SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXI. DE ESSENTIA ENTIS FINITI UT TALE EST ET DE ILLIUS ESSE EORUMQUE DISTINCTIONE
SECTIO VIII. QUAS CAUSAS, FRAESERTIM INTRINSECAS, HABEAT CREATA EXISTENTIA

SECTIO VIII. QUAS CAUSAS, FRAESERTIM INTRINSECAS, HABEAT CREATA EXISTENTIA

1. Quamquam ratio existentiae eiusque identitas cum essentia actuali satis videatur ex dictis declarata et probata, tamen ad huius materiae complementum maioremque veritatis confirmationem et solutionem fundamentorum aliarum opinionum quae in prima sectione proposita sunt, oportet multa alia exacte tractare, quae de creata existentia inquiri ac desiderari possunt. Inter quae primum locuan tenet causarum cognitio, quam hic inquirimus.

2. Circa quam omnes philosophi, praesertim catholici, in hoc conveniunt, omne esse seu existere extra Deum indigere causa efficienti extrinseca, et consequenter finali, quia efficiens per se non operatur nisi propter finem. Neque oportet, etiam secundum Aristotelem, in hoc distinguere inter esse corruptibile et incorruptibile, materiale vel immateriale, quia quodcumque iilud sit, si non sit esse divinum, factum esse necesse est, etiam secundum Aristotelis mentem, ut supra ostendimus, tractando de causis et de primo ente. Et ex ibi dictis etiam constat hanc causam effectricem ipsius esse creati debere esse Deum, vel solum, vel cum alio. Nam, cum ipse solus ex se habeat esse, alia non possunt illud habere nisi participatum ab ipso, et consequenter per effectionem eius. Quam rationem late persequitur D. Thomas, q. 3 de Potent., a. 5, ex Aristot., II Metaph., c. 1; et Avicenna, lib. VIII suae Metaph., c. 7, et lib. IX, c. 4. In hoc ergo omnes conveniunt. Dissentiunt vero in aliis causis, scilicet, materiali, formali et efficienti proxima, et dissensio oritur ex tractata doversitate opinionum circa distinctionem existentiae ab essentia.

De causa materiali existentiae

3. Igitur, quod spectat ad materialem causam, qui putant existentiam in re distingui ab essentia actuali, tribuunt illi aliquam causam materialem, non quidem sumptam pro materia corporali et quanta, sed generatim pro subiecto recipiente et in eo genere concurrente ad fieri et esse alicuius; sic enim aiunt essentiam esse proprium receptivum existentiae, extra quod neque fieri, neque esse potest. Quod si obiicias inde fieri nullius rei existentiam creari a Deo, quia creationi repugnat concursus materialis causae, respondent non creari quidem, sed creatione suppositi existentis concreari, et hoc modo non repugnare aliquid incompletum et quasi partiale fieri, vel potius confieri per creationem cum concursu materialis causae; sic enim forma caeli concreatur. At vero, ablata distinctione ex natura rei inter existentiam et essentiam, non est necessaria haec causalitas materialis ad effectionem existentiae, quia ubi non est distinctio, esse non potest vera et realis potentia subiectiva recipiens et actus receptus, et consequenter nec verus concursus causae materialis. Neque ad hoc sufficit constitutio †10 metaphysica ex actu et potentia ratione distinctis, quia causalitas materialis physica est et realis; et ideo nullus unquam dixit differentiam fieri ex genere tamquam ex materiali causa, vel aliquid simile.

4. Neque, absolute loquendo, potest satis intelligi illud causalitatis genus, quia illud non potest tribui essentiae, ut consideratae in sola potentia obiectiva; sic enim, ut saepe dixi, est simpliciter non ens et nihil; quod autem nihil est, secundum eum praecisum statum non potest habere influxum realem, neque aliquid recipere, neque aliud potest adhaerere illi. Quomodo enim adhaerebit ei, quod nihil est? Neque etiam potest tribui illa causalitas essentiae, ut iam factae et constitutae in ratione entis in actu; nam ut sic, in seipsa, ut receptiva, seu ut condistinguitur alteri actui, includit intime aliquod esse actuale extra causas, quod habet totam essentialem rationem existentiae, ut supra probavimus; ergo respectu illius non potest essentia comparari ut potentia recipiens, quia actus qui recipitur in potentia non includitur intrinsece in ipsa potentia, seu in entitate quam requirit, ut sit receptiva, ut in superioribus etiam satis declaratum est; ergo existentia creata, ut sic, non requirit hoc genus causalitatis ex parte essentiae. Unde, cum una essentia non habeat nisi unam existentiam, ut supra etiam probavimus, nulla existentia creata requirit hanc causalitatem ex parte essentiae.

