo immediate fiunt, tamen hoc attribuere omnibus causis naturalibus non videtur philosophicum, et in theologia habet specialem difficultatem, propter determinationem actuum liberorum, et praesertim malorum, quam infra attingemus tractando de concursu Dei cum causis secundis. Hoc igitur modo materia signata et his circumstantiis affecta, est principium seu occasio talis individuationis, quia nec materia sufficit sine circumstantiis, ut dictum est, nec circumstantiae sine materia; nam si haec sit diversa, effectus etiam diversus erit.

32. Dices: ergo eadem materia erit principium intrinsecum constitutivum individui in suo esse; nam sicut res se habet ad fieri, ita et ad esse. Respondetur negando consequentiam, tum quia aliud est hanc rem esse tale individuum, aliud vero produci nunc hoc individuum potius quam aliud, et ideo haec possunt provenire ex diversis radicibus; tum etiam quia iuxta hanc explicationem materia signata non tam est principium individuationis, quam occasio inducendi hanc formam in subiecto potius quam aliam; ista vero forma non est haec, quia in hoc subiecto, hoc tempore et ab hoc agente fit, quia haec sunt accidentaria illi secundum se, et posset a Deo eadem numero sine his circumstantiis fieri, et loquendo de dispositionibus, potius illae ordinantur ad talem formam, quam e contrario; solum ergo potest materia signata dicto modo esse occasio cur a naturali agente producatur haec forma ex naturali ordine, quo virtus agentis naturalis determinata est ad talem effectum efficiendum potius quam alium in tali subiecto talibus circumstantiis applicato et affecto.

33. Quarto addit haec opinio materiam signatam quantitate sensibili dici principium individuationis quoad nos, quia per illud nos cognoscimus distinctionem individuorum materialium inter se. Sic D. Thomas, Opusc. 32, De Natura materiae et dimensionibus indeterminatis, c. 3, ait, ex hac materia prima et hac forma fieri individuum substantiae, non tamen esse hic et nunc demonstrabile sine dimensionibus determinatis; et ideo (inquit) dicitur materia sub certis dimensionibus causa individuationis, non quod dimensiones causent individuum, cum accidens non causet suum subiectum, sed quia per dimensiones certas demonstratur individuum hic et nunc, sicut per signum proprium individui et inseparabile; et idem indicat Opusc. 29, de Principio individuationis. Unde, quando aliis locis significat D. Thomas individuum addere accidentia supra naturam specificam, ut I, q. 3, et Quodl. II, a. 4, et q. 2 de Verit., a. 6, ad 1, et aliis locis supra citatis, exponendus videtur in ordine ad cognitionem nostram. Est enim illud signum quo nos a posteriori distinguimus unum individuum ab alio, non vero id quo in se distinguitur, ut ipse D. Thomas aliis locis seu opusculis citatis explicasse videtur, et optima etiam ratione probasse, scilicet, quia accidens non causat subiectum suum; maxime cum idem D. Thomas, I, q. 29, a. 1, et q. 9, De Potentia, a. 1, ad 8, dicat substantiam individuari per seipsam, et per propria principia, accidentia vero individuari per substantiam; ergo cum aliis locis ponit accidentia, vel ordinem ad accidentia inter ea quae individuant substantiam, exponendus necessario est, vel quoad nostram cognitionem, vel quoad occasionem quam praebent productioni talis individui substantiae, ut declaratum est. Attribuitur autem hoc materiae, ratione quantitatis potius quam ratione qualitatum, quia etiam ipsarum qualitatum numeralis distinctio maxime nobis nota est ex quantitate; nam, si duae imagines sint inter se valde similes, non aliter distinguimus illas, quam in diversis subiectis quantis eas numerando. Et in eodem sensu videtur intelligendum quantitates ipsas distingui numero ex sitibus; est enim id verum quoad nos; ideo enim illas sensibiliter distinguimus et numeramus, quia eas in diversis sitibus conspicimus; non tamen est verum secundum se; nam potius occupant quantitates diversos situs quia in se distinctae sunt; solum ergo quia quantitas natura sua hoc habet ut constituat partem extra partem in corpus extra corpus in ordine ad situm, et deest aptius principium ad distinguenda individua materialia in ordine ad nos.

Quaestionis resolutio

34. Haec tota opinio in se quidem probabilis est et mihi aliquando placuit; vereor tamen an iuxta illam satis explicetur mens Aristotelis et D. Thomae, tum quia, alioqui valde diminute, et cum magna aequivocatione, tradidissent nobis individuationis principium, si omisso eo quod vere et in se est principium constitutivum individui, solum nobis tradidissent vel signa a posteriori, vel occasiones distinguendi, aut producendi individua; tum maxime quia ex hoc principio videntur intulisse in separatis a materia non dari plura individua, quia non datur huiusmodi principium individuationis. Illud etiam, quod in ea sententia dicebatur de determinatione agentium ad particulares effectus et formas, ex materia cum circumstantiis actionis, multis et doctis viris difficile creditu videtur, quia, si attente res consideretur, omnia reducuntur ad circumstantiam temporis, quae videtur valde extrinseca, ut ab ea possit haec determinatio provenire. Sed de hoc ultimo puncto dicam commodius sectione sequenti. De alio vere pertinente ad mentem Aristotelis et D. Thomae, quod ad D. Thomam pertinet, constat expositionem illam fundatam esse in aliis locis et verbis eius, quae aliter conciliari non possunt. Quod vero ad Aristotelem attinet, non videtur unquam ex professo et metaphysice principium hoc investigasse et declarasse, sed solum ex sensibilibus physico more docuisse unum individuum materiale ab alio distinguere. Quod vero inde intulerunt dicti auctores, in substantiis immaterialibus non esse multiplicationem individuorum in eadem specie, hunc potest ad summum habere probabilem sensum, scilicet, non habere nos rationes et principia ad distinguendas spirituales substantias numero distinctas, quas habemus in materialibus; immo multi hoc extendunt etiam ad materiales substantias incorruptibiles, in quibus etiam non habemus tot principia ad cognoscendam vel ponendam in eis numericam distinctionem, quot habemus in substantiis corruptibilibus, de quibus maxime procedunt omnia quae dicta sunt. Denique, quod Aristoteles dixit, in I de Caelo, non posse esse alium modum praeter hunc, quia in hoc est tota materia, videtur certe intellexisse, aut Deum creasse mundum ex materia, nec posse materiam ipsam creare; aut Deum agere ex necessitate naturae, et ideo non posse plus materiae creare, quam creavit; vel certe ita esse Deum determinatum in suo modo agendi, ut nullam substantiam integram et materialem possit in tempore ex nihilo condere, ut in discursu huius operis videbimus. Itaque ex illa sententia solum ad praesens colligitur, ex mente Aristotelis, materiales substantias non multiplicari nisi ex materia. Quidquid vero sit de mente horum auctorum, constat ex hac sententia sic declarata non esse nobis traditum proprium et internum principium differentiae individualis etiam in rebus materialibus. Nam argumenta facta contra hanc sententiam aliis modis expositam, plane concludunt non posse materiam signatam esse huiusmodi principium.

SECTIO IV. AN FORMA SUBSTANTIALIS SIT PRINCIPIUM INDIVIDUATIONIS SUBSTANTIARUM MATERIALIUM

1. Est alia principalis sententia in hac materia, principium internum individuationis esse formam substantialem. Haec solet tribui Duran., In II, dist. 3, q. 2, qui non omnino illam affirmat, ut postea dicam; eam vero videtur docuisse Averr., I de Anima, c. 7, et lib. II, in principio, et com. 7, 8 et 9, et 60, et III Phys., com. 60, et lib. IV, com. 38; citatur etiam Avicen., VI Natural., part. I, dicens, formam dare subiecto unitatem numericam; tenet Zimara, Theorem. 97; et Sebast., episc. Oxomen., II de Anima, c. 1. Favetque Arist., ibid., dum ait formam esse, quae constituit hoc aliquid. Et ex hoc verbo Aristotelis sumendum est praecipuum fundamentum huius sententiae; nam principium individuationis esse debet id, quod intrinsece constituit hanc substantiam, et est maxime proprium illius; ergo ratione primae proprietatis esse debet aliquid substantiale; nam accidentia, ut saepe dictum est, nec constituunt substantiam, neque hanc substantiam; nam haec substantia, etiam ut est haec, est ens per se et substantiale. Ratione autem alterius proprietatis, hoc principium non potest esse materia, sed forma, quia haec materia non est maxime propria huius individui, cum sub aliis formis esse possit; ergo forma est principium individuationis.

2. Unde argumentor secundo, quia idem est principium unitatis quod entitatis, propter quod dixit D. Thomas, quaest. unica, de Anima, a. 1, ad 2, unumquodque secundum idem habere esse et individuationem. Sed unaquaeque res proprie habet esse a forma; ergo et unitatem individualem. Maior constat, quia unitas est passio consequens entitatem, et non addit illi nisi negationem; ergo non potest habere aliud principium positivum et reale, nisi quod est principium ipsius entitatis.

3. Sed obiiciet aliquis contra hanc sententiam et rationem, quia, quamvis recte probet formam conferre ad unitatem, non tamen quod ipsa sola sit principium individuationis; nam etiam materia est principium intrinsecum constituens rei entitatem, et ideo etiam erit principium individuationis, si non sola, saltem cum forma. Responderi posset iuxta sententiam Durandi, In IV, dist. 44, q. 1, formam non tantum habere vim individuandi compositum, sed etiam materiam ipsam, quia forma non tantum dat esse composito, sed etiam materiae; unde fit (inquit) ut hoc ipso quod materia iungitur eidem formae numero, sit ipsa eadem numero. Sed haec sententia Durandi falsa est, meritoque a caeteris theologis reiicitur, ut ostendi in II tom. III partis, disp. XLIV, sect. 2. Una enim et eadem numero materia, quae fuit in corrupto, manet in genito, alioqui non esset idem numero subiectum, ex quo fit generatio. Item, quia impossibile est ut vel res quae antea erat numero distincta ab alia, postea fiat illa, seu eadem numero cum illa indivisibiliter, vel quod res, quae erat una numero, postea secundum se totam fiat alia numero distincta; ergo materia quae sub forma cibi est una numero non potest fieri alia numero, per hoc quod incipiat esse sub forma animae; et materiae Petri et Pauli, quae sunt numero distinctae, non fient una numero, etiamsi successive sint sub forma Petri et Pauli. Denique alias eadem numero materia semel annihilata restitueretur per solam unionem alterius materiae ad eamdem formam; loquimurque de vera unitate secundum realem et physicam entitatem, et non tantum secundum apparentiam, vel vulgarem modum loquendi, quo modo res quae est in continuo fluxu, et paulatim tantum mutatur, solet dici una; sic enim etiamsi mutatio fiat in forma, potest conservari talis unitas, ut patet in fluvio, vel in arbore aut bruto.

4. Respondetur ergo aliter, verum quidem esse adaequatam causam intrinsecam individualis unitatis substantiae materialis esse formam et materiam, ut argumentum concludit; tamen, si haec duo inter se comparentur, praecipuam causam huius unitatis esse formam, et hoc sensu illi specialiter attribui quod sit individuationis principium. Sicut etiam materia necessaria est ad rationem seu unitatem specificam; non enim potest ratio hominis vel humanitatis ut sic sine materia constitui, et idem est de ratione generica animalis, viventis, etc.; et nihilominus absolute dicitur ratio specifica sumi a forma, quia illa dat ultimum complementum, solumque praesupponit materiam ut quid potentiale et indifferens; eadem ergo ratione illa dicetur principium individuationis, quia illa dat ultimum substantiale complementum individuo, quamvis praesupponat materiam ut potentialem de se et indifferentem, propter quod dixit Aristoteles supra, et I Phys., c. 7, text. 69, formam constituere hoc aliquid. Et quoniam, ut supra dicebamus, per idem distinguitur res per quod constituitur, eadem forma quae constituit hoc aliquid, distinguit illud ab aliis, quoniam actus est qui distinguit, VII Metaph., c. 13, text. 49; ergo forma est quae complet rationem individui. Et hoc confirmat communis concipiendi et loquendi modus; nam, si animae Petri, verbi gratia, uniatur corpus constans ex materia distincta a corpore quod prius habuit, quamvis compositum illud non sit omni ex parte idem quod antea fuit, tamen, simpliciter loquendo, illud individuum dicitur idem ratione eiusdem animae; at vero, e contrario, si corpori ex eadem materia constanti uniatur anima numero distincta, simpliciter non censetur idem individuum, sed distinctum; ergo signum est individuationem sumi praecipue a forma.

5. Sed adhuc obiicitur contra hanc sententiam et rationem factam, quia, licet forma ut sic det esse specificum, tamen non dat esse individuale et numericum nisi ut est haec; ergo non forma ut sic, sed id unde ipsa forma habet ut sit haec, est individuationis principium; sed est haec ratione materiae; ergo materia potius est prima radix individuationis. Probatur minor primo, quia forma non est per seipsam haec; alioqui idem dici posset de qualibet entitate, neque oporteret quaerere aliud individuationis principium: ergo est haec per materiam, non enim potest alia radix excogitari. Secundo, quia forma habet totum suum esse in ordine ad materiam; ergo et individuationem suam; ergo materia est principium individuationis formae, et consequenter totius compositi. Tertio, quia formae multiplicantur numero, quatenus in diversis materiis recipiuntur, et ideo formae separatae non multiplicantur numero, quia non recipiuntur in materia; ergo individuantur etiam per ordinem ad materiam: ultima ergo resolutio huius individuationis fit ad materiam; est enim haec forma haec, quia in tali materia recipitur; ergo prima radix individuationis est materia.

6. Hae obiectiones sunt fundamenta opinionis tractatae sectione praecedenti, quae potius hanc sententiam quam nunc tractamus declarant et confirmant. Possunt enim fere omnes retorqueri, et fieri de ipsa materia. Concedo itaque formam non esse principium individuationis compositi secundum specificam rationem suam, ut est per se notum, sed in quantum est haec; sed hoc ipsum dicendum est de materia, quia etiam materia habet specificam et communem rationem, secundum quam non est sufficiens ad constituendum individuum; ergo, si constituit, id facit in quantum est haec. Quaeram ergo rursus unde habet quod sit haec. Respondent aliqui, quia Deus voluit hanc potius creare quam aliam; sed hoc extra rem est, non enim hic inquirimus extrinsecum principium individuationis, sed intrinsecum; alioqui etiam dicere quis posset hanc animam esse hanc, quia Deus voluit potius illam infundere quam aliam; vel hanc formam esse hanc, quia Deus determinavit ad illam suum concursum, ut est valde probabile, sicut dicemus sectione sequenti. Alii respondent hanc materiam esse hanc ratione huius quantitatis. Sed hoc et est falsum, et non evacuat difficultatem. Primum patet ex supra dictis, quia, cum haec materia simpliciter supponatur huic quantitati, non potest per illam individuari. Item, quia rationes supra factae universaliter probant nihil substantiale posse individuari per accidens superadditum; nam etiam haec materia est aliquid per se unum constitutum sub specifica ratione materiae, per se illam contrahens. Immo ex natura rei non distinguuntur materia et haec materia, sicut supra ostensum est de quolibet individuo respectu rationis communis; ergo non potest haec materia intrinsece individuari per quantitatem, quae est res ab illa distincta, nec per ordinem ad illam, cum potius haec quantitas dicat ordinem ad hanc materiam, quam e converso. Secundum de quantitate patet, quia de illa etiam inquiram unde sit haec, cum id non habeat ex sua specifica ratione, et cum non sit procedendum in infinitum, nec vitiosus et inutilis circulus committendus, sistendum erit in aliqua re, quae per seipsam sit haec; ergo hoc potius tribuendum est substantiae quam accidenti, cum illa sit prior magisque absoluta entitas; vel, si admittendum est duo entia incompleta per mutuam habitudinem ad invicem individuari, secundum diversa genera causarum, id potius dicendum erit de materia et forma substantiali inter se, quam cum aliquo accidente, quia magis per se connectuntur, et se invicem respiciunt. Ergo omnia argumenta facta possunt idem de materia concludere quod intendunt de forma, nam est inter eas, quoad hoc, quaedam aequalitas. Et aliunde materia solum superat formam in hoc, quod est quaedam occasio producendi formas varias et individuas, ut supra declaratum est; forma vero superat materiam in hoc, quod praecipue constituit individuum, et quod est magis propria eius, et quod materia potius est propter formam quam e converso, ut dicitur II Phys., c. 9, text. 91; ergo, pensatis omnibus, potissimum individuationis principium est forma.

