SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXVI. DE COMPARATIONE CAUSARUM AD SUA EFFECTA
SECTIO PRIMA. UTRUM OMNIS CAUSA SIT EFFECTU SUO NOBILIOR

SECTIO PRIMA. UTRUM OMNIS CAUSA SIT EFFECTU SUO NOBILIOR

1. Potest effectus comparari in perfectione, vel ad singulas causas suas, vel ad omnes simul sumptas, idque vel ad omnes simpliciter, vel ad omnes eiusdem generis seu rationis.

2. Primo igitur certum est non posse effectum excedere in perfectione omnes causas suas simul sumptas. Probatur, quia nihil est perfectionis in effectu, quod non habeat a causis suis; ergo nihil perfectionis habere potest effectus quod non praeexistat in aliqua causarum suarum, vel formaliter vel eminenter, quia causae dare non possunt quod nullo modo in se continent.

Comparatio effectus ad intrinsecas causas

3. Secundo dicendum est, si comparetur effectus ad eas tantum causas quibus intrinsece constat, non posse excedere in perfectione omnes illas simul sumptas ut actu causantes. Quod est dicere substantiam, verbi gratia, compositam, quae est effectus intrinsecus materiae et formae, non posse excedere in perfectione ipsam materiam et formam simul sumptas et unitas; ideo enim addidi actu causantes , ut earum unionem comprehenderem. Atque ita facile probatur assertio, primo, quia ille effectus non distinguitur in re ab huiusmodi causis simul sumptis et actu causantibus, ut infra ostendam tractando de substantia materiali; ergo non potest esse inter eas inaequalitas perfectionis. Secundo, quia effectus non habet aliunde formaliter seu entitative perfectionem, nisi ab eis causis quibus intrinsece constat; ergo non potest excedere in perfectione omnes illas cum suis causalitatibus, quia non est unde habeat illum perfectionis excessum. Dices multa convenire composito, quae ad perfectionem pertinent, et causis eius intrinsecis attribui non possunt, ut sunt per se esse, per se operari, ut in rebus viventibus composito convenit vivere, quod nec materiae nec formae convenit. Respondetur has perfectiones non convenire singulis causis intrinsecis per se sumptis, convenire autem eis ut simul et actu causantibus; unde solum concluditur ex unione seu causalitate harum causarum aliquid perfectius consurgere quam sit aggregatum (ut sic dicam) harum causarum absque unione et causalitate earum inter se.

4. Hinc vero infertur et dicitur tertio, comparando effectum totum ac simpliciter ad singulas causas intrinsecas, perfectiorem esse effectum qualibet earum. Probatur aperte quia includit totam perfectionem cuiuscumque earum, et praeterea includit perfectionem alterius, et praeterea perfectionem unionis earum inter se. Item, si talis effectus sit substantia composita, constat esse perfectiorem quam materiam; supra etiam ostensum est esse perfectiorem quam formam. Neque hoc mirum videri potest, quia talis effectus ex neutra talium causarum per se sumpta habet intrinsece totam perfectionem suam, et ideo, quamlibet earum per se sumptam excedere potest ratione alterius. Dixi autem, si totus effectus simpliciter comparetur secundum totam perfectiorem quam habet; nam si solum fiat secundum quid comparatio, in eo praecise quod effectus habet a tali causa, non potest excedere in ea ratione perfectionem causae, cum ab illa nihil amplius habere possit quam ipsa in se contineat. Immo, sub ea consideratione causa quodammodo excedit, in quantum ipsa est quae communicat alteri suam perfectionem, et in quantum effectus ab ea pendet sub ea ratione. Dices: quando hic effectus est aliquod compositum accidentale non semper est perfectior altera causa per se sumpta, nimirum materiali, quae est ipsamet substantia. Respondetur etiam hoc compositum superare substantiam ipsam saltem in perfectione accidentalis formae, eiusque informatione; †1 haec enim aliqua perfectio est. Quod si contingat totam hanc perfectiorem eminenter in sola substantia contineri, illud non erit ratione causalitatis materialis, sed alia superiori ratione. Unde illud est per accidens ad comparationem causae materialis ut sic ad suum effectum, quam nunc facimus. Poterat vero hic ulterius fieri comparatio inter ipsasmet causas materialem et formalem, quatenus una potest esse effectus alterius; sed hanc comparationem attingemus melius sectione sequenti.

