SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO L. DE PRAEDICAMENTO QUANDO, ET IN UNIVERSUM DE DURATIONIBUS RERUM

DISPUTATIO L. DE PRAEDICAMENTO QUANDO, ET IN UNIVERSUM DE DURATIONIBUS RERUM †*

Ubicumque de generibus accidentium Aristoteles disputat nihil fere dicit de hoc genere, sed tantum significationem vocis inter pretatur, quando idem esse ac in tempore scu tempus ipsum, de quo tempore ex professo ipse disputavit in IV Phys. Quia vero sub altiori et abstractiori haec omnia in praesenti consideramus, ab universaliori etiam principio sumenda est haec disputatio. Tractandum enim est in ea de durationibus rerum omnium, nam hoc est praedicatum quod rebus singulis attribuitur, et videndum est an substantiale sit vel accidentale, et an respectu aliquarum rerum speciale genus constituat, atque ita constabit quid nomine quando significetur, et quomodo speciale genus sit.

SECTIO PRIMA. UTRUM DURATIO IN RE DISTINGUATUR AB ESSE REI DURANTIS

1. Quod duratio aliquid in rebus sit, per se notum est, ideoque in eo probando non immorabimur, nam ex dicendis etiam manifestum fiet. Deinde supponimus duratio nem non attribui vere ac proprie nisi rebus existentibus. Dicitur enim durare res quae in sua existentia perseverat; unde duratio idem esse censetur quod permanentia in esse; sicque dicitur Deus perpetuo durare, quia semper existit, creaturae vero non semper, sed tunc durare dicuntur quando existunt; res autem fictae aut entia rationis vere ac proprie non dicuntur durare, quia non existunt; sed eo modo quo finguntur vel apprehenduntur ac si vere existerent, concipiuntur etiam ac si durarent, et hoc ipsum convenit vel attribuitur eis quatenus durat et existit actus mentis quo finguntur vel cui obiiciuntur. Igitur in universum, durare solum tribuitur rei actu existenti et prout existens est. Ex quo etiam constare potest durationem aliquid rei esse, quandoquidem solum convenit rebus existentibus, et unicuique pro mensura existentiae. Hinc ergo nascitur difficultas quomodo duratio ad existentiam comparetur, an, scilicet, sit aliquid distinctum ab ipsa re, aut prorsus idem sit.

Tractatur et refellitur prior sententia

2. In qua re primus dicendi modus esse potest durationem et existentiam esse realiter distinctas in rebus creatis; de his enim praecipue agimus. Hunc non invenio expresse apud aliquem auctorem, quamvis Bonaventura et alii, quos infra referemus, tractantes de duratione angelorum, illum significent. Potest autem suaderi haec sententia, praesertim iuxta opinionem asserentem in rebus creatis distingui realiter existentiam ab essentia; nam si existentia distinguitur realiter ab essentia, ergo etiam duratio; probatur haec consequentia, nam sicut existere est extra essentiam creaturae, ita et durare. Item, quia durare non convenit rei existenti, ut existens est, ut supra dicebamus; ergo si existentia est res distincta ab essentia, multo magis duratio. Unde D. Thom., I, q, 10, a. 2, ait in omni re creata distingui durationem a re, quia in omni illa distinguitur esse ab essentia. Rursus quod existentia et duratio inter se sint etiam distinctae, probatur, quia in re ipsa una est separabilis ab alia, et vicissim altera ab altera; ergo est lignum distinctionis realis inter eas, iuxta principia supra tradita de distinctionibus rerum. Antecedens probatur, nam imprimir existentia videtur separari a duratione in primo instanti productionis rei, nam in eo res existit, nondum autem durat. Duratio autem videtur separari ab existentia in humanitate Christi, verbi gratia, in qua non est existentia creata, iuxta illam opinionem; non videtur autem posse negari quin sit in ea duratio creata, quia non est eius duratio aeterna aut infinita, sed temporalis et finita. Et si Verbum dimitteret illam humanitatem, eamdem durationem continuaret, et eadem temporis mensura metiretur; sed tuno haberet durationem creatam; ergo eamdem ante habuit.

3. Haec opinio mihi non est probabilis, primum quidem quia infra ostendemus durationem et existentiam non distingui in re, nedum realiter; deinde, quia haec multiplicatio entitatum quae vix possunt intelligi per sese, est fugienda, quando efficaciter non ostenditur. Item, quia fundamentum eius et supponit falsum principium, scilicet, quod existentia distinguatur realiter ab essentia creata, de quo supra dictum est; et ex illo male colligit quia, etiamsi existentia distingueretur ab essentia, non esset duratio ab existentia distinguenda, et ita auctores illius opinionis eas non distinguunt. Illud autem exemplum de humanitate Christi potius confirmat veram esse sententiam quam aliis locis tradidimus, scilicet, non carere illam humanitatem propria existentia creata ipsius creatae naturae, quam quod duratio creata inveniatur sine existentia creata, quod revera intelligi nullo modo potest; nam quod in illa humanitate sit creata duratio satis efficaciter probare videtur discursus factus. Quamquam qui contrariam tuentur opinionem, dicere possent sicut humanitas Christi existit increata existentia, ita etiam durare increata duratione, et consequenter per ipsam aeternitatem, et nihilominus non aeterne durare, quia unio ad illam aeternitatem non fuit ex aeternitate, sed ex tempore; tamen quamdiu illa unio permanet, durationem aeternam habet illa humanitas. Quae evasio eam habet probabilitatem quae in ea sententia esse potest, non tamen satisfacit, tum quia statim occurrit interrogatio de ipsa unione, quae creata est et temporalem habet durationem ex parte initii, et posset etiam habere finem de potentia absoluta; occurrit (inquam) interrogatio quae sit duratio ipsius unionis, et quomodo non sit creata et finita. Tum etiam quia ratio facta videtur ostendere, etiamsi dissolveretur unio, eamdem durationem mansuram in humanitate quoad ipsam entitatem naturae. Itaque, et facilius et verius fatemur esse in illa humanitate durationem creatam, non tamen sine existentia creata.

Traetatur alia sententia

4. Secunda sententia est durationem distingui ab existentia ex natura rei ut realem modum eius, quam sententiam videntur supponere Bonaventura et alii, qui dicunt esse posse in duratione extensionem et variationem, etiamsi non sit in ipsa existentia; quorum sententiam infra tractabimus; idem sentiunt nonnulli thomistae, super primam partem D. Thomae. Fundamentum huius sententiae esse potest quia in duratione creata ut sic necessario includitur aliqua successio; in existentia autem creata nulla successio necessario includitur; ergo distinguuntur saltem ex natura rei. Minor cerca est in rebus permanentibus, et praesertim in incorruptibilibus. Maior autem probatur, quia omnis duratio creata recipit magis et minus, et non secundum intensionem, ut per se notum est; ergo secundum extensionem; sic enim angelus magis duravit hodie quam heri. Haec autem extensio, cum non sit in quantitate permanente, non potest esse sine successione aliqua. Secundo, quia etiam in motu successivo distinguitur ex natura rei tempus, quod est duratio motus, ab ipso motu; ergo in universum omnis duratio distinguitur eodem modo a re durante. Consequentia tenet vel a paritate rationis, vel etiam a fortiori, quia cum tempus et motus sint successiva, et nihilominus inter se distinguantur ex natura rei, cumque omnis duratio videatur aliquam successionem includere, multo magis distinguetur ex natura rei a qualibet re permanente. Antecedens autem probatur, quia motus potest esse tardior et celerior, tempus autem minime, teste Aristotele in IV Phys.; nam celerior motus ille est qui in aequali tempore fit per maius spatium. Unde in motu caeli et in motu horologii unius horae aequale est tempus, licet non sit aequalis motus nec celeritas eius. Tertio, de ratione durationis creatae est aliqua conservatio; de ratione autem existentiae creatae non est conservatio, sed sufficit productio; ergo distinguuntur duratio et existentia, saltem ex natura rei; nam, sicut conservatio addit productioni permanentiam quamdam, ita et duratio addit existentiae permanentiam et continuationem; permanentia autem et continuatio distinguitur a re quae permanet, saltem ut modus eius. Quarto, quia mensura realis distinguitur ex natura rei a mensurato; sed duratio est mensura rei durantis; ergo ex natura rei distinguitur.

Resolutio quaestionis

5. Duratio et existentia sola ratione distinguuntur .— Dicendum vero est durationem et existentiam non distingui ex natura rei, sed tantum ratione. Hanc opinionem tenet Ocham, In II, q. 10; et Gabriel, In II, dist. 2, q. 1, a. 1; et eamdem significat Scotus ibidem, q. 1; et Capreolus, q. 2, a. 1, concl. 5 et 6; a. 2, praesertim in solutionibus areumentorum contra 2 p. sextae conclus., ubi etiam Soncinas post conclusionem septimam; qui auctores potissime loquuntur de duratione permanente, nam de tempore et motu aliter sentire videntur, quod postea videbimus; nunc enim sine restrictione et absolute intelligo conclusionem positam. Quam ut declarem, adverto imprimis hic esse sermonem de duratione reali et vera; nam duratio imaginaria, quae a nobis concipitur, etiamsi res non existant, per modum cuiusdam successionis perpetuae in qua possunt res existere et magis et minus durare, illa (inquam) duratio nihil reale est, et ita neque est proprie idem cum rebus, nec distinguitur ab illis, nisi tamquam non ens ab ente, de qua imaginaria successione, quid sit, inferius dicam. Deinde adverto non esse sermonem de duratione extrinseca unius rei, quae potest ad aliam comparari ut mensura eius, ut infra videbimus. Sic enim clarum est durationem extrinsecam esse posse aut rem aut modum ex natura rei distinctum ab alia re ad quam comparatur; immo, ut sit mensura apta ex natura rei, necessaria est talis distinctio, quae interdum realis est, interdum modalis esse potest iuxta naturam et habitudinem rerum quae comparantur ut mensura et mensuratum, ut ex discursu disputationis constabit. Est ergo sermo de duratione intrinseca, per quam res proprie durare dicitur; nam per extrinsecam durationem non durat res, sed dignoscitur duratio eius. Unde in omni re existente necessaria est haec intrinseca duratio, quia, seclusa omni extrinseca duratione, unaquaeque res vere ac proprie durare dicitur, etiamsi sola ipsa in suo esse permaneat: sic Deus ex sua aeternitate duravit, etiamsi nihil praeter ipsum esset, et si unum solum angelum vel caelum creasset, etiam duraret sua duratione creata. Igitur durare non est denominatio extrinseca, sed intrinseca a duratione qua unaquaeque res intrinsece existit, et de hac intrinseca duratione sermo est in praesenti.

6. Iam ergo prior pars, nimirum durationem non esse aliquid ex natura rei distinctum a re quae durat, seu ab existentia eius, quod perinde est, probatur ex Ocham, loco citato, quia si duratio est aliquid distinctum, vel est substantia, vel accidens. Primum dici non potest universe de omnibus rebus quae durant, cum etiam accidentia durent; quod si specialiter id dicatur de substantiis, iam in eis conceditur quod argumentum intendit; nemo enim dicet substantiam aliquam esse durationem alterius substantiae distinctae; ergo, si duratio est substantia, non erit alia praeter ipsammet substantiam quae durat. Secundum etiam dici non potest, quia duratio neque est quantitas, neque qualitas, neque relatio, et sic de caeteris praedicamentis accidentium. Verumtamen hic discursus eludi potest altero e duobus modis: primo, dicendo durationem esse modum existentiae, et sicut existentia non constituit speciale praedicamentum, ita et durationem reduci ad singula praedicamenta; nam duratio substantiae est quidam modus substantialis, et sic de caeteris rebus. Vel secundo dici potest durationem esse accidens et constituere speciale praedicamentum, hoc nimirum de quo agimus, scilicet, quando; quae posterior responsio probabilis quidem est, ut videbimus, neque ob eam rationem fit necessaria distinctio ex natura rei, nam minor sufficit ad distinctionem praedicamentorum, ut supra vidimus.

7. Probatur ergo aliter, quia ex vi solius existentiae absque ulla alia re vel modo distincto superaddito, res durat; ergo duratio non distinguitur ab existentia ex natura rei. Antecedens probatur, nam res existens aut concipitur aut consideratur praecise in illo primo instanti in quo intrinsece incipit existere, aut permanet et perseverat in esse. Priori modo considerando rem existentem, quaestio est an pro illo instanti dicenda sit durare, necne, quod licet ad modum loquendi spectare videatur, nunc autem supponamus ut probabilius non ita tunc durare sicut existere, nam intrinsece incipit existere, extrinsece autem durare, quod infra latius declarabimus. Posteriori autem modo considerando rem, omnes sine controversia admittunt non posse rem permanere in esse quin duret, immo et durationem nihil aliud esse quam permanentiam in esse, quia durare nihil aliud est quam in esse permanere. Ergo res hoc modo considerata habet quod duret ex vi ipsius esse permanentis; sed permanentia ipsius esse non est aliqua res vel modus realis superadditus ipsi esse; ergo nec duratio. Minor videtur per se manifesta, nam ut ipsum esse permaneat (loquor in rebus permanentibus), non est necesse ut ei aliquid addatur; haec enim non esset sola permanentia, sed augmentatio quaedam; ergo rem permanere nihil aliud est quam eamdemmet existentiam retinere; igitur permanentia nihil rei addit existentiae.

8. Et confirmatur ac declaratur a simili, nam supra cum D. Thoma diximus actionem et conservationem non distingui in re, sed sola ratione, quia conservatio (per se loquendo) non est aliud quam eademmet actio perseverans in suo esse; ergo eadem proportione, in ipsa existentia, permanentia eius non distinguitur in re ab illa, si existentia ipsa vere permanens sit. Tandem argumentor, quia existentia inseparabilis est a parte rei a sua duratione, et e contrario duratio est inseparabilis ab existentia, et in unaquaque re utraque est aeque variabilis vel invariabilis; ergo a parte rei non distinguuntur. Consequentia est nota ex his quae supra dicta sunt de distinctionibus in communi. Maior vero patet, quia impossibile est rem durare nisi dum existit, ut supra ostensum est; et e converso etiam dum existens permanet, necessario durat; quod vero in primo instanti dicatur existere et non proprie durare, non indicat maiorem distinctionem quam rationis, ut patet ex adducto exemplo de productione et conservatione, et infra latius dicetur. Denique nulla res magis potest existere sine propria existentia quam durare sine propria duratione; sunt ergo haec duo mutuo inseparabilia. Minor item probatur, quia si existentia est omnino necessaria, etiam duratio; si illa est incorruptibilis vel corruptibilis, haec similiter; si altera permanens, etiam altera; et si una successiva, etiam altera; ergo sunt aeque invariabiles aut variabiles; quod magis constabit ex solutionibus argumentorum.

9. Altera vero pars, scilicet, durationem et rem quae durat, seu existentiam eius, distingui saltem ratione, communis est; et patet ex significatione ipsarum vocum, nam existere et durare non sunt voces synonymae; ergo significata earum saltem ratione distinguuntur. Hoc etiam probant rationes supra adductae in favorem secundae sententiae, et praesertim illa, quod ut minimum distinguuntur duratio et existentia, sicut conservatio et productio, de qua infra latius. Item, quod motus et tempus ex sententia omnium ad minimum distinguuntur ratione, et tamen tempus nihil aliud est quam duratio motus. Magisque urget quod etiam in Deo ipso distinguitur ratione aeternitas ab existentia; multo ergo maiori ratione distinguuntur in creaturis; nullae enim perfectiones possunt esse magis unitae in aliquo ente participato quam in primo. Antecedens vero patet, quia aeternitas est attributum quod de divina existentia demonstratur per immutabilitatem; ergo oportet haec saltem ratione distingui.

10. Argumenta secundae sententiae in sequentibus sectionibus tractabuntur fusius. Nam in primo sumitur in omni duratione creata esse successionem, quod falsum est, ut infra late dicetur; in secundo tangitur quaestio de distinctione motus et temporis, in sequenti vero sectione id magis explicabimus et solvemus rationem ibi tactam. Tertium vero argumentum ad summum probat distinctionem rationis, quia non est maior inter conservationem et productionem. In quarto, falsa est minor, scilicet, durationem esse mensuram rei durantis, ut ostendam sectione sequenti.

SECTIO II. QUAE SIT FORMALIS RATIO DURATIONIS, ET QUOMODO SECUNDUM EAM DISTINGUATUR RATIONE AB EXISTENTIA

1. Haec duo ita sunt coniuncta, ut simul explicanda videantur. In qua re auctores etiam varie sentiunt, quorum opiniones breviter discutiam, ac deinde rem exponam.

Variae sententiae

2. Est ergo prima opinio Ochami et Gabrielis supra dicentium durationem distingui ab existentia, quia existentia significat absolute et simpliciter rem esse extra suas causas, duratio vero dicit existentiam connotando successionem, cui vel coexistat vel possit coexistere res quae durare dicitur; vel aliter, quod duratio dicat existentiam, quatenus apta est ad coexistendum successioni. Unde consequenter dicent rem permanentem in primo instanti in quo existit non durare, sicut in eo non dicitur conservari, sed produci.

3. Instans vere est duratio.— Obiectio solvitur .— Haec vero sententia multis non probatur, quia, licet verum sit durationis nomen sumptum esse ex permanentia in esse, quam nos non concipimus nisi per modum cuiusdam extensionis et successionis, vel saltem coexistentiae ad successionem veram vel imaginariam, tamen non propterea necesse est ut totum hoc includatur in significatione vocis. Quia licet nos concipiamus res simplices ad modum compositarum, et ita imponamus voces ad illas significandas, tamen non propterea in ipsa significatione vocis includitur aut connotatur modus concipiendi noster, aut concomitantia alterius rei. Sic igitur quamvis fortasse res quae nomine durationis significatur concipiatur a nobis per modum successionis, vel per comparationem ad successionem, non propterea necesse est ut in vocis significatione includatur modus concipiendi noster seu coexistentia successionis. Adde non videri necessarium ut duratio addat existentiae quod ei coexistat vel possit coexistere aliqua realis successio. Nam, ut est tritum axioma, aliud est a quo nomen imponitur ad significandum, aliud ad quod significandum imponitur. Quamvis ergo durationis nomen tractum sit ex duratione successiva, quae nobis familiarior est, non tamen est impositum ad significandam solum durationem successivam, neque rem aut existentiam coexistentem. Praeterea, philosophice loquendo, res durare dicitur a primo instanti et momento in quo est, si usque ad ultimum in quo est fortasse talis sit ut intrinsece incipiat per primum et desinat per ultimum sui esse. Unde simpliciter censetur res duratione prior, etiamsi per solum instans aliam antecedat, ut caelum dicitur duratione prius suo motu. Item generatio substantialis dicitur durare tantum per instants, quamquam non sit apta ad coexistendum successioni alicui; ergo duratio ut sic non significat aut connotat successionem formalem aut virtualem. Tandem instans ipsum est duratio aliqua. Dices: sicut punctum non est linea nec quantitas, sed principium lineae aut quantitatis, ita neque instans erit duratio, sed principium durationis. Respondetur quantitatem formaliter includere extensionem aut divisibilitatem, durationem vero ut sic non dicere extensionem vel successionem, et ideo non esse similem rationem; recte autem comparatio fieret inter instans et tempus, nam instans non est tempus, sed principium temporis; duratio autem universalior est quam tempus et abstrahit a permanentia successiva divisibili et indivisibili, et ideo licet instans non sit tempus, est tamen duratio, nam quod per instans durat, nonnihil durat. Non ergo distinguitur recte duratio et existentia per connotationem successionis in se vel in alio existentis. His vero obiectionibus non obstantibus, haec sententia probabilis est, ut infra declarabo.

4. Aliorum explicatio distinctionis inter durationem et existentiam.— Expenditur .—Alii vero aiunt durationem distingui ab esse, quia de formali dicit negationem superadditam ipsi esse. Nam esse ut sic solum dicit habere entitatem actualem extra causas suas; durare autem formaliter addit negationem, nimirum, quod illud esse non sit destructum, sed permaneat. Nec refert quod haec negatio in illo positivo virtute contineatur, quia aliud est virtute contineri, aliud formaliter significari; et ad distinctionem rationis hoc sufficit; sic enim distinguimus ens et unum, quamvis negatio indivisionis, quam formaliter dicit unum, virtute in ipso ente contineatur. Quae sententia quoad aliqua claram continet veritatem. Primum in hoc quod in omni re quae durat, existentia cum illa negatione intelligi potest, nam etiam de ipso Deo verum est dicere ita existere ut non destruatur, cum nec destrui possit; et de re quae tantum per instans durat, etiam dici potest ita pro illo instanti existere vel extitisse, ut pro eodem destructa non fuerit, immo nec destrui potuerit, eo sensu composito quo dicitur res quando est necessario esse. Unde ulterius etiam verum est omnem rem quae existit sub illa negatione, durare; et ad concipiendam rem ut durantem, satis esse concipere illam ut existentem et non destructam, quia, ut ex dictis constat, duratio nihil positivum addit supra existentiam; ergo si superaddatur illa negatio qua circumscribimus permanentiam in esse, satis superque erit ad concipiendum rem durare.

5. Illud vera incertum est, scilicet, quod ad concipiendam formaliter durationem necesse sit illam negationem formaliter concipere; et quod inde sequitur, per vocem durationis illam negationem formaliter significari; nam duratio positiva voz videtur, et permanentia in esse quam significat non videtur consistere in negatione, sed in positiva continuitate ipsius esse. Deinde, cum dicimus Deum ab aeterno durare, non significamus formaliter ab aeterno non fuisse destructum. Praeterea sequitur tempus formaliter consistere in negatione, quod est praeter communem omnium conceptum; et sequela patet, quia tempus est duratio quaedam. Tandem quia rem destrui est privari esse; ergo rem non esse destructam nihil aliud est quam non esse privatam suo esse; ergo haec negatio nihil addit supra ipsum esse. Ut si quis dicat motum durare nihil aliud formaliter esse quam non cessasse, per hanc negationem nihil diceret nisi ipsum motum, quia negatio cessationis nihil aliud est quam negatio quietis, quae nihil est praeter motum.