5. Solum ergo potest aliqua existentia requirere causam materialem quando essentia actualis illam postulaverit; nam, cum in re sint idem, ex eisdem causis physicis oriantur necesse est. Ita fit ut existentia substantiarum immaterialium nullam habeat materialem causam; existentia autem substantiarum materialium habet illam, eo modo quo earum essentia. Unde, si sit sermo de substantia completa, esse eius habet causam materialem intrinsece componentem illud; esse vero formae materialis habet similiter causam materialem, non quidem componentem, est enim illud semper simplex et partiale, sed sustentantem et recipientem illud. Quo etiam modo omne esse formae accidentalis, sive spirituale sit, sive materiale, habet ex natura sua materialem causam a qua sustentetur. Esse vero formae substantialis spiritualis, qualis est sola anima rationalis, non habet causam materialem, non quia illud esse sit completa existentia, ut quidam dicunt, nam, si existentia non est alia res ab essentia, cum essentia animae rationalis non sit completa in genere substantiae, nec existentia eius potest esse completa, sed quia illud esse est spirituale, et ideo independens a materia; et cum alioqui sit substantiale, et est etiam independens a subiecto et ex natura sua aptum ad subsistendum incompleta saltem subsistentia. Denique esse ipsius materiae nullam habet propriam materialem causam, sicut neque ipsa materia, cum sit primum subiectum, causam materialem habere potest.

De causa formali existentiae

6. Rursus dicendum est de causa formali existentiae. In qua re fere omnes qui distinguunt ex natura rei existentiam ab essentia, dicunt formam esse causam formalem existentiae. Putantque esse sententiam Arist., V Metaph., c. 8, text. 15, dicentis: Alia est substantia in rebus, quae est causa existentiae, ut anima in animali; et II de Anim., c. 4, text. 36, ubi ait animam esse causam ipsius esse, seu cur sit animal; et II Phys., c. 1, text. 12, ait res per materiam esse in potentia et per formam esse in actu. Et Boetius, lib. de Unitate et uno, ait omne esse fluere a forma. D. Thomas etiam saepe ita loquitur, ut I, q. 48, a. 1, II cont. Gent., c. 54 et 55; Commentator, II Phys., text. 12, et II de Anim., text. 8; et ibidem Themistius, c. 1 et 6 suae Paraphras. Et denique tam vulgatum est hoc axioma inter philosophos, ut minime negari posse videatur; nam per formam constituitur res in actu, et omnis actus est a forma; existentia autem est potissimus actus. Item generatio est mutatio de non esse ad esse; sed generatio est ad formam; ergo esse etiam est a forma; ideo enim generatio est ad esse, quia est ad effectum formae. Alii vero auctores distinctione utuntur, nam duplex est esse. Aliud entitativum vocant, aliud formale; hoc posterius dicunt esse a forma, et ita intelligunt citata loca Aristotelis; illud vero prius negant semper esse a forma, quia materia habet suam propriam existentiam, quam non habet a forma.

7. Ego vero, quamvis posteriorem sententiam in sensu quo ab auctoribus traditur veram esse existimem, nihilominus censeo in vero et proprio sensu, simpliciter et sine distinctione dicendum esse omne esse vel esse formae, vel a forma in suo genere causae. Quod ut declarem, suppono quaestionem esse de esse substantialis existentiae; nam esse accidentale certum est esse a forma accidentali respectu subiecti seu totius compositi; nam respectu ipsius formae, non proprie est ab ipsa per propriam et realem causalitatem, cum in re sit ipsamet forma, in quo eadem ratio est et proportio de forma substantiali, ut dicemus. Deinde suppono esse sermonem de esse in substantiis materialibus; nam in spiritualibus proprie non est forma substantialis quae causalitatem formalem habere possit; nam, licet illae substantiae dici soleant formae subsistentes, non ita vocantur quia sunt formae informantes, sed quia sunt essentiae perfectae, habentes per suas formales differentias perfectum et completum esse essentiae; in illis ergo substantiis existentia non habet causam formalem physicam; an vero ab ipsamet essentia dici possit esse formaliter oriri, constabit ex dicendis. Rursus formam esse causam totius existentiae in causis materialibus, quatuor modis potest intelligi. Primus est, quia forma complet formaliter proprium susceptivum existentiae. Secundus, quia a forma resultat existentia ut ab intrinseco principio formali. Tertius est, quia forma intrinsece componit existentiam totius substantiae per modum actus. Quartus est, quia a forma pendet aliquo modo omne esse substantiae.