Quaestionis resolutio

7. Est ergo haec sententia, prout a nobis exposita est, satis probabilis, proximeque ad veritatem accedit. Simpliciter vero dicendum est formam solam non esse plenum et adaequatum individuationis principium rerum materialium, si de tota earum entitate loquamur, quamvis sit praecipuum, ideoque iuxta formalem modum loquendi interdum censeatur sufficiens ad denominationem eiusdem individui. Quae omnia declaranda et probanda sunt late, sect. 6.

SECTIO V. UTRUM PRINCIPIUM INDIVIDUATIONIS SIT EXISTENTIA REI SINGULARIS

1. Non defuerunt qui ita affirmaverint, quorum sententiam referunt Scot., In II, dist. 3, q. 3; et Soncin., VII Metaph., q. 32; et illam indicat Henr., Quodl. II, q. 8; eamque illi tribuit, et in eam inclinat Carthus., In II, dist. 3. Fons. vero, lib. V, c. 6, q. 2, sect. 2, refert Henr., Quodl. V, q. 8, negantem individuationem fieri per existentiam; nec per aliquid intrinsecum, sed per solum agens. Sed hoc, sicut per se improbabile est, ita a nemine asseritur, quod ego viderim, nam, licet agens sit causa extrinseca individui, tamen id quod efficit, distinctum est ab ipso agente; efficit autem individuum et confert illi naturam individuam; ergo id quo natura est individua, est aliquid intrinsecum ipsi individuo. Et ita Henr., ibidem, expresse concedit id per quod individuum habet esse hoc, esse aliquid praeter materiam et praeter agens, quod ipse explicat esse rationem seu dispositionem suppositi. Unde sentire videtur subsistentiam esse principium individuationis in omnibus substantiis creatis, et ita in priori loco sub distinctione locutus fuerat de existentia vel subsistentia, et ideo de singulis aliquid dicere oportebit.

2. Opinio igitur de existentia ab omnibus reiicitur, ut omnino falsa et improbabilis; dupliciter autem in ea procedi potest, primo, supponendo existentiam esse ex natura rei distinctam ab essentia individui; secundo, iuxta opinionem asserentem existentiam nihil aliud esse quam actualem entitatem uniuscuiusque rei. Hoc posteriori modo haec sententia in re coincidit cum opinione asserente unamquamque rem individuari se ipsa, nulloque alio principio individuationis indigere, praeter entitatem suam; unde in re non est haec opinio maiori reprehensione digna, quam illa de qua postea dicemus. Solum reprehendi potest quod obscuris et ambiguis terminis utatur, et quod existentiae potius quam essentiae hanc rationem individuationis tribuat, cum potius existentiae non possit hoc convenire, nisi quatenus est idem cum essentia. Si autem procedatur in priori sententia, formaliter quidem verum erit quod unaquaeque res in ratione existentis habet aliquam rationem individualem ab ipsa existentia, sicut hoc album, quantum ad formalem rationem albi constituitur per albedinem, quamvis simpliciter hoc album, quia pro subiecto accipitur, non constituatur per albedinem. Unde etiam in proposito, materialiter (ut sic dicam) loquendo de re existente, seu de hac numero essentia, improbabile est dicere individuari per existentiam qua existit, si haec est res ab ipsa distincta, vel modus ex natura rei diversus.

3. Primo quidem, quia essentia intra latitudinem essentiae manens, fit individua, et in ea contrahitur et determinatur essentia specifica; sed essentia specifica non contrahitur per aliquid ex natura rei distinctum a se, ut supra probatum est; ergo non contrahitur ad individuam essentiam per existentiam. Maior per se evidens est, tum quia homo, verbi gratia, de se communis est multis individuis, sive illa existant, sive non existant; tum etiam, quia Petrus et Paulus, ut abstrahunt ab actuali existentia, seu ut possibiles, intrinsece includunt suas rationes individuas, quibus distinguuntur; tum denique quia differentiae specificae seu essentiales conveniunt speciebus necessaria connexione, secundum quam propositiones in quibus praedicata essentialia praedicantur, dicuntur esse perpetuae veritatis; ita individuo convenit sua differentia individualis. Unde tam necessario Petrus est hic homo, sicut est homo, et tam necessario Petrus collocatur sub homine, sicut homo sub animali; haec ergo contractio et subordinatio non fit per existentiam actualem, quae contingenter advenit essentiae plene constitutae et individuatae.

4. Secundo hic habet locum argumentum supra relatum ex Caiet., quod actus singularis supponit potentiam singularem, quod principium diximus esse verum in actu et potentia ex natura rei distinctis, quia tunc potentia realiter supponitur actui ordine naturae, et est quid unum distinctum a suo actu, et unum non cogitatione, sed reipsa, et ideo fieri non potest ut formaliter et intrinsece habeat unitatem ab actu suo. Sed ita comparantur essentia et existentia iuxta praedictam opinionem; ergo essentia, eo modo quo per se habet entitatem essentiae distinctam ab existentia et aptam actuari per illam, ita etiam habet suam unitatem et individuationem. Alioqui oporteret Intelligere existentiam esse actum naturae specificae et universalis, quod est satis absurdum.

5. Tertio, quia in ipsamet existentia potest considerari communis ratio existentiae humanae, verbi gratia, et ratio huius existentiae Petri vel Pauli; ergo de ipsa existentia superest inquirendum per quid fiat haec; non enim ab essentia, cum non supponat illam individuam iuxta hanc sententiam, sed communem; neque ab aliquo accidente, ut per se notum est, satisque in superioribus probatum; a quo ergo? Si dicas seipsa fieri hanc, cur non id potiori ratione dices de essentia, cum et ordine naturae sit prior et perfectione etiam, et cum quodammodo sit magis absoluta? Nam existentia est actus huius essentiae; unde haec existentia potius erit haec quia hanc essentiam actuat; sicut in communi etiam existentia hominis et leonis differunt, quia vel consequuntur, vel respiciunt diversas essentias, supposita praedicta distinctione. Ex quo potest sumi nova confirmatio, quia, sicut existentia humana in communi est extra essentiam hominis in communi, ita haec existentia Petri est extra hanc essentiam individuam Petri, et sicut in Petro et Paulo sunt duae numero existentiae, ita duae numero humanitates, habentes distinctas individuas entitates essentiae. Ultimo a posteriori est argumentum, quia (supposita illa sententia) eadem individua entitas conservatur sine sua existentia, aut mutat varias existentias, ut humanitas Christi in ea opinione caret propria existentia, et tamen est individua, et habet intrinsecum individuationis principium; similiter eadem numero entitas materiae primae, prout mutat formas, dicitur mutare existentias, et tamen eadem semper numero manet.

6. Ex his autem facile intelligitur quid censendum sit de illa opinione, si non de existentia propria, sed de subsistentia loquatur. Nam, aut loquimur formaliter de supposito, aut de natura in abstracto, aut in concreto et formaliter de individuo, ut contento sub tali specie substantiae, scilicet de hoc homine. Primo modo verum est suppositum individuari per hanc subsistentiam, quia formaliter per illam constituitur, et hac ratione in Trinitate sunt tria supposita, quamvis sit una natura, quia sunt tres subsistentiae; persona autem Christi est una numero, et unum numero suppositum, quamvis habeat duplicem naturam, quia solum habet unam numero subsistentiam; suppositum ergo ut sic per subsistentiam individuatur. Quamvis de ipsa subsistentia quaestio supersit, per quid fiat haec; nam etiam ratio subsistentiae, verbi gratia, humanae, communis est et specifica; in Petro vero est haec numero subsistentia, vel illa, de qua quaestione idem dicendum erit quod de aliis substantiis, vel substantialibus modis, quod infra videbimus.

7. Secundo modo, id est, loquendo de substantiali natura integra in abstracto, verbi gratia, humanitate, falsum est et improbabile individuari per subsistentiam, ut a fortiori patet omnibus argumentis factis de existentia. Certum est enim subsistentiam esse aliquid ex natura rei distinctum a substantiali natura, etiam individue sumpta. Certum est etiam huiusmodi naturam posse conservari individuam sine sua connaturali subsistentia, ut in Christo Domino conservata est; ergo non potest per illam intrinsece individuari. Quod si quis forte dicat individuari saltem per ordinem ad illam, gratis et sine fundamento hoc dicet, quia, si unum individuandum est per ordinem ad aliud, potius subsistentia est haec per ordinem ad hanc naturam, quam e converso, quia natura est prior et perfectior, subsistentia vero solum est quidam modus et terminus naturae. Item in divina natura invenimus unicam individuam naturam cum triplici subsistentia; ergo signum est individuationem naturae esse absolutam a subsistentia.

8. Quocirca in hoc plane videtur errasse Henric., nam de ipsamet natura sentit fieri hanc et individuam ratione suppositi. De quo aliud etiam docet omnino falsum et improbabile, scilicet, suppositum solum addere supra naturam specificam duplicem negationem, indivisibilitatis in se et divisionis a quolibet alio, et per hanc duplicem negationem fieri naturam formaliter individuam absque aliquo alio positivo naturae specificae superaddito, in quo tria falsa continentur. Primum est, suppositum solum addere supra naturam negationem, de quo postea suo loco videbimus; nam, loquendo respectu naturae individualis est id minus improbabile, quamvis non verum; tamen respectu naturae specificae omnino est improbabile. Secundo, falsum est naturam individualem supra specificam solum addere negationem, ut patet evidenter ex dictis sectione secunda, quia alias substantialis natura individua, ut sic, non esset ens reale, sed esset solum natura specifica cum negationibus, quod nec mente concipi potest. Item quia illa negatio requirit fundamentum positivum, quod non potest esse sola natura specifica, ut ibi satis ostensum est. Tertium vero magis falsum est, per illasmet negationes, quibus (secundum Henric.) constituitur suppositum, fieri naturam individuam; nam inde sequitur, vel Christi humanitatem non esse individuam, vel esse suppositum; utrumque autem error est. Sequela declaratur; nam, cum in illa duplici negatione dicitur esse indivisum in se et divisum a quolibet alio, vel hoc esse divisum a quolibet alio significat non esse alteri unitum, seu non esse in alio, et hoc vel non est de ratione naturae substantialis individuae, vel humanitas Christi Domini individua non est; aut esse divisum ab alio (quod aperte Henric. sentit), removet solum identitatem, et significat distinctionem a qualibet alia entitate, vel natura simili, et hoc modo illa duplex negatio non sufficit ad rationem suppositi, vel humanitas Christi Domini suppositum est; nullo ergo modo subsistentia, quacumque via eius ratio explicetur, ad individuationem naturae pertinet.

9. Quin potius, loquendo etiam tertio modo in concreto ac formaliter de individuo naturae specificae, dicendum est illud per se loquendo non sumere individuationem suam a subsistentia, sed a natura. Sic enim dicunt theologi, si tres personae assumerent unam humanitatem, fore unum numero hominem, sicut nunc sunt unus numero Deus propter unam naturam divinam; haberet ergo ille homo unitatem numericam ab individua natura. Et Christus Dominus nunc, in quantum est hic homo, est idem numero homo qui esset si in propria natura subsisteret, cum tamen persona et subsistentia sint valde diversa a propria et connaturali tali humanitati, ergo individuatio huius hominis non ex subsistentia, sed ex natura sumenda est. Ratio vero est, quia individuum formaliter constituitur sub specie ratione naturae et non ratione subsistentiae; unde fit ut licet contingat subsistentiam esse specie vel genere diversam, nihilominus, si natura sit eiusdem speciei, individuum univoce et propriissime contineatur sub tali specie, quam ob causam Christus est univoce homo cum aliis hominibus; et simili ratione, si natura sit eadem numero, est idem homo numero etiam si subsistentia sit diversa.

10. Totius quaestionis conclusio. — Dixi autem per se loquendo, quia hic se insinuabat quaestio, an cum duplici natura possit esse idem numero individuum propter unitatem subsistentiae; sic enim disputatur a theologis, an, si Verbum divinum assumeret duas humanitates, esset unus homo vel plures. Nam ex dictis videtur sequi, fore plures numero homines propter plures numero humanitates, quia dictum est individuationem concreti sumi ex individua natura. Nihilominus tamen, ut in I tom. III partis dixi cum D. Thoma, ille simpliciter et communi modo loquendi diceretur unus homo, non quidem per se ac formaliter, sed quasi materialiter ratione suppositi, ad eum modum quo dicitur unus artifex qui plures habet artes, non solum numero, sed etiam specie distinctas. Haec autem unitas diversa est a praecedenti, quae sumitur ex unitate naturae, neque est unitas individui formaliter contenti sub specie, ut argumentum probat; sicut etiam unitas artificis habentis plures artes specie distinctas non est unitas speciei contentae sub genere, sed est unitas materialis seu suppositalis, quae censetur sufficere ad illum modum loquendi, propter realem vel substantialem unionem plurium naturarum in uno supposito, quia nomen substantivum significat naturam per modum per se stantis, ut latius dicto loco explicatum est. Igitur ex his omnibus satis constat principium individuationis naturae substantialis, aut individui per illam constituti, non recte in subsistentia vel existentia constitui.

SECTIO VI. QUOD TANDEM SIT PRINCIPIUM INDIVIDUATIONIS IN OMNIBUS SUBSTANTIIS CREATIS

1. Ex hactenus dictis contra superiores sententias videtur quasi a sufficienti partium enumeratione relinqui omnem substantiam singularem [se ipsa, seu per entitatem suam, esse singularem] †5 neque alio indigere individuationis principio praeter suam entitatem, vel praeter principia intrinseca quibus eius entitas constat. Nam, si talis substantia, physice considerata, simplex sit, ex se et sua simplici entitate est individua; si vero sit composita, verbi gratia, ex materia et forma unitis, sicut principia entitatis eius sunt materia, forma et unio earum, ita eadem in individuo sumpta sunt principia individuationis eius; illa vero, cum sint simplicia, seipsis individua erunt. Quam sententiam tenuit Aureol. apud Capreol., In II, dist. 3, q. 2; et in re eam tenet Duran., In II, dist. 3, q. 2. Eam vero referens Fonseca, V Metaph., c. 6, q. 3, dicit in sect. 2, esse omnium implicatissimam, et quae si ad verum sensum reducatur, quaestionem insolutam relinquit. Mihi tamen videtur omnium clarissima, et tam ipsum quam fere alios in eam tandem incidere, quia revera non potest fundamentum unitatis ab ipsa entitate distingui. Unde, sicut unitas individua pro formali non potest addere aliquid positivum reale supra entitatem individuam, quia quoad hoc eadem est ratio de illa et de omni unitate, ita positivum fundamentum huius unitatis quoad negationem quam dicit, nihil positivum addere potest, physice loquendo, illi entitati, quae una et individua denominatur; ergo illa entitas per seipsam est fundamentum huius negationis, et hoc sensu dicitur ab illa opinione seipsa esse principium individuationis. Non enim negat haec opinio in illa individua entitate posse ratione distingui naturam communem ab entitate singulari, et hoc modo †6 individuum addere supra speciem aliquid ratione distinctum, quod, secundum metaphysicam considerationem, habet rationem differentiae individualis, prout in sectione praecedenti dictum est et Durand. non negat, sed potius supponere videtur. Sed tamen addit haec opinio (id quod proprie ad praesentem quaestionem pertinet) illam differentiam individualem non habere in substantia individua speciale aliquod principium vel fundamentum quod sit in re distinctum ab eius entitate; ideoque in hoc sensu dicit unamquamque entitatem per seipsam esse suae individuationis principium. Est igitur vera haec sententia recte explicata; ut tamen clarior fiat, eam sigillatim in universis rebus substantialibus declarabimus.