6. Ad haec vero et similia iuxta praedictam sententiam non difficile responderi potest quod in his conceptibus metaphysicis et simplicibus, quamvis positive significari videantur, saepe non est distinctio, nisi per adiunctam seu conceptam negationem, quae licet in re non exprimat nisi rem positivam, tamen in modo differt, quatenus positivum declaratur per negationem; quae licet interdum sit negatio alterius privationis, tamen formaliter ut sic concepta, ratione differt apositivo, et mens nostra quasi per reflexionem quamdam ea negatione utitur ad declarandas identitatem vel existentiam eiusdem rei. Quae omnia constare possunt ex iis quae dicta sunt de unitate et simplicitate. Haec enim vox simplicitas etiam videtur positiva, sicut duratio, et tamen de formali negationem dicit, quamvis per illam perfectio quaedam positiva declaretur: idem igitur de duratione satis verisimiliter dici potest. Quod ex parte attigit Capreolus, In II, dist. 2, q. 2, a. 3, ad 1 et 6 contra secundam partem sextae conclusionis, ubi durationem inquit dictam esse ipsam existenti am in quantum non raptim transit. In quo significat rem pro primo instanti sui esse non habere proprie durationem, vel saltem ipsum esse non habere rationem durationis, nisi ut est sub illa negatione non subito transeundi; sentit igitur durationem de formali dicere negationem. Quod si hoc verum est, satis commode explicatur per illam negationem destructionis vel mutationis in ipso esse. Nec enim permanentia in esse ultra ipsum esse aliquid aliud addere potest; neque etiam cum dicimus Deum ab aeterno durasse, aliud significamus quam Deum semper ita permansisse in suo esse, ut in eo nec destrui nec minui potuerit. Quid vero de tempore dicendum sit iuxta hanc sententiam, inferius explicabimus.

7. Reliqua vero quae contra illam obiiciebantur solum probant per hanc negationem nihil aliud in re declarari praeter ipsum esse positivum rei, quatenus actu est; non tamen hoc obstat quominus per illam negationem speciali modo et per distinctum conceptum declaretur. Nec vero dicit haec sententia durationem consistere in sola negatione, sed in ipso esse ut concepto sub tali negatione; atque ita probabiliter explicat distinctionem rationis inter existentiam et durationem, saltem in rebus permanentibus; quid autem definite sentiendum sit, infra dicam.

Tertia sententia refellitur

8. Alii vero haec distinguuntur per rationem mensurae; dicunt enim durationem addere ipsi esse rationem seu relationem mensurae, et hoc modo dicunt illa duo ratione distingui. Quae opinio insinuatur etiam a Capreolo supra, et videtur satis communis inter thomistas, ut constabit ex his quae de singulis durationibus dicemus. Potest autem duobus modis intelligi. Primo, de mensura active seu mensurante; secundo, de mensura passive seu mensurabili; neutro autem modo videtur vera illa sententia. Nam imprimis, si duratio ut sic dicitur mensura active, vel intelligitur quod sit mensura ipsius rei cuius est duratio, vel alterius; neutrum autem dici potest; ergo duratio ut sic non dicit mensuram activam. Minor quoad posteriorem partem nota videtur, quia esse mensuram extrinsecam accidit uni durationi respectu alterius, et in utraque supponit rationem durationis, estque denominatio quaedam ipsius durationis in ordine ad rationem, quae omnia confirmabuntur a fortiori argumentis statim faciendis. Probatur ergo minor quoad posteriorem partem, quia quantitas non mensurat substantiam in qua inest, ut recte notarunt Albert., In I, dist. 8, a. 8, d 11, et Durandus, In III, dist. 2, q. 5, sed potius reddit illam mensurabilem alia quantitate; ergo nec duratio est mensura eius rei cuius est duratio. Secundo, quia si duratio est mensura eius rei cuius est duratio, quidnam in illa mensurat? Dicetur fortasse mensurare illius esse. Sed contra: nam vel mensurat perfectionem ipsius esse, et hoc non, tum quia perfectio rei non consistit in duratione, neque inde augetur aut minuitur, formaliter loquendo, tum etiam quia potius perfectio durationis mensuratur ex perfectione ipsius esse; vel mensurat aliam quantitatem eius, et hoc non, ut per se manifestum est; vel denique mensurat durationem illius, et hoc perinde est ac si diceretur durationem esse mensuram suiipsius, quod dici etiam non potest. Nam, ut notavit Scot., In II, dist. 2, q. 2, § Ad secundam partem, mensura semper est aliquid extrinsecum, quo utimur ad cognoscendam rei quantitatem aut perfectionem, sumiturque ex Aristotele, X Metaph., c. 2 et 3, dicente mensuram esse id quo cognoscitur quantum ; non cognoscimus autem quantitatem rei per seipsam, sed per aliam applicatam. Unde ibidem ait Aristoteles mensuram debere notiorem esse mensurato. Quocirca, si contingat magnitudinem alicuius quantitatis seipsa cognosci, verius dicetur cognosci sine mensura, quam per seipsam mensurari, aut per se tamquam per mensuram sui ipsius cognosci.

9. Atque hinc facile probatur altera pars; nam, licet omnis duratio saltem creata reddat mensurabilem sub ea ratione rem durantem, tamen non potest prima eius ratio consistere in hac mensurabilitate (ut sic dicam); ergo neque distinctio inter existentiam et durationem primo ac per se consistit in hac ratione mensurae. Antecedens patet, quia rem esse mensurabilem nihil aliud est quam esse cognoscibilem per aliam quantitatem aut ad modum quantitatis. Nam, sicut Aristoteles dixit mensuram esse quo cognoscitur quantum, ita mensurabile passive illud est quod est cognoscibile ad modum quanti per applicationem alterius quanti notioris. Sed esse cognoscibilem hoc modo non potest esse prima ratio durationis, immo nec alicuius rei, tum quia esse cognoscibile suponit rationem entis, quae cognoscenda est, tum etiam quia esse cognoscibile tali modo vel per tale medium est valde extrinsecum ipsi rei. Et confirmatur primo, nam ob hanc rationem diximus esse mensuram hoc modo non posse esse primam rationem quantitatis, sed ad summum assignari posse ut proprietatem eius; ergo idem dicendum est de duratione reali. Confirmatur secundo, quia mensurabile ut sic supponit in re eam rationem secundum quam est mensurabilis, ut mensurabile in magnitudine supponit in re extensionem quantitatis, et mensurabile in perfectione supponit in re perfectionem; ergo similiter mensurabile in duratione supponit in re durationem; non ergo constituitur formaliter duratio per huiusmodi rationem mensurae. Tandem mensura passiva dicit respectum ad activam: si ergo duratio mensurabilis est, quo, quaeso, est mensurabilis? Non certe nisi duratione, quia mensura et mensurabile debent esse homogenea, teste Aristotele; ergo ratio durationis, ut sic, communis est mensurae activae et passivae; ergo in neutra earum consistit ratio durationis, sed illae sunt relationes aut quasi proprietates quaedam durationi attributae.

Quaestionis resolutio

10. Inter has ergo opiniones, duae priores videntur probabiliores et in re parum differre. Possumus vero nos addere durationem proprie sumptam dicere de formali positivam permanentiam in existendo, quae ratione tantum vel connotatione aliqua intrinseca ab existentia differt. Hoc ut declarem, suppono nullam rem proprie durare in primo instanti nostri temporis in quo incipit esse. Est enim hoc valde consentaneum propriae et rigorosae significationi vocis et communi modo concipiendi, quae duo in hac re magni momenti sunt, quia tota haec distinctio maxime fundata est in modo concipiendi nostro. Verbum ergo durandi, si latinam vim spectemus, permanentiam aliquam in re vel actione inchoata significat; cum ergo res in unico instanti nondum habeat permanentiam in existendo, non potest proprie dici durare pro eo instanti. Atque ita videntur etiam communiter sentire theologi. Nam fere omnes censent durationem requirere aliquam perseverantiam in esse. Neque admittent generationem substantialem proprie durare, sed fieri et subito transire. Idemque dicetur de quolibet instanti, quod per se non auget durationem, sed terminat illam, sicut lineam punctus.

11. Res successivae quoad durationem cum permanentibus comparantur .— Hoc ergo supposito, dicitur facile existentiam et durationem distingui ratione, sicut productionem et conservationem, nam existentia dicit actualitatem rei extra causas suas absolute, et non connotando praeexistentiam aliquam; duratio vero dicit perseverantiam aliquam in eadem existentia, quae perseverantia non est aliquid distinctum ab ipsa existentia, sed connotat secundum nostrum concipiendi modum praeexistentiam eiusdem existentiae, seu quod talis existentia concipi possit ut existens ante quodlibet instans pro quo durare dicitur. In quo est notanda differentia inter rem successivam et permanentem; nam res successiva dicitur durare aut perseverare per additionem realem, quia semper aliquid novi in ea fit eique additur; res vero permanens, per se loquendo, non dicitur durare quia ei aliquid additur, sed quia eadem in eodem esse perseverat. Atque ita videtur illa differentia inter existentiam et durationem solum in rebus permanentibus habere locum, nam in successivis duratio aliquid rei addere videtur existentiae eiusdem rei. Sed quamvis hoc ita appareat quoad loquendi modum, tamen si attentius rem spectemus, eadem est ratio in successivis; nam quia res successivae non existunt nisi dum fiunt, ideo existere dicuntur, etiamsi non omnes partes rei successivae factae sint, et hinc provenit ut durare dicantur quamdiu novae partes fiunt quae factae nondum erant. Tamen in re ipsa cum novae partes adduntur, ipsum esse talis rei crescit et consummatur. Quapropter duratio nihil rei addit supra ipsum esse talis rei, sed ipsummet esse tale est, ut per fluxum et additionem suarum partium sit in rerum natura, et ideo eodem modo durat. Atque ita tam in successivis quam in permanentibus verum in universum habet quod duratio supra existentiam nihil rei addit, sed connotat tantum praeexistentiam vel secundum rationem, si sit in toto esse, ut in rebus permanentibus; vel secundum rem, si sit tantum secundum partem, ut in successivis.

12. Existentiae cum duratione collatio .— Et quoad hoc aequiparantur aliquo modo existentia et duratio inter se, sicut productio et conservatio inter se; nam, sicut conservatio in re non distinguitur a productione, sed tantum in connotatione quadam, ut supra declaratum est, ita duratio distinguitur ratione ab existentia secundum quamdam connotationem, ut diximus. Est autem discrimen aliquod in hac comparatione; nam productio connotat negationem existentiae immediate praecedentis, et conservatio connotat quod ipsamet actio sub ratione productionis praecesserit. At vero existentia et duratio non omnino ita comparantur, nam, licet duratio etiam connotet vel includat aliquam praeexistentiam seu antecessionem in existendo, quia dicit perseverantiam in existendo, perseverare enim supponit esse; at vero existentia, ut sic, seu existere non connotat negationem existentiae quae praecesserit, sed praescindit et absolute dicit quod res sit actu, sive antea fuerit, sive non. Et hinc est ut res quae conservatur post primum instans non dicatur produci, sed conservari tantum; res vero quae durat, quamdiu durat, semper dicitur existere, et non tantum in primo instanti, quia existere non includit carentiam existentiae quae immediate praecesserit, sicut productio, ut dictum est. Addo etiam existentiam et durationem latius patere quam productionem et conservationem; habent enim locum etiam in re quae nec producitur nec conservatur. Divina enim natura existit et durat perpetuo sine ulla effectione vel conservatione. Illa ergo comparatio sumenda est quoad quamdam proportionem, non secundum omnimodam similitudinem.

13. Atque haec sententia sic exposita vera et facilis esse videtur, et in re parum differt a prima sententia Ocham et nominalium; solum est discrimen, nam quod illi declarant per coexistentiam ad successivam durationem, vel actualem vel possibilem, nos explicamus per solam permanentiam in existendo et per formalem aut virtualem praesuppositionem existendi quam includit duratio ut duratio, et non ut existentia. Hoc autem discrimen in re fere nullum est; solumque pertinet ad modum concipiendi nostrum, quia, hoc ipso quod nos concipimus permanentiam durationis secundum quamdam habitudinem prioris et posterioris, iam concipimus ad modum successionis verae vel imaginariae. Nihilominus tamen verum est hunc modum concipiendi nostrum non includi in significato illius vocis, licet nos aliter illum explicare non valeamus, quod, ut existimo, Ocham et alii non negabunt, et hoc solum probant priora argumenta quae ibi facta sunt contra eamdem sententiam.

14. Duratio rei permanentes incipit per ultimum non esse .— Posteriora vero argumenta, quibus probari intenditur rem durare in primo et ultimo instanti, si incipiat et desinat per primum et ultimum sui esse, quoad eam partem de ultimo instanti ea facile admittimus. Quia si in ultimo instanti res tota existit vel permanet sicut antea, proprie ergo durat. De primo vero instanti non est similis ratio, quia ante primum instans res non existit, ut in eo possit dici perseverare in esse. Unde, sicut res dicitur quiescere in ultimo instanti, non tamen in primo in quo cessat moveri, quia in ultimo se habet eodem modo quo prius, quod est quiescere, in primo vero non ita, sed potius se habet aliter quam prius, ita in ultimo instanti dicitur proprie durare, non autem in primo; nam duratio se habet ad modum quietis, quatenus est permanentia in esse. Quo fit ut, licet res permanentes (in quibus haec maxime locum habent) incipiant existere per primum sui esse, durare autem proprie solum incipiant per ultimum non esse; sicut licet creatio rei alicuius incipiat per primum esse, conservatio tamen ut sic incipit per ultimnm non esse. Quapropter in primo instanti in quo res existit non dicitur proprie iam durare, sed dici potest incipere durare, non intrinsece, sed extrinsece, ut dictum est. Unde res quae per solum instans aliam excedit in existendo non dicetur proprie magis durare quam alia, licet possit dici prior in existendo. Et similiter generatio quae unico tantum momento existit, non dicitur proprie durare, sed fieri aut existere in instanti. Quod si interdum dicitur huiusmodi res durare per solum instans, sumitur late verbum durandi tamquam synonymum cum verbo existendi, nam quia inter horum verborum significata parva est differentia, ideo facile unum pro alio usurpatur. Atque in hunc modum facile satisfit illis argumentis quae ultimo loco fiebant contra primam sententiam et contra suppositionem quam hic posuimus, nimirum rem non dici proprie durare in solo primo instanti indivisibili nostri temporis in quo primo incipit esse, quamquam, quia haec multum pendent ex modo loquendi, possit etiam alia probabilis ratio respondendi et loquendi excogitari, ut statim patebit.

15. Dicere enim posset aliquis: si existentia rei permanentis incipit per primum sui esse, et duratio per ultimum non esse, ergo distinguuntur plus quam ratione. Immo ulterius sequi videtur omnem durationem esse successivam, quia ille est modus incipiendi rerum successivarum. Respondetur argumentum aperte instari in creatione et conservatione. Dicendum ergo est, cum duratio aut conservatio dicitur incipere per ultimum non esse, intelligendum esse non quoad inceptionem alicuius rei, sed talis denominationis qua denotetur eamdem rem iam praeextitisse vel per instans. Et ideo ex illo diverso modo inceptionis nec potest inferri maior distinctio quam rationis, cum haec sufficiat ad illas diversas denominationes; nec etiam potest inferri successio, sed potius negatio successionis et variationis in esse rei permanentis, ut infra latius explicabimus. Estque accommodatum exemplum in quiete, quam philosophi dicunt incipere per ultimum non esse, non quia successiva sit, sed potius quia consistit in privatione successivi motus. Dici autem aliter posset durationem permanentem dupliciter accipi posse: uno modo quoad sufficientiam tantum, et hoc modo solum dicere ipsam existentiam, quatenus de se sufficiens est ad diu permanendum in esse, et sub hac consideratione seu denominatione durationem incipere simul cum tali existentia, ut per primum sui esse. Alio vero modo sumi durationem ut exercet actum durandi vel perseverandi in esse, quod propriissime videtur significari per verbum durandi; et quoad hoc dicimus durationem incipere per ultimum sui non esse; tamen hic actus seu hoc exercitium durandi non addit aliquid positivum et reale ultra sufficientiam durationis, sed dicit eamdem existentiam eodem modo se habentem. Quod si aliqua est existentia alicuius rei quae nec actu permanet nec sufficiens est ad permanendum in esse, illa non meretur nomen durationis, sed poterit dici principium aut terminus durationis.

16. Rursus hic modus explicandi durationem non multum discrepat a secunda sententia supra relata; quin potius, quoad rem ipsam, eodem redeunt. Nam illa permanentia quam exposuimus, quatenus actu exercetur in re, nihil addit existentiae, nisi negationem variationis, mutationis aut destructionis, vel etiam cessationis. Quod optime declratur exemplo supra adducto de quiete, nam sicut quies dicit permanentiam in eodem loco, ita duratio dicit permanentiam in eodem esse; ergo sicut quies in re non addit nisi privationem motus, ita duratio non addit nisi negationem. Consequenter vero loquendo iuxta nostram sententiam, illa negatio destructionis vel desitionis, quam includit duratio, non debet referri quasi in sensu composito ad esse rei pro eodem instanti indivisibiliter concepto, modo nostro concipiendi, sed ad ipsum esse absolute, et in sensu diviso (ut aiunt), atque adeo ut potest concipi tamquam praeexistens. Quamquam si quis velit ita loqui ut dicat rem etiam pro uno instanti durare et includere dictam negationem priori modo, non loquetur omnino improbabiliter. An vero sub hac voce durationis et sub conceptu illi correspondente formaliter importetur illa negatio, vel solum per illam explicetur ipsa permanentia positiva existentiae, res parvi momenti esse videtur, et utrumque facile defendi potest, quamquam ille modus explicandi hanc rem per negationem expeditior et facilior videatur. Sicut identitas, licet explicari possit per modum habitudinis positivae et relationis rationis eiusdem ad seipsum, facilius tamen explicatur per negationem divisionis. In hunc ergo modum facile possunt prima et secunda sententia ad verum sensum revocari.

17. Tertia vero intellecta de mensura activa nullo modo declarat propriam rationem durationis, ut sic, quia esse mensuram extrinsecam est valde accidentarium et extrinsecum durationi ut sic; esse autem mensuram intrinsecam non pertinet ad mensuram activam, ut ostensum est. Intellecta vero illa sententia de mensurabilitate passiva posset ad nostram expositionem revocari, si non sit sensus formalem rationem durationis consistere in illa relatione mensurae, sed per eam ut per quamdam proprietatem declarari. Sic enim perinde est ac si diceretur existentiam, quatenus apprehenditur ut mensurabilis in actu suo exercito †1 existendi, ut sic habere rationem durationis, nam secundum permanentiam suam sic mensurabilis est. Et hoc quidem verum est, praecipue in durationibus finitis; quomodo autem in infinitam seu aeternam convenire possit, aut el applicari debeat, inferius declarabimus.

18. Quare ubi distinguatur in re a constitutis in loco, non vero duratio a durantibus .— Una vero superest difficultas circa dicta in hac et praecedenti sectione; nam in omni re creata, ubi est quidam modus realis ex natura rei distinctus ab ipsa re cuius est modus, ut nunc supponimus ex dicendis disputatione sequenti; ergo etiam duratio est modus ex natura rei distinctus. Probatur haec consecutio, nam ad explicandas praesentias locales et durationes rerum, duo spatia infinita a nobis concipiuntur: unum quasi permanens et undique infinite extensum sine termino; aliud quasi successivum, quod ab aeterno in aeternum protenditur, et utrumque horum quasi repletur actualiter et necessario a Deo, illud quidem prius, immensitate; hoc vero posterius, divina aeternitate. Ubi ergo in rebus creatisi deo est modus ex natura rei distinctus a creatura, quia est definita quaedam praesentia ad determinatam partem prioris spatii. Unde etiam fit ut ipsum ubi in eadem re varietur, quatenus eadem res nunc potest exhibere praesentiam suam ad unam partem illius spatii, nunc vero ad aliam. Igitur eadem ratione seu proportione duratio erit modus ex natura rei distinctus a re creata durante, quia non est nisi veluti praesentia quaedam ad illud posterius spatium successivum, non quidem adaequata illi, quia non est infinita, sed ad aliquam determinatam partem eius, quae proinde variabitur prout diversis partibus illius spatii correspondet aut exhibetur; ergo est eadem proportio inter haec duo. Atque hinc ulterius inferri videtur contra dicta, quod sicut res dicitur esse alicubi et habere proprium ubi , etiamsi non exhibeat praesentiam suam alicui parti illius spatii, sed tantum puncto indivisibili, ita res dicenda sit durare, hoc ipso quod realiter est praesens posteriori spatio, etiamsi non correspondeat illi secundum aliquam partem divisibilem eius, sed tantum secundum instans indivisibile.