8. Igitur qui putant existentiam esse quamdam entitatem simplicem re distinctam a materia et a forma et a natura ex utraque composita, nec dicunt nec dicere possunt formam esse causam formalem existentiae tertio modo supra posito. Neque etiam dicere possunt existentiam esse effectum formalem primarium formae, tum quia talis effectus est inseparabilis a forma informante, existentia autem in eorum sententia est separabilis, ut in humanitate Christi; tum etiam quia hic effectus necessario esse debet aliquo modo compositus ex ipsa forma, et intrinsece includens illam; unde non potest ab illa distingui ut simplex entitas a simplici entitate, sed ut totum a parte. Atque ita aiunt esse essentiae seu constitutionem essentiae esse primarium effectum formae; existentiam vero esse secundarium, altero ex duobus primis modis superius positis. Ex quibus prior est magis receptus inter thomistas, ut patet ex Capreolo, In I, dist. 8, q. 1, a. 3, ad 3 Henr., et ad 3 Gerard. contra primam conclusionem; Soncinate, VII Metaph., q. 22, praesertim in solutionibus argumentorum; et Caietano in locis supra citatis, de Ente et essentia, ubi comparat formam et existentiam diaphaneitati seu perspicuitati et lumini; per diaphaneitatem enim constituitur aer formaliter in ratione proximi receptivi luminis, atque hoc modo complet forma essentiam in ratione proximi receptivi existentiae, quae in tota essentia immediate recipitur et non in sola forma. Quod intelligunt, quando forma est materialis et inexistens; nam, si sit spiritualis et subsistens, ut anima rationalis, prius natura in se recipit existentiam propriam et deinde illam communicat toti composito. Unde talis forma non solum complet susceptivum existentiae, sed etiam ipsa est primum susceptivum existentiae, iuxta mentem D. Thomae, I, q. 76, a. 4, et de Ente et essentia, c. 5, in fine, ubi Caietanus late id defendit. Quo fit ut formae angelicae sint multo magis per seipsas susceptivae existentiae.

9. Verumtamen hic modus dicendi revera non declarat causalitatem formalem, sed potius materialem formae respectu existentiae. Nam esse susceptivum existentiae non est esse causam formalem eius, sed materialem potius; ergo quod complet susceptivum existentiae, etiamsi formaliter illud compleat,non potest dici causa formalis existentiae. Item anima rationalis vel essentia angelica, eo quod per seipsam sit susceptiva suae existentiae, non dicitur causa formalis eius; ergo multo minus inferior forma, eo quod sit pars essentiae susceptivae existentiae formaliter complens illam, dici potest causa formalis eius. Praeterea, quis unquam dixit quantitatem esse causam formalem omnium qualitatum materialium, eo quod formaliter constituat proximum susceptivum earum? aut perspicuitatem vel lumen esse causam formalem specierum sensibilium, quarum proximum susceptivum constituit? In quibus exemplis et infinitis aliis quae afferri possent, forma constituens susceptivum revocatur ad causam materialem, vel ut potentia proxima recipiens, vel ut dispositio. Sic ergo dicendum est in praesenti. Et licet hoc videri possit ad modum loquendi spectare, tamen ad rem declarandam multum refert, nam hinc constat Inane modum causandi existentiam non esse diversum a praecedenti de causa materiali, et consequenter non magis esse possibilem aut verum quam praecedentem. Unde, qua ratione ostendimus essentiam non posse esse causam materialem existentiae, concludi potest formam non posse esse hoc modo causam eius. Accedit quod in hoc modo causalitatis supponitur formam prius natura in re ipsa uniri materiae et habere in ipsa suum primarium effectum formalem, quam habeat existentiam, quod tam est inintelligibile, quam quod res sit vel concipiatur esse in rerum natura, praecisa existentia, de quo inferius iterum dicam. Denique, licet daremus formam se habere hoc †11 modo ad existentiam integram totius essentiae, tamen hactenus probatum non est non posse dari existentiam partialem, aut quamlibet partem essentiae non posse esse per seipsam susceptivam suae accommodatae existentiae, sicut per seipsam est capax sui proprii esse essentiae et suae propriae actualitatis. Propter hoc ergo cen, seo falsum esse formam esse causam formalem existentiae illo primo modo.