Per quid individuetur materia prima

2. Primo igitur a materia prima incipiendo, dicendum est illam esse in re individuam, et fundamentum talis unitatis esse entitatem eius per seipsam, prout est in re absque ullo extrinseco superaddito. Probatur, quia materia quae est sub hac forma ligni, est numero diversa ab illa quae est sub forma aquae vel hominis; est ergo in se individua et singularis. Fundamentum autem talis unitatis in ea non est forma substantialis, neque ordo ad hanc vel illam formam, ut probatum supra est contra Durandum, quia variata quacumque forma substantiali, semper manet eadem numero materia, quae, licet actu sit unita huic vel illi formae, tamen ex se communem et indifferentem habitudinem dicit ad quamcumque formam quam potest recipere. Rursus, neque etiam quantitas potest esse fundamentum huius individuae unitatis materiae, ut idem probat argumentum, si verum est. materiam amittere et acquirere quantitates varias prout formae substantiales variantur. Item quia iuxta eamdem opinionem materia prius natura, quam recipiat quantitatem, subest actioni agentis inducentis formam vel quantitatem; non autem subest, nisi ut individua et singularis, quia actiones sunt circa singularia. Si autem teneamus eamdem quantitatem esse materiae coaevam, potest idem argumentum accommodari, saltem in ordine ad potentiam Dei; potest enim Deus ab hac materia hanc quantitatem auferre et aliam tribuere, vel omnino sine quantitate servare; esset ergo eadem materia numero sine eadem numero quantitate; ergo non est quantitas fundamentum talis unitatis ipsi materiae, alias nullo modo posset sine illa suam unitatem reservare. Et praeterea sunt omnia argumenta communia supra facta, quod substantia non individuetur per accidens, nec per ordinem ad accidens; materia enim substantia est, licet partialis. Item quod individua substantia est ens per se. Item quod accidens supponit subiectum suum prout est in re, et consequenter singulare. Item quod differentia individualis non est in re distincta ab entitate quam constituit; unde nec potest fundari in entitate distincta.

3. Corollarium. — Atque hae rationes a fortiori procedunt de quibuscumque accidentibus vel dispositionibus materiae. Quocirca cum dici ab aliquibus solet materiam individuari ab agente, quatenus eius indifferentia ad hanc formam individuatur et coarctatur per dispositiones, ut aliqua ratione verum sit, sano modo intelligendum est; quia agens, ut in materiam agat, supponit illam individuam, et actione sua non potest tollere aut immutare individuationem eius; alioqui destrueret illam, et loco eius aliam introduceret; neque etiam fieri potest ut quod in re iam individuum est, per additionem alicuius entitatis aliam individuationem in se accipiat. Dicitur ergo materia per dispositiones limitari seu determinari ab agente ad hanc formam, non in ordine ad esse, sed in ordine ad actionem ipsius agentis et receptionem formae, idque vel solum per accidens et quasi negative, quia per dispositiones tolluntur impedimenta ad hanc actionem et huius formae introductionem, vel etiam aliquo modo per se et positive, si hae dispositiones sunt naturaliter necessariae ad eductionem vel unionem huius formae cum hac materia; hoc enim controversum est inter philosophos et ad praesentem difficultatem non refert, quia haec coaptatio per dispositiones est quasi extrinseca ipsi materiae, quae etiam in individuo sumpta ex se capax est cuiuscumque formae; et si dispositiones requiruntur, potius est ratione formae quam ratione ipsius materiae; nihil ergo hoc refert ad intrinsecam individuationem eius.

4. Obiectis aliquot satisfit. — Dices: materia haec non distinguitur ab altera nisi per quantitatem, quia, cum sit pura potentia, non potest distingui nisi per actum. Item materia essentialiter respicit formam secundum speciem suam; ergo haec individua materia individuari debet per formam, vel per habitudinem ad hanc formam. Ad primum respondetur unam materiam distingui ab alia in ordine ad situm per quantitatem, entitative vero et realiter distingui per suam entitatem, ut supra dictum est, quia, sicut materia ex se habet aliquid entitatis, sive existentiae sive essentiae, ita ratione illius habet aliquid actualitatis entitativae, per quam potest trascendentaliter ab alia distingui. Ad secundum respondetur: eo modo quo materia essentialiter habet trascendentalem habitudinem ad formam, ita haec materia habet hanc habitudinem transcendentalem ad formam, quia habet hanc numero capacitatem et potentiam, et homo individuatur per habitudinem ad formam; sed hoc ipsum est individuari physice per seipsam, quia eius entitas essentialiter includit hanc habitudinem. Non est autem necesse ut haec individuatio fiat per determinationem formae (quo sensu deberet argumentum procedere, ut aliquid difficultatis haberet), quia non solum materia in specie, sed etiam haec numero materia respicit formam in communi veluti adaequatum obiectum suae capacitatis, etiam in individuo sumptae, et ideo non recte dicitur materia individuari per hanc formam, sed individuari individuata habitudine ad formam. Sicut potentia visiva in specie dicit habitudinem ad colorem in communi, et in individuo similiter dicit habitudinem non ad hunc vel illum colorem, sed ad colorem in communi; et ideo non individuatur proprie per hunc colorem, quamvis individuetur cum tali seu per talem habitudinem transcendentalem et entitativam ad colorem.

Individuationis formae substantialis quodnam principium

5. Secundo dicendum est formam substantialem esse hanc intrinsece per suammet entitatem, a qua secundum ultimum gradum seu realitatem sumitur differentia individualis eius. Haec conclusio probari potest eisdem rationibus proportionalibus quibus praecedens, et ex superioribus, praesertim ex his quae in prima et secunda opinione dicta sunt, facile confirmari potest. Nam imprimis nulla accidentia possunt esse intrinseca principia individuantia formam substantialem, quia etiam talis forma, ut est haec, est ens per se, licet incompletum, et pertinet ad praedicamentum substantiae, et sub specifica ratione talis formae collocatur, quamvis reductive. Item haec forma vel est simpliciter et omni ratione prior accidentibus, et origo illorum vel, si aliqua supponit in genere causae materialis, non dicit per se habitudinem ad illa, sed ad summum requirit illa ut conditiones vel dispositiones necessarias ad praeparandum subiectum; ergo nullo modo potest ab accidentibus individuari. Deinde materia non potest per seipsam esse intrinsecum principium individuandi ullam formam, quia non est intrinsecum principium entitatis eius; idem autem est principium unitatis quod est principium entitatis, ut saepe dictum est, quia unitas nullam rem addit entitati, sed negationem intrinsece comitantem illam. Antecedens autem patet, quia materia est principium compositi intrinsecum, quia per suam entitatem componit illud; non sic autem componit entitatem formae; non est ergo intrinsecum principium eius. Respectu vero illarum formarum, quae a materia pendent in fieri et in esse, materia est causa per se in suo genere formae, non ut intrinsece componens illam, sed ut sustentans illam, quod est genus quoddam causalitatis veluti extrinsecum; et hoc modo materia dici potest causa et principium individuationis talium formarum in suo genere, ex principio posito, quod causa entitatis est causa unitatis, et quia materia non causat formam, nisi singularem et individuam; ergo causando entitatem causat individuationem eius. Tamen, quia differentia individualis intrinsece praedicatur de re individua, ideo non sumitur ex causis quovis modo extrinsecis ipsius rei individuae, sed ex intrinseco principio seu entitate eius, et ideo hoc modo non potest esse materia principium intrinsecum individuationis formarum. Quod a posteriori declaratur in ordine ad divinam potentiam: potest enim haec forma substantialis conservari sine materia, et tunc, sicut retinet suam differentiam individualem, ita etiam suum intrinsecum principium individuationis; ergo non est materia huiusmodi principium intrinsecum. Hoc autem manifestius est in anima rationali, in qua, sicut esse non causatur per se a materia, ita etiam neque unitas aut individuatio, ut notavit D. Thomas, II cont. Gent., c. 75, in solutione primae rationis, et c. 81, in principio; ergo materia non solum non est principium intrinsecum individuationis animae, verum etiam nec causa per se eius, quamvis sit veluti occasio quaedam ut, organizato tali corpore, Deus in illo talem animam creet.

6. Dubiolum. — Sed difficultas est an individuetur saltem forma per materiam tamquam per terminum ad quem dicit habitudinem. In hoc enim videtur esse differentia inter materiam et formam, quod materia, quia eadem numero substat pluribus formis, non potest habere individuam terminationem ex forma quam respicit; at vero forma non habet eam indifferentiam, sed determinatur ad hanc materiam actuandam, et ideo individuari potest ex hac materia, tamquam ex termino ad quem dicit habitudinem, ut talis forma est. Et ita opinantur thomistae communiter, itaque intelligunt D. Thomam, locis supra citatis et aliis, ubi ait formam individuari per materiam. Et eodem sensu exponi potest quod ait, q. unic. de Anima, a. 3, ad 13, principia individuationis formarum non esse de essentia earum, sed hoc esse verum solum in compositis. Sed imprimis ratio facta non habet locum in anima rationali, quae eadem numero manens potest diversas materias actuare. Primum enim simul ita actuat diversas partes materiae componentes idem corpus ut tota sit in singulis partibus; ergo non potest per coaptationem ad totum corpus et ad singulas partes eius individuari. Sed magis urget quod successive potest informare diversas materias integras, ut quando per nutritionem continuam paulatim amittitur tota materia in quam primum fuit introducta forma, et alia nova acquiritur, et eadem forma informatur. Item ipsi nutritioni accidentarium est quod his vel illis cibis fiat, et tamen inde provenit quod anima hanc vel illam materiam postea informet; ergo hoc etiam illi est contingens et accidentarium; non ergo inde individuatur, nec de se est coaptata ad hanc numero materiam.

7. Dicet fortasse aliquis ex se postulare hanc animam ut saltem in principio in tali materia introducatur, licet postea possit illam relinquere et aliam informare; et hac ratione individuari ab illa materia in qua primo introducitur. Sed hoc imprimis gratis dicitur; nam, si eadem anima potest diversis temporibus varias materias naturaliter informare, signum est virtutem informativam seu aptitudinem eius ad informandum non respicere ut adaequatum terminum hanc numero materiam. Quo ergo fundamento dici potest ex se magis postulare unam materiam in principio quam aliam, vel magis intrinsece respicere unam quam aliam? Alias eodem modo dici posset materiam natura sua postulavisse ut sub eis numero formis crearetur sub quibus creata fuit, et ab illis fuisse individuatam, quamvis potuerit postea sub aliis formis conservari; sicut ergo hoc esset ibi gratis dictum, ita etiam sine fundamento dicitur de anima. Finge enim illam materiam numero quam proles per propriam nutritionem acquirit et informat, fuisse prius sub forma sanguinis materni, ex quo in principio corpus eiusdem prolis formatum est; certe, sicut in illa materia postea per nutritionem disposita introduci potuit haec numero forma, ita etiam, si in prima formatione disposita fuisset virtute seminis ex sanguine materno, similiter potuisset eadem forma naturaliter in eam introduci; nulla enim reddi potest philosophica ratio cur non potuerit; ergo haec anima etiam ut haec, indifferens est ad plures materias informandas, sive in principio in productione, sive postea in conservatione.

8. Notabile theologicum. — Nec refert si quis dicat has materias censeri unam et eamdem quia paulatim fit mutatio sub dispositionibus et organizatione eiusdem rationis; quia haec unitas materiae vel corporis magis est secundum externam speciem et apparentiam quam secundum veram ac physicam entitatem corporis seu materiae. Adde quod, licet contingeret totam materiam fieri per separationem integram unius corporis et coniunctionem alterius materiae, nihilominus anima utrumque naturaliter informaret. Sicut probabile est in resurrectione interdum eventurum. Ut si contingat in hac vita duas animas easdem omnino materias informasse, poterit alteri earum dari corpus ex alia materia, quod non minus connaturaliter informabit quam si ex priori materia constaret. Ergo signum est hanc animam, ut aptam ad informandum, nullo modo respicere determinate hanc materiam, et consequenter non individuari ab hac materia, ut est haec, etiam ut a termino suae habitudinis transcendentalis: quia non est terminus adaequatus illius. Individuatur ergo haec anima per seipsam et ex vi suae entitatis; et consequenter quia intrinsece habet talem individuam aptitudinem ad informandum corpus humanum, ad eum modum quo paulo antea de habitudine materiae dicebamus. Atque ita in particulari de anima rationali docet Toletus, lib. III de Anima, q. 18, concl. 2 et 3, qui hoc confirmat argumento supra a nobis facto, quia in assignando individuationis principio sistendum est in aliquo quod per se individuetur; ergo si materia vel quantitas dicantur per se individuari, multo magis id est dicendum de anima rationali, quae per se est subsistens, et magis dat esse reliquis quam recipiat ab eis. Corporum ergo varietas est optimum signum a posteriori distinctionis animarum, quia est veluti occasio producendi diversas animas, non est tamen proprium et intrinsecum principium individuationis earum.

9. Sed, an sit eadem ratio de omnibus aliis formis substantialibus, quae a materia pendent in esse, non videtur posse argumento nuper facto diiudicari, quia hae formae ita informant hanc materiam numero ut omnino sint determinatae ad illam informandam, nec possint naturaliter aliam numero distinctam materiam informare, cum non possint ab hac separari, neque simul neque paulatim, quod etiam procedit de animabus brutorum perfectorum, si illae extensae sunt et divisibiles, ut communis et fortasse probabilior tenet opinio (nam si indivisibiles esse supponantur, procedet in eis argumentum factum de animabus rationalibus); recte igitur dici potest materialis forma substantialis esse haec intrinsece quidem per coaptationem ad hanc numero materiam, per ipsam vero materiam, tamquam per terminum huius habitudinis. Sed nihilominus etiam in his materialibus formis hoc proprie dici non potest; quia, vel in hac numero materia includuntur dispositiones quibus haec materia ab agente praeparatur ad hanc formam, vel intelligitur solum haec materia prima secundum nudam entitatem eius; neutro autem modo id satis intelligi aut explicari potest.

10. Primum patet, quia materia cum accidentibus non potest esse ratio individuationis formae, etiam ut terminus habitudinis eius, quia cum haec habitudo sit transcendentalis et substantialis, non includit accidentia in suo primario ac per se termino. Item, quia si supponamus non esse easdem dispositiones in genito quae praecesserunt in corrupto, procedunt argumenta supra facta, quod forma prius †7 natura absolute et simpliciter informat materiam accidentibus nudam; informat autem illam ut individua et singularis est; ergo eodem modo respicit illam secundum suam aptitudinem et coaptationem individualem. Si autem supponamus manere in materia dispositiones quae fuerunt in corrupto, sic etiam forma non informat materiam ut affectam accidentibus, licet illa praesupponantur velut conditiones necessariae, vel fortasse solum quia relinquantur ex praecedenti alteratione; ergo neque haec forma ut haec respicit accidentia, sed materiam tantum. Eo vel maxime, quod licet varientur haec numero accidentia, vel paulatim naturaliter, vel simul supernaturaliter, et alia similia dentur, conservabitur eadem numero forma in eadem materia; ergo nullo modo respicit haec forma, ut haec, talia accidentia numero, ut ab eis individuetur. Quin potius, licet daremus hanc formam requirere haec numero accidentia, non ideo esset ipsa forma talis in individuo propter accidentia, sed potius e contrario accidentia requirerentur talia propter talem formam, loquendo a priori et simpliciter, licet quoad nos, vel in ordine ad productionem vel generationem tales dispositiones sint principium vel occasio distinguendi formas.