Comparatio effectus ad efficientes causas

5. Quarto dicendum est effectum nunquam posse excedere in perfectione omnes causas efficientes quae ad illum concurrunt, simul sumptas; immo neque aliquam earum quae ut causa principalis et totalis in aliquo genere ad illum concurrat; e converso vero causa efficiens principalis saepe excedit in perfectione suum effectum. Haec assertio quoad omnes partes est facilis, ex iis quae de causa efficiente latissime disputavimus. Et prima quidem pars probatur, quia tota perfectio effectus manat a causis efficientibus; ergo fieri non potest ut aliqua perfectio sit in effectu quae non aequali vel nobiliori modo sit in aliqua causarum efficientium; ergo non potest excedere effectus in perfectione omnes suas causas efficientes simul sumptas. Dices: praeter causas efficientes habet effectus alias sibi intrinsecas; ergo ratione illarum potest excedere in perfectione causas efficientes. Respondetur ipsas intrinsecas causas componentes effectum manare necessario ab aliqua efficienti causa extrinseca; et ideo fieri non potest ut effectus comparatus ad causam efficientem sibi adaequatam, habeat aliquam perfectionem a suis causis intrinsecis quae non sit aequali vel nobiliori modo in extrinseca seu efficienti.

6. Altera vero pars, qua comparatur effectus ad singulas causas efficientes, declaratur facile ex distinctione causae principalis et instrumentalis. Nam instrumentalis potest esse ignobilior effectu, ut supra dictum est et notavit D. Thomas, In IV, dist. 1, q. 1, a. 4, quaestiunc. 1, ad 3, quia effectus non procedit principaliter ex virtute eius. At vero causa principalis nunquam potest esse ignobilior, praesertim si sit integra et totalis in suo genere; nam de partiali res est magis dubia. Quamvis loquendo proprie de perfectione intensiva, probabilius sit etiam causam partialem principalem nunquam esse intensive minus perfectam suo effectu, quia in hoc maxime differt a causa instrumentali, et quia talis causa, licet ex parte actionis sit partialis, tamen ex parte effectus agit in totum illum; et ideo excedere non potest suae perfectionis gradum, ut in superioribus tactum est. Et hinc a fortiori constat, quando causa est totalis principalis, non posse esse inferiorem perfectione suo effectu, quia non posset illi dare perfectionem quam in se non haberet. Inter causas autem principales, quaedam sunt univocae, aliae aequivocae, ut supra diximus; ex quibus posteriores necessario sunt effectibus nobiliores, quia cum sint diversae speciei ab effectibus, necesse est ut non contineant perfectionem eorum formaliter et secundum eamdem rationem; ergo oportet ut illam habeant eminentiori modo, ut notavit D. Thomas, I, q. 4, a. 2, ad 3; et est frequens apud omnes philosophos. At vero causa univoca, quamvis non possit esse effectu inferior, non tamen necesse est ut illum excedat; communicat enim totam suam perfectionem, quem in eadem specie producit; et ideo inter ea invenitur aequalitas. Quod si obiicias Augustinum, lib. LXXXIII Quaestionum, q. 2, dicentem: Omne quod fit, ei a quo fit, par esse non potest , respondeo primum intelligi posse effectum nunquam esse parem causae in omnibus; nam saltem in relatione dependentiae est inferior: non tamen in absoluta et intrinseca perfectione. Vel secundo, et fortasse magis ad mentem Augustini, respondeo id esse intelligendum de eo quod fit ab alio tamquam a necessario principio a quo essentialiter pendet; effectus autem nunquam habet huiusmodi dependentiam a causa univoca, sed ab aliqua superiori; et ideo de tali effectu verum est nunquam posse pervenire ad aequalitatem cum causa.

