SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXX. DE PRIMO ENTE, QUATENUS RATIONE NATURALI COGNOSCI POTEST QUID ET QUALE SIT
SECTIO III. AN DEMONSTRARI POSSIT DEUM ESSE ACTUM PURUM ET ENS OMNINO SIMPLEX

SECTIO III. AN DEMONSTRARI POSSIT DEUM ESSE ACTUM PURUM ET ENS OMNINO SIMPLEX

1. Affirmative respondetur quaestioni .— Omitto in his omnibus quaestionibus opiniones eorum, praesertim nominalium, qui negant posse satis cognosci vel demonstrari ratione naturali haec attributa de divina substantia, quia sufficere videntur quae de ea re tetigimus disp. praecedenti, sect. 1. Et quia re ipsa et probationibus eius satis impugnabuntur.

2. Quid nomine actus puri significetur . — Respondeo igitur ratione naturali demonstrari posse Deum esse actum purum atque ens simplicissimum. Haec assertio probanda est ex divina perfectione in duabus praecedentibus demonstrata, et ideo prius declarare oportet quid his terminis significetur et quomodo res per illos significata ad perfectionem pertineat. Nomine ergo actus puri significetur res illa quae omni caret potentialitate, quae actus dicitur quatenus includit esse quod est ultima vel potius prima actualitas rei. Unde hic non dicitur actus formalis vel actuans, sed in se actu existens; purus autem dicitur, tum ad excludendam potentiam obiectivam seu omnem statum existendi tantum in potentia, qui repugnat enti ab intrinseco necessario, ut per se constat (unde quoad hanc partem satis est haec proprietas demonstrata); tum ad excludendam omnem potentiam passivam veram et realem; unde quoad hanc partem coincidit haec proprietas cum simplicitate et simul probanda est. Non excluditur autem per illam vocem potentia activa, nam potius unumquodque agit in quantum est in actu; unde ipsa vis agendi actualitas quaedam est, quae potius virtutis vel facultatis nomen meretur quam potentiae. Quia tamen non semper actu agit, ideo potentia etiam proprie appellatur; huiusmodi autem ratio potentiae non pertinet ad imperfectionem, quia actu agere non semper est perfectio agentis, ut latius declarabitur in sequentibus. Atque ita constat purum actum praeter actualitatem primi entis solum addere negationem, qua perfectio illius entis declaratur; de qua negatione nihil dicendum superest, praeter ea quae de simplicitate dicemus.

3. Simplicitasne dicat perfectionem .— De simplicitate contendunt Scotus et Caietanus. Scotus enim, In I, dist. 8, q. 1, ad 1, et Quodl., 5, quem sequitur Soncin., lib. IV Metaph., q. 14, docet simplicitatem esse perfectionem simpliciter. Caietanus vero, de Ente et essentia, c. 2, docet simplicitatem nullam dicere perfectionem, quia nihil dicit positivum, sed negationem. Dissensio autem videtur esse potius in verbis quam in re. Certum est enim simplicitatem supra rem quae simplex denominatur non addere rem aliquam vel modum positivum, sed dicere tantum negationem compositionis, quia intelligi non potest qualis sit ille modus positivus, aut quae sit necessitas fingendi illum. Item, quia simplicitas aut est idem quod unitas quaedam perfecta et indivisibilis, aut certe non solum ratione, sed habitudine proportionali distinguuntur, quia unitas multitudini, simplicitas compositioni opponitur; sicut ergo unitas non addit aliquid positivum rei uni, sed negationem tantum, ita nec simplicitas rei simplici. Nihilominus tamen verum est per hanc negationem circumscribi seu indicari perfectionem, tum quia excluditur imperfectio compositionis, tum etiam quia, caeteris paribus, id quod est simplicius, perfectius est, quamvis absolute non semper quod est simplicius sit melius; est enim simplicior pars quam totum, non est tamen perfectior; et similiter accidens saepe est simplicius quam substantia, licet sit in inferiori ordine et gradu entis; sistendo vero intra eumdem gradum, ac caeteris paribus, simplicitas perfectionem indicat.