11. Secundum autem, scilicet, quod neque haec materia prima pure sumpta possit esse hoc modo principium individuans formam, probatur primo, quia haec materia potest esse communis multis formis vel specie vel numero diversis; ergo ut sic non est sufficiens principium individuans formam, quia, quod de se commune est, ut sic non potest esse individuationis principium. Secundo ex parte ipsius formae, quia licet haec forma semel facta in hac et ex hac materia non possit esse in alia propter dependentiam quam habet ab illa, quae dependentia talis est ut nec forma illa possit naturaliter conservari sine illo genere causalitatis materialis, neque etiam sit aliqua via aut modus naturalis quo possit haec forma in aliam materiam transferri ut ab illa conservetur, nihilominus tamen, si entitas talis formae secundum se consideretur, non videtur eius aptitudo intrinseca determinata ad hanc numero materiam informandam, ita ut intrinsece sit inepta ad informandam naturaliter quamcumque aliam materiam numero distinctam; ergo non recipit suam intrinsecam individuationem ab hac numero materia, etiam tamquam a termino suae habitudinis seu aptitudinis informativae. Probatur consequentia, quia non est haec materia terminus adaequatus illius habitudinis, quandoquidem aptitudo huius formae secundum se aeque connaturaliter posset exerceri in alia vel alia materia, si in qualibet poneretur. Nam quod per causas naturales solum ponatur in hac materia et non in alia, non tollit intrinsecam aptitudinem eius, neque facit ut haec materia sit adaequatus terminus illius. Sicut fortasse est in universo aliqua portio materiae quae semper fuit sub eadem numero forma, et semper erit, nec fortasse est via naturalis ad variandam illam, et non propterea aptitudo materiae de se determinata est ad talem formam.

12. Antecedens vero suaderi potest multis coniecturis, quae communes sunt etiam animabus rationalibus. Prima, quia de potentia absoluta haec forma transferri potest in aliam materiam, et illam informare; ergo signum est esse in tali forma aptitudinem naturalem intrinsecam ad informandam illam, quantum ex ipsa est. Probatur consequentia, quia licet illa actio seu transmigratio huius formae a materia in materiam esset supernaturalis quoad modum, tamen terminus productus naturalis esset, compositum enim illud ex tali forma et materia naturaliter subsisteret. Secunda: quaelibet alia materia numero distincta est capax quantum est ex se cuiuscumque formae individuae, etiamsi contingat esse in alia materia numero distincta: sine fundamento enim existimaret quis capacitatem huius materiae numero de se esse limitatam ad has formas potius quam ad illas, eo quod fortasse agentia naturalia secundum naturalem ordinem non possint efficere in ea eas individuas formas quas in aliis materiis efficiunt. Quia cum materia de se sit pura potentia et indifferens, non potest ei convenienti ratione attribui talis determinatio; illa ergo materia numero quae de facto est sub hac forma huius equi, quantum est ex se capax esset alterius animae equi numero distincti, quae de facto informet aliam materiam; ergo et e converso illa anima etiam est apta, quantum est ex se, ad informandam hanc vel illam materiam. Patet consequentia, quia potentia et actus naturalis sibi mutuo correspondent: unde potentia non respicit naturaliter nisi actum illum qui aptitudinem habet naturalem ad informandam illam.

13. Tertio, quia si haec anima equina, verbi gratia, tantum esset apta ex se ad informandam hanc numero materiam, omnes animae equinae quae possent illam numero materiam informare diversis temporibus haberent inter se aliquam convenientiam realem, quam non haberent cum animabus equinis informantibus alias materias, quia omnes illae haberent aptitudinem ad informandam hanc numero materiam, quam aliae animae equinae informare non possent. Et idem argumentum fieri potest in omnibus formis aquae, ignis, et similibus, quod scilicet sub eadem specie formae ignis, verbi gratia, detur quaedam latitudo individuorum respicientium hanc numero materiam tantum, et aliam latitudinem aliorum respicientium hanc numero materiam, et sic de aliis, atque ita sub conceptu specifico posset dari conceptus obiectivus substantialis et communis multis individuis illius speciei et non aliis, quod videtur absurdum, nam illa convenientia, cum sit realis et substantialis, erit etiam essentialis talibus formis, et consequenter species ultima erit divisibilis per plures differentias essentiales, quod involvit apertam repugnantiam. Verum haec ratio magis est apparens quam efficax, quia potest habere nonnullas evasiones et difficultates, quas attingemus commodius disputationibus sequentibus; tamen aliae rationes efficaces sunt, quas amplius confirmabimus et declarabimus sectione sequenti. Restat igitur satis probata conclusio posita, quod intrinsecum principium a quo sumitur individualis differentia formae substantialis sit ipsamet entitas formae, quatenus ex se habet talem aptitudinem ad informandam materiam; nam exclusa sunt omnia extrinseca vel distincta ab ipsa forma, quod ab eis individuari non possit, quo fit ut forma non sit haec, quia respicit hanc materiam, sed solum quatenus habet talem aptitudinem ad informandam materiam.

Substantiales modi quo principio individuentur

14. Dico tertio: modus substantialis, qui simplex est et suo modo indivisibilis, habet etiam suam individuationem ex se, et non ex aliquo principio ex natura rei a se distincto. Declaratur exemplis in unione, verbi gratia, formae ad materiam, vel materiae ad formam, quam suppono ex infra dicendis esse modum substantialem. Item in subsistentia simplici, et idem esset de existentia, si esset modus realis essentiae ex natura rei distinctus ab illa. Itaque constat unionem quam nunc habet anima mea ad meum corpus esse unam numero et individuam, tum quia est quid reale et a parte rei existens, et distinctum ex natura rei ab anima; tum etiam quia differt numero et non specie a modo unionis alterius animae ad corpus suum; habet ergo suam individualem differentiam; ergo et intrinsecum aliquod principium seu fundamentum eius; hoc ergo principium dicimus nihil aliud esse posse nisi entitatem ipsius modi, qualiscumque illa entitas sit. Hoc autem probari potest primo rationibus generalibus factis, quod ita unaquaeque res est una sicut est, et quod negatio quam addit unitas immediate fundatur in entitate rei secundum quod in se est; ac denique quia unaquaeque entitas simplex seipsa intrinsece talis est seu constituitur nostro modo intelligendi in suo esse, et consequenter etiam seipsa distinguitur ab aliis. Secundo probatur excludendo alia principia huius individuationis, nam, si quae essent, maxime esset haec anima, vel haec materia, respectu huius unionis (ut inchoatum exemplum prosequamur, omitto autem accidentia, quia illa iam satis exclusa sunt rationibus factis de materia et forma); sed hic modus non individuatur proprie ex hac materia et ex hac forma; quia licet hic modus unionis in individuo non possit esse in alia forma, propter specialem identitatem realem quam habet cum hac forma, neque etiam possit fieri nec conservari in alia materia numero distincta, quia respicit hanc non secundum aptitudinem, sed secundum actualem quamdam rationem quae adaequate terminatur ad hanc materiam, nihilominus tamen possent haec anima et haec materia uniri alia unione numero distincta. Non enim est necesse ut si unio huius animae et formae nunc dissolvatur et pereat, et iterum rursus haec materia et haec forma a Deo uniantur, eamdem numero unionem recipiant quam antea habebant. Nam licet demus hoc posse fieri, de quo aliqui etiam dubitant, non est cur sit necessarium, quia in aliis modis figurae, sessionis, aut similibus, non est necesse eosdem numero reproduci, immo id non est naturale. Possunt ergo illae uniones numero distingui in eadem forma respectu eiusdem materiae; ergo principium individuationis eius non sumitur sufficienter ex hac forma vel hac materia; ergo oportet ut ex se habeat talis modus intrinsecum fundamentum suae individuationis, quamvis secundum illud respiciat hanc formam et hanc materiam habitudine transcendentali; quia haec est natura talis modi.

Compositi substantialis quod principium individuationis

15. Quarto dicendum est in substantia composita, ut tale compositum est, adaequatum individuationis principium esse hanc materiam et hanc formam inter se unitas, inter quae praecipuum principium est forma, quae sola sufficit ut hoc compositum, quatenus est individuum talis speciei, idem numero censeatur. Haec conclusio sequitur ex praecedentibus et ex dictis sect. 4, et est consentanea opinioni Durandi et Toleti supra tractatis, et in re non dissentiunt Scotus et Henricus, nec nominales omnes; Fonseca etiam non dissentit, lib. V Metaph., q. 5, quamvis dicat impropriam esse locutionem cum dicimus hanc materiam et hanc formam esse principia individuationis physica, quia neque forma haec, neque haec materia, neque ambae simul addi possent naturae specificae hominis ut cum ea constituant hunc hominem, et quia etiam haec materia et haec forma sunt individua, ex suis naturis specificis et propriis individuationis principiis constituta. Sed in his rationibus divertit a physica ratione ad metaphysicam compositionem; cum enim haec materia et haec forma dicuntur principia physica individuationis huius compositi, non comparantur ad specificam naturam communem, sed ad physicum compositum quod componunt; et ideo non est necesse ut addantur naturae specificae communi, sed ut componant illam componendo individuum in quo illa includitur. Unde secundum eamdem physicam constitutionem talia principia simplicia sunt, neque habent alia quibus physice individuentur, sed seipsis individuantur, ut declaratum est. Non est ergo impropria locutio, sed vera ac propria, quia eadem sunt principia individuationis intrinseca quae sunt principia intrinseca entitatis, ut saepe dictum est, quia individuatio sequitur entitatem, ut est negatio quaedam; ut autem includit positivum, est ipsamet entitas, nihilque illi addit; sed haec materia et haec forma inter se unitae sunt intrinseca principia totius entitatis compositae substantiae de qua agimus; ergo sunt etiam intrinseca principia physica individuationis. Et confirmatur, nam materia et forma absolute sumptae sunt principia physica speciei substantiae compositae et specificationis eius; ergo haec materia et haec forma erunt principia physica individui et individuationis eius. Et eodem modo concludi potest, neutram per se, sed utramque simul esse hoc adaequatum principium Quia hoc compositum, ut omnino et complete sit idem numero, requirit non solum hanc formam vel hanc materiam, sed utramque simul, et quacumque variata non manet simpliciter et omni ex parte idem numero compositum quod antea erat, quia aliqua ex parte variata est eius entitas; ergo materia et forma sunt adaequatum principium unitatis numericae totius compositi, ut tale est. Et confirmatur ratione facta, quia eadem sunt principia unitatis, quae entitatis; sed haec materia et haec forma sunt adaequatum principium intrinsecum huius compositae entitatis; ergo et unitatis et individuationis.

16. Illatum.Obiectio solvitur. — Atque hinc constat etiam hanc unionem eamdem numero requiri ad perfectam unitatem talis compositi, quia suo modo intrinsece concurrit ad constitutionem eius; entitas enim compositi non solum entitatem materiae et formae, sed etiam unionem earum inter se intrinsece includit; ergo variata unione in aliquo variatur entitas, et consequenter unitas ipsius compositi; requiritur ergo ad perfectam unitatem et individuationem; hac ergo ratione posset etiam haec unio numerari in his quae complent perfectum individuationis principium ipsius compositi. Non est autem ita necessaria sicut materia et forma, quia haec sunt simpliciter principia essentialia talis compositi; unio vero est quasi condido requisita seu causalitas materiae ac formae, ut dixi in II tomo III partis, disp. XXXIV, sect. 2. Comparando etiam inter se materiam et formam, praecipuum principium est forma, non tantum respectu naturae specificae, sumpta forma in specie, sed etiam respectu huius individui, sumpta forma individua; quia haec forma est maxime propria huius individui, et quia illa est quae complet hanc numero substantiam integram; nam haec materia solum inchoat illam, et quantum est de se non magis inchoat hanc quam aliam. Item quia haec forma est praecipuum principium essendi, et consequenter est etiam praecipuum principium distinguendi hanc substantiam ab aliis; sed idem est principium unitatis quod est principium entis et distinctionis eius ab aliis; ergo. Dices formam esse principium distinctionis specificae, quia facit differre formaliter; non ergo potest esse principium distinctionis numericae, alias distinctio numerica esset formalis et essentialis. Respondetur formam secundum suam rationem specificam et essentialem facere differentiam specificam et essentialem, formam vero individuam secundum entitatem suam facere distinctionem entitativam et numeralem. Petrus enim et Paulus magis differunt inter se numero quia habent animas numero distinctas, quam quia habent distincta corpora. Atque ex his patet ultima pars conclusionis, quae satis etiam probatur ex communi modo loquendi, quem supra notavimus; simpliciter enim censetur idem homo, non tantum secundum apparentiam, sed etiam secundum veritatem, qui habet eamdem numero animam, etiamsi corpus mutatum sit. Ratio vero est, quia forma simpliciter censetur constituere speciem, et similiter haec forma hoc individuum sub tali specie.

17. Quaesitum.Responsio. — Sed quaeres an differentia individualis in rigore sumatur a completo principio, materia, scilicet, et forma, an vero ab altero tantum; nam auctores videntur frequentius sentire ab altero tantum sumi; nam, cum haec differentia simplex sit, non videtur sumenda a toto composito, neque a duplici principio partiali sed ab uno tantum quod simplex sit. Tamen differunt; nam quidam aiunt. illud principium esse materiam, ut Caiet. et alii; alii vero dicunt esse formam, ut Scotus; et in idem inclinat Durand. Et hoc posterius est verius, supposito priori fundamento, scilicet, quod differentia individualis ab altero tantum ex his principiis sumenda sit. Loquimur autem de re ipsa secundum se; nam quoad nos, qui ex rebus materialibus cognitionem sumimus, saepe distinctio individuorum ex materia sumitur, vel ex accidentibus quae materiam consequuntur, ut sunt quantitas et aliae proprietates; at vero secundum se, sicut differentia sumenda est a principio substantiali et non ab accidentali, ita inter ipsa substantialia principia, ab eo sumenda est quod praecipuum est et magis proprium ac ultimum constitutivum ipsius rei; huiusmodi autem est forma, ut ostensum est. Item est hoc verum, loquendo de individuo talis naturae vel speciei, prout formaliter in ea constituitur. Propter quam rationem supra diximus suppositum esse unum numero, si unam numera habeat subsistentiam, etiamsi natura una non sit, quia formale constitutivum suppositi est subsistentia incommunicabilis, a qua sola sumenda est ratio individualis suppositi ut sic; e contrario vero diximus unitatem ac differentiam individualem rei singularis, ut constitutae sub tali specie vel essentia substantiali, sumendam esse ex natura substantiali, quae formaliter constituit tale individuum. Ad hunc ergo modum dicimus in praesenti differentiam individualem huius hominis formaliter sumpti ut individuum est speciei humanae, sumi ex hac anima. At vero, si loquamur de hoc composito, ut perfecte et omni ex parte unum est, verius dicetur differentiam individualem eius sumi ex tota entitate eius, atque adeo ex adaequato principio physico, quod materiam et formam includit, ut hoc modo etiam de toto illo composito verificetur, per seipsum, seu per suam entitatem individuari; nam per illam habet identitatem simpliciter in se, et diversitatem ab omni alio. Neque est inconveniens quod differentia, quae secundum conceptum metaphysicum simplex est, id est, non composita ex genere et differentia, sumatur ex entitate seu natura physice composita, quatenus una est, et per modum unius individuae naturae concipitur.