19. Ad hanc obiectionem respondendum est non disputando modo ut illa spatia vere cogitentur aut fingantur a nobis ad explicanda alia tempora aut loca intrinseca rerum, qualia cogitanda sint, de hoc enim infra occurret commodior dicendi locus; nunc autem supponimus illa spatia non esse veras aliquas res, quia nec sunt res increatae, ut per se constat, neque etiam sunt entia creata, cum apprehendantur tamquam aeterna et per se necessaria. Concipiuntur ergo ut capacitates quaedam vel corporum vel motuum, nam spatium locale concipitur ut aptum repleri corporibus; spatium vero temporale (ut sic dicam) ut aptum repleri motibus; et hinc etiam concipimus priori spatio non solum corpora, sed etiam res alias posse esse praesentes locali praesentia unicuique commodata; et similiter posteriori spatio seu tempori imaginario, non tantum motus, sed etiam res alias existentes posse esse suomodo praesentes et quasi coexistentes illi. Quoad haec ergo est nonnulla similitudo ac proportio; est tamen discrimen, quia in id spatium quod apprehenditur quasi successivum, quod vocari solet infinitum tempus imaginarium, in illud (inquam) incidit res esse ex vi existentiae actualis, etiamsi nihil aliud ei supperadditum intelligatur; at vero in aliud spatium locale non incidit ex vi solius existentiae, sed ex vi alterius praesentiae quae rei existenti superadditur. Cuius signum et sufficiens argumentum est quod eadem res et eamdem retinens existentiam, potest mutare praesentiam ad quodlibet determinatum spatium locale, non per mutationem alterius, sed per mutationem sui; non tamen ita potest res mutare praesentiam ad aliud spatium seu tempus imaginarium, si eamdem retinet existentiam; sed si aliquid per modum mutationis ibi concipitur, solum est ex parte alterius extremi, scilicet, quia ipsum tempus imaginarium ut fluens concipitur.

20. Propter hanc ergo differentiam non tenet consecutio argumenti; nam praesentia localis est modus superadditus existentiae rei, eo quod res creata ex vi solius existentiae suae non dicit respectum ad locum, neque habet (ut ita dicam) quod repleat aliquam partem spatii localis imaginarii. Duratio vero non dicit modum additum existentiae, quia res quaelibet ex vi suae actualis existentiae, ut sic, incidit †2 necessario in tempus ipsum imaginarium vel in aliquid eius, et quantum est ex se, si eadem existentia immutata perseveret, potest coexistere toti illi, etiamsi in infinitum successive extendatur seu extendi concipiatur. Ex hoc enim ipsa existentia in se nec minuitur, nec augetur, quod in locali praesentia locum non habet. Non enim potest eadem praesentia vel contineri intra indivisibile punctum, vel extendi ad divisibile spatium, nisi in se mutetur, vel augeatur, vel minuatur. Ratio huius differentiae ex eo etiam reddi potest quod spatium illud cui praesentia localis correspondet, concipitur ut permanens et immutabile, et ideo non potest res creata esse praesens maiori vel minori spatio, nisi in ipsa fiat mutatio quoad augmentum vel diminutionem praesentiae; aliud vero spatium temporale apprehenditur quasi fluens, et ideo existentia etiam creata, immutata perseverans, potest per seipsam adesse maiori et maiori parti illius spatii seu temporis imaginarii. Atque ita ex illa comparatione aut proportione non solum non improbatur, verum etiam explicatur magis proposita sententia de ratione durationis, et ex his quae de singulis durationibus in particulari dicemus, magis declarabitur.

SECTIO III. QUID SIT AETERNITAS, ET QUOMODO A DURATIONE CREATA DISTINGUATUR

1. Primo ac praecipue dividitur duratio in creatam et increatam. Duratio increata est aeternitas simpliciter dicta seu per essentiam; creata vero duratio est omnis illa †3 quae non est vera aeternitas.

Dari durationem increatam

2. Circa quam divisionem primo advertendum est in ea supponi dari durationem veram et increatam, quod negare visus est Aureolus apud Capreolum, In I, dist. 9, a. 2, in argumentis quae quarto loco obiicit contra sententiam D. Thomae, quibus probare contendit in Deo nullam esse durationem; ex quo plane fit nullam esse durationem increatam. Sequitur deinde aeternitatem aut non esse durationem, aut non esse in Deo, neque esse aliquid reale, sed solum infinitum illud spatium temporis imaginarii cui nos concipimus divinum esse coexistere. Fundamentum Aureoli est quia putat de ratione formali durationis esse successionem. Nihilominus contraria sententia certa est. Primo, quia Deus vere ac proprie dicitur ex aeternitate realiter durasse; ergo per durationem realem et non in alio existentem; ergo per durationem increatam existentem in ipso Deo. Item Deus semper realiter extitit, ita ut nunquam in eo signari potuerit initium existendi, et in eo esse realiter permansit ac permanet; ergo realiter duravit et durat sua intrinseca duratione, quae non potest esse nisi increata. Tandem si ab aeterno caelum fuisset motum, realiter durasset; sed Deus ita existit et permanet in suo esse ut ex se sufficiens sit ad coexistendum vel (ut sic dicam) condurandum illi infinito tempori; ergo habet in se veram durationem realem et increatam qua duret. Ad fundamentum autem Aureoli negandum est assumptum, de quo sect. seq. plura dicturi sumus.

3. Secundo, quod ad nomen aeternitatis attinet, observandum est hoc nomen varie accipi, et interdum attribui durationibus creatis quae aliquo modo infinitae sunt vel longissimae; dicitur enim aeternum quasi extra terminum seu sine termino existens; et ideo quod existit ita ut nunquam finiendum sit, solet dici aeternum; et idem esset si aliquid creatum sine principio durationis extitisset. Et inde quasi per exaggerationem extenditur illa vox ad significandum quod per multa saecula durat; sicut enim quod difficillimum est solet dici impossibile, et quod est ingentis magnitudinis solet dici immensum ac infinitum, ita quod longissime durat vocari solet aeternum, ut sumitur ex Dionys., c. 10 de Divinis nominibus. Hae vero significationes minus propriae sunt, nam illa sola duratio vere ac proprie est extra terminum quae ex se est incapax termini et in sua intrinseca ratione infinitatem in duratione includit, et ideo illa sola proprie et simpliciter vocatur aeternitas. Talis autem duratio non potest esse nisi increata, quia nulla alia est ex se et ab intrinseco sine termino, nam omnis creata potest et inchoari et finiri. Merito ergo dictum est durationem increatam esse propriam aeternitatem. Haec ergo duratio est a qua Deus solus vocatur aeternus. Unde disputatio de hac duratione non pertinet ad hunc locum, sed ad eum in quo supra egimus de attributis primi entis; nam hoc loco, ut ex methodo huius operis constat, iam solum agimus de accidentibus seu attributis accidentalibus rerum creatarum; aeternitas autem per essentiam est attributum solius Dei, quod illi per se et essentialiter convenire supra demonstratum est, disp. XXIX, sect. 9. Ex illo tamen loco in hunc remisimus declarandum quid sit haec duratio quae aeternitas dicitur, eo quod, nondum explicata communi ratione durationis, satis ibi declarari non poterat; et ideo quid sit aeternitas, breviter hoc loco declarandum est.

Differentia aeternitatis ab aliis durationibus

4. Prima opinio refutatur .— Primo ergo dubitare solent theologi quo differat aeternitas ab aliis durationibus. Neque enim satis videtur si dicamus differre in eo quod aeternitas increata est, aliae vero durationes sunt creatae. Haec enim differentia quasi materialis est; nunc vero inquirimus propriam et formalem diversitatem intra rationem durationis. Quidam ergo antiqui existimarunt primam et per se differentiam aeternitatis ab omni alia duratione esse quod ipsa sola est duratio permanens, aliae vero omnes sunt aliquo modo successivae. Sed haec opinio, in rigore et proprietate intellecta prout a Bonaventura et aliis asseritur, falsa est, nam etiam inter durationes creatas sunt aliquae permanentes, ut ex discursu disputationis constabit. An vero possit haec sententia ad aliquem verum sensum reduci, statim declarabo.

5. Secunda opinio refutatur .— Alii dixerunt aeternitatis proprium esse carere principio ac fine, atque ita esse durationem infinitam differreque ab aliis quod omnes habent principium, et aliquae etiam habebunt finem, ut tempus omnisque duratio corruptibilis. Verumtamen, si haec differentia secundum id tantum quod iam factum est intelligatur, non satis declarat propriam differentiam aeternitatis ab aliis durationibus, quia, licet de facto secundum fidem nostram nulla alia duratio sit absque principio, tamen absolute non repugnat esse, ut in superioribus est dictum. Unde si Deus creasset angelum vel caelum ab aeterno, non esset in eo durationis principium, et nihilominus duratio eius creata esset et essentialiter differens ab aeternitate. Quo sensu dixit Richardus Victorinus, lib. II de Trinitate, c. 4, aliud esse sempiternum, aliud aeternum; nam sempiternum dici potest quidquid caret principio et fine, aeternum vero ultra hoc requirit immutabilitatem; Isidorus autem, lib. VII Etym., illas duas voces eamdem putat habere significationem, et in rigore ita videtur. Richardus vero eas accommodavit, ut diversitatem rerum significatarum indicaret; sic etiam dixit Augustinus, lib. LXXXIII Quaestionum, q. 19, licet omne aeternum sit immortale, non tamen omne immortale satis subtiliter aeternum dici; quia etsi semper aliquid vivat, tamen si mutabilitatem patiatur, non proprie aeternum appellatur. Solet quidem in communi modo loquendi dici creaturam fore aeternam, si ex aeternitate creata sit; tamen in rigore verius dicetur talis creatura durare ex aeternitate, non tamen duratione quae sit aeternitas. Si autem differentia illa non tantum de facto, sed de possibili etiam intelligatur, videlicet, ut aeternitas sit illa duratio quae nec principium nec finem habet, nec habere potest, et a caeteris in hoc distinguatur quod omnis alia duratio vel finem vel principium habet, vel saltem habere potest, in hoc (inquam) sensu hoc discrimen verum est, ut ex dicendis constabit.

6. Discrimen quod assignat D. Thom. inter aeternitatem et alias durationes.— Descriptio aeternitatis .— Aliter exponit hocdiscrimen D. Thom., I, q. 10, a. 5. Nam aeternitas (inquit) est talis duratio quae nullam successionem admittit, neque in esse, neque in propriis et internis actibus seu operationibus rei aeternae; omnis autem alia duratio talis est ut vel in seipsa successionem habeat, vel saltem illam habeat adiunctam in aliquibus operationibus vel motibus eiusdem suppositi. Quae differentia quoad utramque partem verissima est. Et priorem indicavit satis Boetius in recepta illa definitione aeternitatis, quod sit interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio . Nam in eo quod dicitur tota simul significatur carentia successionis; cum vero dicitur interminabilis vitae, etc ., significatur carentia omnis mutationis possibilis in ipso esse, quia idem est esse et vivere; cum denique additur perfecta possessio indicatur illam carentiam successionis esse debere non tantum in ipso esse, sed etiam in omni interno actu rei aeternae. Atque hac ratione solus Deus aeternus est, quia solus ipse habet eam necessariam stabilitatem in esse et in omni perfectione et interna operatione.

7. Ex quo etiam patet altera pars assignatae differentiae: nam omnis duratio creata talis est ut vel in se vel in operationibus sui suppositi successionem seu variationem admittat. Quamvis enim creari possit substantia quae in suo esse permanens atque immutabilis etiam sit, nulla tamen creata est vel creari potest quae saltem in accidentibus vel internis motibus aliquam variationem vel successionem non admittat. Dico autem semper in internis actibus aut motibus , quia, licet in externis actibus aut denominationibus quae ex eis resultant possit esse successio aut varietas, hoc nihil obest verae aeternitati. Sic enim Deus creare incipit, et a creando desistit, et res in tempere movet actione etiam temporali et successiva, absque variatione vel diminutione suae aeternitatis, quia haec successio in his actionibus vel denominationibus externis non infert varietatem in aliquo actu interno, aut propria perfectione ipsius Dei, ut recte notavit Anselmus, in Monologio, c. 24. De ratione autem aeternitatis solum est ut omnino excludat successionem ab ipsa re aeterna et ab omni esse ac perfectione illius.

8. Sed quamquam haec differentia a D. Thoma assignata vera sit, videri tamen potest minus conveniens, quia non sumitur ex his quae formaliter ac per se pertinent ad rationem durationis, sed ex adiunctis et extrinsecis. Quod ita declaratur, nam, licet in re creata, angelo, verbi gratia, alia sit duratio ipsius esse, alia vero sit duratio operationis, et in priori non sit successio, sit autem in posteriori, nihilominus illae duae durationes essentialiter diversae sunt, et una non constituitur in sua ratione per aliam, sed unaquaeque per suam intrinsecam rationem formalem, et per eamdem una earum differt ab alia et ab ipsa aeternitate; ergo non recte assignatur differentia inter aeternitatem et alias durationes, praesertim permanentes et immutabiles, ex adiuncta successione quam admittunt; nam etiam praecisa hac successione, necesse est ut in suis intrinsecis formalibus rationibus habeant diversitatem.

9. Approbatur differentia constituta .— Respondetur et quod in obiectione sumitur verum ex parte esse, et nihilominus dictam differentiam apte atque sapienter a D. Thoma traditam esse. Nam si primariam differentiam assignare velimus, in hoc posita est quod aeternitas est duratio per se et ab intrinseco necessaria et a nullo pendens, et consequenter omnino immutabilis, tam per internam capacitatem quam per omnem extrinsecam potentiam, quae omnia indicantur in illa particula definitionis, interminabilis vitae . Nulla autem alia duratio est ita necessaria, aut independens, vel immutabilis, quia cum omnis alia duratio ab externa causa originem habeat, et ab ea pendeat, saltem per potentiam eius deficere potest. Haec ergo est prima et maxime essentialis differentia, quae formaliter pertinere videtur ad rationem durationis, ut sic. Nam, cum duratio formaliter dicat permanentiam vel perseverantiam alicuius esse quod rationem et modum permanendi in esse variat, formaliter etiam distinguit durationes; at vero perseverare in esse cum absoluta et intrinseca necessitate est nobilissimus modus permanendi in esse, plusquam genere diversus ab omni alio; ergo satis formaliter ex eo capite assignatur discrimen inter huiusmodi durationes. Atque in hoc sensu quodammodo dici potest sola aeternitas permanens duratio; nam sola illa ita stat, ut nullatenus cadere aut deficere possit; quomodo August., serm. 38 de Verbis Domini, quasi per antonomasiam tribuit aeternitati quod in ea stabilitas sit. Et iuxta hanc differentiam praecise ac formaliter sumptam, quamvis per impossibile fingeremus esse in Deo aliquam variationem vel successionem in internis actibus eius, ut verbi gratia, in sciendis vel volendis creaturis, nihilominus duratio divini esse essentialem rationem aeternitatis retineret; nam esset nihilominus duratio independens et omnino necessaria. Et e converso, quamvis fingeretur substantia creata incapax accidentium, vel invariabilis in illis, nihilominus duratio ipsius esse non esset aeternitas, quia simpliciter esset dependens et mutabilis per extrinsecam potentiam. Quoad hanc ergo partem verum est quod in proposita obiectione assumitur.

10. Nihilominus tamen merito D. Thomas differentiam hanc explicavit per carentiam omnis successionis, tam formalis quam accidentalis, seu concomitantis (ut sic dicam), ut per hoc indicaret quamdam excellentiam aeternitatis, de cuius ratione est ut sit adaequata duratio eius rei cuius est duratio, non solum quantum ad esse eius, sed etiam quantum ad omnia quae in tali re sunt vel excogitari possunt. Vel (ut proprius loquar) aeternitas essentialiter est duratio talis esse quod essentialiter includat omnem perfectionem essendi, et consequenter omnem actum seu internam operationem talis entis. Et ideo, si talis sit duratio, ut definiatur ac limitetur ad esse rei et non se extendat ad alias perfectiones vel operationes rei, aut e converso, si sit duratio operationis et non ipsius esse, aut unius operationis et non alterius, non potest veram rationem aeternitatis simpliciter habere. Est enim aeternitas duratio ipsius esse peressentiam; unde, sicut illud esse est ipsa plenitudo essendi, ita aeternitas est (ut ita dicam) ipsa plenitudo durandi; et ideo de ratione illius est quod sit duratio plena et perfecta totius esse totiusque perfectionis et operationis rei aeternae. Ac proinde recte discernitur aeternitas ab omni alia duratione, quae, quantumvis permanens aut immutabilis vel indivisibilis videatur, successionem habet adiunctam, quia hoc ipso deficit a plenitudine durationis quam aeternitas requirit.

11. Aeternitas praeteriti et futuri differentias excludit .— Et in hac ratione aeternitatis sic declarata fundamentum habet quod non tantum theologi, sed etiam philosophi docent in re aeterna, quantum ad ipsam spectat, nihil esse praeteritum neque futurum, neque in esse eius, neque in scientia, neque in amore, nec denique in aliqua alia perfectione. Nam si res vere aeterna est, quidquid in ea est per veram aeternitatem durat; et ideo nihil horum transire potest nec succedere in ipsa, sed semper manere. Sic Plato, in Timaeo: Erat , inquit, et erit, non recte aeternae substantiae assignamus ; quem imitati sunt Patres tum graeci, tum latini, ut Nazianz., orat. 35 et 42; et Damasc., II de Fide, c. 1; et Eus., lib. XI de Praep., c. 7; et sumitur etiam ex Dionys., c. 10 de Div. nomin., August., in Psal. 2: Ego hodie genui te , et concione 2 in Psal. 101, circa illa verba: In generationem et generationem anni tui ; et Gregor., lib. XVI Moral., c. 21; Anselmo, in Proslog., c. 18 et sequentibus.

12. Dixi autem in re aeterna, quantum ad ipsam spectat, non esse has differentias praeteriti aut futuri , quia quantum pertinet ad nos, id est, ad modum quo nos rem aeternam concipere et de illa loqui possumus, etiam Deo attribui solent huiusmodi locutiones praeteriti et futuri. Dicimus enim et Deum fuisse semper et esse et futurum esse, quia nos non concipimus rem aeternam prout in se est, sed nostro modo, per comparationem ad aliquam successionem veram vel imaginariam. Sic ergo dicimus Deus fuisse, quia concipimus eum ut coexistentem tempori praeterito; immo et ante hoc tempus reale quod est in motu caeli, et ante quamlibet durationem apprehensam ut temporalem et finitam, concipimus fuisse Deum. Atque hoc modo apprehendimus totam aeternitatem, quae extitit usque ad hoc instans, tamquam spatium quoddam seu latitudinem fluentem sine principio, et in tota illa concipimus extitisse Deum, et idem proportionaliter est in futuro. Re tamen vera, in ipsa aeternitate Dei nullus est fluxus, et consequenter nec praeteritum aut futurum, sed per denominationem extrinsecam ex coexistentia nostri temporis, iuxta modum concipiendi nostrum. Quocirca, cum in his differentiis praeteriti et futuri soleat includi aliquid negativum cum affirmativo, Deo non tribuuntur ratione negationis, sed affirmationis tantum; in praeterito enim (praesertim perfecto) cum dicitur aliquid fuisse, indicatur iam non esse, etsi aliquando esse habuerit; et e converso in futuro indicatur nondum esse, etsi aliquando habiturum sit esse. Deo autem ita fuisse tribuitur, ut semper esse intelligatur, et ita futurum esse, ut non sit de novo acquisiturus esse, sed in esse quod iam habet permansurus dicatur. Et quod dictum est de esse, intelligendum est de scientia, amore et de aliis propriis et internis actibus seu perfectionibus Dei. Atque ex his satis videtur, quantum ad rem spectat, aeternitatis ratio eiusque differentia a caeteris durationibus declarata.

SECTIO IV. INCLUDATNE AETERNITAS IN SUA RATIONE FORMALI ALIQUEM RESPECTUM RATIONIS

1. Solet autem a theologis subtiliter ac metaphysice inquiri an aeternitas ut sic sit attributum omnino reale, vel aliquid rationis includat; et an sit omnino positivum, vel negationem includens. Multi enim putant aeternitatem non solum in re non distingui ab esse divino (quod commune est omnibus attributis), sed etiam non posse ratione distingui, nisi quatenus includit aliquod ens rationis, non quod aeternitas sit ens rationis (id enim constat esse falsum, cum sit realis duratio et magna perfectio), sed quod aliquod ens rationis includat, prout a nobis concipitur ut ratione distincta ab esse divino.

Prima opinio constituens aeternitatem per relationem mensurae

2. Hoc autem duobus modis excogitatum est: prior est de relatione aliqua rationis; alter de aliqua negatione. Priorem modum secutus est Ferrariensis, I cont. Gent., c. 15; et alii recentiores thomistae super primam partem D. Thomae, q. 10. Quibus favere videtur D. Thomas ibi, a. 1, ubi ait rationem aeternitatis consistere in apprehensione uniformitatis eius quod est extra motum; et ibidem comparat illam cum tempore, cuius ratio consistit in numeratione prioris et posterioris in motu, sub qua ratione tempus aliquid rationis includit, ut sumitur ex Philosopho, IV Phys., text. 134. Hanc autem relationem rationis explicant esse relationem mensurae; nam Ferrariensis putat aeternitatem ut sic esse mensuram divini esse, non quidem secundum rem, cum sit ipsum esse Dei, sed secundum rationem; hanc ergo relationem mensurae, quae rationis est, putat includi in ratione aeternitatis, et per ipsam formaliter compleri. Favetque huic opinioni D. Thom. et alii Doctores, qui saepe appellant aeternitatem mensuram divini esse, ut patet ex Divo Thom., dicta q. 10, a. 2, ad 3. Ubi etiam declarat esse mensuram secundum apprehensionem nostram; et a. 3 idem repetit. Idem Albert., In I, dist. 8, a. 8; et Henric., in Sum., a. 31, q. 2. Alii vero ex thomistis conveniunt cum Ferrariensi in hoc quod aeternitas complectitur rationem mensurae, quae est relatio rationis; differunt tamen quia non putant illam relationem intrinsece seu in recto includi in ratione aeternitatis, sed tantum connotari in obliquo, quia aeternitas est attributum reale, et ideo non potest per relationem rationis formaliter constitui.