10. Alii ergo etiam thomistae addunt secundum modum, quem esse verum non aliter persuadent nisi quia, cum esse inseparabiliter comitetur formam, rationi consentaneum est ut dimanet ab illa. Sed contra illum urgentius applicari possunt rationes factae contra praecedentem. Primo, quia hoc genus causae non est formalis, sed efficientis; sicut quamvis passiones manent a forma, non est causa formalis earum, sed efficiens. Et similiter natura substantialis, licet ab ea resultet subsistentia, non est formalis causa eius, sed efficiens per naturalem resultantiam; et idem est in omnibus similibus. Deinde hinc evidentius constat impossibile esse quod essentia creata, prius natura quam intelligatur affecta existentia, intelligatur habere sufficientem entitatem et sufficiens esse ad hoc genus causalitatis; quia, ut sic concepta, vel est ens in potentia, et sic non potest esse principium efficiens nec seipsam reducere in actum, vel concipitur ut ens actu, et sic iam concipitur ut includens actuale esse extra causas, auod est esse existentiae. Denique, D. Thom., I cont. Gent., c. 22, et aliis locis, omnesque eius discipuli ex professo probant non posse creaturam esse causam efficientem suae existentiae, quorum rationes, si attente ponderentur, aeque probant de omni causalitate effectiva, etiam per naturalem resultantiam, quia etiam hic modus causandi supponit existentiam in suo principio; ideoque non minus repugnat idem esse causam suiipsius hoc modo, quam per propriam actionem et per se efficiendo. Denique, licet admitteremus hoc genus emanationis existentiae ab essentia actuali, nulla ratione est hactenus probatum non posse a qualibet essentia partiali manare propriam et accommodatam partialem existentiam.

11. Propter nonnullas ergo ex his rationibus, iam aliqui thomistae absolute negant formam esse causam formalem vel efficientem existentiae; quia nec duo illi modi eis probantur, neque alii duo a nobis positi locum habent, supposita distinctione reali existentiae ab essentia, quam ipsi defendunt. Contraria vero sententia supposita, optime et consequenter dicitur formam formaliter constituere et intrinsece componere existentiam naturae vel suppositi constantis ex materia et forma, quia formaliter complet et componit actualem essentiam eius totamque eius entitatem. Sed, ut formales sint locutiones, oportet in ipsa forma ratione distinguere essentiam ab existentia; nam, cum dicitur forma hoc modo componere existentiam, non est intelligendum de essentia formae praecise concepta, nam ut sic nihil actu causat, sed concipitur ut potens causare; intelligendum ergo est de essentia formae actualis et ut est suamet existentia. Atque in hunc modum facile constat quomodo forma sit causa, in suo genere, existentiae totalis rerum naturalium; de qua non incommode exponi possent dicta Aristotelis et aliorum auctorum, nam sola haec existentia est esse simpliciter, de quo ipsi loquuntur.

12. Existentiam materiae an causet forma .— Non potest autem forma esse hoc modo causa formalis propriae et intrinsecae existentiae materiae, quia non est pars ipsius materiae, neque illam intrinsece componit in sua entitate et essentia actuali, in qua necesse est existentiam includi, ut supra ostensum est. Nihilominus tamen est forma aliquo modo causa formalis existentiae materiae, quia, ut materia sit, indiget informatione formae et ab illa pendet modo superius declarato, disp. XV et XXVIII, et sic nullum est esse existentiae in composito, nec integrum nec partiale, quod vel non sit esse ipsius formae, vel a forma aliquo modo non pendeat. Nam ipsum esse partiale formae non pendet ab ipsa in genere causae formalis, quia non est causa formalis suiipsius, physice et secundum proprietatem causae formalis loquendo, et ideo non dixi absolute omne esse provenire a forma ut a causa formali, sed vel esse ipsius formae, vel dependere ab illa ut a causa formali. Metaphysice autem aut secundum rationem potest dici forma ratio formalis suae propriae existentiae, quia per seipsam seu per entitatem suam formaliter habet illam, quamvis effective habeat ab alio; quomodo etiam formae angelicae per suam formalem entitatem existunt. Et iuxta haec possumus etiam testimonia superius adducta generatim interpretari.