7. Aliunde obiicere quis potest, quando plures causae principales per se subordinatae ad eumdem effectum concurrunt, etiamsi unaquaeque in suo genere et gradu sit totalis, nihil obstare quod effectus excedat inferiorem seu proximam causam, dummodo non excedat superiores omnes, quia satis est quod tota perfectio effectus sit in tota serie causarum, quamvis non sit in singulis. Atque ita contingit ut brutum minus perfectum generet aliud perfectioris speciei; et frequentius evenit ut unus homo generet alium melioris ingenii, atque adeo in individuo perfectiorem. Respondetur ad argumentum ex superioribus, nullas causas esse per se et essentialiter subordinatas in agendo, nisi secundam et primam; causae enim secundae inter se non habent illam adeo intrinsecam subordinationem, quamquam inter secundas dentur aliquae universales et superiores, quae suo modo adiuvant inferiores ad suos effectus. Causa igitur prima, quando agit cum secunda principaliter operante in suo ordine, accommodat actionem suam perfectioni et naturae talis causae, et ideo nunquam potest effectus excedere perfectionem causae secundae, nec potest aliqua perfectio dimanare a causa prima in effectum, nisi per secundam; alioqui in communicanda illa perfectione iam non ageret causa prima ut concurrens cum secunda, sed per sese, ut supponens aliquem defectum causae secundae. Ac simili modo si interdum effectus ex influentia caelorum habet aliquam maiorem perfectionem quam causa particularis univoca, quoad illam perfectionem non procedit a particulari causa, saltem ut a principali, sed a caelo vel alia causa universali quae in eo effectu gerit vicem proximae causae principalis.

8. Unde ad exempla de animantibus quae in perfectiori specie videntur generari ab aliis minus perfectis, vel negandum est assumptum, quia semper alterum saltem ex generantibus est aeque perfectum vel perfectius in specie; vel certe dicendum est talia generantia ad eum effectum non concurrere ut causas principales, sed ut instrumentales disponentes materiam; generationem autem perfici virtute alicuius superioris causae, sicut contingit etiam in effectione mixti quod ex mutua actione et mixtione elementorum generatur. De inaequalitate autem individuali, si teneamus individua eiusdem speciei non esse inaequalia nisi in accidentalibus dispositionibus, ut multorum est opinio, facilis est responsio; nam perfectio talis dispositionis seu complexionis non provenit semper a proximis et univocis causis, sed ex aliis circumstantibus et praesertim ex caelesti influentia, ut est omnium philosophorum concors sententia. Quod si fortasse in ipsismet individuis est inaequalitas perfectionis, et individuum perfectius generatur ab imperfectiori, necessario dicendum est etiam illum excessum perfectionis provenire ex concomitantia et concursu aliarum causarum, quae, sicut iuvant ad perfectius disponendam materiam, ita et ad introducendam formam individualiter perfectiorem. Quae res proprie disputari solet in libris de anima, et bene a Fonseca, V Metaph., c. 28, q. 16.