Reiicitur superior opinio

3. Verumtamen tota haec sententia procedit ex falso fundamento, nimirum, quod ratio durationis constituatur per relationem mensurae; inde enim intulerunt dicti auctores, etiam rationem talis durationis, nempe aeternitatis, sitam esse in tali ratione mensurae; at vero, sicut assumptum falsum est, ut supra ostendimus, ita etiam consequens. Sed ex propria etiam ratione aeternitatis ostendi poterit aeternitatem non constitui per rationem mensurae, immo nec proprie esse mensuram, ut notarunt Ocham, In II, q. 13; et Gabriel, In II, dist. 2, q. 1, a. 3, dub. 1. Quia vel id intelligitur de mensura passiva, vel activa; si de activa, aut intrinseca ipsius Dei, aut extrinseca aliarum rerum. Hoc postremum dici non potest, quia aeternitas, licet possit esse mensura perfectionis aliarum rerum, non tamen mensura quasi quantitativa durationis. Quia neque intellectus divinus, ut per se constat, neque etiam noster potest uti divina aeternitate ad cognoscendum quantum creatura durarit, quia est ad hunc usum improportionata ipsa aeternitas, tum propter infinitatem, tum etiam propter carentiam omnis quantitatis, sine qua aut aliquo modo eius nos non concipimus hanc rationem mensurae. Deinde probatur altera pars de mensura intrinseca, quia si aeternitas est mensura Dei, quid in eo mensurat? Dicunt frequenter dicti auctores mensurare durationem Dei; sed non recte, quia duratio Dei est aeternitas: si ergo aeternitas mensurat durationem Dei, aeternitas mensurat aeternitatem; est ergo aeternitas mensura suiipsius, quia non est nisi una aeternitas; consequens autem est falsum, quia idem non est mensura suiipsius.

4. Nec satis est si quis respondeat idem non esse mensuram secundum rem suiipsius, posse tamen esse mensuram secundum rationem; contra hoc enim obstat quod saltem debet supponi distinctio secundum rationem, ut unum possit secundum rationem assumi ut mensura alterius; ac si quis dicat bonitatem Dei esse mensuram misericordiae eius, vel quid simile; at vero aeternitas et duratio Dei non distinguuntur ratione, sed sunt omnino idem; ergo nec secundum rationem potest inter haec fingi relatio mensurae et mensurati; ergo non recte dicitur aeternitatem esse mensuram durationis Dei. Et declaratur ex re ipsa, quia nemo utitur aeternitate ut medio ad cognoscendam durationem Dei, sed cognoscendo aeternitatem, formalissime cognoscit durationem Dei. Alii apparentius dicunt aeternitatem esse mensuram divini esse, fortasse quia cognoscendo vim aeternitatis, cognoscimus quantum et quomodo duret divinum esse. Sed licet hic modus loquendi sit satis vulgaris, non videtur in rigore proprius neque verus. Primo, quia esse non potest mensurari nisi aut in perfectione aut in duratione; ergo vel haec responsio coincidit cum praecedenti, quae improbata est; vel loquitur de mensura perfectionis, et sic etiam est falsa; nam, eo modo quo potest excogitari ratio mensurae inter perfectionem divini esse et aeternitatis, potius divinum esse est mensura aeternitatis quam e contra, quia ex perfectione divini esse colligimus quanta sit perfectio aeternitatis, ac si diceremus perfectionem cuiuslibet essentiae esse mensuram perfectionis proprietatum eius. Secundo, quia per aeternitatem non cognoscimus quantum duret esse divinum tamquam per mensuram, sed tamquam per formam (ut sic dicam) qua Deus constituitur durans; ut qui cognoscit subiectum esse summe calidum, quia cognoscit vim et energiam seu gradus caloris eius, non dicitur proprie uti calore ut mensura ad cognoscendum calidum, nisi, late loquendo, omnis cognitio per causam seu rationem constituentem vocetur cognitio per mensuram. Qua etiam significatione admissa, non potest ratio mensurae constituere rationem talis formae, sed supponit illam. Ut in praesenti supponitur aeternitas ut formaliter constituens Deum in ratione sic durantis, et inde provenit ut cognoscendo aeternitatem cognoscamus quantum et quomodo duret Deus. Sicut etiam cognoscendo excellentiam divinae sapientiae cognoscimus quantum et quomodo sapiat Deus, et tamen nemo propterea dicet sapientiam constitui per rationem mensurae. Nullo igitur modo constituitur aeternitas per rationem mensurae active sumptam.

5. Atque hinc etiam concluditur non posse constitui per rationem mensurae sumptam passive; nam si Deus esset mensurabilis ratione suae aeternitatis, qua mensura metiendus esset? Non aeternitate, nam ostensum est aeternitatem non esse mensuram activam Dei. Neque etiam tempore aut alia creata duratione, tum quia omnes sunt improportionatae, cum sint inferioris rationis et distent plus quam genere; tum maxime quia nec divinus intellectus potest uti tali mensura, ut per se constat, neque etiam creatus, quia vel uteretur tali mensura per solam applicationem seu comparationem simplicem, et hoc non, quia inter res adeo inaequales non potest sufficere talis mensurandi modus, vel uteretur illa per repetitionem, ut per diem mensuramus annum; et hoc modo impossibile est metiri aeternitatem, eo quod fine et principio careat. Et haec est ratio a priori ob quam aeternitas mensurabilis non est, quia, scilicet, est infinita in ratione durationis; quod autem infinitum est, quatenus tale est, immensurabile est.

6. Dices, estsi non mensurabile sit mensura finita, potest tamen mensurari infinita per quamdam adaequationem: ut si fuisset tempus ab aeterno, per illud possemus mensurare infinitam durationem aeternitatis; et nunc per comparationem ad illud tempus ut possibile, mensuramus nos et concipimus aeternam Dei durationem. Respondetur: immo si tempus fuisset infinitum ab aeterno, non possemus illud secundum se totum mensurare, sed tantum secundum partem, quod non cadit in aeternitatem, quae partes non habet. Cum ergo integra quantitas ipsius mensurae seu temporis non esset nobis nota, sed ad summum confuse cognita, non possemus per illam mensurare aeternitatem; sed solum possemus cognoscere illa duo semper coextitisse, quod non esset mensurare unum per aliud, sed esset tantum ex cognitione extremorum cognoscere relationem coexistentiae resultantem, quidquid illa sit, quae, per se loquendo, diversa est a relatione mensurae. Ille autem modus cognoscendi aut explicandi aeternitatem per habitudinem seu coexistentiam ad infinitum tempus imaginarium, non spectat ad rationem mensurae, cum tempus illud nihil sit, sed neque sit medium ad cognoscendam aeternitatem, sed potius deservit ut per negationem omnis successionis uniformitatem aeternitatis concipiamus, ut D. Thomas supra indicavit.

7. Ac denique, quidquid sit de illo modo concipiendi nostro, et quovis nomine appelletur illa coaptatio seu comparatio aeternitatis ad infinitam successionem imaginariam, constat rationem aeternitatis non consistere in eo quod cognoscibilis sit sub illo respectu ad successionem imaginariam, cum hoc sit valde extrinsecum et accidentarium illi. In quo hallucinatus est Gabriel supra, dicens aeternitatem includere respectum coexistentiae ad infinitam successionem veram vel imaginariam, attribuens ipsi rei modum concipiendi nostrum, quod est occasio erroris. Alias multa falsa tribueremus Deo, quoties instar creaturarum illum concipimus. Licet ergo aeternitas revera talis sit ut quantum est ex se sufficiens sit ad coexistendum infinitae successioni, eiusque infinitas per hunc modum a nobis concipiatur aut explicetur, tamen in sua ratione non includit hos respectus, sive mensurae, sive coexistentiae tantum, sive in recto, sive in obliquo connotatos, cum omnes proveniant ex solo modo concipiendi nostro, qui extrinsecus est ipsi aeternitati secundum se.

8. Et hinc etiam obiter constat aeternitatem non proprie appellari mensuram divini esse; quod si interdum auctores graves ita loquuntur, usi sunt late nomine mensurae solumque intendunt significare aeternitatem esse quasi adaequatam et proportionatam durationem divini esse, in quo potius significant tale esse immensurabile esse sicut est ipsa aeternitas, vel sicut Deus, ut cognogcibilis a se, dicitur ab Augustino finiri a sua cognitione, quo loquendi modo solum significatur cognitionem esse aeque infinitam ac est ipsum cognoscibile.

Secunda opinio asserens aeternitatem negatione compleri

9. Alius modus explicandi ens rationis inclusum in aeternitate est per negationem aliquam, quae etiam est ens rationis. Hanc sententiam, quod aeternitas includat negationem, tenet Scot., Quodl., 6; et Caietan., I p., q. 10, a. 2, et multi alii. Tamen in negatione hac explicanda est diversitas. Quidam enim putant illam esse negationem mensurae, seu potius mensurabilitatis, ita ut aeternitas formaliter dicat durationem immensurabilem, atque in hoc sensu dicatur interminabilis , id est, quae nulla mensura definiri aut terminari potest. Sed licet verum sit aeternitatem esse durationem immensurabilem, non tamen puto hanc negationem formaliter importari nomine aut conceptu aeternitatis. Primo, quia supra ostensum est rationem mensurae aut mensurabilis non esse de formali ratione durationis ut sic, quod verum est etiam in durationibus finitis, ut rationes ibi factae probant; ergo nec duratio infinita, quae est aeternitas, constituetur formaliter per negationem mensurae. Secundo, quia mensura ad mensurabile formaliter dicit relationem rationis; aut ergo illa negatio est tantum negatio eiusmodi relationis quasi actualis, et hoc non, quia talis negatio est hoc ipso quod intellectus non concipit talem relationem. Vel intelligitur de negatione capacitatis seu fundamento talis relationis; et haec suponit aliam negationem realem, quae est negatio principii et finis; ergo potius illa includetur in ratione aeternitatis, et illa magis significatur per illam vocem interminabilis .

10. Scotus ergo hanc negationem intelligit formaliter includi in ratione aeternitatis; sicut enim in attributo infinitatis includitur negatio termini perfectionis, ita in attributo aeternitatis formaliter includitur negatio termini durationis. Quia vero carere principio et fine durationis communicari potest durationi infinitae quae non sit aeternitas, addit Scotus hanc negationem non solum esse actualis desitionis aut inceptionis, sed etiam negationem capacitatis seu possibilitatis desitionis, quae negatio non convenit aliis durationibus. Et propter hanc causam putat dictum esse a Dion., c. 5 de Divinis nominibus: Deum esse aevum aevorum et regem saeculorum . A qua sententia non multum discrepat Caietanus, dum ait aeternitatem consistere in uniformitate divini esse. Uniformitas enim nihil aliud esse videtur quam carentia omnis varietatis et successionis. Nam, ut ipsum nomen prae se fert, uniformitas nihil aliud est quam unitas in forma, id est, in dispositione seu habitudine rei seu in modo se habendi. Ut enim recte Caietanus advertit, nomen uniformitatis analogum est et latissime patet; nec solum rebus permanentibus, sed etiam ipsi motui attribuitur; immo et ipsi difformitati, si uniformiter et cum proportione fiat; Deo autem per antonomasiam attribuitur perfectissima uniformitas in omni eo quod concipitur per modum formae seu perfectionis Dei, id est, in esse, in scientia, etc. Sicut autem unitas negationem includit, ita et uniformitas. Est enim quaedam unitas contracta ad formam; si ergo aeternitas consistit in uniformitate divini esse, includit in suo conceptu illam negationem quam uniformitas dicit. Unde D. Thom., In I, dist. 19, q. 2, a. 1, non est usus nomine uniformitatis, sed unitatis, dicens permanentiam actus, secundum quod intelligitur in ratione unius, esse de ratione aeternitatis. Includit ergo, iuxta hanc sententiam, aeternitas negationem omnis successionis actualis et possibilis in toto esse rei aeternae; et sic includit negationem prioris et posterioris, et negationem principii et finis, non solum actualis, sed etiam possibilis, quia finis et principium esse non possunt nisi cum aliqua successione, saltem inter ipsum esse post non esse, vel e contrario, inter non esse post esse, quam etiam successionem negat uniformitas divini esse. Includit denique negationem omnis successionis concomitantis in quolibet intrinseco actu aut perfectione Dei, quia est uniformitas simpliciter in toto esse Dei; nam in eo includitur omnis forma omnisque perfectio Dei.

11. Addidit vero ulterius Caietanus aeternitatis rationem consistere in ratione uniformitatis, ut uniformitas habet rationem mensurae; et ita videtur amplecti utramque sententiam positam, tam de negatione quam de relatione rationis. Sed rationes quae probant aeternitatem non compleri per rationem mensurae probant etiam aeternitatem non includere illam relationem simul cum negatione. Unde quoad hanc partem non amplectimur sententiam Caietani.

Quaestionis resolutio

12. Quoad alteram vero partem, existimo imprimis recte Caietanum interpretari D. Thom. dicentem rationem aeternitatis consistere in apprehensione uniformitatis, intelligendum esse non de apprehensione formali nostri intellectus, sed de obiectiva, id est, de uniformitate apprehensa, seu quam nos apprehendimus in divino esse; non quod apprehensio nostra pertineat ad rationem aeternitatis, id enim impossibile est; alias, nisi nos divinum esse apprehenderemus, aut per nostram apprehensionem aliquid ei attribueremus, in Deo non esset aeternitas, quod ridiculum est. Propter quam rationem generaliter censeo nullum ens rationis, quatenus pendet ex apprehensione nostri intellectus, includi posse in formali ratione aeternitatis. Cum ergo D. Thomas mentionem facit apprehensionis uniformitatis, solum explicat rationem aeternitatis per conceptum obiectivum correspondentem nostrae apprehensioni, quando concipimus aeternitatem.

13. Deinde existimo huiusmodi uniformitatem et rationem aeternitatis recte explicari per negationem superius declaratam. Neque inde fit attributum aeternitatis non esse reale, aut non convenire Deo nisi per nostrum intellectum, quia illa negatio realis est eo modo quo potest hoc negationi convenire, id est, realem imperfectionem et successionem excludens. Sicut etiam simplicitas attributum reale est, quamvis negationem induat, et de duratione in communi supra etiam dicebamus optime per negationem explicari, quamvis permanentia durationis in re ipsa sit; at quo divina duratio simplicior est et permanentior ac sibi semper similior, eo maiori ratione per negationem a nobis concipitur et explicatur. Denique esse a se, licet sit attributum Dei et reale, tantum formaliter negationem dependentiae †4 includit; at vero aeternitas in suo conceptu includit quod sit duratio simpliciter necessaria, atque adeo independens ab alia, ut etiam docuit D. Thomas, In I, dist. 19, ubi supra. Sic igitur recte dicitur aeternitas, quatenus attributum distinctum ab aliis est, aliquam negationem includere.

14. Aeternitas ab immutabilitate distincta est .— Neque hinc fit ut attributum aeternitatis cum attributo immutabilitatis confundatur; quamquam enim haec attributa sint propinquissima, et ideo saepe pro eodem usurpentur, ut videre licet praesertim apud Isidor., lib. VII Etymolog., c. 1, et August., lib. de Natura boni, c. 39, tamen secundum rationem distinguuntur, etiam in negationibus quas includunt. Nam, sicut motus et tempus, licet in re sint idem, nihilominus ratione distinguuntur, ita negatio mutationis quam dicit immutabilitas, secundum rationem distincta est a negatione successionis temporalis, seu omnis successionis durationis creatae quam includit aeternitas.

15. Tandem censeo per hanc negationem circumscribi aut declarari a nobis perfectionem positivam divinae durationis, quam perfectionem per aeternitatem significamus. Hoc per se notum est ex omnibus similibus attributis Dei, et praesertim in attributo simplicitatis id supra explicuimus; omnes enim hae negationes habent fundamentum in perfectione divina, quam nos neque adaequate, neque prout in se est concipere possumus; et ideo et pluribus et negativis conceptibus illam declaramus. Quae autem sit illa perfectio positiva quae per hanc negationem explicatur, controverti solet; nam quidam aiunt esse solam intensivam perfectionem illius durationis, a qua provenit ut divinum esse et plenum et immutabile sit, et consequenter ut nullam variationem aut desitionem †5 in se possit admittere, atque ita sentit Scotus supra. Alii vero volunt esse infinitam perfectionem quasi extensivam, non quod in ipsamet aeternitate sit extensio, sed quod in ea sit eminens quaedam perfectio, ratione cuius ex se sit sufficiens ad coexistendum omni extensioni, quantacumque illa sit. Verumtamen dissensio est parvi momenti et de modo loquendi; nam tota illa eminens perfectio unde aeternitas habet vim coexistendi cuilibet successioni, quatenus positivum quid est, non est aliud a perfectione intensiva divini esse, a qua provenit ut illud esse simul et ex se atque immutabiliter habeat totam perfectionem suam, et in hoc consistit positiva permanentia omnino necessaria ipsius aeternitatis, ratione cuius habet illam vim coexistendi. Et haec sufficiant de aeternitate, quantum ratione investigari potest.

SECTIO V. QUID SIT AEVUM, ET QUOMODO A SUCCESSIVIS DURATIONIBUS DISTINGUATUR

Variae divisiones durationis creatae quibus supponitur aevum esse

1. Post explicatam primaria divisionem durationis, ac praecipuum membrum eius, consequens est ut aliud membrum subdividamus, atque ita ad singulas durationes pertractandas descendamus. Duratio igitur creata dividi potest primo in permanentem et successivam; permanens dicitur quae tota simul perseverat absque partium successione; successiva autem dicitur quae non permanet nisi quamdiu una pars eius alteri succedit. [De hac posteriori dicemus postea; nunc prior explicanda est.] †6 De qua, priusquam subdivideretur, quaeri posset an detur aliqua duratio creata vere permanens. Sed quia frequentius tractari hoc solet in speciali de aevo, ideo explicando rationem aevi commodius generalis illa quaestio definietur. Dividitur ergo ulterius duratio creata permanens in durationem immutabiliter natura sua permanentem, quae aevum appellatur, et in eam quae, licet permanens sit, tamen ex se non habet permanentiam immutabilem, sed natura defectibilem, quae duratio non habet commune nomen usu omnium receptum, ab aliquibus tamen vocatur instans discreti temporis , de quo dicemus in sectione sequenti; nunc ratio aevi explicanda est.

2. Et primo, quod ad nomen attinet, supponendum est interdum accipi pro aeternitate, quia in graeco nomen non est diversum; interdum pro diuturna duratione, eadem ratione qua de aeternitate idem diximus. Proprie vero ex usu theologorum sumitur pro duratione rerum incorruptibilium. Quod ergo sit aliqua duratio quae merito aevum appelletur, supponendum est; id enim demonstratum relinquetur, explicata essentiali ratione ipsius aevi prout significat durationem rerum creatarum incorruptibilium. Nam quod hae res durent, evidens est, cum in suo esse reali permaneant; habent ergo suam realem durationem. Quod vero illa duratio sit distincta a reliquis, ideoque merito nomine aevi significetur, ex peculiari natura et modo essendi talium rerum facile intelligi potest; constabit vero amplius declarata ratione ipsius aevi.

Sitne aevum duratio permanens

3. D. Bonaventurae opinio .— His ergo suppositis, imprimis inquiri solet an convenienter aevum sub genere permanentis durationis numeretur, id est, an vere sit permanens nullaque in eo sit realis successio. In qua re est opinio celebris D. Bonaventurae, In II, dist. 2, a. 1, q. 3, qui negat aevum esse durationem permanentem, etiamsi sit duratio rei permanentis. Distinguit enim triplicem durationem: unam, quae nullam successionem aut variationem habet, neque in se, neque in esse cuius est duratio vel quod mensurat (ut multi loquuntur), vel quod nostro modo concipiendi afficit seu formaliter constituit in ratione durantis, et hanc dicit esse aeternitatem . Aliam, quae et in se et in illo esse cuius est duratio habet successionem et varietatem, et hanc vocat tempus . Aliam vero quasi mediam, quae in se quidem variationem et successionem habet, non tamen in illo esse cuius est duratio. Quod si inquiras quomodo possit in duratione esse varietas, si non est in esse, respondet Bonaventura quia idem esse potest continue fluere a suo principio, sicut lumen a sole. Aliter enim (inquit) egreditur lumen a sole quam aqua a fonte ; nam aqua continue egreditur a fonte, ita tamen ut semper alia et alia manet; lumen vero idem manens continue egreditur e sole; unde, licet in esse luminis non sit varietas, tamen in egressu eius a sole est continuitas et successio. Ita ergo contingit in omni esse creato respectu Dei; atque ita ratione emanationis continuae esse creati a Deo, potest in duratione eius esse varietas, etiamsi non sit in ipso esse. Hanc opinionem nullus fere scholasticorum secutus est, quamvis Scotus et Richardus, infra citandi, probabilem eam censeant. Aureolus vero, qui, ut ex Capreolo supra referebamus, censuit de ratione durationis ut sic esse successionem, a fortiori idem diceret de duratione rerum incorruptibilium, si tamen in aevis veram durationem admitteret.

Opinio Bonaventurae suadetur

4. Unde primum potest haec opinio fundari generali ratione, scilicet, quia nulla creata duratio ut sic potest esse omnino permanens. Quod probatur, quia nulla est duratio quae non recipiat magis et minus secundum extensionem durationis; ergo nulla est quae non sit quanta et extensa successive. Probatur consequentia, quia inter res indivisibiles, ut tales sunt, non potest intelligi comparatio secundum magis et minus. Antecedens vero patet, quia comparando angelos inter se, verum est dicere aequaliter durasse; comparatione vero Dei minus durasse; comparatione autem hominum vel rerum corruptibilium plus durasse. Immo, si Deus nunc angelum de novo crearet et conservaret, minus durasset quam alii qui iam creati sunt, et si aliquem ex creatis annihilaret, minus ille durasset quam caeteri.