4. Ex his ergo facile est praesentem assertionem ex praecedentibus concludere; ostensum est enim Deum esse perfectissimum ens; sed longe excellentius est habere summam et consummatam perfectionem in simplicissima entitate, quam ex adunatione plurium; ergo hic modus essendi tribuendus est primo enti. Dices argumentum supponere esse possibile habere perfectiones omnes in summo ac perfecto gradu in entitate simplici; hoc autem demonstratum non est possetque aliquis illud negare et nihilominus dicere Deum †1 esse ens perfectissimum, quia melius est habere perfectiones omnes cum aliqua compositione quam esse ens simplex et carere tot perfectionibus; utrumque autem coniungere esse impossibile propter varias rationes ac fere oppositas perfectionum entis. Propter hanc enim causam quidam etiam catholici distinctionem formalem seu ex natura rei inter divinas perfectiones excogitarunt.

5. Respondetur, immo esse evidens non posse esse perfectissimum ens, si ex adunatione plurium perfectionem seu rerum aut partium distinctarum coalescat. Primo, quia singula componentia essent imperfecta, tum quia nullum eorum secundum se includeret omnem perfectionem, tum etiam quia singula essent incompleta seu insufficientia in genere entis; ergo quod ex illis consurgeret non posset esse undequaque perfectum, quia scilicet hoc ipsum, nimirum constare ex imperfectis, est magna imperfectio. Secundo, quia tale ens esset dependens a suis componentibus. Sed dependere ab alio est imperfectio; ergo.

6. Tertio, quia in omni composito ex aliquibus reipsa distinctis possunt illa plura considerari ut plura entia partialia et incompleta, vel saltem, si unum est completum, reliqua quae adiunguntur erunt incompleta, et unumquodque illorum habebit etiam suum esse sibi proportionatum, quia (ut infra latius dicam) hoc esse includitur intrinsece et cum proportione in omni entitate actuali; si ergo primum ens constat ex pluribus entitatibus partialibus, interrogo an quaelibet earum sit simpliciter prima in ratione entis, id est, ex se omnino habens suum esse proprium et non ab alia, an vero una sit ex se habens esse per se primo, a qua aliae fluant. Primum dici non potest; rationes enim quibus supra probavimus non posse dari plura entia ex se necessaria, non solum de entibus integris, sed de partialibus etiam convincunt, †2 immo tanto fortius de partialibus, quanto haec imperfectiora sunt ex suo genere. Et similiter rationes quibus probavimus in ente quod est ipsum esse per essentiam includi omnem perfectionem essendi, probant non posse intelligi plura entia a se, et singula imperfecta et incompleta. Item, quia in omni compositione unum componentium vel supponitur alteri, vel est principium alterius, vel perfectius illo; ergo non potest intelligi quod plura componentia per se primo et ex se habeant esse. Denique in omni vera compositione saltem alterum componentium pendet ab alio; quod autem pendet, non potest habere esse a se; prima enim dependentia realis et physica est ab efficienti, sub qua includo finalem, quia est magis metaphorica et quia efficiens propter finem operatur. Voco autem primam tum convertendi consequentia, nam quidquid pendet ab aliquo ut a materia vel a forma, necesse est ut ab aliquo efficienti pendeat, non vero e converso; tum quia dependentia effectiva minorem imperfectionem dicit quam materialis vel formalis; esse autem a se dicit maximam perfectionem; et ideo, si excludit dependentiam effectivam, multo magis materialem vel formalem.

7. Atque ex hac ultima ratione facile potest probari alterum membrum prioris disiunctionis, nimirum, non posse primum ens ita constare ex multis componentibus, ut unum sit quasi primario et ex se, reliqua vero sint ab ipso; quia iam totum illud compositum non est ens a se neque independens; nec enim potest unum ab alio dimanare sine aliqua efficientia saltem per naturalem resultantiam, supposita eorum distinctione absque aliqua simplici unitate, ut excludamus processiones divinarum personarum in Trinitate, de quibus alia est ratio. Denique id quod in illo ente intelligitur esse primum et a se, ut sic necesse est esse simplex et omnem perfectionem in se formaliter aut eminenter continere, alias non possent ab illo reliqua dimanare; nihil ergo ei per compositionem addi potest.