18. Spirituales substantiae completae quo individuentur. — Ultimo ex dictis satis constat, quid dicendum sit de substantiis immaterialibus in quibus differentiae etiam individuales inveniuntur, ut ostendimus; unde, cum in eis non sit, nisi simplex substantialis entitas completa constat in eis non posse esse aliud principium individuationis praeter ipsam uniuscuiusque rei entitatem, quae ex se talis est, et per se ab aliis distinguitur. Et in hoc omnes conveniunt qui has substantias individuas esse fatentur, quacumque ratione declarent individuationem earum. Qui autem dicunt de se convenire tali naturae specificae spirituali, multo magis et a fortiori docent per suas entitates individuari, ut patet ex Capreol., In II, dist. 3; Caiet., et aliis, I, q. 3, a. 3, q. 50, a. 4; Soncin., XII Metaph., q. 49; Iavell., q. 25; Ferrar., I cont. Gent., c. 21. Qui vero censent etiam in rebus immaterialibus individuationem fieri per additionem differentiae, necessario etiam docent illam esse sumendam ab ipsa entitati substantiali angeli secundum se; quia nec sumenda est ab accidentibus, neque est aliud unde sumi possit; quae omnia satis probata sunt ex dictis. Argumentum autem vulgare, quod si hae substantiae per suas entitates differunt, necessario differant formaliter et essentialiter, iam est solutum in simili de aliis formis. Nam illae entitates quantumvis formales, possunt esse omnino similes in ratione essentiali; et tunc, licet seipsis distinguantur, nihilominus distinctio est numerica, quia est in entitate, non in ratione formali. Dicuntur autem distingui seipsis, non quia similes non sint, sed quia una ex se habet quod non sit alia; similitudo enim non excludit distinctionem, ut infra dicetur.

SECTIO VII. UTRUM PRINCIPIUM INDIVIDUATIONIS ACCIDENTIUM SIT EX SUBIECTO SUMENDUM

1. In hac dubitatione iidem fere dicendi modi esse possunt qui in praecedenti sectione relati sunt; tamen, quia eadem doctrina quae de formis substantialibus data est, ad accidentales est proportionaliter applicanda, ideo brevissime potest haec res expediri addendo pauca quae sunt propria accidentium, Supponimus ergo, ex dictis in sect. 2, in formis accidentalibus necessarias esse differentias individuales, quas individuae formae addant rationibus specificis, a quibus saltem ratione distinguantur; nam doctrina ibi data generalis est, et rationes factae de omnibus speciebus et individuis procedunt. Unde fit, loquendo de principiis metaphysicis constituentibus et distinguentibus res, nullam relinqui quaestionem circa principium individuationis accidentis; est enim in eis differentia individualis, quae in unoquoque propria est et contrahit speciem ad esse talis individui. Solum ergo restat quaerendum quodnam sit physicum fundamentum et principium huius differentiae, et hoc sensu investigamus hic principium individuationis accidentium, sicut de substantiis diximus. Et ideo nulla nobis est hoc loco controversia cum Scoto, qui suis haecceitatibus (quae nihil aliud sunt quam differentiae individuales) quaestionem hanc terminandam esse censuit; nos enim etiam admittimus differentias illas; tamen ulterius inquirimus physicam radicem earum differentiarum.

2. Duae igitur opiniones tantum hic referri possunt. Prior est accidentia individuari per subiectum. Ita docet D. Thom., I, q. 29, a. 1, et q. 39, a. 3, et Opusc. 29, in fine. Sed Quodl. VII, a. 19, limitat hanc sententiam dicitque esse veram in aliis accidentibus praeter quantitatem, quam dicit, non ex subiecto, sed ex situ individuari, reliqua vero accidentia ex subiecto, saltem ex quantitate. Unde infert, quamvis possit quantitas individua conservari a Deo sine subiecto, non tamen albedinem aut reliqua accidentia, quae necessario requirunt subiectum, saltem quantitatem ipsam, ut fiant individua. Hincque docet D. Thomas saepe non posse dari duas albedines separatas et solo numero distinctas, quia non haberent per quod distinguerentur, I, q. 50, a. 4, et q. 75, a. 7. Idemque docet ac defendit Capreol., In I, dist. 54, a. 2, concl. 2. Fundamenta huius sententiae sunt eadem quae superius allata sunt ad probandum formam substantialem individuari a materia signata. Et confirmatur primo, nam accidens habet totum suum esse in ordine ad subiectum; ergo individuationem habere debet a subiecto, nam unaquaeque res individuari debet ex eisdem principiis a quibus habet esse. Secundo, quia si accidentia non individuarentur a subiecto, possent plura accidentia solo numero diversa in eodem subiecto recipi, quia, non obstante identitate subiecti, habere possent inter se distinctionem, unde nulla posset ratio huius repugnantiae assignari; videmus autem non posse idem subiectum duas albedines vel duos calores recipere; tota ergo ratio huius est, quia a subiecto individuantur; et ideo, hoc ipso quod in eodem subiecto recipiuntur sunt unum, et non duo.

3. Aliorum opinio. — Secunda opinio est, unamquamque formam accidentalem physice individuari per seipsam, ut est talis entitas actu vel aptitudine, neque habere aliud intrinsecum principium individuationis, praeter suam entitatem. Ita sumitur ex opinione Durandi supra tractata; et omnes rationes, quas adduximus de forma substantiali, probant idem de forma accidentali, Et summa est, quia unaquaeque res per illud idem formaliter et intrinsece est una numero (quoad fundamentum unitatis seu negationis quam dicit unum), per quod est ens actu in rerum natura, vel aptum ut sit huiusmodi; quia omne tale ens est singulare, ut supra ostensum est; sed omnis res per suam entitatem est intrinsece et formaliter huiusmodi ens actu; ergo per eamdem est singulare quid et individuum; ergo et accidentia hoc habent. Et confirmatur, quia subiectum non potest esse principium individuans accidentia; ergo tantum esse potest huiusmodi principium intrinseca entitas ipsorum accidentium. Antecedens patet, quia imprimis subiectum non potest dici principium intrinsecum individuationis accidentis, tamquam intrinsece et per se componens accidens, quia nunc non agimus de composito ex subiecto et accidente, sed de ipsa accidentali forma, quam constat non componi intrinsece ex ipso subiecto, nec subiectum hoc modo esse principium intrinsecum eius. Rursus nec subiectum potest dici principium individuans accidens tamquam terminus habitudinis seu aptitudinis talis accidentis ad informandum tale subiectum; primo, quia respectu eiusdem subiecti numero possunt duo accidentia solo numero distincta habere aptitudinem ad informandum illud; ergo illae aptitudines non possunt distingui numero ex subiecto; ergo ex seipsis. Secundo hoc maxime urget de quibusdam accidentibus, quae secundum habitudinem suam non sistunt in subiecto, sed illud referunt vel aliquo modo in aliud ducunt, ut sunt relationes, actus, habitus et similia; si enim accidens dicitur individuari a subiecto, quia respicit illud naturaliter, cur haec accidentia non dicentur potius individuari ab ultimis terminis quos naturaliter respiciunt, maxime cum ab illis secundum communes rationes sumant essentiales seu specificas rationes suas? Tertio, quia sine fundamento dicitur hoc accidens numero habere naturalem coaptationem et habitudinem tantum ad hoc subiectum; nam, licet fortasse per naturales causas in solo illo fieri possit, nihilominus tamen ipsum de se aptum est ut informet quodvis subiectum capax talis accidentis; sicut e contrario accidere potest ut hoc subiectum non possit naturaliter habere nisi hanc albedinem vel hanc quantitatem, et tamen non propterea capacitas eius intelligenda est ita ex se limitata et determinata ad hoc accidens ut non sit de se sufficiens ad similia accidentia recipienda. Denique hoc ipsum suaderi potest omnibus rationibus quas de forma substantiali fecimus.

Quaestionis resolutio

4. Haec controversia distinctione supra insinuata dirimenda est et definienda. Diximus enim dupliciter posse nos loqui de principio individuationis: primo, in ordine ad esse et ad propriam rei constitutionem secundum se. Secundo, in ordine ad productionem, quatenus determinatur agens ad distinctum individuum producendum, vel ad efficiendum unum potius quam aliud, et consequenter in ordine ad nostram cognitionem quatenus sensibiliter (ut sic dicam) distinguere possumus unum ab alio. Priori igitur consideratione (quae maxime a priori est, et maxime propria huius scientiae), vera est posterior sententia, docens accidentia non ex subiecto, sed ex propriis entitatibus habere suam individuationem et numericam distinctionem, ut satis probant rationes factae, tam hic quam sectione praeced., et patebit amplius ex dicendis in solutionibus argumentorum. Posteriori autem consideratione (quae magis est physica et a posteriori) dici possunt accidentia accipere individuationem ex subiecto tamquam ex radice, seu occasione potius multiplicationis et distinctionis eorum. Hoc tamen non de subiecto nude sumpto, sed adhibitis aliis circumstantiis vel conditionibus ad actionem necessariis intelligendum est, ut in solutionibus argumentorum commodius explicabitur.

5. Fundamenta ergo prioris opinionis, quatenus eadem sunt cum rationibus quibus probari solet materiam signatam quantitate esse principium individuationis, et repugnare possunt priori parti sententiae a nobis positae, satis tractata sunt et expedita sectione praecedenti. Prima vero confirmatio solum probat accidens habere suam individuationem in ordine ad subiectum ab eoque naturaliter pendere, non tamen quod individuatio subiecti sit principium intrinsecum individuationis accidentis. In secunda vero confirmatione et in fundamentis posterioris sententiae petitur commune dubium, quod hoc loco praetermitti non potest, suam tamen propriam quaestionem postulat.

SECTIO VIII. AN REPUGNET DUO ACCIDENTIA SOLO NUMERO DIVERSA ESSE SIMUL IN EODEM SUBIECTO OB EORUM INDIVIDUATIONEM

1. Accidentia solo numero differentia esse in eodem subiecto duobus modis accidere potest, scilicet, simul vel tantum successive; et utrumque est in controversia positum, et in praesenti sectione solum priorem tractamus.

Prima opinio tractatur

2. In qua est prima opinio, quae non solum de accidentibus eiusdem speciei, sed etiam diversarum specierum, si sub eodem genere proximo contineantur, negat posse simul esse in eodem subiecto. Videatur D. Thom., I, q. 85, a. 1, ubi: Impossibile (inquit) est idem subiectum perfici simul pluribus formis unius generis et diversarum specierum, sicut impossibile est quod idem corpus secundum idem simul coloretur diversis coloribus vel figuretur diversis figuris. In q. autem 8 de Verit., a. 14, id declarat de formis existentibus in actu perfecto. Quam expositionem amplectuntur communiter thomistae, et ita solvunt argumenta de pluribus speciebus intelligibilibus seu sensibilibus sub eodem proximo genere contentis (ut sunt species hominis et equi) in eadem potentia simul existentibus, et de duabus scientiis, verbi gratia, vel duabus virtutibus moralibus vel theologicis, quae, cum specie differant et sub eodem proximo genere contineantur, simul esse possunt in eadem potentia, etiam cum perfecta intensione; haec enim et similia dicunt esse simul solum in actu incompleto, quia solum sunt simul in actu primo seu in habitu, non in actu secundo.

3. Sed revera difficile est opinionem hanc in ea generalitate simpliciter et absolute sustinere. Primo, quia non potest sufficiens eius ratio reddi; ut enim bene Scotus obiicit, In I, dist. 3, q. 6, § Ad quaestionem igitur, in exemplis quae D. Thomas supra attulit, ideo illa accidentia specie differentia non possunt esse simul, quia includunt aliquam oppositionem in ordine ad subiectum; semper enim duo colores opponuntur, aut tamquam extreme contrarii, aut sicut extremus et medius, aut sicut accedentes magis ad alterum extremorum; figurae etiam includunt repugnantiam in situ aut in rectitudine et obliquitate vel aliqua re simili; non est autem necesse omnia accidentia specie differentia habere huiusmodi oppositionem respectu subiecti. Deinde non male urget Durand., In II, dist. 3, q. 8, argumentum de speciebus intelligibilibus (quamvis ipse male illo utatur ad negandas species intelligibiles); argumentatur igitur, quia, quamvis intellectus actu non intelligat, species plures sunt perfectae et completae, quantum ad actum informandi; nam actualis operatio nihil refert ad esse completum formae. Respondet Caiet., I, q. 85, a. 4, hoc esse verum de speciebus in esse reali, non tamen in esse intelligibili. Sed, ut omittam hanc esse quamdam petitionem principii in quaestione quam ibi disputat, scilicet, an possit intellectus simul habere plures actus intelligendi, quia ut ipsemet exponit, illud esse intelligibile nihil aliud est nisi quod actu moveat potentiam ad actualem considerationem; ut hoc (inquam) omittam, ad quaestionem de qua hic agimus satis est quod duo accidentia secundum suum esse reale simul habeant actum informandi completum in eodem subiecto. Et idem argumentum fieri potest de habitibus virtutum moralium aut scientiarum, in quibus non habet locum illa distinctio de esse reali aut intelligibili. Et ex his potest extendi argumentum etiam ad actus; non enim repugnabit eos esse simul, quantum est ex parte ipsorum aut ex parte potentiae receptivae, si non desit virtus activa quae possit simul illos efficere, quia in reliquis non est maior repugnantia inter actus quam inter habitus eiusdem generis, si alias non sint contrarii.

4. Et ita etiam solvitur ratio quam D. Thomas insinuat in dicta q. 8 de Verit., scilicet, quia actus eiusdem generis respiciunt eamdem potentiam et terminant illam; non potest autem simul eadem potentia pluribus actibus terminari. Respondetur enim hoc esse verum in actibus adaequatis eidem potentiae, non vero in inadaequatis; ut in praesenti una species vel unus habitus non est adaequatus actus primus intellectus, quia non perficit illum in ordine ad adaequatum obiectum eius; et ideo possunt in eo simul plures esse, etiamsi sint eiusdem generis, donec integre et adaequate ipsum perficiant. Et idem dicendum erit de quibuscumque formis accidentalibus. Ut verbi gratia, calor et siccitas, quamvis fortasse conveniant in genere proximo, possunt in eodem igne simul esse, quia neutra illarum qualitatum per se implet capacitatem naturalem ignis, neque passivam, quam habet ratione materiae, neque quodammodo activam, quam habet ratione formae per naturalem dimanationem. Propositio ergo illa D. Thomae, ut aliquo sensu vera sit, intelligenda est de formis quae complete et adaequate actuant potentiam subiecti in tali genere seu ratione, ut magis ex dicendis patebit. Haec enim opinio, quae hactenus tractata est, non fundatur in individuatione accidentium, et ita non referebat ad praesentem quaestionem; tamen necessario praemittenda fuit, tum ad complementum doctrinae, tum etiam quia lucem affert ad ea quae dicemus.

Secunda opinio

5. Secunda ergo opinio etiam extrema est, nulla omnino accidentia eiusdem speciei posse simul esse in eodem subiecto. Quae existimatur esse Aristotelis, V Metaph., c. 10, text. 15, dicentis illa accidentia differre specie quae cum in eadem substantia sint, differentiam habent. Ubi D. Thomas, lect. 12, generalem rationem reddit illius assertionis, quia impossibile est plura accidentia eiusdem speciei in eodem subiecto esse. Idem docet III, q. 35, a. 5, ubi etiam plures relationes solo numero diversas non admittit in eodem patre respectu plurium filiorum, neque in eodem filio respectu patris et matris. Et ita generaliter defendunt hanc opinionem Capreol., In I, dist. 7, q. 2; Caietan., III, q. 35, a. 5; Hervaeus, Quodl. III, q. 9, et In III, dist. 8, q. 1; ibi Palud., q. 2; Soncin., VII Metaph., q. 4, ubi plures rationes adducit. Sed praecipua sumitur ex individuatione; nam distinctio in formis solum est aut formalis, quae est specifica, aut materialis ex subiecto, quae est numerica ex Arist., III Metaph., c. 3; lib. V, c. 6; ergo ubi neutra istarum intercedit, non potest esse distinctio; ergo, ubi est unitas specifica accidentis in eodem subiecto, non potest esse pluralitas numerica. Confirmatur, quia alias, qua ratione possent duo accidentia solo numero diversa in eodem subiecto simul inesse, possent etiam in infinitum multiplicari, quia non est maior ratio de una multitudine quam de alia; unde infertur esse in eodem subiecto infinitas relationes, et alia similia incommoda.