Comparatio effectus ad finalem causam

9. Ultimo dicendum est finalem causam non semper esse perfectiorem suo effectu; quamquam, si finis sit ultimus et ordo in finem sit rectus et iuxta institutionem naturae, semper sit perfectior suo effectu seu re ordinata in finem. Prior pars constat primo inductione; nam saepe quis exercet nobilissimas actiones propter pecuniam, vel hominum aestimationem, qui fines imperfectiores sunt. Et ratio est quia finis solum movet agens metaphorice ad operandum, et ideo non oportet ut vel formaliter vel eminenter contineat effectum, sed satis est quod habeat aliquam rationem boni sub qua possit movere voluntatem. Posterior pars etiam constat inductione, nam quatenus Deus propter finem operatur, clarum est finem ultimum quem ipse intendit esse nobiliorem caeteris rebus propter talem finem procreatis. Rursus naturalia agentia, cum non operentur propter finem ultimum a Deo intentum, etiam agunt propter nobiliorem finem. Quod si considerentur praecise quatenus agunt ex naturali impetu naturae, uno ex tribus modis operantur. Primus est propter individui prefectionem vel convenientem statum, ut quando movetur lapis ut quiescat in centro, vel brutum ut vitam conservet; et in hoc modo operandi ipsummet agens est finis illius actionis, et aliquo modo ultimus, scilicet in illa serie; et ita constat finem huiusmodi esse perfectiorem tali actione, vel formali termino eius. Secundus modus est quando haec agentia agunt propter conservationem suae speciei, ut cum ignis generat ignem, etc.; et tunc finis quodammodo est aeque perfectus, quatenus ipsa forma geniti dicitur ab Aristotele finis generationis; vel quatenus ipsummet generans †2 est finis suae actionis, quodammodo est finis perfectior, quatenus bonum commune totius speciei ac perpetuitas eius est excellentius bonum quam sit unum vel alterum individuum. Tertius modus est, quando hae causae operantur propter communicandum aliquo modo esse quod habent, ut cum sol illuminat, et idem est de omnibus influentiis caelorum; non enim agunt ut se conservent, cum sint incorruptibiles; solum ergo agunt ut se communicent, vel (quod idem est) ut alia conservent aut perficiant. In qua actione si consideretur finis proximus ipsius actionis, ille quidem minus perfectus est quam sit ipsum agens, tamen ille non est finis ipsus agentis, sed solius actionis; si autem consideretur finis ultimus, propter quem dici possint agere huiusmodi agentia, ille secundum quamdam rationem aut seriem est bonum totius universi; simpliciter autem est Deus ipse, quem haec agentia imitantur, dum se communicant; et utroque modo finis est quid excellentius eo quod ad finem ordinatur.

10. Denique intellectualia agentia creata, si recte et ordinate operentur propter finem, per suas operationes tendunt in verum ultimum finem, qui est Deus, vel expresse, aut saltem implicite, quatenus propter virtutem et honestatem operantur. In quo etiam aliquo modo operantur propter se, quatenus operantur propter propriam perfectionem, non quidem sistendo in seipsis tamquam in fine ultimo cuius gratia operantur, sed tamquam in fine cui perfectionem illam procurant. Atque ita finis quem ultimate intendunt absolute est perfectior omni eo quod ad finem ordinant; nam de Deo constat; de ipsismet autem agentibus, quatenus ad se aliquid ordinant et ad illud comparantur ut ultimus finis in aliqua serie, etiam necesse est ut sub ea ratione sint perfectiora, nam haec agentia perfectiora sunt suis operationibus. Quod si ipsa dicuntur esse propter suas operationes, non ita in eis sistunt quin ad se illas ordinent, ita ut complete intendant seipsa in statu perfecto; qui potest dici intrinsecus finis ultimus talis actionis, non tamen simpliciter ultimus, cum tota illa actio vel referatur vel ex se tendat in ulteriorem finem ultimum extrinsecum, qui est Deus.

11. Aliquando vero possunt haec agentia ordinare res alias perfectiores se, etiam Deum ipsum, ad seipsa ut ad ultimum finem simpliciter; tamen ille est perversus ordo et a recta ratione, et ab eo quod naturae rerum postulant, alienus; et ideo dixi in conclusione si ordo in finem sit rectus ex ipsa naturae institutione. Atque hoc modo intelligendum est quod Aristoteles dixit, finem esse optimum uniuscuiusque rei; loquitur enim de fine ultimo respective, ut sic dicam, id est, vel simpliciter, vel secundum quid, in ordine ad id cuius est finis ultimus. Et ratio est quia finis ultimus propter se appetitur, et alia propter ipsum; et ideo etiam magis amatur quam caetera, iuxta illud: Propter quod unumquodque tale, et illud magis ; et ideo si recte et consentanee ad rerum naturas ametur, oportet ut ipsum magis amabile sit, et consequenter maius et excellentius bonum.

12. Secus vero est de fine non ultimo; recte enim potest et convenientissimo ordine res perfectior ad minus perfectam ut ad finem proximum ordinari, dummodo ad alium finem ultimum et perfectiorem tota series referatur, quia tunc non tam attenditur finis proximus ut per se amabilis est ex propria bonitate et perfectione, quam ut est amabilis ex relatione ad perfectiorem finem.