5. Secundo, id praecipue probat Bonaventura, quia repugnat durationi creatae esse totam simul, quoniam alioqui simul in ea essent praesens, praeteritum et futurum, sicut sunt in aeternitate; hoc autem est impossibile; ergo. Sequela videtur manifesta, quia si illae differentiae essent successivae in duratione creata et non simul, iam non esset illa duratio permanens, cum non habeat partes simul, sed unam post aliam: ergo, ut duratio permanens sit, necesse est ut illae tres differentiae, quae a nobis concipiuntur ut distinctae et habentes inter se ordinem, in tali duratione simul et indivisibiliter sint. Minor autem seu falsitas consequentis probatur, quia alias impossibile esset talem durationem semel existentem non semper esse, quod convenire non potest durationi creatae, ut certissimum est; nam saltem per divinam potentiam potest non esse; sequela vero patet, nam impossibile est facere ut quod fuit non fuerit, vel ut quod est, in sensu composito, non sit pro eodem instanti in quo supponitur esse; ergo, si aliqua duratio creata talis est ut in duratione de praesenti simul includat fuisse et futurum esse, impossibile est quin si semel supponatur esse, etiam fuerit et futura sit. Rursus si in ipso esse includit fuisse et futurum esse, non includit haec intra aliquos definitos terminos; nulli enim assignari possunt, cum talis duratio semper possit magis et magis durare; ergo talis duratio includit semper fuisse semperque futuram esse; ergo, sicut postquam supponitur esse de praesenti, non potest pro illo praesenti non esse, ita etiam non potest non semper esse, seu fuisse, ac futuram esse, quia in illa suppositione de praesenti aeque includitur suppositio totius praeteriti totiusque futuri.

6. Unde ulterius et consequenter infert Bonaventura talem durationem necessario debere esse infinitam in actu in ratione durationis. Patet sequela, tum quia illa duratio actu includit semper durare et quidquid in praeterita †7 vel futura duratione concipi potest; at hoc est infinitum in genere durationis; ergo. Tum etiam quia hodierna duratio angeli potest etiam esse cras et postridie, et sic in infinitum; vel ergo nunc habet actu durationem crastinam, et omnem aliam, et sic habet actu infinitam durationem; vel solum habet hodie in potentia crastinam durationem et sequentes, et ita fit illam durationem non esse permanentem, neque totam simul, quandoquidem est in potentia, ut successione durationis augeatur.

7. Ultimo id confirmat S. Bonaventura testimoniis sanctorum, qui ubique significant divinae aeternitati proprium esse totam simul esse absque successione praeteriti et futuri; sentiunt ergo id non posse communicari durationi creatae. Antecedens probatur a Bonaventura ex Hieronym., epist. 186 ad Marcel., dicente: Tantum Deus est qui non novit fuisse aut futurum esse ; sed ea verba non reperiuntur ibi, reperiuntur tamen in Glossa ordinaria, Exod. 3, quae illa sumpsit ex Isidor., lib. VII Etymolog., c. 1. Sed est notandum Isidorum non ponere illam exclusivam tantum, ita ut cadat in Deum et excludat omnem creaturam, sed ita ut cadat in esse Dei et excludat fuisse vel futurum esse; sic enim ait Isidorus: Deus autem tantum esse novit, fuisse vel futurum esse non novit; quo sensu nullam fere vim habent illa verba in praesenti. Glossa tamen, a qua videtur Bonaventura illa sumpsisse, in praedicto sensu illa protulit, et videtur Isidorus eumdem intendisse: nam prius dixerat id convenire Deo quia immutabilis est, et postea subdit solum Deum esse incommutabilem. Eadem locutio sumi potest ex August., lib. IX Confess., c. 10. Praeterea affert Bonavent. Anselm. in Proslog. 1, c. 20, ubi in hoc ait aeternitatem Dei superare aeternitatem creaturarum, quod aeternitas Dei est tota praesens, creatura vero nondum habet de sua aeternitate quod venturum est, sicut iam non habet quod praeteritum est. Possumus praeterea addere Augustinum, quem contra se affert Bonavent., lib. XI Confess., c. 14; in eo tamen favet quod ait: Praesens, si semper esset praesens nec in praeteritum transiret, iam non esset tempus, sed aeternitas . Scotus item similia fere verba affert ex Boet., I de Trinitate, scilicet, quod tantum divinum nunc idem semper perseverat; nam nostrum semper fluit.

Secunda sententia opposita, et vera

8. Secunda sententia huic contraria est communis theologorum; eam tenet D. Thomas, I, q. 10, a. 4 et 5, et Quodl. X, a. 4; Capreol., In II, dist. 2, q. 2; Caietan. supra, et alii thomistae. Et in eamdem inclinant Richard., In II, dist. 2, a. 1, q. 3; et Scot., q. 1; et Gabr., q. 1; Durand., q. 3; Ocham, In II, q. 20. Eamdem tenet Alens., I p., q. 12, memb. 9, a. 3; Albertus, de Quatuor coaevis, q. 2, a. 6; Henric., Quodl. V, q. 12; Aegid., in tract. de Mensura angelor. Et haec sententia mihi videtur vera et certa; ut tamen fundetur et argumenta in contrarium facta dissolvantur, distinctius explicare oportet tum rem ipsam, tum modum concipiendi nostrum, ex quo oritur modus loquendi, qui saepe est occasio errandi, attribuendo rebus id quod solum est in modo apprehensionis nostrae, quod in praesenti quaestione maxime cavendum est.

Notationes ad resolutionem quaestionis

9. Igitur imprimis distinguere oportet veram et realem successionem ab imaginaria seu concepta. Ut enim saepe dictum est, spatium seu intervellum illud quod nos ut coexistens toti aeternitati apprehendimus, per modum cuiusdam successionis a nobis cogitatur; tamen in re nihil est, nec veram successionem realem habere potest. Unde de illo nunc non est sermo, quia illud non est intrinseca duratio alicuius rei; neque etiam coexistentia ad illud potest duratio successiva appellari, nisi in ea sit intrinseca et realis successio, tum quia illa non est vera et realis coexistentia, sed ita concepta ac si esset; tum maxime quia ex coexistentia solum resultat extrinseca denominatio, quae potest esse successiva sine reali et intrinseca successione in re denominata. Ex hoc igitur modo concipiendi nostro praecise sumpto ad summum habetur concipi a nobis durationem ad modum successionis; hic vero inquirimus an vere et realiter in aevo sit.

10. Deinde considerandum est duplicem posse a nobis intelligi successionem: unam negativam seu privativam ex parte alterius extremi; alteram positivam ex utraque parte. Suppono enim successionem veram esse non posse nisi inter duo quae aliquo modo sint in re ipsa distincta; nam successio vera non est, nisi quando unum iam non est, sed fuit; aliud vero vel est, vel futurum est. Sicut autem non potest idem secundum idem esse et non esse, ita non potest in eodem secundum idem esse vera successio. Oportet ergo ut successio vera sit aut inter duo entia, aut inter duas partes eiusdem entis, vel actionis, aut motus, vel certe inter esse et non esse eiusdem rei. Et hanc ultimam voco successionem privativam ex parte alterius extremi, quae non est propria successio in ipsa re positiva, sed solum per respectum et habitudinem ad privationem sibi oppositam.

11. Conservatio rei creatae propriam habet modalem durationem .— Tandem, quoniam Bonaventura distinguit inter esse rei creatae et conservationem eius, advertendum est ex dictis in superioribus de causa efficiente conservationem esse veram efficientiam et actionem ex natura rei distinctam a termino seu esse conservato per illam, quo fit ut ipsamet conservatio, sicut est modus quidam realis distinctus in re a forma seu entitate conservata, ita etiam habeat suum proprium esse modale (ut ita loquar) simili modo distinctum ab esse termini seu rei conservatae, iuxta doctrinam generalem superius traditam de esse existentiae rei creatae.

12. Ex quo ulterius necessario infertur in conservatione rei et re conservata duas esse durationes ex natura rei distinctas. Patet primo ex dictis sect. 1, quia duratio in re non distinguitur ab existentia perseverante; ergo, sicut sunt duae existentiae ex natura rei distinctae in conservatione et re conservata, ita duae durationes. Secundo, quia conservatio realiter durat, et similiter res conservata formaliter durat, et haec non durat formaliter per illam, quia nihil durat per aliquid ex natura rei distinctum a se et sua essentia, ut supra probatum est; ergo unaquaeque durat per suam propriam durationem. Et inde fit ut, mutata conservatione, et consequenter etiam duratione eius ablata, res conservata per aliam actionem possit eadem perseverare in eodem esse et in eadem permanentia essendi, atque adeo in eadem intrinseca duratione. Denique, sicut comparatur actio ad terminum, ita duratio actionis ad durationem termini; habent ergo in re eamdem distinctionem.

Prima assertio

13. Dico iam primo: impossibile est in aliqua re esse positivam successionem veram et realem, nisi in aliquo esse existentiae talis rei sit realis successio et varietas. Debent autem haec cum proportione sumi: nam si in ipsa entitate rei dicitur esse successio, etiam erit in esse entitativo (ut sic dicam) eiusdem rei; si vero successio sit in aliquo modo rei, etiam in esse modali erit successio; si vero sit in aliquo accidente, similiter erit successio in aliquo esse accidentali. Atque hoc sensu dixit D. Thom. (et merito) implicare contradictionem esse in aliquo successionem absque variatione in esse, seu (quod idem est) absque innovatione in esse, videlicet, si haec duo cum proportione sumantur, ut declaratum est. Nec fortasse Bonaventura vult huic assertioni contradicere; non enim sine causa distinxit esse a conservatione, ut illam successionem attribuere posset alicui rei vel modo reali, quem forte non negaret habere suum proprium esse modale; alioqui nihil esset distinctum ex natura rei ab alio; unde non magis posset esse in illo successio quam in alio. Ratio autem conclusionis est quia realis successio positiva †8 non est nisi in aliqua re aut modo positivo: ergo necessario esse etiam debet in esse talis rei aut modi. Patet consequentia, quia res non distinguitur a suo esse, nec etiam modus a suo proportionali esse. Secundo, quia duratio et existentia idem in re sunt; ergo si in duratione reali est successio realis, etiam in aliqua existentia reali debet esse realis successio. Denique, idem ostendi potest inductione: nam si in substantia rei est successio, etiam in esse substantiali: si in operatione, etiam in esse operationis, et sic de caeteris, ut magis constat ex sequentibus.

Secunda assertio

14. Duratio aliqua etiam creata caret omni successione .— Hinc ulterius infero et dico secundo: non solum durationi ut sic, verum etiam nec durationi creatae repugnat ut sit permanens carensque vera et intrinseca reali successione. Probatur aperte ex dictis, quia non repugnat dari esse existentiae in quo nulla sit realis varietas aut successio, ut de divino esse est certissimum et evidentissimum; ergo non repugnat dari durationem in qua nulla sit realis varietas aut successio. Patet consequentia, quia illud esse suam intrinsecam durationem habet, ut praecedenti sectione ostensum est; et in duratione non potest esse varietas si non sit in esse; ergo. Idemque discursus applicari potest ad durationem creatam, quia non repugnat dari esse creatum in quo nulla sit varietas et successio; et illud habet suam intrinsecam durationem, cum vere ac realiter permaneat in esse; ergo in illa duratione nulla erit intrinseca et realis successio, cum haec inseparabilis sit a variatione ipsius esse cuius est duratio, ut ostensum est. Antecedens autem huius rationis tam est evidens quam notum est dari entia creata permanentia multo tempore absque ulla variatione in esse, vel substantiali vel aliquo accidentali, quod quidem in rebus incorruptibilibus, de quibus nunc agimus, evidentior est. Et si Bonaventura consequenter loquatur, non potest negare hanc assertionem; nam ipse concedit in esse substantiali caeli aut angeli non esse successionem, quia in eo non est mutatio nec variatio, solumque ponit successionem in conservatione illius esse; ergo iam admittit aliquod esse creatum in cuius permanentia intrinseca nulla sit successio; ergo necessario admittere debet aliquam durationem creatum in qua non sit successio, nam ostendimus durationem ipsius esse distinctam esse a duratione conservationis. 15. Dico tertio: duratio rerum incorruptibilium quantum ad esse earum, quae aevum nominatur, est permanens absque ulla intrinseca variatione vel successione reali quam in se habeat vel in esse cuius est duratio. Haec conclusio sequitur manifeste ex praecedentibus, eamque praeter scholasticos supra citatos, videtur docuisse August., XII de Civit., c. 15, ubi discrimen constituit inter substantiam seu (ut ipse loquitur) immortalitatem angelorum et operationes eorum, quod in his est successio praeteriti et futuri, non vero in illa. Ex ipso etiam aevi nomine colligi potest, propterea attributum esse huic durationi, quia in hoc quamdam similitudinem habet cum aeternitate, quod permanentiam habet et intrinsecam immutabilitatem. Propter quod dixit August., lib. LXXXIII Quaest., q. 19, id quod immortale est interdum appellari aeternum, quamvis minus proprie. Ratio autem est evidens ex dictis, quia impossibile est in duratione esse realem successionem, nisi etiam sit in illo esse cuius est duratio; sed in esse rei incorruptibilis nulla est successio, ut etiam Bonaventura concedit; ergo neque in duratione. Maior probata est supra et declaratur amplius ex motu et duratione eius; inde enim illa duratio quae est tempus habet successionem, quod motus in suo esse successionem etiam habet. Propter quod recte dixit Aristoteles, IV Phys., c. 12, et V Metaph., c. 13, extensionem aut successionem temporis oriri ex successione in motu, quantum ad esse ipsius motus: ergo, e contrario, ubi in ipso esse rei nulla est successio, neque etiam in duratione eius.

16. Praeterea confirmatur eadem maior, quia vel duratio et esse considerantur prout in re sunt, et sic sunt idem absque distinctione in re; ergo non potest intelligi durationem habere realem successionem, et non esse: nam hae sunt proprietates oppositae, scilicet, esse permanens et successivum, quae non possunt eidem rei, prout eadem est, convenire. Vel consideratur duratio ut ratione distincta ab ipso esse: et sic concipitur vel per modum mensurae ipsius esse (ut multi loquuntur), vel per modum cuiusdam accidentis afficientis ipsum esse; ergo debet concipi ut proportionata ipsi esse; ergo, si esse concipitur ut indivisibiliter permanens, mensura vel accidens eius debet concipi ut indivisibile et carens realibus partibus, quas necessario requirit realis successio. Tandem, ubi idem est effectus formalis, eadem est forma; sed quamdiu res idem omnino esse sine variatione retinet, idem est durans ac permanens in esse; ergo etiam duratio est omnino eadem; sicut ergo esse est idem sine variatione partium, ita et duratio.

17. Dices, quamvis esse non varietur, quia non augetur, variari tamen durationem, quia haec fit maior, atque ita etiam variari effectum formalem durationis, quia licet sit idem durans, tamen est magis ac magis durans. Sed, ut dicemus solvendo argumenta, in hac locutione est aequivocatio; nam illud magis ac magis dicit solam denominationem extrinsecam per modum concipiendi nostrum, non reale augmentum. Alioqui, si pars durationis additur durationi, ergo vel adveniente una parte, alia prior transit et desinit esse, vel simul permanent posteriores partes durationis cum prioribus. Primum intelligi non potest, nam si esse angeli idem omnino semper permanet, ita ut nihil in eo transeat aut esse desinat, seu inveteretur, quomodo potest aliquid durationis transire ac perire, cum duratio non sit nisi permanentia in esse? Item, quia tam incorruptibilis est duratio sicut ipsum esse; ergo non magis potest desinere secundum partes duratio quam esse, nec magis potest assignari causa illius transitus aut desitionis. Secundum etiam non est intelligibile, quia in nulla duratione potest simul manere nisi aliquid indivisibile secundum successionem; quod si aliquid successive factum contingit aliquando simul manere, accidentaria est talis successio, neque postea permanet ut successivum est, sed ut de se est permanens; ergo, si tota duratio quae a principio creationis usque nunc facta est in angelo, in hoc nunc realiter manet tota simul, illa secundum se non includit successionem; ergo neque est successive facta; nulla enim est causa aut necessitas talis successionis; fuit ergo a principio tota in angelo. Eo vel maxime quod intelligi non potest quomodo duratio quam nunc habet angelus habeat partes prius et posterius factas, cum nec ex parte subiecti, nec per modum intensionis aut extensionis permanentis possit illas habere. Non ergo potest intelligi successio aut variatio in duratione esse angelici, nisi etiam sit in ipso esse.

Quarta assertio

18. In angeli conservatione et duratione eius non est ulla successio .— Dico quarto: in conservatione angeli et duratione eius nulla est etiam realis successio aut variatio; unde etiam ex hac parte duratio angeli est aevum natura sua invariabile. Haec conclusio probari primo potest, quia impossibile videtur variari actionem nullo modo variato termino, aut principio, aut aliqua alia conditione ad agendum requisita; sed nihil horum variatur in continua angeli conservatione; ergo illa continuitas actionis non est per variationem, neque per successionem partium actionis, sed per simplicem permanentiam eiusdem indivisibilis actionis; ergo in esse illius actionis non est realis successio; ergo neque in duratione eius, iuxta principia iam demonstrata. Maior probatur, quia si omnia rei principia sunt eadem, non potest res variari. Minor autem etiam est nota ex dictis, quia terminus illius actionis est esse talis rei in quo non est varietas, ut etiam Bonaventura concedit; agens vero est idem, scilicet Deus, et cum eisdem conditionibus, ut per se constat.

19. Responderi potest non repugnare variari actionem circa eumdem terminum, et ideo posse etiam conservationem ipsam esse continue successivam, etiamsi terminus eius omnino idem sit. Quae responsio est consentanea iis quae supra diximus de causa efficiente et de actione, ubi ostendimus posse eumdem effectum una actione fieri et altera conservari.

20. Sed circa hanc responsionem multa dicenda occurrunt. Primum est, etiamsi consideremus continuationem conservationis esse posse, vel etiam esse per variationem in sola actione et non in termino eius, non evitari quin saltem duratio ipsius termini sit absque variatione, atque ita illa erit aevum, de quo agimus. Assumptum patet, tum quia ipsa duratio rei quae conservatur, in re ipsa est terminus actionis conservativae ut sic; nam conservatio tendit directe ut res permaneat in esse quod habet formaliter per durationem; ergo si in termino conservationis non est varietas, nec etiam erit in duratione illius termini. Immo, etiamsi quis contendat durationem rei non esse formalem terminum conservationis, sed consequi ad esse, quod est terminus eius, nihilominus non est cur neget tam invariabilem esse durationem sicut ipsum esse. Sicut etiam intellectus, qui consequitur terminum creationis et conservationis, invariabiliter semper est idem, etiamsi conservetur illa actione variabili; cur enim, si terminus primarius dicitur esse invariabiliter idem, etiamsi conservatio successive continuetur, non erit etiam eadem omnino duratio et quaelibet alia proprietas quae intrinsece comitatur talem terminum?

21. Deinde dicitur, etiamsi demus conservationem eiusdem rei permanentis posse fieri a Deo per continuatam actionem successivam propter libertatem talis agentis, non tamen id fieri posse a causa naturaliter agente et conservante rem, quia in huiusmodi causa nulla potest ratio afferri ob quam mutet seu variet actionem; quod efficaciter probat ratio facta, quia ibi concurrunt omnia principia determinantia tale agens ad hanc actionem; ergo non potest naturaliter actio variari, nisi intercedat voluntas primae causae.

22. Ex quo ulterius dicitur, esto demus non esse necessarium, saltem posse Deum, eadem actione indivisibiliter permanente, conservare huiusmodi rem, cuius oppositum videtur supponere Bonaventura; alias nihil posset ex necessaria continuatione conservationis colligere. Quod autem id sit possibile et in voluntate Dei positum, patet quia, si omnia principia actionis considerentur, non postulant variationem, sed potius permanentiam et identitatem; si vero ipsa actio secundum se spectetur, non repugnat illi huiusmodi indivisibilis permanentia, neque in se habet unde postulet variationem. Utrumque patet, quia illa actio indivisibilis est, sicut terminus eius; ergo non magis ei repugnat permanentia invariabilis quam termino, neque habet unde postulet variationem partium, cum partes non requirat. Atque hinc ulterius addo non solum posse Deum per huiusmodi actionem rem huiusmodi conservare, sed etiam talem modum conservationis magis esse connaturalem, atque adeo debitum naturis rerum, quia natura ex se abhorret variationem, quando ex aliquo naturali principio necessaria non est. In omni enim variatione intervenit aliqua desitio, saltem ipsius actionis vel partis eius, quae, quantum ad id, potest dici aliqualis corruptio; natura autem omnem modum desitionis vel corruptionis vitat, quantum potest.

23. Unde tandem potest confici ratio, quia actio creativa rei incorruptibilis est etiam natura sua incorruptibilis, quia nullum habet intrinsecum principium desitionis; ergo ex sola Dei voluntate corrumpi aut transire non debet; eadem ergo permanet semper dum res conservatur. Propter quod diximus superius creationem et conservationem per se loquendo non esse distinctas actiones, sed eamdem indivisibiliter permanentem. Sic ergo satis probatum relinquitur non solum esse rei incorruptibilis conservatae a Deo, sed etiam esse ipsius conservationis esse invariabile, et consequenter utriusque durationem esse permanentem et invariabilem.

24. Ultimo ad maiorem abundantiam addo videri impossibile conservationem rei permanentis et indivisibilis fieri actione successiva et continua, ut Bonaventura sentit. Potest quidem in conservatione eiusdem omnino rei intercedere variatio actionum discreta, ut obiectio superius posita sumit ex iis quae supra tradidimus. Voco autem successionem discretam illam quae est inter duas actiones totales, quarum una antecedit, et illa recedente, altera loco eius succedit circa eumdem terminum; quomodo lumen ab una lucerna factum, illa recedente, ab altera conservari potest distincta actione. Quam successionem appello discretam, non quia inter illas duas actiones aliqua mora temporis intercedat, alias secunda actio non esset conservatio, sed nova productio; sed quia illae duae actiones, cum sint indivisibiles, non sunt partes unius continuae actionis, sed utraque est actio totalis, et una alteri immediate succedit, ut paulo inferius dicemus de instantibus angelicis. Hinc vero ostenditur probabiliter non posse illam actionem conservativam fieri per continuam successionem. Quia actio creativa angeli, verbi gratia, una actio totalis et indivisibilis est, et ideo necessario fit tota simul, nec magis potest fieri per partes quam ipsemet angelus; ergo non potest variari per partes, sed si varietur tota actio, in aliam totalem simul commutanda est; ergo non potest continuari conservatio per successionem continuam, sed vel per indivisibilem permanentiam eiusdem actionis, vel ad summum per successionem discretam et immediatam totalium actionum.