6. Sed difficile etiam est sententiam hanc in tota hac generalitate absque ulla exceptione sustinere, propter varia exempla in quibus plane videtur deficere, quae statim afferemus. Et ideo, quamvis nullus auctorum sententiam extreme contrariam simpliciter doceat, scilicet, quaecumque accidentia solo numero differentia, cuiuscumque speciei sint, posse simul esse in eodem subiecto; id enim non solum Aristoteli et omnibus philosophis, sed etiam ipsi experientiae aperte repugnat, ut supra tactum est, et ex dicendis latius constabit; plures tamen exceptiones et limitationes adhibent praedictae sententiae; quia vero difficile est mediam viam eligere et rationem eius reddere, ideo in hac exceptione facienda inter se non conveniunt.

Tertia opinio

7. Tertia ergo opinio est thomistarum, distinguentium de accidentibus in actu completo vel incompleto; nam priori modo negant posse simul esse in uno subiecto accidentia solo numero differentia, propter rationes factas et auctoritatem Aristotelis et D. Thomae, quos sic exponunt. Posteriori autem modo id admittunt. Ita Caietan., I, q. 95, a. 4. Clarius Capr., In II, dist. 3, q. 2, ad argumenta cont. 9 concl.; Iavell., V Metaph., q. 16. Qui videntur hoc sumpsisse ex D. Thom., q. 8 de Verit., a. 14, et praecipue videntur ducti argumento specierum intentionalium; quia negare non possunt quin plures solo numero differentes possint esse in eodem subiecto, scilicet, in eodem intellectu, vel in eadem phantasia, vel in eodem medio secundum eamdem partem.

8. Sed imprimis haec distinctio non est sufficiens: nam ostendemus inferius non solum haec accidentia intentionalia, sed etiam plura alia secundum totum suum esse completum, posse simul esse in eodem subiecto. Deinde de his accidentibus intentionalibus redit argumentum supra factum, qua, scilicet, ratione dicantur esse incomplete in subiecto, an quia non efficiunt, vel quia non plene informant; hoc posterius est falsum, quia secundum totum suum esse insunt; ergo informant; primum autem videtur impertinens, quia completum esse accidentis non consistit in efficiendo, sed in informando. Accedit tandem quod, si haec accidentia non possunt esse in eodem subiecto propter individuationem, ergo idem. erit, sive sint in actuali operatione, sive non; quia priusquam operentur, habent suam individuationem ex subiecto; ergo, vel illa ratio congrua non est, vel aeque probat haec accidentia non posse distingui numero in eodem subiecto, etiam dum non operantur.

Quarta opinio

9. Quarta opinio est accidentia propria, seu quae intrinsece manant a subiecto, non posse plura solo numero differentia esse in eodem; ea vero quae sunt accidentia communia, posse simul esse. Ita Iandun., V Metaph., q. 36. Ratio prioris partis est, quia natura abhorret superfluitatem; unde, cum accidens proprium sit intrinsecum naturae, et unum sufficiat ad naturae functionem et finem, non multiplicatur. Et hinc sumitur ratio alterius partis; nam cum accidens commune ab extrinseco et per accidens saepe proveniat, non repugnat multiplicari in eodem subiecto, et ita contingit plures calefactiones fieri simul in eodem ligno a diversis ignibus.

10, Sed haec sententia, licet quoad priorem partem vera sit, tamen quoad posteriorem non est in universum vera, quia nec plures albedines nec plures calores possunt simul esse in eodem subiecto, cum tamen haec sint accidentia communia. Neque id quod dicitur de pluribus calefactionibus verum est, nam quando duo ignes idem lignum secundum eamdem partem calefaciunt, sicut efficiunt unum calorem, ita et unam calefactionem, quae a singulis est partialiter, et ab utroque simul ut a causa totali. Praeterea, si regula illa esset generaliter vera, sequeretur duas scientias eiusdem speciei et in ordine ad idem obiectum, similiter duas temperantias solo numero diversas posse simul esse in eodem, quod non est probabile. Denique obstat ratio generalis, quia etiam in extraneis et accidentalibus mutationibus agens extrinsecum intendit assimilare sibi passum; unde, si invenit simile, non iterum agit in illud; alias, postquam illud semel sibi assimilaret, iterum atque iterum ageret in illud, et sic in infinitum procederet actio, saltem quoad multiplicationem formarum accidentalium. Et eadem ratione, res omnino similes in eodem accidente ad invicem mutuoque sese immutarent, et similia accidentia in seipsis multiplicarent. Immo, eadem vel maiori ratione, idem ageret in seipsum, per unum accidens aliud simile in se producendo, vel, si iam haberet duo, efficeret tertium, et sic in infinitum, quae omnia sunt plane falsa et absurda. Unde colligitur, etiam in his mutationibus accidentalibus, principium earum ex parte subiecti esse privationem similis formae; et ideo huiusmodi mutationem non tendere ad multiplicandum accidens eiusdem speciei in eodem subiecto.

Quinta opinio

11. Quinta opinio distinguit de accidentibus quae fiunt per proprium motum vel quae sine motu fiunt, et de prioribus negat posse simul esse in eodem subiecto, propter rationem adductam quod motus fit ex contrario in contrarium; de posterioribus autem affirmat posse simul esse in eodem subiecto accidentia solo numero diversa. Hanc opinionem refert Fonseca, lib. V, c. 10, q. 1, sect. 1, soletque tribui Scoto, Gab., Durand. et aliis, In III, dist. 8; tamen Durand. ibi, q. 3, nihil de hoc dicit, sed potius in solutione ad 1, in accidentibus absolutis solum admittit ea quae sunt eiusdem speciei posse esse in eodem supposito secundum aliam atque aliam partem; in relativis vero secundum aliud et aliud fundamentum. Gabr. autem ibi, a. 3, dub. 1, nullam distinctionem adhibet, sed simpliciter negat repugnare duo accidentia solo numero differentia esse in eodem subiecto. Et fere eodem modo loquitur ibi Scotus, quaestione unica. Indicat tamen per operationem agentis naturalis non fieri multiplicationem qualitatum eiusdem rationis in eodem subiecto; quia naturale agens intendit formam praeexistentem imperfectam perficere; et ideo non inducit omnino aliam formam, sed aliquem gradum seu quasi partem quam unit praeexistenti ut illam perficiat. In quo significat distinctionem illam de accidentibus quae fiunt per motum vel sine illo. Quam etiam insinuat Ant. Andr., V Metaph., q. 8. Dicit enim relativa accidentia solo numero differentia posse esse in eodem; de absolutis vero subdistinguit, nam quaedam educuntur de potentia subiecti, et haec non multiplicantur numero in eodem subiecto; alia vero non educuntur, et haec possunt multiplicari. Et huiusmodi putat esse lumen, de quo perspectivi contendunt a duobus luminosis duo lumina produci in eadem parte subiecti, quia duas umbras efficiunt, et quia ablato uno luminoso aliquod lumen in aere corrumpitur et aliquod manet.

12. Omnia accidentia subiecto inhaerentia de eius potentia educuntur. — Sed haec partim falsa sunt, partim non satisfaciunt. Et, ut ab hoc ultimo incipiamus, falsum est aliqua esse accidentia in subiecto quae eo modo quo in eo fiunt, de eius potentia non educantur †8 , quia omnia pendent a subiecto in fieri et in esse, et specialiter de lumine constat educi ex potentia subiecti; non enim creatur, nec solum in subiecto fit, sed ex subiecto, concurrente scilicet aere, verbi gratia, in genere causae materialis ad effectionem eius. Falsum est etiam lumina multiplicari numero in eodem subiecto; neque est ulla experientia qua id probari possit; nam solum docet experientia caeteris paribus, plus agere duo luminosa in eadem parte quam alterum tantum; sed id non est propter multiplicationem luminum, sed propter maiorem intensionem eiusdem luminis, ex quo fit ut, ablato uno agente, vel in ea parte ad quam pervenit unius actio, et non alterius, minor appareat effectus, non quia unum lumen corrumpatur et maneat aliud, sed quia idem remissius fiat et conservetur. Et hinc est etiam ut interdum resultent duae umbrae, quia umbra nihil aliud est quam carentia vel diminutio luminis, et saepe fit ut, interiecto uno corpore duobus luminosis inter se distantibus, in uno loco impediat actionem unius, et in alio distante actionem alterius, in loco autem intermedio neutrius actio impediatur; et inde fit ut plures umbrae appareant. Et hinc confutatur facile prima distinctio de accidentibus quae fiunt per motum vel sine illo; nam, si motus sumatur in rigore pro motu successivo, qui fit ex contrario, exemplo luminis constat esse falsam posteriorem partem; nam lumen non fit per motum, sed per mutationem instantaneam, nec fit ex termino positivo contrario, sed ex privativo, et tamen multiplicari non potest in eodem subiecto. Item illa distinctio videtur valde per accidens; quid enim refert ad hanc numericam distinctionem vel identitatem accidentium quod fiant per motum vel per mutationem? Quia distinctio accidentium non inde sumitur, sed vel ex seipsis vel ex subiecto. Quod si subiectum est tantum in potentia ad unum calorem qui successive fit, cur non dicetur etiam esse tantum in potentia ad unum lumen, licet simul fiat? Vel e contrario, si est in potentia ad plura lumina, cur non erit in potentia ad plures calores? Quod si dicatur, in his quae successive fiunt, agens non intendere inducere novum accidens, sed perficere praeexistens, idem dicetur de lumine et quacumque alia simili qualitate, quae sicut fit in instanti ex privatione opposita, ita etiam potest intendi in instanti ex privatione tantae intensionis. Unde hic etiam locum habet ratio supra tacta ex Scoto, quia non solum motus successivus, sed omnis actio naturalis agentis est ut passum reddat sibi simile; et ideo non agit in simile, sed requirit in passo privationem ut principium suae actionis; quando ergo lumen est in aere ut quatuor, et applicatur novum luminosum, non aget in aerem quatenus sibi simile est in quatuor gradibus, sed potius quatenus est dissimile in ulterioribus gradibus; est ergo eadem ratio accidentium, quae per mutationem vel per motum fiunt.

13. Quod si motus in ea distinctione non in eo rigore sumatur, sed ut comprehendit mutationem, ita ut sensus sit ea accidentia quae per se fiunt per propriam actionem, non multiplicari in subiecto secundum numerum, alia vero multiplicari, sic etiam impugnari potest distinctio: primo, quia datur per ea quae sunt valde extrinseca et per accidens ad distinctionem numericam accidentium. Secundo, quia neutra pars videtur esse constans; nam species sensibiles fiunt per propriam actionem, et tamen multiplicantur numero in eadem parte medii; sonus etiam videtur per se fieri propria actione, et tamen multiplicatur numero in eodem subiecto, ut experientia probare videtur; audimus enim concentum plurium vocum in eodem tempore et per idem medium, quod fieri non posset nisi soni essent diversi. E contrario vero figura non fit per se primo per motum, et tamen non potest multiplicari numero in eodem subiecto, et idem est in omnibus similibus absolutis, quia non possunt multiplicari per mutationem alicuius extrinseci, ut relativa, et ideo, sicut per se non fiunt, ita nec per se multiplicari possunt in eodem subiecto; neque etiam concomitanter, quandoquidem forma illa, quae per se fit et ad quam consequuntur, non multiplicatur numero in eodem subiecto.

14. Accidentia relativa multiplicari possunt sub eadem specie in eodem subiecto, non tamen omnia. — Praeterea, distinctio de absolutis et relativis non satisfacit omni ex parte; nam, si relativa sumantur in rigore pro relativis secundum esse et praedicamentalibus, verum quidem est posse haec aliquando multiplicari numero in eodem subiecto, ut agentes de relationibus dicemus; sed non est hoc in universum verum; relatio enim creaturae non potest in eodem subiecto multiplicari. Sed minus universalis est alia pars de absolutis, ut patet exemplis adductis de speciebus et de sonis, et similibus. Alia distinctione utitur Fonseca, loco supra citato, sect. 3, quae magna ex parte cum praedictis coincidit. Et summatim dicit ex accidentibus naturaliter acquisitis per motum aut mutationem motui coniunctam non posse dari plura eiusdem speciei in eodem subiecto, et de his explicat in quarta dictum Aristot., quod in hoc sensu universe et sine exceptione verum esse intelligit. Addit vero subinde ex accidentibus, quae non intenduntur et remittuntur, sive per motum mutationemve motui coniunctam, sive alio modo acquirantur, necessarium esse dari pleraque eiusdem speciei in eodem subiecto. Unde videtur priorem sententiam limitare ad ea accidentia quae intenduntur et remittuntur; et ita prior sententia non est omnino generalis, ut in quarta conclusione significat. Sed neque cum illa limitatione videtur in universum vera haec sententia, quia species intentionales intendi possunt et remitti, et nihilominus in eodem subiecto multiplicantur; probabile est etiam sonum remitti et intendi, quem tamen ipse dicit in eodem subiecto multiplicari. Quod etiam ibidem addit, in ordine ad potentiam Dei absolutam non posse in eodem subiecto esse plura accidentia numero distincta, quando talia sunt ut natura sua in unum numero intensius coalescant, difficile creditu est, ut statim latius declarabo.

Resolutio quaestionis quoad modum quo plura accidentia similia possunt simul esse in eodem subiecto

15. In tanta ergo sententiarum varietate, difficile est certam aliquam regulam in hac re praescribere, eiusque veram rationem assignare. Duo tamen mihi in hac materia certa videntur. Unum est, universalem hanc negativam propositionem, non posse plura accidentia eiusdem speciei esse in eodem subiecto, non posse absolute et simpliciter, seu sine aliqua limitatione verificari. Quod maxime mihi probant exempla de speciebus intentionalibus et de relationibus, supponendo eas esse aliquid reale distinctum ex natura rei ab absolutis. Exemplum autem de sono adductum non est adeo convincens, tum quia non est certum sonum fieri per se primo per illum motum seu actionem; tum maxime quia non satis constat plures sonos qui audiuntur, in eadem parte subiecti esse; nam semper fiunt in principio in locis distinctis, et ibi proprie percipiuntur; quando autem perveniunt ad auditum, vel ad partem medii auditui propinquam, fortasse iam non perveniunt secundum esse reale, sed secundum intentionale tantum. Alia exempla adduci solent de continuitatibus et durationibus duorum motuum qui simul in eodem fieri possunt, ut verbi gratia, idem lignum potest simul calefieri et exsiccari, qui duo motus, licet specie diversi sint, tamen continuitates et durationes eorum solum numero differre videntur. Sed haec exempla non admodum cogunt, tum quia valde probabile est nec durationem esse accidens aut modum ex natura rei distinctum ab existentia rei durantis, nec continuitatem intrinsecam seu entitativam a re ipsa continua; tum etiam quia, etiamsi admittamus huiusmodi accidentia, illa non insunt immediate mobili, sed mediante motu quem afficiunt; et ideo non sunt proprie in eodem subiecto secundum idem. Tamen priora exempla sufficiunt, quibus addi potest quod eadem potentia potest habere simul plures actus numero distinctos, quamvis fortasse non omnino similes vel summe perfectos, ut si voluntas vel appetitus simul ament duos homines actibus diversis; vel si beatus (ut multi volunt) simul amet Deum necessario et libere ex charitate.