13. Obiectioni satis fit .— Dices: ergo etiam omnis existentia. substantiae materialis, vel est materiae, vel est a materia in suo genere causae; ergo non est cur hoc peculiariter tribuatur formae. Respondetur concedendo priorem consequentiam, formaliter intellectam de existentia substantiae materialis ut sic, vel de existentia materiali. Quod ideo addo, quia, licet sola existentia animae rationalis non pendeat a materia, tamen illa non est substantia materialis, et quatenus est forma materiae, etiam pendet ab illa quantum ad actualem unionem. Esse vero totius compositi ex esse materiae intrinsece constat, et esse omnium aliarum formarum ab ipsa materia pendet, et hoc modo est materia causa in suo genere omnis existentiae substantiae materialis. Nihilominus tamen negatur posterior consequentia; peculiari enim ratione tribuitur esse formae, quia illa est actas complens ac perficiens esse simpliciter. Sicut etiam essentia ve1 esse essentiae tribuitur specialiter formae, quamvis materia sit etiam pars essentiae, quia forma est quae complet essentiam et quae determinat materiam ut sit pars huius essentiae, cum ipsa de se indifferens sit ut sit pars huius vel alterius naturae. Immo, si attente legatur Aristoteles, citato loco, II de Anim., clarius loquitur de esse essentiae quam de esse existentiae; cum enim dixisset animam esse causam esse †12 viventium, subdit: Vivere autem viventibus est esse . Constat autem quod vivere in actu primo et radicali (de quo ibi est sermo) est esse essentiae viventium, et quod etiam corpus est causa materialis vitae viventium; tribuitur ergo vivere ipsi animae, quia complet illud et distinguit ab alio esse, non quia consortium causae materialis excludat. Idem ergo dicendum est, etiamsi per esse existere intelligamus, quod non nego Aristotelem intellexisse. Immo ex hoc loco colligo, ex sententia Aristotelis, esse essentiae actualis et esse existentiae reipsa idem esse, nam Aristoteles solum loquitur de esse in actu, ut D. Thomas et omnes exponunt, quod plane idem est quod existere, et tamen ait vivere in viventibus esse huiusmodi esse quod est essentiale ipsi viventi.

14. Essentia an sit finalis causa existentiae .— Sed obiiciet tandem aliquis, nam ex dictis sequitur essentiam nullo modo esse causam existentiae propriae et sibi adaequatae, per quam immediate ac formaliter existit; quia exclusimus omnem rationem causar intrinsecae, et tamen constat etiam esse non posse causam extrinsecam. Ad hoc quidam thomistae concedunt essentiam non esse causam formalem, nec efficientem, nec finalem existentiae; excipiunt autem materialem. In quo consequenter loquuntur supposita distinctione quam ponunt, non tamen consequenter loquuntur in rationibus quibus utuntur ad excludendum genus causae efficientis, quia etiam essentia, ut sit causa vere recipiens, requirit esse essentiae actualis. Deinde non video cur excludant causam finalem, cum existentia non ob aliud sit, nisi ut ipsam essentiam in rerum natura constituat. Unde ipsimet aiunt existentiam non esse ens, quia non est id quod est, sed quo essentia est; est ergo (ut ita dicam) entis ens, et consequenter est propter illud, nempe propter essentiam, saltem ut existentem. In principio autem a nobis posito, concedendum quidem est essentiam non habere veram causalitatem realem circa existentiam propriam, quia ubi non est in re distinctio, nec causalitas realis esse potest. Neque hoc est ullum inconveniens, quia nulla est necessitas quod existentia creaturae habeat intrinsecum principium in ipsa, nisi in quantum ipsamet essentia potest habere tale principium, scilicet, materiam vel formam; sed satis est quod sit ab extrinseca causa efficienti., de qua sola dicendum superest, quod sectione sequenti praestabimus, ut distinctius procedamus.