25. Ex utroque autem modo ulterius sequitur ad conservationem continuam rei necessarium esse ut interveniat actio quae secundum coexistentiam ad nostrum tempus omnino invariata duret per aliquod tempus, quod est praecipue intentum. Declaro hanc ultimam illationem quantum ad alteram partem; nam quantum ad aliam clara est; nam si res conservetur eadem indivisibili actione invariata, in illa erit duratio permanens, ut intendimus. Si vero conservatio continua sit per immediatam successionem actionis, aut prima actio intelligitur existere in rerum natura per solum indivisibile instans nostri temporis, aut tota illa invariabilis permansit per aliquod tempus. Si hoc posterius detur, id est quod intendimus. Si autem dicatur primum (quod non est impossibile, saltem de potentia Dei), necessarium tunc est ut alia actio conservativa immediate subsequens intrinsece incipiat esse per coexistentiam ad tempus nostrum, quia in nostro tempore immediate post instans non est aliud instans, sed tempus; ergo illa actio conservativa necessario debet eadem invariabilis permanere per aliquod tempus nostrum, quod intendimus. Patet consequentia, quia cum illa actio incipiat coexistendo tempori nostro, et in se sit indivisibilis, non potest tota coexistere toti tempori, et pars eius parti; ergo debet tota coexistere toti, et tota singulis partibus, et hoc ipsum est invariabiliter durare coexistendo tempori variabili. Non reste igitur D. Bonaventura ex necessitate conservationis continuae intulit successionem in ipsa conservatione, cum et possit fieri sine ulla successione per indivisibilem pmmanentiam eiusdem indivisibilis actionis, et non possit fieri respectu termini indivisibilis ac permanentis per propriam successionem continuam; sed si aliqua successio aliquando intervenire potest, necessario debet esse discreta, et in ea aliqua pars necessario esse debet actio aliqua invariabiliter permanens per aliquod tempus nostrum, ut ostensum est.

Ultima assertio

26. Dico ultimo: nulla est duratio creata ita in se permanens, quin respectu oppositae privationis seu negationis sit capax successionis quasi privativae. Sensus horum verborum iam declaratus est; veritas autem huius assertionis patet, quia nulla est duratio creata quae non possit habere initium et finem, saltem per extrinsecam potentiam; non dicitur autem duratio habere initium, nisi quando habet esse proxime post non esse; neque finem, nisi quando post esse transit ad non esse; ergo in omni duratione creata habet locum hic transitus a non esse ad esse, vel ab esse ad non esse; sed in hoc solum transitu consistit praedicta successio respectu termini oppositi, quam privativam appellamus; ergo nulla est duratio creata quae non sit capax talis successionis. Dices: ergo nulla est duratio creata quae omnino sit permanens, quod est contra dicta; et sequela patet, quia qualiscumque successio minuit seu tollit omnimodam permanentiam. Respondetur primo negando sequelam de permanentia intrinseca; illa enim successio privativa non est propria et intrinseca, sed solum per habitudinem ad extrinsecum seu oppositum terminum, et ideo non minuit intrinsecam permanentiam, de qua in superioribus assertionibus locuti sumus. Unde dicitur secundo hanc successionem non opponi permanentiae, sed intrinsecae necessitati, seu stabilitati permanentiae, atque ita solum sequitur nullam durationem creatam esse ita permanentem ut habeas ab intrinseco necessitatem simpliciter permanendi in esse, quod verissimum est et nullo modo repugnas iis quae hactenus diximus; immo est fundamentum ad solvenda argumenta in contrarium facta, et quae fieri possunt. Illudque probat optime illa ratio quam Bonaventura insinuat, quia nulla est duratio creata quae non pendeat ex conservatione et veluti continua emanatione a Deo, qui potest conservationem illam seu emanationem suspendere. Hinc vero non sequitur emanationem illam aut durationem quae per illam conservatur esse successivam intrinsece, sed solunt esse talem ut possit ei succedere non esse, vel ipsa succedere post non esse.

Argumentis contrariae sententiae satisfit

27. Primo .— Ad primum ergo argumentum, quod erat Aureoli, respondetur, si duratio omnino permanens dicatur, id est, omni ratione immutabilis in permanentia, sic verum est nullam durationem creatam esse omnino permanentem; falso tamen id attribuitur durationi ut sic, cum divina duratio sit illo modo permanens. Si vero dicatur omnino permanens quae non habet intrinsecam et positivam successionem, sic non solum de omni duratione in communi, sed etiam de omni duratione creata falso negatur esse posse hoc modo permanentem. Et ad probationem respondetur omnes illlas comparationes quibus una duratio permanens dicitur maior alia, vel (quod idem est) unam rem permanentem magis durare quam aliam, si rem ipsam spectemus, verificari non secundum maiorem vel minorem extensionem positivam, sed secundum praedictam successionem negativam, secundum nostrum autem modum concipiendi mensurari per ordinem ad aliquam successionem veram vel imaginariam, et ideo etiam explicari terminis illis comparativis ad quantitatem pertinentibus.

28. Declaro singula. Nam cum duo angeli, verbi gratia, dicuntur aequalitate durasse, nihil amplius significatur nisi simul habuisse esse vel incepisse, et neutri eorum successisse non esse post receptum esse. Cum vero dicitur unus plus durare quam alius, significatur unum habuisse esse post non esse, altero permanente sub non esse, si inaequalitas sit ex parte initii; si vero sit ex parte finis, significatur in altero factam esse successionem in non esse post esse, cum in altero facta non sit. Atque ita in re per illas comparationes non significatur vera quantitas aut extensio in illis durationibus, sed diversa aut eadem habitudo ad oppositam negationem seu privationem. Quia vero nos non concipimus haec indivisibilia prout in se sunt, illa mensuramus per coexistentiam ad nostrum tempus, ideoque illam rem dicimus magis vel minus durare quae maiori vel minori tempori coexistit, et quae non coexistit tempori, sed soli instanti, non tam dicitur proprie durare quam durationem inchoare. Unde unam ex his durationibus vocamus maiorem, minorem, aut aequalem alteri, non per intrinsecam successionem et comparationem, sed per extrinsecam denominationem ad maius, vel minus, vel aequale tempus nostrum.

29. Proprie vero loquendo, licet hae locutiones et comparationes fiant inter durationes permanentes distinctas, non tamen comparando eamdem durationem ad seipsam; ut divina duratio non est maior hodie quam fuit heri, nec minor quam erit cras, quia neque illi in se aliquid durationis est additum, neque aliquam carentiam durationis aut existentiae habuit illa duratio in una differentia temporis potius quam in alia. Nec refert quod Deus nunc hodie coexistit diei hodierno, cui heri non coexistebat; nam etiamsi id admittamus (est enim controversum), solum sequitur, in alio extremo auctam fuisse durationem, et ab illo sumi novam denominationem extrinsecam in alio extremo, non vero eius etiam durationem crevisse. Unde, licet coexistentia possit dici maior vel minor, non tamen ipsa duratio in seipsa, quia coexistentia includit extrinsecam denominationem, duratio autem minime. Comparatione autem aliarum durationum non potest aeternitas dici minor, quia nunquam potest non esse quando aliae sunt; neque etiam potest dici aequalis, quia et perfectione excedit, et de facto semper extitit, aliis etiam non existentibus. Unde maior aliqua ratione dici potest, non tantum secundum perfectionem, sed etiam quia aliquando habuit illa esse, quando aliae non habuerint; secundum proprietatem autem comparationis in extensione vel quantitate, nec maior nec minor dici potest, ut ex dictis constat, sed indivisibiliter et eminenter continet omnem extensionem aliarum durationum, sive existentium, sive possibilium.

30. Obiectio diluitur .— Dices: unus et idem angelus vel etiam Deus plus duravit hodie quam heri; ergo eadem duratio ad seipsam potest dici maior nunc quam antea fuerat. Respondetur illam locutionem in antecedente sumptam esse impropriissimam, et attributam Deo esse in rigore falsam, quia ipse Deus in se non plus duravit, sed ex parte alterius extremi dici potest plus temporis durasse cum Deo, seu coextitisse Deo; hinc vero per extrinsecam denominationem commutata est locutio, quae extendenda non est, sed declaranda vel corrigenda. Respectu vero angeli vel cuiuscumque rei creatae habet minorem improprietatem illa locutio, quia angelus ita duravit heri et hodie, ut simpliciter potuerit durare heri et non hodie, non tantum per denominationem extrinsecam, scilicet, quia potuit aliud extremum non coexistere, sed quia intrinsece privari potuit propria duratione pro die hodierno, etiamsi hesterno illam habuerit; et ita, dum hodie non privatur, dici potest aliquo modo plus durare, non per augmentum durationis, nimirum, quia ipsa in se facta sit maior, sed quia illa eadem longiori tempore conservata est, et in eo non est destructa, etiamsi potuerit destrui.

Solvitur secundum argumentum et varia incommoda quae in eo inferuntur

31. Ad secundum, quod est Bonaventurae fundamentum, negatur assumptum, nimirum, repugnare durationi creatae esse totam simul. Ad probationem respondetur non tam proprie dici affirmative, in duratione permanente esse simul praeteritum et futurum, quam negative, in ea non esse praeteritum neque futurum, sed tamdiu esse quamdiu permanet. Duobus enim modis potest attribui huiusmodi durationi permanenti fuisse vel futuram esse. Uno modo intrinsece per propriam existentiam; alio modo, extrinseca denominatione per alterius coexistentiam. Priori modo non sunt in hac duratione fuisse aut futurum esse; ergo nec simul in ea esse possunt, quia quae non sunt, quomodo erunt simul? Antecedens patet, quia in tali duratione intrinsece et per propriam existentiam nihil praeterit nihilve de novo advenit; ergo in ea intrinsece et secundumpropriam existentiam non est fuisse nec futurum esse. Posteriori autem modo non sunt simul in tali re esse, et fuisse, ac futurum esse, sed successive, iuxta successionem alterius rei coexistentis, a qua sumitur illa denominatio etiam successive, quamvis in re denominata non sit intrinseca successio, ut supra in aeternitate declaratum est. Neque ex probatione sequelae, quae in illo argumento adducitur, aliud haberi potest, nisi quod talis duratio caret intrinsece praeterito et futuro.

32. Ex hoc autem non sequuntur inconvenientia quae ibi inferuntur in probanda falsitate consequentis. Primum erat quod talis duratio semper esset ex necessitate; hoc autem non sequitur, quia talis duratio, licet tota sit praesens dum est, tamen, ut sit, pendet ex voluntate alterius, et ideo absolute non ex necessitate semper est. Item hinc fit ut, licet talis duratio non sit capax intrinsece successionis positivae, tamen possit succedere opposito termino, seu privationi sui esse. Et eodem modo solvitur aliud inconveniens ibi positum, nimirum, quod talis duratio semel existens non possit annihilari; non enim hoc sequitur, ob eamdem causam, quia, licet sit duratio permanens, non tamen necessaria; et licet in ea intrinsece non sit futurum, tamen includit positive actu et simul esse in tota duratione futura possibili. Tertium inconveniens erat quod talis duratio sit infinita, quod etiam non sequitur, sed solum quod sit indivisibilis, et si sit aevum, quod sit incorruptibile. Verum autem est hanc durationem talem esse, ut ipsamet sine ulla additione vel augmento apta sit et sufficiens ad coexistendum in infinitum durationi successivae, aut verae aut imaginariae, quam sufficientiam totam simul habet a primo momento quo incipit existere. Quod si haec vocetur infinitas, erit tantum secundum quid, quam admittere non est inconveniens; non est tamen infinitas simpliciter, etiam in ratione durationis, eo quod non includat actu talem vim seu virtutem in durando, ut ex necessitate in se contineat indivise omnem extensionem durativam quamtumvis infinitam; et ideo melius dicitur haec duratio esse altioris ordinis ab omni duratione successiva vel corruptibili, quam quod sit infinita. Atque ita satisfactum est toti fundamento Bonaventurae, quatenus in ratione nititur; ex dictis in hoc et in priori argumento solvi facile possunt multa alia quae hic multiplicari possent; ea vero omitto, quia sunt sophismata procedentia solum ex locutionibus fundatis in nostro modo concipiendi, quo intellecto et recte etiam expositis significationibus terminorum, ut iam declaratae sunt, facillimam habent solutionem.

Ad Patrum testimonia

33. Ad testimonia Patrum respondetur primo fere ea omnia verificari posse ratione mutationis et successionis realis in accidentibus et operationibus, quam secum simul admittit aevum creatum, non autem aeternitas divina. Unde cum Glossa dicit solum Deum non nosse futurum esse aut fuisse, sufficienter intelligitur, quia Deus neque in esse, neque in scientia, neque in aliqua perfectione novit fuisse vel futurum esse, sed tantum esse. Unde etiam fit ut respectu scientiae illius dicantur omnia alia esse praesentia et non futura neque praeterita, quia semper eodem modo illi obiiciuntur ut in suis durationibus obiective praesentia. At vero res creatae, quantumvis permanentes in sua substantia, habent fuisse vel futurum esse in suis operationibus. Ex quo fit ut angelus, verbi gratia, per scientiam suam respiciat res alias ut praeteritas vel ut futuras, et quod ad intuendas illas, aliquo modo pendeat ex reali praesentia et existentia earum, de quo alias. Et eodem modo possunt facile exponi verba Anselmi, et Augustini, et Boetii. Secundo, possunt exponi dictae locutiones sanctorum de permanentia quae excludat successionem etiam respectu carentiae realis existentiae seu durationis. Est enim proprium aeternitatis Dei ut non possit vel succedere post non esse, vel ei succedere non esse, quod non potest convenire durationi creatae, ut satis declaratum est. Atque hoc modo recte dicitur solus Deus immutabilis, non solum quantum ad operationes, sed etiam quantum ad ipsum esse substantiale; omnis enim creatura etiam in substantia sua mutabilis est, saltem per extrinsecam potentiam. Quapropter etiam aeternitas, prout in immutabilitate fundatur, est propria Dei et excludit peculiarem illam successionem, vel saltem capacitatem illius successionis, qua non potest creatura carere.

Obiectio inquirens an possint in eadem re variari durationes

34. Una vero supra superest obiectio: nam si Deus potest angelum, postquam realiter duravit, annihilare, etiam poterit illum quem annihilavit, iterum reproducere; interrogo ergo an duratio quam ille angelus prius habuit, et quam posterius recipit, sit una et eadem, vel distincta; quidquid enim horum dicatur, repugnabit aliqua ex parte doctrinae traditae. Nam si illa duratio est eadem, sequitur primo in eadem duratione angeli esse prius et posterius in re; nam prius fuit ille angelus creatus quam annihilatus, et prius annihilatus quam iterum productus; ergo de primo ad ultimum prius talis angelus fuit creatus quam recreatus; ergo prius habuit durationem per creationem quam per recreationem; ergo in illa eadem duratione est prius et posterius in re, quae cum non possint intelligi in eadem re indivisibli, sequitur plane durationem illam esse extensam et divisibilem. Et confirmatur, nam si duratio est eadem, ergo et actio qua reproducitur erit eadem cum ea qua prius fuit productus, et consequenter etiam duratio actionis erit eadem; consequens autem non videtur intelligi posse, tum ob argumentum factum, quod hic applicari potest, tum etiam quia alias sequitur posse Deum reproducere eumdem numero motum in eodem mobili per idem spatium, et consequenter posse etiam reproducere idem tempus. Si vero dicatur ibi esse duplex duratio in angelo, sequitur multiplicari durationes in eodem esse et consequenter esse aliquam distinctionem ex natura rei inter durationem et esse, cum una duratio separetur a tali esse, et alia de novo adiungatur. Sequitur deinde dari successionem aliquam in duratione, cum non sit in esse, nam inter illas duas durationes est successio prioris et posterioris, cum tamen esse sit idem indivisibiliter.

Responsio, in qua pars negans defenditur

35. Respondetur aliquos sentire utroque modo posse Deum reproducere illum angelum, scilicet, vel cum eadem numero duratione, vel cum distinctis secundum numerum. Sed haec sententia recte improbatur rationibus factis contra posterius membrum. Unde dicendum censeo talem angelum necessario esse reproducendum cum eadem numero duratione; sicut enim impossibile est eamdem rem numero, semel corruptam vel annihilatam, iterum reproduci cum alia existentia numero distincta, quia haec non distinguitur ex natura rei ab entitate rei, ita fieri non potest ut eadem res numero cum sua existentia iterum producatur cum diversa numero duratione, quia duratio et existentia non distinguuntur a parte rei. Et ad primam obiectionem in contrarium respondetur illam esse unam et eamdem durationem quasi bis repetitam, et ideo non esse inconveniens eamdem ut prius productam, esse priorem seipsa ut posterius reproducta, vel, nostro modo concipiendi, propter coexistentiam ad prius et posterius in nostro tempore, vel melius, propter successionem quae in eo casu intervenit inter esse et non esse, et rursus inter non esse et esse. Illa enim annihilatio quae interposita fuit inter conservationem et recreationem, successionem illam effecit inter eamdem durationem prout bis factam interposita annihilatione. Neque inde fit illam durationem esse extensam aut habere partes, quia illa successio non est continua, sed discreta; successio autem discreta esse potest inter indivisibilia, et per divinam potentiam esse potest eiusdem indivisibilis ad seipsum, si bis repetatur interposita privatione seu suspensione eiusdem esse. Quod autem hoc verum sit probare possumus, quia quod nos dicimus de duratione, alii sunt necessario dicturi de ipso esse talis angeli, quod sine controversia est unum et indivisibile, et nihilominus est prius creatum et posterius reproductum.

36. Ad alteram confirmationem respondetur utroque modo posse fieri iteratam creationem illius angeli, scilicet, per iterationem eiusdem actionis, et per actionem distinctam; in neutro enim modo est repugnantia, et ita ex voluntate Dei pendet quod alterutro fiat, ut iam iterum in superioribus diximus. Si ergo recreatio fiat per actionem distinctam, habebit etiam diversam durationem a duratione prioris actionis. Neque est necesse, si duratio termini sit eadem, durationes actionum non distingui, quia esse termini est unum et idem, etiamsi fiat vel conservetur per diversas actiones. Si vero reproductio fiat iterata eadem numero actione, etiam in ipsa actione reproducetur eadem indivisibilis duratio; neque hoc est maius inconveniens quam quod idem esse cum eadem indivisibili duretione reproducetur. Nec censeo esse inconveniens quod ibi infertur de reproductione eiusdem numero motus; existimo enim posse fieri a Deo, si sit in eodem mobili, seu ad eumdem numero terminum, ut etiam in superioribus tactum est, et latius in III tomo III partis. Quid autem dicendum sit de tempore, dicam inferius.

SECTIO VI. AN AEVUM ESSENTIALITER DIFFERAT AB ALIIS DURATIONIBUS PERMANENTIBUS ET CREATIS

1. Hactenus solum explicatum est genus proximum, ut sic dicam, aevi; nunc ad complendam rationem eius, superest declaranda propria differentia qua ab aliis creatis et permanentibus durationibus distinguitur et in suo esse constituitur. Suppono enim dari alias durationes permanentes ab aevo distinctas, ex dicendis sectione sequenti.

Prima sententia

2. Qui ergo in ea sunt sententia ut existiment durationem formaliter constitui sub ratione mensurae, putant rationem aevi compleri per hoc quod est duratio permanens mensurans esse rerum incorruptibilium creatarum. Ita fere loquuntur communiter theologi, S. Thom., I, q. 10, a. 5 et 6; et ibidem Caietan., et alii thomistae; Capreol., In II, dist. 2, q. 2, a. 1, ubi consentit etiam Scot., q. 2 et 3; et Richard., a. 1, q. 1 et 2; et Th. de Argentin., q. 1, a. 4; et quoad hanc partem de ratione mensurae concordat Bonaventura, q. 1 et 2; et Alens., Albert., et Aegid. superius citati. Haec autem sententia intelligi potest aut de mensura extrinseca tantum, aut tantum de intrinseca, aut de utraque simul. Primo modo defendere illam videntur thomistae, atque etiam Scotus, qui hac ratione dicunt unum tantum esse aevum quod mensurat esse omnium rerum incorruptibilium esseque in suprema substantia creata et incorruptibili. In quo solum imitati sunt proportionem quamdam ad temporalia et mensuram eorum; in his enim tantum est una extrinseca mensura durationis, quae in motu caeli, tamquam in primo et nobilissimo, esse censetur, et sub illa habitudine constitui in ratione temporis. Addit vero Scotus durationem cuiuscumque angeli superioris respectu inferioris esse mensuram eius, atque ita consequenter usque ad ultimam substantiam incorruptibilem, ex quo fit ut omnes substantiae incorruptibiles praeter ultimam habeant durationem quae sit aevum, et e converso omnes habeant mensuram sui esse, praeter supremam.

3. Secundum autem dicendi modum videtur sequi Aegidius; putat enim aevum esse mensuram intrinsecam, atque ita in unaquaque substantia incorruptibili esse proprium aevum; mensuram autem extrinsecam non ponit in ipsis aeviternis, sed in aeternitate. Tertiam vero explicandi rationem habet Argentina; putat enim aevum indifferens ad intrinsecam et extrinsecam mensuram, atque ita in singulis aeviternis multiplicari, ut mensuram intrinsecam eorum, et in uno supremo esse ut in mensura extrinseca caeterorum. Et hunc etiam dicendi modum tenent aliqui thomistae, sed alio sensu; aiunt enim unum tantum esse aevum in supremo aeviterno, illud vero esse extrinsecam mensuram inferiorum, intrinsecam vero ipsius supremi angeli.