16. De quibus accidentibus iudicandum posse coexistere in uno subiecto, de quibus non. — Secundo, est certum non in quacumque specie accidentium posse naturaliter contingere ut plura quae solo numero differunt, simul sint in eodem subiecto. Hoc constat de omnibus proprietatibus quae ab intrinseco conveniunt, ut sunt quantitas, quae ab intrinseco convenit ratione materiae, potentiae seu facultates connaturales, quae in unaquaque re manant a forma, et in eadem parte subiecti nunquam multiplicantur intra eamdem speciem, ut inductione satis constat. Item reales et absolutae qualitates, vel primae, quibus materia disponitur, vel secundae, quae ex his resultant, ut experientia etiam probari potest; nam instantia quae adduci solet de gradibus intensionis, non est ad rem; nam illi non proprie numero differunt, de quo alias. Idem denique est probabilius de lumine et similibus. Quae autem generalis regula tradenda sit, aut quae ratio differentiae assignanda, nihil invenio quod mihi ex omni parte satisfaciat. Possumus autem hoc modo id explicare. Quaedam accidentia ita differunt solo numero ut praeter distinctionem entitatum in reliquis omnibus habeant quamdam similitudinem et convenientiam, scilicet in munere vel officiis, ad quod destinantur, et in quacumque habitudine quam dicunt, ut sunt duo calores, duae albedines, et similia. Alia vero sunt quae, licet in specifica ratione conveniant et sub ea tantum numero differant, tamen non habent inter se tantam similitudinem, sed differunt vel in munere, vel in habitudine. Ut verbi gratia, duae species visibiles Petri differunt numero priori modo. Duae autem species visibiles Petri et Pauli differunt numero hoc posteriori modo; non enim sunt tam similes inter se sicut illae duae; nam diversas habent habitudines transcendentales ad obiecta et ad diversa munera ordinantur.

17. Dico ergo tertio, accidentia prioris generis non posse multiplicari numero in eodem subiecto, quae vero sunt posterioris generis posse multiplicari. Et utrumque potest probari inductione et exemplis adductis. Ideo enim accidentia omnino absoluta nunquam in eodem subiecto multiplicantur numero, quia sunt similia priori modo; accidentia vero respectiva, sive praedicamentali sive transcendentali respectu, multiplicari possunt, quia cum specifica unitate habere possunt aliquam dissimilitudinem, veluti materialem, cuius occasione multiplicari possunt, unde fit ut respectu eiusdem nunquam possint multiplicari; et ideo non potest multiplicari relatio creaturae, quia terminus illius tantum potest esse unus, et respectu eiusdem termini non possunt relationes multiplicari. Ideo etiam, quamvis demus relationes ad patrem et matrem esse plures et solo numero diversas, tamen relatio ad patrem non potest in eodem filio multiplicari. Ratio autem differentiae inter utraque accidentia potest satis probabilis ex dictis assignari. Primo, ex causa finali, quia quando accidentia sunt omnino similia, superflua et otiosa esset eorum multiplicatio in eodem subiecto, quod natura abhorret; quando vero sunt aliquo modo diversa vel ordinantur ad diversos fines, ut patet in speciebus intentionalibus, vel resultant ex rebus ordinatis ad diversos fines, et diversas habitudines inde participant, ut contingit in relationibus; et ideo non est superflua, neque praeter finem consentaneum naturae, numerica multiplicatio.

18. Secundo ex parte agentis, quia, quando accidentia sunt omnino similia, nullum agens per se intendit aut pluralitatem eorum, aut aliud inducere in subiectum iam habens aliud omnino simile, quia solum intendit agens reddere passum sibi simile, quod per unam tantum huiusmodi formam satis consequitur. At vero quando accidentia non sunt praedicto modo similia, cessat haec ratio et subiectum indiget maiori assimilatione; et ideo agens etiam illam procurat. Ut, verbi gratia, quamvis medium recepta specie Petri sit illi simile intentionaliter, non est sufficienter simile Paulo, et ideo manet in Paulo virtus ad inducendum speciem qua illud reddat sibi simile, et sic de aliis.

19. Unde tertio redditur ratio ex capacitate subiecti; sicut enim materia prima, quamvis sit indifferens ad omnes formas substantiales, non tamen habet capacitatem ad habendas omnes simul, neque plures, quia una forma sufficienter actuatur, ita etiam subiectum accidentium, quamvis per se primo sit capax alicuius speciei accidentis, et consequenter sit indifferens ad quodlibet individuum eius, nihilominus non est capax ut simul recipiat omnia vel plura individua talis speciei, quatenus in eis specifica ratio eodem modo reperitur, quia sufficienter actuatur huiusmodi capacitas una forma talis speciei; et hoc contingit quando individuae formae sunt omnino similes et eiusdem rationis et habitudinis; quando vero accidentia dissimilia sunt et varias habent habitudines, tunc unum non sufficit ad replendam capacitatem subiecti, et ideo fieri potest ut in eodem subiecto multiplicentur, donec capacitatem eius omnino repleant, Ut potentia intellectiva quatenus est capax scientiae naturalis Dei vel hominis, sufficienter disponitur in actu primo una numero scientia metaphysicae vel philosophiae, et ideo iam non manet capax alterius scientiae similis; tamen eadem facultas intellectiva, ut est capax actualis cognitionis hominum, non plene actuatur uno actu, quo Petrum vel Paulum cognoscit, neque una specie intelligibili; et ideo est capax plurium, donec eius facultas sufficienter compleatur, quia illa plura non actuant illam omnino eodem modo, sed in ordine ad diversa. Quo tandem fit ut, ex distinctionibus supra allatis, illa quae distinguit inter absolutum et respectivum, proxime ad veritatem accedat; absoluta enim non multiplicantur, quia semper sunt omnino similia; respectiva vero, vel secundum esse vel secundum dici seu relatione praedicamentali vel transcendentali habitudine, multiplicari possunt quando diversos terminos respiciunt vel ad diversa munera ordinantur, propter dissimilitudinem quam in se habent, quia nullum eorum plene actuat subiectum, ut declaratum est. Et iuxta haec explicandus est locus Aristotelis, in V Metaph. Non est enim necesse ut illud indicium diversitatis specificae sit universale omnino de omnibus accidentibus, sed de his quae in individuo sunt perfecte similia.

Formalis responsio ad quaestionem quatenus ad individuationem spectat

20. Ex his colligitur formalis responsio ad praesentem quaestionem, propter quam haec omnia dicta sunt, scilicet, non provenire per se ex individuatione quod aliqua accidentia solo numero diversa non possint esse simul in eodem subiecto. Nam, licet in eo simul essent, possent optime intelligi distincta numero ratione suarum entitatum, sicut distinguuntur ea quae simul esse possunt, ut dictum est, vel sicut distinguuntur quae successive insunt eidem subiecto, ut statim dicetur. Sed quod aliqua inesse non possint provenit ex incapacitate naturali subiecti et adaequatione quae inter potentiam receptivam eius et talem actum reperitur, et consequenter ex defectu naturalis agentis, quod eam possit multiplicationem efficere.

21. Unde ulterius infero de potentia absoluta non repugnare plura accidentia solo numero differentia, etiam si sint omnino similia, simul poni in eodem subiecto; quia ex individuatione et distinctione eorum non repugnat, et Deus potest operari in subiectum ultra naturalem capacitatem eius; et si Deus id vellet facere ad ostensionem potentiae suae, non esset omnino superfluum. Hoc autem limitant aliqui ad ea accidentia quae non intenduntur nec remittuntur; nam de his quae intensionem recipiunt, impossibile putant etiam de potentia absoluta poni plura solo numero differentia in eodem subiecto, quin unam intensam qualitatem componant, si utrumque eorum subiecto inhaereat, quia hoc ipso necessario inter se uniuntur in unum intensius; quia nullam aliam unionem requirunt duo gradus caloris, ut unum intensum calorem componant, nisi quod in eodem subiecto sint. Unde si alterum eorum subiecto inhaereat, alterum vero non inhaereat, sed alio modo sustentetur ab eodem subiecto sine inhaesione, tunc non repugnabit esse simul, vel potius sustentari simul ab eodem subiecto, quia tunc non habent inter se unionem necessariam ad unam intensiorem qualitatem componendam; et in hac sententia citatur Aegid., In I, dist. 17, In II, dist. 1, q. 2, a. 1; ibi vero nihil dicit.

22. Haec tamen sententia falsa principia circa intensionem qualitatum supponere videtur. Primum, intensionem fieri per additionem seu congregationem plurium graduum eiusdem qualitatis omnino similium inter se. Secundum, illos gradus nullam unionem inter se habere, neque in aliquo communi ac reali termino positivo, neque alio genere unionis per modum actus et potentiae, sed solum uniri in subiecto et in eadem parte subiecti, si partes habeat. Tertium, illos gradus non respicere subiectum aliquo ordine, sed omnes aeque immediate, ita ut non sit inter eos ordo primi, secundi et tertii gradus, nisi fortasse ordine generationis et productionis; si tamen simul fiant, omnes esse aeque primos. Ex qua doctrina optime sequitur non posse Deum multiplicare gradus caloris in eodem subiecto inhaerentes quin faciant unum intensiorem; quia talis intensio nihil aliud est quam congregatio plurium graduum similium in eodem subiecto; sine his autem principiis, non video quo fundamento niti possit illa limitatio, ut statim ostendam; immo illa sententia sic explicata non proprie limitat posse Deum quascumque qualitates intensibiles solo numero diversas ponere in eodem subiecto, sed addit, hoc ipso quod illas ponat, necessario effecturas unam intensiorem.

23. Illa tamen doctrina de intensione aliqua repugnantia involvit, quae cum sint ab hoc loco aliena, non possunt ex professo declarari, indicantur tamen breviter. Nam, vel gradus illi quibus qualitas intensa componi dicitur, verbi gratia, octo gradus caloris, sunt in se indivisibiles, vel habent singularem latitudinem intensionis et remissionis: primum dici non potest, primo, quia alias intensio non posset esse motus continuus; nam quilibet illorum graduum totus simul necessario acquiri deberet, alioqui non esset indivisibilis; ergo tota intensio deberet fieri per mutationes momentaneas et indivisibiles; ergo non successione continua, quod est et contra sensum et experientiam, et contra rationem, quia quamdiu agens naturale vincit passum, non est cur interrumpat actionem, alioqui non esset in potestate eius postea illam iterare, nec posset reddi philosophica ratio cur nunc potius quam antea vel postea illam efficiat. Secundo, quia alias gradus caloris nullo modo facerent unum calorem per se, sed mere per accidens unirentur in eodem subiecto, sicut albedo et dulcedo; hoc autem non est satis ut efficiant unum individuum caloris, magis quam si Deus poneret duos intellectus in eadem anima. Immo si ad intensionem id sufficeret, nulla posset reddi ratio cur si Deus poneret duos intellectus in eadem anima, illi non efficerent unum intensiorem; nam si dicas intellectus non esse qualitates quae aptae sint coalescere in unam intensiorem, contra hoc est quia iuxta illam opinionem ut qualitates possint coalescere in unam intensiorem nihil aliud requiritur nisi quod, cum sint omnino eiusdem rationis, possint uniri in eodem subiecto; hoc autem habebunt intellectus saltem in ordine ad divinam potentiam. Tertio sequuntur ex illa sententia multa absurda, scilicet, quod qualitas remissa possit aliam aequalem vel etiam intensiorem intendere efficiendo tot gradus quot in se habet; vel, si obstat similitudo, sequitur intensiorem qualitatem non posse intendere remissiorem, quia sunt omnino similes in forma. Sequitur etiam nullam posse reddi naturalem rationem ob quam, cum forma remittitur, unus gradus potius abiiciatur quam alius, et alia similia, quae longum esset persequi. Necessario ergo dicendum est in illis gradibus intensionis caloris, verbi gratia, quos nos mente partimur, esse latitudinem secundum quam potest in eis esse continua intensio vel remissio, quam latitudinem necesse est esse in infinitum divisibilem, alias non posset ratione illorum fieri alteratio continua, quia motus continuus necessario esse debet in infinitum divisibilis; unde consequenter etiam necessarium est ut hi gradus inter se copulentur aliquo termino communi, quia non potest aliter inter eos concipi continuitas nec vera realis unio, sine qua intelligi non potest illa latitudo; quia si duo gradus non sunt inter se uniti hoc modo, ergo neque in uno gradu duae partes vel medietates eius (ut sic dicam) erunt inter se unitae; quia ita componitur tota qualitas ex pluribus gradibus, sicut componitur unusquisque gradus ex duabus vel tribus partibus aequalibus; non possunt autem haec intelligi sine dicta unione, magis quam possit intelligi continuum in omnem suam partem divisum.

24. Ex his autem contrariis principiis de intensione, plane sequitur posse Deum ponere in eodem subiecto plures qualitates intensibiles solo numero differentes, quae non efficiant unam intensiorem, ut verbi gratia, duos calores ut octo, quia potest illos ponere subiecto inhaerentes et inter se non habentes aliquam unionem per se, sed solum per accidens ratione subiecti, quae non satis est ad intensionem. Neque in hoc afferri potest nova implicatio contradictionis; et ita sentiunt frequentius doctores, In I Sent., dist. 17, ubi Gregorius, q. 5; Ocham, q. 7; Aegidius, Quodl. IV, q. 1, ubi adducit non contemnendam coniecturam, quia Deus potest duas quantitates solo numero differentes in eodem situ intime collocare, conservata earum distinctione et absque ulla reali unione inter eas, ratione cuius efficiant unam maiorem quantitatem; cur ergo non poterit duas albedines in eodem subiecto ponere, servata earum distinctione, et absque unione ratione cuius unam intensiorem componant?

SECTIO IX. AN REPUGNET INDIVIDUATIONI ACCIDENTIUM UT PLURA SOLO NUMERO DIFFERENTIA SUCCESSIVE SINT IN EODEM SUBIECTO

1. Dicuntur plura accidentia esse in eodem subiecto successive, quando subiectum prius habuit unum accidens, et deinde amisit illud, et postea acquirit accidens eiusdem speciei, et tunc quaeritur an posterius accidens necessario sit vel possit esse numero distinctum a priori. Quidam enim mordicus ita defendunt individuationem accidentis a subiecto ut impossibile existiment etiam hoc modo esse plura accidentia solo numero differentia in eodem subiecto. Unde infertur semper reproduci in eodem subiecto idem numero accidens quod ante perierat, scilicet, eumdem calorem, idem lumen, et consequenter idem ubi, eumdem motum localem, praesertim si sit per idem spatium; eadem enim est omnium horum ratio. Et hanc opinionem ex parte defendit Scotus, saltem quando idem est agens idemque subiectum; qui non fundatur in individuatione, sed in hoc quod idem agens circa idem subiectum semper est natum facere idem, nec potest sufficiens ratio assignari cur faciat numero distinctum. Quin etiam Aristot., VIII Metaph., text. 11, significat, si agens et materia sunt unum numero, etiam effectum esse unum numero. Et in hunc modum explicatur, nam si ego apertis oculis continuo intueor hunc parietem per horam, eumdem numero actum efficio et conservo; ergo si paululum claudam oculos, et iterum aperiam, eumdem numero actum iterum efficiam, nam illa interruptio nihil impedit quominus illa potentia in tota illa hora, et in qualibet eius parte per se sumpta, efficere possit et recipere eumdem numero actum. Quod si obiicias sequi etiam formam substantialem reproduci eamdem numero in eadem parte materiae, quandocumque inducitur similis in specie, et consequenter naturaliter reproduci idem individuum quod antea fuerat, quod est dicere resurrectionem posse naturaliter fieri, non desunt qui id concedant, ut videre est in Paulo Veneto, lib. II de Generat., in fine. Alii vero negant esse eamdem rationem, quia forma substantialis requirit materiam dispositam, et nunquam concurrit cum eisdem dispositionibus.