Improbatur opinio praecedens

4. Haec sententia iuxta fundamentum a nobis superius positum defendi non potest. Ostendimus enim durationem ut sic non constitui ex ratione mensurae; ex quo fit ut nec talis duratio constitui possit in ratione talis durationis propter determinatam relationem mensurae, nam differentiae essentialiter contrahentes debent per se ac formaliter contrahere seu determinare divisum. Quod ulterius potest in praesenti confirmari et amplificari. Et primo, quod ratio aevi non possit consistere in ratione mensurae intrinsecae, probatur quia in re non distinguitur ab illo esse respectu cuius appellatur mensura intrinseca; ergo non vere dicitur eius mensura, quia mensura vera et realis debet esse distincta in re a mensurato, ut supra ostensum est. Et haec ratio probat etiam non posse consistere rationem aevi in utraque mensura simul, extrinseca scilicet et intrinseca, neque etiam indifferenter in qualibet earum, nam ex vi rationis factae omnino excluditur talis mensura intrinseca secundum rem. Nec vero dici potest esse mensuram secundum rationem, tum quia nulla est mensura secundum rationem, nisi saltem secundum rationem et distinctionem concentuum sit medium cognoscendi quantitatem alicuius, vel per modum quantitatis, quod hic habere non potest locum, ut patebit facile applicando superius dicta de duratione in communi et de aeternitate, et a fortiori constabit etiam ex his quae statim dicemus. Tum maxime quia huiusmodi mensura secundum rationem est tantum secundum denominationem rationis; ratio autem aevi, quatenus est essentialiter talis duratio, est intrinseca rebus et independens ab extrinseca cognitione. Atque haec ratio convincit etiam propriam differentiam aevi non posse consistere in sola ratione mensurae extrinsecae, quia ratio durationis intrinseca est rei duranti, ut supra probatum est, nam rem durare non est denominatio extrinseca, sed intrinseca; ergo etiam sic durare non potest esse aliquid extrinsecum. Et similiter durare non dicit aliquid respectivum, sed absolutum. Denique rationes superius factae hic habent locum consimili proportione, et ideo breviter haec attingimus.

5. Addo vero ulterius, non solum non consistere propriam et essentialem rationem aevi in huiusmodi mensura extrinseca, verum etiam tale genus mensurae non videri posse habere locum in aeviternis secundum se consideratis. Quod primum declaro per comparationem ad tempus, nam in duratione motus, quae extensionem habet, facile intelligitur posse unam durationem per aliam mensurari in sua latitudine durativa, et ideo in duratione motus Iocum habet distinctio de duratione intrinseca vel mensura extrinseca, et de appellatione temporis sub una vel altera ratione, ut infra declarabimus. At vero in aevo secundum se nulla est intrinseca extensio aut latitudo durativa, et ideo, licet detur aevum intrinsecum, quod est intrinseca ac propria duratio uniuscuiusque rei incorruptibilis, non tamen videtur talis duratio capax mensurationis per extrinsecam mensuram indivisibilem, et ideo nec ratio talis mensurae activae extrinsecae in eo rerum ordine locum habet.

6. Quod primum ostendo hac generali ratione, quia indivisibile ut indivisibile non est mensurabile; sed aevum ut sic est quid indivisibile; ergo aevum ut sic non est mensurabile: ergo neque in aevis potest esse aliquod aevum quod sit caeterorum extrinseca mensura, nam mensura et mensuratum correlativa sunt, unde ablato uno, etiam alterum auferre necesse est. Maior patet, quia non est mensurabile nisi quantum, vel ad modum quanti, ex X Metaph.; aut si aliter de mensura est sermo, aequivoce utimur terminis; indivisibile autem ut sic neque est quantum, nec ad modum quanti sumitur. Et declaratur hoc amplius, nam si unum aevum est mensura alterius, aut id intelligitur de mensura perfectionis, aut de mensura permanentiae aut durationis in esse, neque occurrit alius modus mensurae qui ad has res possit accommodari. Ex illis autem duobus modis prior est extra rem, quia illa ratio mensurae non est propria durationum, sed in quolibet genere rerum locum habet, nam etiam essentia suprema in aliquo genere est mensura inferiorum essentiarum, et existentia existentiarum, et sic de caeteris attributis, quae inde non accipiunt specialem rationem aut denominationem praeter relationem rationis. Ac deinde, ut hoc modo habeant locum mensura et mensurabile, non consideratur res ut omnino indivisibilis, sed ut habens aliquam latitudinem perfectionis, secundum quam magis vel minus accedit ad perfectionem mensurae.

7. Posterior autem modus mensurae intelligi non potest inter durationes indivisibiles secundum se, seu prout indivisibiles sunt, quia si duo angeli, verbi gratia, in duratione comparentur, solum dici possunt aequaliter durare, quatenus simul incipiunt existere, et unus non desinit existere absque alio; quae relatio non est proprie mensurae ad mensurabile, sed coexistentiae mutuae, quia non est relatio disquiparantiae, sed aequiparantiae, qualis est relatio coexistentiae, vel aequalitatis. Cuius etiam signum est, quia, licet unus illorum sit perfectior alio, tamen quoad mutuam habitudinem aequalitatis in durando aeque inter se pendent, tam in esse quam in cognosci. Neque enim cognita duratione superioris angeli, per illam cognoscitur an alter aequaliter duraverit, nisi alterius duratio cognoscatur, et quod fuerint creati simul, et neuter sine alio fuerit annihilatus; quoad hanc ergo aequalitatem non intervenit ibi propria ratio mensurae. Si vero contingat inaequalitas durationis inter angelos, illa solum in hoc consistit quod vel unus prius fuit creatus, vel prius annihilatus quam alius; posito autem illo casu, nemo potest metiri per aevum angelorum quantum fuerit intervallum durationis inter unum angelum et alium, quia ipsum aevum in se indivisibile est, et eodem modo permanet, sive illud intervallum parvum fuerit, sive quantumvis magnum; ergo non potest per ipsum aevum cognitum, ut per mensuram, cognosci quantum fuerit illud intervallum; ergo non potest cognosci quantum duraverit magis alter illorum angelorum, sed id cognoscendum est vel simplici intuitu et comprehensione sine ulla mensura, vel per mensuram nostri temporis.

8. Et ratio est quia illud intervallum secundum se nihil est, et ideo non potest cognosci ut maius et minus, nisi in quantum maius et minus nostri temporis in eo fit aut fieri potest. Per indivisibilem autem durationem hoc notificari non potest, quia indivisibilis duratio tota est aut esse potest in toto illo intervallo, et in qualibet parte eius, et in quolibet alio maiori illo, et ideo non est apta ad mensurandum quantitatem eius. Atque eadem ratione per indivisibile aevum nemo potest metiri quantum alius angelus duraverit, si illum quantum sumatur ad modum extensionis et latitudinis durativae; sic enim non potest ipsum aevum concipi ut quantum, nisi per habitudinem ad intervallum in quo est vel esse potest successio temporis, ad quod, ut dixi, indifferens est quodlibet indivisibile aevum, ut possit in quolibet huiusmodi intervallo et in qualibet eius parte totum existere; ergo non potest esse apta mensura quae certos nos reddat de praedicta quantitate durationis.

Quaestionis resolutio

9. Dicendum ergo est propriam aevi differentiam, qua in sua specie durationis constituitur et ab aliis distinguitur, in hoc consistere quod dicit durationem permanentem, natura sua immutabilem seu necessariam. Ita Caiet. I, q. 10, a. 5 et 6, quem alii recentiores sequuntur, et sumitur etiam ex doctrina D. Thomae, qui distinguit aevum ab aeternitate ex hoc ouod in se non admittit successionem, adiunctis autem operationibus eam admittere potest; utrumque enim intelligendum est secundum intrinsecam capacitatem naturalem. Et quamvis illud secundum non sit de formali ratione aevi, est tamen cum illa necessario coniunctum ex natura rei, et ideo per illud explicatur. Constat autem haec assertio, nam imprimis duratio rerum creatarum incorruptibilium habet intrinsecam immutabilitatem, quamvis dependentem. Probatur quia talis est duratio, quasi esse; sed esse harum rerum est incorruptibile et ex se necessarium, quamvis non omni modo, quia dependens est, ut in superioribus est tractatum; ergo duratio earum eiusdem ordinis est eiusdemque immutabilitatis. Rursus per illam differentiam distinguitur aevum ab aeternitate, ut supra declaratum est, tamquam deficiens a perfectione eius; a caeteris autem permanentibus durationibus differt tamquam excedens illas, quoniam ipsae ab intrinseco mutabiles sunt. Quam differentiam essentialem esse manifestum est, nam dependens et independens plus quam genere differunt; corruptibile autem et incorruptibile saltem differunt genere, teste Aristotele.

10. Dices: quamvis hae differentiae indicent satis diversitatem essentialem, non tamen videtur per eas explicari formaliter ac proprie specifica et essentialis ratio aevi, nam illae differentiae generales sunt, vel inter creaturam et Deum, vel inter substantias creatas inter se. Respondetur primo, cum duratio in re non differat ab esse, mirum non est quod per eas differentias distinguaturquae ipsum esse primo ac per se faciunt diversum. In ipso autem esse primo absolute dicto, prima ac praecipua differentia et diversitas est quod sit pendens vel independens; in esse autem creato, una ex differentiis essentialibus et genericis est quod sit corruptibile vel incorruptibile. Deinde dicitur per illam differentiam optime declarari formalem rationem constitutivam aevi in esse talis durationis, nam cum duratio ut sic formaliter dicat permanentiam essendi, quae per illam negationem existendi sine destructione declaratur, optime ex intrinseco modo talis permanentiae et inclusionis talis negationis, propria ratio durationis constitui et specificari intelligitur. In re autem ab intrinseco immutabili est specialis modus permanentiae in essendo, nam est (ut ita dicam) essentialiter permanentior et habet negationem desitionis magis intrinsece coniunctam; ideoque optime per illam differentiam propria ratio aevi constituitur. Habetque haec differentia fundamentum in Patribus, qui per stabilitatem rationem aevi describunt. Vide Basil., lib. II cont. Eunom.; August., lib. LXXXIII Quaestionum, q. 19 et 72; Anselm., in Proslog., c. 50; Boet., lib. III de Consolat., metro 9.

Corollarium ex superiori resolutione de multiplicatione et varietate aevorum

11. Atque ex his intelligitur primo huiusmodi aevum multiplicari in rebus aeviternis iuxta earum numerum; sicut enim multiplicantur existentiae, ita et durationes, quia in re non distinguuntur, ut saepe dictum est. Item, quia duratio est intrinseca rei duranti; ergo in unaquaque re durante est sua intrinseca duratio; ergo in unaquaque re incorruptibili est suum intrinsecum aevum. Sed quaeres an, sicut multiplicatur aevum ad multiplicationem rerum, ita etiam aeque distinguatur ac ipsa res; id est, an in angelis specie differentibus sit etiam aevum specie diversum, vel tantum numero; multis enim videtur non oportere esse tantam distinctionem in aevo quanta est inter res vel existentias quarum est duratio, quia, licet in gradu perfectionis essentialis differant quoad esse, tamen in modo permanendi in esse habent eamdem uniformitatem et specificam convenientiam. Immo sunt qui existiment tantam esse hanc similitudinem in modo perseverandi in esse, ut etiam in caelis et angelis dicant aevum esse eiusdem speciei, quamquam illorum duratio materialis sit, horum vero spiritualis, quod videtur indicare D. Thomas, I, q. 10, a. 6, ad 2. Sicut successio motus vel duratio temporis eiusdem speciei esse videtur in omnibus motibus, etiamsi alias in suo esse motus ipsi specie differant, vel etiam genere, ut materialis vel spiritualis intensio. In contrarium vero est, quia si duratio in re ipsa non distinguitur ab existentia, non apparet quomodo existentiae possint esse specie diversae et nihilominus durationes esse eiusdem speciei. Deinde, comparando spirituales substantias ad materiales incorruptibiles, modum habent incorruptibilitatis nobiliorem et longe diversum, nam illae sunt incorruptibiles propter simplicitatem et actualitatem substantiae suae, hae vero propter nexum indissolubilem inter partes ex quibus componuntur; unde altiorem modum immutabilitatis et permanentiae habent substantiae spirituales quam corporales, quantumvis incorruptibiles. Cuius etiam argumentum est quia dependentiam habent a paucioribus causis; carent enim materiali, et consequenter etiam formali causa; unde etiam carent partibus mutuo inter se dependentibus.

12. Quare non dubito quin saltem in his sit essentialis differentia in ipso aevo. Nec D. Thomas dixit haec esse eiusdem speciei sub hac ratione, sed solum mensurari eadem mensura, ad quod satis est quod sint eiusdem generis, si tamen ille modus mensurae inter aeviterna reperiri potest. Proportionali autem modo videtur quod sicut angeli differunt specie in suis simplicibus entitatibus et existentiis, ita etiam differant in modo immutabilitatis quem habent, coniunctum cum aliqua mutabilitate; ex qua coniunctione D. Thomas venatur naturam aevi; est autem unus angelus mutabilior alio secundum specificam diversitatem, nam quo angelus est superior, eo habet simpliciores motus magisque uniformes; habebit ergo simplicius et permanentius aevum. Multoque maiori ratione distinguetur aevum animae rationalis ab aevo angelorum, et aevum materiae primae a caeteris omnibus tamquam infimum omnium substantialium. Quantum ergo ad id quod duratio aevi positive dicit in re aeviterna, seu quantum ad fundamentum illius negationis quae indicatur in uniformitate aevi, non dubito quin intercedat specifica diversitas; negatio autem ipsa substantialis variationis dici potest esse eiusdem rationis in omnibus; quid vero de tempore sentiendum sit, infra dicam.

13. Ex quo ulterius addo non solum in diversis substantiis incorruptibilibus multiplicari et diversificari aevum, sed etiam in substantia et accidentibus eius incorruptibilibus; nam de corruptibilibus secus est, ut inferius dicemus. Probatur, quia non est dubium quin in huiusmodi substantiis aliqua sint accidentia incorruptibilia, nimirum, illa quae ex natura rei manant et coniuncta sunt cum essentia rei, vel naturali necessitate illi insunt, et non habent contrarium, neque est ulla naturalis via per quam possint illis privari. Huiusmodi est lux, verbi gratia, in sole, et intellectus in anima vel angelo, et alia huiusmodi. Deinde certum est, sicut haec accidentia habent proprias existentias, ita etiam habere intrinsecas durationes sibi proportionatas, et a suis existentiis minime in re distinctas; ergo in unoquoque ex his accidentibus est duratio distincta a duratione substantiae. Denique, quod illa duratio sit aevum, patet ex ratione aevi superius declarata, quia illa duratio est permanens, et natura sua immutabilis in esse talis entitatis, quamvis et ab alio pendeat, et alioqui habere possit adiunctam variationem, vel in propria operatione, vel saltem in aliis accidentibus eiusdem subiecti; ergo talis duratio vere comprehenditur sub aevo. Erit autem hoc aevum accidentale quoad suam positivam essentiam, magis diversum a substantiali quam unum substantiale ab alio, ut a fortiori constat ex dictis.

Difficultas de duratione visionis beatificae

14. Sed hinc oritur theologica difficultas, nam sequitur vel traditam definitionem aevi non esse completam, vel visionem beatificam durare etiam per aevum. Sequela patet, nam in illa visione est etiam duratio intrinseca, quae licet accidentalis sit, tamen est ita permanens, ut in se nullam variationem ab mtrinseco admittat, etiamsi ab intrinseca causa pendeat; convenit ergo ei tota definitio aevi, ergo vel non est sufficienter tradita, vel illa etiam duratio aevum est. Hoc autem posterius membrum consequentis repugnat receptae sententiae theologorum dicentium visionem beatam mensurari non aevo, sed aeternitate participata, ut patet ex D. Thoma, I, q. 10, a. 5, ad 1, et opuse. 36, c. 1; Caiet. et Capreolo, et aliis thomistis supra citatis. Sed nihilominus Scot., In II, dist. 2, q. 4, et In IV, dist. 49, q. 6, admittit secundam partem illius consequentis, ob rationem factam, qua sententia supposita, cessat difficultas; conceditur enim omnem durationem cui data definitio convenit esse aevum.

15. Et addere possumus has sententias in re non esse contrarias, etsi in nominibus esse videantur, vel quia ipsum aevum aeternitas participata merito dici potest; sic enim August., lib. LXXXIII Quaestionum, q. 23, dicit animam rationalem sua immortalitate participare divinam aeternitatem, solumque Deum esse per se aeternum, alia vero participatione quadam. Vel certe, magisque ad mentem D. Thomae, quia licet illa duratio in communi ratione aevi conveniat, tamen, quia supernaturalis est, et suo modo divini ordinis, per antonomasiam nomen aeternitatis participatae meretur.

Exponitur D. Thomae sententia de unitate aevi

16. Alia obiectio posset fieri contra doctrinam traditam, ex alia D. Thomae, quae videtur omnino contraria, in I, q. 10, a. 6, ubi definit tantum esse unum aevum, quod est in supremo angelo, quem D. Thomas supponit esse unum tantum individuum in specie sua, sicut est unum tempus in primo motu universi, qui est motus caeli. Respondeo D. Thomam ibi considerarse aevum sub ratione primae mensurae, quae in unoquoque genere una est, qua caetera sub illo genere contenta mensurantur. Nos autem imprimis non intelligimus in aevo aliam rationem mensurae, praeter eam quae esse potest in ratione perfectionis, de qua etiam concedimus simpliciter esse unam, quamvis respective in qualibet hierarchia vel ordine angelorum supremus possit dici mensura aliorum, et, inter caelos, empyreum vel primum mobile respectu inferiorum. Immo, sub ea consideratione, etiam aeternitas Dei est mensura omnium aevorum, ut Aegidius posuit, quod est verum de mensura perfectionis, et suprema in toto ordine durationum; loquendo autem de mensura suprema et homogenea intra latitudinem aevi, optime dicitur huiusmodi aevum esse unum tantum et esse in supremo angelo.

17. Verumtamen nos non ita loquimur de eo, sed sub absoluta ratione durationis, nam illa ratio mensurae perfectionis, ut dixi, non habet peculiarem rationem in durationibus aut aevo magis quam in aliis rerum generibus aut perfectionibus. De mensura autem durationis quantum ad permanentiam et modum latitudinis quae concipitur, iam diximus nullum aevum ut sic posse proprie habere rationem mensurae, et ideo neque sub ea ratione potest aevum habere unitatem. Statim vero occurrebat inquirendum, si aevum non potest aevo metiri quoad durationem, qua mensura metiendum sit. Sed hoc explicabitur commodius infra, cum de tempore agemus.

SECTIO VII. UTRUM RES PERMANENTES ET NATURA SUA CORRUPTIBILES PROPRIAM ET INTRINSECAM HABEANT DURATIONEM, ET QUAENAM VEL QUALIS ILLA SIT

Opinio D. Thomae refertur

1. Auctores qui non discernunt has durationes nisi per rationem mensurae negant in his rebus corruptibilibus esse propriam aliquam durationem a tempore distinctam, quoniam hae omnes res tempore mensurantur. In qua sententia videtur esse D. Thomas, I, q. 10, a. 4, ubi ait in solutione ad 3, esse rerum corruptibilium mensurari tempore. Distinguendum vero est, iuxta hanc sententiam, inter res corruptibiles corporales, quae possunt esse tam substantiae quam accidentia, et res corruptibiles spirituales, quae solum esse possunt aliqua accidentia vel motus aut operationes substantiarum immaterialium. Nam, licet hae omnes res dicantur tempore mensurara, non tamen eodem, quia cum hae res sint diversorum ordinum, debent in suis ordinibus habere mensuras proportionatas, neque res superiores debent inferiori subdi mensurae. Et ideo praeter hoc nostrum tempus, quo nos corporalia mensuramus, constituitur aliud spirituale tempus in superioribus motibus angelorum, seu in actibus supremi angeli, in quibus propria est successio aut duratio, qua possunt motus inferiorum angelorum mensurari. Quia vero illi motus et continua successione fieri possunt et discreta, ideo duplex etiam tempus in eis distinguitur, continuum, videlicet, et discretum, quibus suae partes suave instantia propria tribuuntur.

Eadem opinio exponitur et has res permanentes habere propriam durationem ostenditur

2. Sed licet concedamus haec omnia suam habere veritatem, praecise considerando rationem communis aut extrinsecae mensurae, ut in sequentibus explicabimus, non tamen negandum est quin in rebus permanentibus et corruptibilibus, de quibus nunc agimus, sit propria et intrinseca duratio, a qua formaliter durare denominantur. Hoc enim probatum satis relinquitur ex dictis de duratione in communi et de caeteris durationibus, de quibus hactenus egimus, nam ea generaliter ostendunt in omni re hoc ipsum quod est durare esse aliquid rei intrinsecum et absolutum. Immo, necesse est ut hoc supponat illa sententia de extrinseca mensura; nam si tempus mensurat esse rerum corruptibilium, quid in illo mensurat? non quidem perfectionem, quia ex temporis duratione cognosci non potest an esse unius rei sit perfectius quam esse alterius, nec maior duratio in tempore addit rei permanenti maiorem perfectionem, per se loquendo; ergo mensurat tempus huiusmodi esse quantum ad durationem eius, seu (quod idem est) quantum ad permanentiam in actuali exercitio existendi; ergo illa mensura, si est, supponit in his rebus intrinsecam durationem; habent ergo res omnes permanentes etiam corruptibiles suam propriam et intrinsecam durationem, et hoc est veluti primum fundamentum seu principium praesentis quaestionis. Ex quo facile erit definire omnia quae de huiusmodi duratione inquiri possunt, servata proportione ad ea quae de caeteris dicta sunt.