2. Alia vero sententia est extreme contraria, scilicet, non solum posse plura accidentia, solo numero differentia, esse successive in eodem subiecto, sed necessario ita esse quotiescumque accidens simile in specie in eodem subiecto reproducitur, quod etiam in ordine ad potentiam Dei absolutam necessarium esse tenuit Durand., Marsil., et alii, quorum et Scoti opinionem late tractavi in II tomo III partis, disp. XLIV, sect. 9. Fundamentum Durandi est, quia quotiescumque illa productio fit, iteratur actio distincta ab ea quae antea fuit, nam actio reproduci non potest, sicut neque entia successiva; ergo etiam terminum actionis oportet esse distinctum. Unde confirmatur, quia si talia accidentia permanentia, quae sucessive fiunt in eodem subiecto, non essent distincta, etiam accidentia successiva possent non esse distincta, et ita posset idem tempus numero reproduci, quod omnes reputant impossibile.

Quaestionis resolutio

3. Sed media via tenenda est et dicendum posse fieri ut successive sint in eodem subiecto plura accidentia solo numero diversa. Quod quidem, si intelligatur de potentia Dei, per se notum est, quia nullam involvit repugnantiam, et sequitur a fortiori ex dictis etiam simul posse esse, multo ergo magis successive. Et hoc satis est ad ostendendum accidentia eiusdem speciei non habere intrinsecam distinctionem numericam et entitativam per subiectum seu per habitudinem ad hoc numero subiectum; alioqui nullo modo possunt distingui, etiam si diversis temporibus fiat productio seu reproductio; quia, ut statim declarabo, sola diversitas temporis non est per se sufficiens ad hanc distinctionem, si alioqui in ipsis formis productis non sit sufficiens fundamentum distinctionis et differentiae individualis. Si autem intelligatur assertio de potentia et ordine naturalium agentium, sic etiam est vera, ut a fortiori patebit ex dicendis,

4. Secundo dico non solum esse possibile, verum etiam ita fieri secundum naturae ordinem, ut accidentia solo numero distincta fiant successive in eodem subiecto. Haec est communior sententia philosophorum, V Physicorum, c. 4, et II de Generat., c. ult.; et theolog., In IV, dist. 43 et 44. De qua nonnulla dixi II tomo III partis, disp. XLIV, sect. 7, ubi ostendi secundum naturae ordinem non reproduci in eodem subiecto idem numero accidens quod corruptum fuerat; nam ex hoc principio infertur debere esse distinctum, quod hic intendimus. Non est autem facile primam causam et radicem huius necessitatis naturalis assignare. Durandus enim supra eam reddit ex diversitate actionis seu mutationis; in quo idem sentit Henr., Quodl. VII, q. 16, quamvis differat a Durando, quod non ponit hanc necessitatem in ordine ad potentiam Dei, sicut Durandus, qui in hoc graviter erravit, ut praedicto loco ostendi, quia Deus in agendo non pendet a tempore neque ab aliis circumstantiis a quibus agentia naturalia pendere possunt, quia agunt per motum et transmutationem. Propter quod dixit Aristoteles, V Phys., c. 4, ad unitatem motus requiri temporis unitatem, quam rationem amplectitur Toletus, lib. II de Generat., q. 13.

5. Sed est difficilis ratio et satisfacere non videtur. Primo, quia potius unitas numerica mutationis petenda est ex unitate numerica termini seu formae productae, quam e converso, ut Aristoteles, V Physic., eodem loco docuit; ergo, dum dicuntur accidentia producta esse numero diversa, quia actiones sunt diversae, vitiosus circulus committitur. Secundo, quia etiam si demus actiones esse diversas non sequitur formas fore diversas, quia ad unitatem actionis plura requiruntur quam unitas formae productae, ex eodem Aristotele, cit. loco, et alioqui forma non habet unitatem et distinctionem ex actione, sed aliunde. Unde contingit idem numero lumen ab una lucerna productum ab alia conservari, quod necesse est fieri per diversam actionem. Tertio, quia de ipsismet actionibus superest quaestio, cur necesse sit, secundum naturae ordinem esse numero distinctas; nam quod dicitur de diversitate temporis non satisfacit; nam, vel est sermo de tempore extrinseco, quod in motu coeli consideratur, et hoc nihil videtur referre ad intrinsecam individuationem vel distinctionem numericam actionum; quia ab hoc tempore solum sumitur quaedam extrinseca denominatio eorum quae in tali tempore esse dicuntur; unitas autem vel distinctio numerica non consistit in extrinseca denominatione. Item quia eadem numero actio, etiam indivisibilis, potest permanenter durare et coexistere priori et posteriori tempori extrinseco, ut patet de actione illuminandi, videndi, et similibus. Vel est sermo de tempore seu duratione intrinseca ipsimet actioni et mutationi qua producitur, et sic, cum talis duratio in re nihil aliud sit quam existentia ipsius actionis, dicere has actiones esse distinctas quia diverso tempore fiunt, perinde est ac si diceretur esse distinctas quia habent diversas durationes et existentias, quod est idem vel aeque obscurum; hoc enim est quod inquirimus, cur necesse sit illas durationes, existentias aut entitates illarum actionum esse distinctas, et non potius eamdem iterum atque iterum repetitam. Sicut quando Deus reproducit eamdem numero formam, certum est posse illam reproducere eadem munero actione, qua prius illam produxerat; hoc enim nullam involvit repugnantiam, ut praedicto loco latius dictum est; ergo, ut sit actio distincta, vel ut habeat intrinsecam durationem distinctam, non satis est quod bis fiat seu cum priori et posteriori tempore extrinseco; ergo ut ostendatur respectu agentis naturalis has actiones necessario fore distinctas, aliunde est ratio petenda.

6. Neque ratio illorum auctorum convincit, scilicet, quia si eadem numero actio posset reproduci, etiam successiva reproduci possent; quod videtur plane repugnans. Etenim si haec ratio valida esset, procederet etiam in ordine ad potentiam Dei absolutam. Unde necessario videtur dicendum in rebus successivis considerari posse id quod est reale et positivum, et id quod per modum negationis seu privationis in successione includitur, nam successio intrinsece dicit ut aliquid fuerit et iam non sit, et aliquid futurum sit, nondum autem sit. Quantum ad hanc ergo negationem seu privationem, non potest ens successivum restitui, quia hoc modo ad praeteritum non est potentia. Quantum ad positivum autem nulla videtur esse repugnantia quod, sicut reproducitur a Deo idem calor, reproducatur etiam eadem calefactio; et sicut eadem sessio et idem Ubi, ita consequenter idem motus localis. Nam haec omnia dicunt reales modos positivos, qui ex seipsis habent suam individuationem et non pendent ab extrinseco tempore magis quam aliae res, sed ab intrinseca duratione; est ergo eadem ratio quoad hoc de illis quae de caeteris rebus; igitur ex parte actionis non potest sufficiens ratio reddi ob quam hoc repugnet naturalibus agentibus.

7. Dicunt ergo alii huius rei causam et rationem pendere ex alia quaestione, scilicet, unde causa secunda determinetur ad hunc numero effectum hic et nunc efficiendum, potius quam alium; nam illa eadem quae est causa huius determinationis, debet etiam esse causa ob quam, quoties causa secunda de novo agit, ad novum effectum distinctumque ab omnibus praecedentibus efficiendum determinatur; nam ex sola vi causae efficientis aut ex sola capacitate subiecti non potest huius rei sufficiens causa reddi, cum tam vis agentis quam capacitas ipsius subiecti eadem semper sit et integra maneat, et de se sit aeque indifferens ad quodlibet individuum agendum vel recipiendum. Dicunt ergo aliqui in praedicta quaestione, totam huius determinationis causam et radicem reducendam esse in divinam voluntatem et praedefinitionem. Videns enim Deus hoc agens hic et nunc esse dispositum ad immutandum hoc subiectum ad talem formam in specie, et de se esse indifferens ad hanc vel illam formam in individuo, et ex se non posse eligere seu determinare actionem suam ad hoc potius quam ad illud, ipse sua voluntate decrevit dare concursum ad producendum tale individuum in particulari in hoc instanti et in hoc subiecto, et quia causa secunda non potest agere sine concursu Dei, consequenter illa determinatur ad agendum hic et nunc tale individuum et non aliud. Hunc dicendi modum obiter attigi in citato loco, mihique non placere significavi quia ratio non videtur satis philosophica, et quia in actibus liberis habet aliquas difficultates; nunc autem re attentius considerata, censeo esse valde probabilem, tum quia non solum Greg., In I, dist. 17, q. 4, a. 2, ad 7, et dist. 35, q. 1, a. 1, et aliis Nominalibus, verum etiam multis modernis scriptoribus doctissimis placere video. Toletus enim, VIII Physic., q. 3, concl. 2, rat. 3, ex hoc colligit libertatem primae causae quod pro sola voluntate sua determinat causas secundas ad individuos effectus. Fonseca etiam, I Metaph., c. 2, q. 3, sect. 8, dicit in quibusdam effectibus necessarium esse recurrere ad divinam determinationem et praefinitionem, quod repetit lib. V, c. 2, q. 9, sect. 2, rat. 9, qua probat essentialem dependentiam causarum secundarum a prima in agendo; et idem docent Copulata Conimbricensia, lib. II Physic,, c. 7, q. 15, a. 2. Tum etiam quia non est voluntarium nec praeter physicam et naturalem rationem quod causa prima iuvet causas secundas et suppleat defectus earum in his rebus in quibus ipsae videntur deficere; in praesenti autem videtur eis deficere modus quo determinari possint ad quosdam effectus singulares potius quam ad alios. De qua re iterum infra, disputando de causis. Nunc igitur iuxta illam sententiam consequenter dicendum est Deum determinasse concursum suum cum causis secundis semper ad novos et distinctos effectus producendos, non vero ad producendum iterum effectum, qui prius fuit, et iam esse desiit.

8. Sed inquiretur merito ab huius sententiae auctoribus unde constet causam primam hoc modo concursum suum determinasse; aut enim hoc erat aliquo modo debitum ipsis causis secundis seu fundatum in connaturali modo agendi earum, vel est ex sola voluntate Dei, sicut quod determinetur productio ad hoc individuum potius quam ad aliud. Si dicatur hoc secundum, cum talis voluntas Dei revelatione non habeatur, incerta prorsus res erit, cum ratione ostendi non possit neque ex aliquibus principiis naturalibus deduci. Si vero dicatur primum, ergo primaria et quasi ultima ratio huius determinationis non est ex divina voluntate, sed ex natura causarum proximarum; et hoc est quod inquirimus, quo modo in natura causae proximae possit hoc fundari. Maxime si non fundatur in illa determinatio ad hunc numero effectum producendum potius quam ad alium.

9. Propter hoc dicere posset aliquis causas secundas et finitas semel tantum (ut ita dicam) continere in virtute sua quemlibet singularem effectum, et ideo postquam talis causa semel aliquem effectum produxit, non relinqui in ea virtutem ad producendum iterum illum effectum, neque ad iterandam actionem per quam illum produxit, quia per primam productionem veluti exhausta est eius virtus, quatenus ad talem numero effectum terminari potest. Sed hoc est gratis et sine probatione dictum, et intelligi etiam non potest; nam virtus activa per se et quatenus talis est non operatur per aliquam sui diminutionem vel immutationem, sed per immutationem vel productionem alterius. Unde tam integra et perfecta manet efficacia eius ac si nihil produxisset; ergo ex vi productionis semel factae non manet impotens ad eamdem iterum atque iterum faciendam, si aliunde non est repugnantia ex parte ipsius effectus. Hac enim ratione, quaelibet potentia activa, quantumvis finita, potest successive agere in infinitum, si integra perseveret in suo esse; quia manet etiam integra in efficacia sua, et ex parte effectus illa successio vel multiplicatio in infinitum non repugnat; ergo idem erit quoad reproductionem eiusdem effectus, si ex parte eius non est repugnantia. Quod ideo dico, quia, postquam semel res producta est et in esse permanet, non potest iterum ab agente produci, quamvis integra maneat eius virtus activa, quia ex parte effectus repugnat, saltem ex natura rei. Quod vero id quod non est, fiat, ex parte ipsius repugnare non potest, etiam si antea fuerit, Quid enim hoc obstare potest ut iterum fiat, si iam non est? Cum iam tantumdem distet ab esse ac si nunquam fuisset. Ergo si aliunde virtus activa manet integra, non potest ex inefficacia eius ratio huius necessitatis sumi.

10. Addi ergo tandem potest agentia naturalia, quamvis ex se habeant virtutem quasi generalem et indifferentem ad plura individua eiusdem speciei, tamen ex se postulare certum modum et ordinem in usu et exercitio talis virtutis, ita ut natura determinata sit ad agendum hic et nunc in tali subiecto tale individuum, et post illud aliud, et post hoc alterum, et sic de reliquis; nam ipsamet natura postulare videtur hanc determinationem et ordinem, ne in se involvat quamdam perplexitatem et confusionem. Hinc ergo provenit ut nunquam in agendo ad eumdem effectum redeat, sed semper novum producat. Quem modum dicendi in loco praedicto elegi, quia in re obscura et difficili nihil occurrit quod omnino satisfaceret, neque nunc etiam sese offert; immo, hoc ipsum quod naturae talium agentium tribuitur non videtur posse satis fundari aut explicari; nam cum naturalis vis agendi sit ex se simplex et eadem omnino, non apparet quomodo in illa possit fundari haec naturalis determinatio, aut unde constare possit. Nec circumstantiae extrinsecae ut sic ad hoc iuvare possunt, ut supra ostensum est de tempore; et est omnino eadem ratio de loco, quatenus dicit extrinsecam superficiem vel habitudinem ad extrinseca corpora. Fatendum ergo est, vel hoc pendere ex sola divina voluntate, vel, si aliquam habet causam naturalem, nobis esse occultam, et ad summum dici posse, cum hae virtutes naturales ad multiplicationem individuorum ordinentur eamque naturaliter intendant, esse magis consentaneum naturis eorum ut semper concursum recipiant ad novos effectus. Hac enim de causa, non solum in Dei voluntate, sed in ipsis etiam naturis rerum fundatum est quod in hominum generationibus semper novae animae producantur et non uniantur iterum corporibus quae semel iam creatae et separatae existunt.

Notes

†*

Letzte Aktualisierung: 31.8.04. Michael.Renemann@ruhr-uni-bochum.de

†1 Vide Durandum et alios, In I, dist. 35.

†2 Tertio tom., in III part., disp. LII, sect. 3.

†3 Secundo tom., in III part., disp. XLVIII, sect. 5.

†4 Cf. editionem Biblioteca Hispanica de Filosofía, Madrid 1960, Bd. I, S. 620, Fussnote: Ȟ Expositionem , en algunas ediciones (N. de los EE.).Ȝ

†5 Fehlt in einigen Editionen, so auch in der Vivès-Ausgabe. Cf. editionem Biblioteca Hispanica de Filosofía, Madrid 1960, Bd. I, S. 645, Fussnote: ȞLa frase encerrada entre corchetes falta en bastantes ediciones, por ejemplo, en la de Vivès (N. de los EE.).Ȝ

†6 Cf. editionem Biblioteca Hispanica de Filosofía, Madrid 1960, Bd. I, S. 645, Fussnote: ȞAñadimos la palabra modo , que no aparece en algunas ediciones (N. de los EE.).Ȝ

†7 Cf. editionem Biblioteca Hispanica de Filosofía, Madrid 1960, Bd. I, S. 653, Fussnote: Ȟ Potius , en algunas ediciones (N. de los EE.).Ȝ

†8 De hoc latius disp. IV.