Qualis sit dicta duratio

3. Primo itaque sequitur ex illo principio hanc durationem intrinsecam harum rerum esse permanentem, per se ac proprie loquendo. Probatur primo, quia quale est esse, talis est duratio. Secundo, quia non potest esse successio in duratione, nisi sit in ipso esse. Dices esse harum rerum corruptibilium non esse simpliciter permanens, sed variabile, non solum quia ex esse facile transit in non esse, sed etiam quia ipsummet esse videtur consistere in quadam continua acquisitione et deperditione suarum partium, ut patet inviventibus corruptibilibus, et in qualitatibus quae fere semper in quadam mutatione persistunt. Respondetur primum, ex eo quod illud esse est transmutabile in non esse vel generabile post non esse, solum sequi in hac duratione reperiri successionem quasi discretam respectu oppositi termini, eo modo quo illam explicuimus in aevo, quod non est inconveniens, sed eadem vel maiori ratione necessarium quam in aevo.

4. Esse rerum corruptibilium non semper in fluxu consistit .— Falsum autem est quod esse harum rerum corruptibilium in continua successione aut variatione consistat. Nam imprunis multae sunt res corruptibiles quae diu permanent sine acquisitione vel amissione alicuius partis substantiae suae vel entitatis, ut videre licet in auro et in lapidibus et fere in aliis rebus inanimatis, quae non facile patiuntur vel alterantur a suis contrariis agentibus. Et in accidentibus etiam permanentibus id est manifestum et specialiter in operationibus angelorum id inferius declarabimus. Deinde, licet in viventibus corruptibilibus continua vel fere continua sit amissio et acquisitio alicuius substantialis partis, quod suo etiam modo in igne experimur, tamen substantiale esse harum rerum non consistit in hac successione, sed illa indigent in aliqua actione sua ut per eam se in esse conservent. Tamen nihilominus tota ipsa substantia simpliciter permanens est, et partes illae quae successive acquiruntur, in facto esse permanenter durant, et quae successive corrumpuntur, habuerunt etiam esse permanens, quamvis corruptibile. Habent ergo hae res durationem permanentem, et ex se totam simul, quamvis, quia corruptibiles et partes etiam extensionis habent, ex accidenti contingat quasdam partes corrumpi aliis manentibus, vel etiam novas aggenerari et addi praeexistentibus, quod non mutat naturam et rationem durationis permanentis, nam id est accidentarium, per se autem est ut permaneant et possint esse simul.

5. Duratio rerum permanentium corruptibilium ut differat ab aevo .— Secundo, ex eodem principio colligimus hanc durationem esse diversae rationis ab aevo, prout de illo dictum est sectione praecedenti; nam, licet conveniant in ratione communi indivisibilis, permanentis ac dependentis durationis, differunt essentialiter in modo permanendi. Probatur quia haec duratio ita est permanens, ut sit ab intrinseco defectibilis; ergo differt essentialiter ab aevo, quod ab intrinseco deficere non potest; nam hi duo modi permanendi in esse non minorem habent differentiam in ratione durationis, quam habeant esse corruptibile et incorruptibile in ratione essendi. Sed quaeres quaenam duratio haec sit, cum non sit aeternitas, neque aevum, neque etiam possit esse tempus, cum non sit duratio successiva, sicut est tempus. Respondetur: si de re ipsa inquiritur quid sit, iam explicatum est per definitionem eius; est enim creata duratio permanens, ac defectibilis ab intrinseco. Si vero quaeratur quomodo nominanda sit, non est quaestio magni momenti. Quidam eam aevum appellant, non in proprietate superiori sectione explicata, sed quatenus ea vox ad quamlibet longiorem durationem significandam extenditur. Quod non adeo placet, quia nomen aevi iam est appropriatum ad perfectiorem significationem, et quia haec duratio indifferens est ad longaevam et brevem. Alii putant posse vocari tempus , non quia vere ac intrinsece tempus sit, quia tempore mensuratur, quod etiam est satis improprium. Durandus vera, In II, dist. 2, q. 6, vocat eam instans permanens . Potest etiam vocari duratio rerum corruptibilium . Denique si non habet simplex nomen impositum, sua definitione vel alio termino complexo nominari potest; neque in hoc amplius insistendum est.

6. Tertio, sequitur ex dictis hanc durationem non esse realem mensuram durationis quoad permanentiam et quasi continuationem eius. Hoc admittunt omnes in hac duratione, etiamsi de aevo aliter loquantur. Est tamen eadem ratione probandum, quia haec duratio nec potest esse mensura intrinseca eius rei cuius est duratio, quia neque ab ea distinguitur in re, neque etiam notificat per modum mensurae esse aut durationem eius. Rursus nulla duratio huius ordinis est mensura extrinseca aliarum in praedicta ratione et proprietate, tum quia, cum per se sit indivisibilis quoad permanentiam, non potest per se deservire ad cognitionem ut mensura latitudinis seu per modum extensionis; tum etiam quia haec duratio est ex se indifferens ut plus vel minus duret secundum coexistentiam ad reale tempus; neque inde, per se ac praecise loquendo, eugetur aut minuitur; ergo per se non est apta mensura ut certam cognitionem efficiat de quantitate vel permanentia alterius durationis. Denique, quae in hoc puncto de aevo diximus, communia sunt huic durationi, quia ratio ob quam hae durationes non sunt per se aptae ad mensurandum dicto modo, provenit ex indivisibilitate et permanentia in qua conveniunt, non ex immutabilitate intrinseca in qua differunt. Neque in hoc superest difficultas alicuius momenti, quia iam diximus nos non loqui de mensura perfectionis, quae ita potest attribui alicui durationi perfectissimae in hoc ordine respectu aliarum, sicut potest attribui in quolibet genere perfectissimae speciei.

Quomodo haec duratio multiplicetur

7. Quarto, colligitur ex dictis hanc durationem nullo modo esse unam respectu omnium rerum corruptibilium; quia si non est una in ratione extrinsecae mensurae et durationis, ut sic, non superest modus quo sit una. Multiplicatur ergo haec duratio in singulis rebus durantibus iuxta earum multitudinem, quod etiam facile concluditur ex primo principio posito, quod haec etiam duratio est intrinseca rei duranti, adeo ut in re ab illa non distinguatur. Unde etiam fit ut iuxta varietatem rerum sic durantium, ipsae etiam durationes variae sint, eadem proportione qua idem diximus in aevo. Est ergo haec duratio tum substantiarum, tum etiam accidentium; sed in substantiis semper est materialis, in quo differt ab aevo, quod et immateriale et materiale esse potest. Et ratio est quia substantia corruptibilis non potest esse nisi materialis; incorruptibilis vero, et materialis et immaterialis esse potest. At vero duratio haec †9 prout est in accidentibus, et materialis et immaterialis esse potest; nam non solum materialia accidentia, sed etiam immateriales operationes alioqui permanentes et indivisibiles quoad extensionem durandi, possunt esse ab intrinseco corruptibiles et transmutabiles quoad suum esse. Sic enim operationes liberae angelorum sive elicitive ut opera voluntatis, sive imperative ut opera intellectus, sunt defectibiles et transmutabiles in esse per intrinsecam potentiam et capacitatem suae causae, quae pro sua libertate potest magis vel minus in huiusmodi operatione durare, vel ab una in aliam transire. Loquor autem de operationibus liberis; nam si quae est in angelo operatio omnino necessaria ex intrinseca natura, illa incorruptibilis censenda erit, et consequenter per aevum durare, sicut de cognitione naturali qua angelus se intuetur, probabiliter opinatur D. Thomas, Quodl. V, a. 7. Secus vero est de aliis operationibus ex se transmutabilibus.

De instantibus angelicis et tempore ex eis composito digressio

8. Atque hinc etiam intelligitur quae sint instantia angelica, quae theologi operationibus angelorum tribuunt, uno excepto Scoto, qui illis tribuit durationem aevi, In II, dist. 2, q. 4, quia non satis consideravit differentiam illam durationis ab intrinseco mutabilis vel immutabilis esse essentialem. Non potest ergo duratio illarum operationum liberarum et transmutabilium esse aevum et ideo, ut intelligeretur esse distincta, instans angelicum vocata est. Instans quidem propter indivisibilitatem, et quia non semper permanet, sed transit; angelicum vero, quia non indivisibiliter transit, sicut instans nostri temporis, sed diu permanere potest. Et hinc accepit Durandus ut omnes durationes similes in praedicta communi ratione instantia vocaret. Et haec doctrina de instantibus angelicis est D. Thomae et aliorum, quos statim referam.

9. Quid sit tempus discretum .— Quia vero in his angelorum operationibus quaedam successio reperitur, quatenus angelus ab una intellectione in aliam, vel ab una volitione in aliam transit, ideo ulterius progrediuntur theologi, et inter durationes harum operationum successionem etiam considerant non quidem continuam, cum sit inter res indivisibiles, sed discretam; et durationem illam, quae ex illa successione consurgit, tempus discretum vocant, quod aiunt componi ex dictis instantibus indivisibilibus sibi succedentibus. Quae doctrina sumitur ex D. Thoma, I, q. 10, a. 5, ad 1, et q. 56, a. 3, quam amplectuntur omnes thomistae, et Henric., Quodl. XII, q. 8. De quo tempore putant locutum fuisse August., VIII Genes. ad litter., c. 20, cum dixit movere Deum angelicam creaturam per tempus.

10. Tempusne discretum aliquatn speciem pro prie constituat .— Estque vera haec doctrina quoad rem quam continet. Solum adverto huiusmodi tempus discretum considerandum non esse per modum alicuius entis quod sit per se unum, aut tamquam pertinens ad aliquam speciem quantitatis, ut Henricus supra sentit; in quo merito ab Scoto impugnatur, quia neque illa instantia sunt quantitates continuae, ut ea ratione numerus eorum dicendus sit proprie species quantitatis discretae; neque etiam illa successio est secundum aliquem ordinem per se quem talia instantia inter se habeant, sed solum est ex mutabilitate et voluntate operantis. Item non magis est in hoc tempore aliqua propria ratio mensurae quam in instantibus eius, quia numerus vel multitudo non participant rationem mensurae nisi ratione unitatis, vel per reductionem ad illam. Et praeterea, quia ex hoc tempore angelico non potest sumi ulla certitudo de operationibus alterius angeli, neque quoad numerum earum, nam dum unus angelus, sive superior sive inferior, permanet in una indivisibili operatione, potest alius plurium successionem habere, et e converso; neque etiam quoad permanentiam singularum operationum, propter eamdem causam, scilicet, quia una operatio indivisibilis potest durare in uno angelo per tempus discretum plurium operationum alterius angeli, et e converso; et ipsa instantia, quae in se sunt indivisibilia, sunt indifferentia ad diuturnam vel brevem durationem, et ideo nihil fixum et certum potest in eis sumi ut induant rationem mensurae. Quapropter omnes hae durationes solum in absoluta ratione durationum considerandae sunt, et, secundum eam, proportionem servant ad res durantes, et in eis multiplicantur, ut satis explicatum est. An vero aliquo modo mensurari possint et per quam mensuram, inferius dicemus.

SECTIO VIII. AN DETUR ALIQUA DURATIO PROPRIA RERUM SUCCESSIVARUM, QUAE SUCCESSIVA ETIAM SIT ET TEMPUS APPELLETUR

1. Supponimus ex dictis in fine sectionis praecedentis hic iam non esse sermonem de successione discreta, nam et ibi satis est obiter explicata, et in re non habet peculiarem rationem durationis, et in ratione durationis nihil peculiare addit ultra instantia ex quibus constat, praeter multiplicationem et successionem unius durationis indivisibilis post aliam, quae est per accidens, nam per se non ordinatur ad compositionem unius durationis, neque singulae ex illis durationibus indivisibilibus natura sua sunt partes alicuius integrae aut totalis durationis. Agimus ergo de duratione habente continuam successionem, de qua philosophi disputant cum Arist., In IV Phys., eo quod tempus physicum motum consequi videatur; tamen sicut ratio motus et successionis continuae abstractior est quam corporalis motus, ut in superioribus tactum est, ita haec successiva duratio ex se abstractior est, nam in rebus etiam materia carentibus inveniri potest, ut patebit, et ideo exacta eius consideratio ad metaphysicam etiam considerationem spectat.

2. Possumus ergo de hac duratione dupliciter tractare. Primo, secundum realem eius essentiam aut species; vel secundum quod in ea consideratur aliqua ratio mensurae, quae licet essentialis non sit, ut supra in communi probatum est, tamen non est dubium quin sit aliquo modo proprietas eius, sive in re ipsa, sive in ordine ad rationem, et aut active aut passive sumpta, ut postea declarabitur; prius enim de priori consideratione dicemus, quae magis propria est praesentis instituti.

Tempus esse ostenditur

3. Primo igitur certum est dari in rebus huiusmodi realem durationem successivam, quam nunc sub hac generali ratione tempus continuum appellemus, quamvis haec vox iuxta communem usum etiam specialem significationem habere videatur, ut dicemus. Hanc igitur assertionem omnes philosophi tamquam per se notam supponunt; nam communis vox et sensus hominum est dari tempus in rebus; cui consensioni favent illa Scripturae verba, Genes., 1: Ut sint in tempora, et dies, et annos . Quamquam enim ex his non probetur in tempore, de quo ibi est sermo et de quo homines communiter loquuntur, quove ad mensurandas suas actiones utuntur, nihil rationis includi, probatur tamen esse in rebus durationem realem successivam, quae ad illud munus mensurandi potest assumi, quaeque fundamentum est illius institutionis, quam humana ratio potest efficere. Ratio vero conclusionis est quia omne ens realiter existens et in sua existentia permanens habet aliquam realem durationem sibi proportionatam, ut patet ex dictis in prima sectione; sed inter entia dantur quaedam successiva, quae ita existunt ut necessario per aliquam moram in suo esse permaneant, nam hoc intrinsece annexum est successioni; ergo est in huiusmodi rebus duratio realis illis proportionata. Sicut ergo esse rei successivae non ita durat ut idem omnino permaneat in tota mora suae durationis, sed ita ut pars eius post partem adveniat, ita duratio talis esse non habet permanentiam stabilem, sed fluentem, si tamen nomen permanentiae meretur; late tamen loquendo permanet seu durat, quamdiu fluxus eius non cessat aut finitur. Patet consequentia ex generali etiam principio supra posito quod duratio comitatur esse, vel in re potius est idem cum illo. Unde constat quantum discriminis sit inter hanc durationem et alias, de quibus iam egimus; nam aliae habent propriam permanentiam in eodem esse in quo vel ex se sunt, vel ab alio conservantur; haec vero potius nunquam permanet in eodem esse secundum idem, sed continue variatur secundum novas partes, ratione quarum permanere dicitur, quamdiu aliqua pars eius existit seu fit.

Tempus in solo motu reperiri

4. Atque ex hoc principio sequitur huiusmodi durationem esse non posse nisi in motu successivo et continuo, prout aperte sumitur ex Aristotele, V Metaph., c. 13, ubi hac ratione dicit tempus habere extensionem suam a motu; non est autem aliud extensio temporis quam continua eius successio. Et ideo etiam in IV Phys., tempus per motum definit dicens esse numerum motus secundum prius et posterius ; et ita in hoc omnes etiam conveniunt. Et ratio est quia duratio ut sic supponit saltem ordine rationis esse cuius est duratio, et extra illud non reperitur; sed in rerum natura nullum est ens successivum quod supponi possit ad durationem successivam, nisi motus; ergo haec duratio non potest esse nisi motus. Maior constat ex prima sectione, et minor est nota philosophica inductione. Et ratio est quia nihil est per se in continua successione, nisi quatenus est in fieri, per quod non simul, sed paulatim acquirit suum esse; ergo continua successio primo ac per se est tantum in motu. Oportet tamen sub motu comprehendere actionem et passionem; nam hae possunt etiam consistere in successione continua; quia vero hae in re non distinguuntur a motu, sed praecisione mentis, ideo sub motu merito comprehenduntur, et in tantum successionem habent in quantum vel active vel passive pertinent ad actualem emanationem effectus a sua causa; duratio ergo successiva solum in motu continuo successivo reperitur.

5. Dices: praeter motum videntur esse aliquae res quae suum esse habent in continua successione, ut sonus, verbi gratia, vox, impetus, et alia huiusmodi; immo, quoties res fit per motum, non solum est successio in ipso motu, sed etiam in termino qui fit per motum, quatenus partem post partem acquirit. Respondetur qualitates non esse proprie ac per se loquendo transeuntes, sed dependentes a suis causis; tamen, quia interdum pendent a motu ut a causa, vel saltem ut a conditione necessaria ut sint, ideo parum durant et transeunt cum motu. Unde sonus, quamvis ea ratione dici possit facile transiens aut fluens, non tamen habet proprie suum esse in successione consistens, nam revera plures partes eius simul manent et aliquandiu permanent in esse. Et idem clarius constat de impetu. Terminus autem motus, licet paulatim fiat, tamen secundum suum esse totus simul permanet; unde per se ac simpliciter loquendo, neque habet neque requirit intrinsecam successionem; ideoque continua successio in esse soli motui per se primo tribuitur.

Quomodo tempus sit in omni motu

6. Atque hinc ulterius sequitur in omni motu continuo esse intrinsecam et realem durationem successivam, et consequenter, si nomine temporis sola huiusmodi duratio significetur, sequitur non esse unum et idem tempus omnium motuum, sed multiplicari iuxta numerum et multitudinem motuum, et variari etiam iuxta motuum diversitatem. Quo sensu dixerunt multi philosophi tempus non esse unum tantum, sed plura. Cui sententiae consonat D. August., lib. XI Confess., c. 23, dicens: Audivi a quodam homine docto quod solis et lunae ac siderum motus, ipsa sint tempora et anni . Cur enim non potius omnium corporum motus sint tempora? An vero si cessarent caeli lunina, et movereur rota figuli, non esset tempus? Et infra: Nemo ergo mihi dicat caelestium corporum motus esse tempora, quia et cuiusdam voto cum sol stetisset, ut victor Iosue proelium perageret, sol stabat, sed tempus ibat; per suum quippe spatium temporis, quod ei sufficeret, illa pugna gesta atque finita est . Probatur autem assertio eadem ratione et ex eisdem principiis quibus similem probavimus de aevo et de duratione rerum permanentium corruptibilium: nam omnis res quae in suo esse reali habet aliquam permanentiam durat proprie in tali esse, quia durare nihil aliud est quam permanere in esse; sed motus successive permanent in suo esse reali, qualecumque illud sit; ergo durant. Rursus, omnis res quae in esse reali durat, per durationem realem et intrinsecam durat; ergo quaelibet ex his rebus durat per durationem realem sibi intrinsecam; ergo multiplicantur hae durationes iuxta multitudinem earum rerum quae sic durant. Atque hinc ulterius constat, iuxta varietatem motuum continuorum esse varietatem in his durationibus, nam est eadem ratio et proportio.

Variae temporis divisiones

7. Tempus dividitur in corporeum et spirituale .— Et hinc ortum habuit primaria divisio temporis continui, qua etiam theologi utuntur; dividunt enim tempus in materiale et spirituale: materiale est hoc physicum quod in corporalibus motibus consumitur; spirituale vero est quod invenitur in motibus spiritualibus angelorum. Quod non est intelligendum de motibus qui ab angelis effective proveniunt, nam etiam motus corporum effective fieri possunt ab angelis, et in eis est vera actio transiens angeli moventis; tamen duratio eius ad materiale tempus pertinet, quia in se ac formaliter actio et motus materiales sunt, etiamsi extrinsecam causam immaterialem respiciant. Sed intelligendum est de motibus qui in ipsismet angelis existunt; possunt enim etiam illi moveri continue, si velint, localiter proprio motu in eis recepto, ut in sequenti disputatione attingemus, et dum sic moventur, tempus necessario consumunt, quia successio continua non potest intelligi sine tempore. Unde, sicut per illud tempus durat talis motus, ita in se habet intrinsecam durationem spiritualem et successivam, quae tempus immateriale appellatur. Quod etiam tempus cerni potest in quadam mutatione successiva spiritualis intensionis seu augmenti, quod inveniri potest in actibus intellectus vel voluntatis angelicae, quae pro sua libertate potest intensius vel remissius operari cognoscendo vel amando, et ita etiam potest eumdem actum magis ac magis continue intendere, continue etiam adhibendo maiorem conatum suarum virium per voluntatem suam. Quamquam enim hic modus operandi non sit angelo necessarius, nec fortasse multum accommodatus naturae illius, nam facillime potest toto conatu sibi connaturali operari, tamen simpliciter non repugnat subestque angelicae voluntati, quia non plus conatur in his actibus quam vult.

8. Et quoad hoc, eadem est ratio de anima separata. Immo etiam in coniuncta locum habet. Nam, licet multi contendant operationes intellectus et voluntatis animae coniunctae mensurari materiali tempore, propter concomitantiam et dependentiam aliquam a phantasmatibus, de quo postea videbimus, tamen nemo probabiliter sentire potest durationem intrinsecam horum actuum esse materiale tempus, cum ipsimet actus in se et in suo esse immateriales sint et intrinseca duratio ab eorum esse non distinguatur; est ergo illa duratio immaterialis. Unde si actus subito et indivisibiliter fiat et ita permaneat, duratio eius erit indivisibile instans quasi angelicum seu permanens; si vero contingat intensionem talis actus successione continua fieri et augeri, duratio eius sine dubio erit immateriale tempus. Et eadem ratione, si habitus mentis seu animae successive ac continue intendatur, illa spiritualis alteratio (ut sic dicam) intrinsecam durationem spiritualem successivam et continuam includit, quae ad hoc tempus spirituale pertinet; atque proportionali modo in motibus materialibus sive augmentationis, sive alterationis, sive localibus, proprium materiale tempus includitur. Quanta vero sit diversitas inter has durationes, ex diversitate motuum quibus insunt intelligi potest cum proportione ad ea quae de caeteris durationibus diximus; quamdam vero peculiarem differentiam inter successiones harum durationum infra tractabimus.

SECTIO IX. AN TEMPUS IN RE DISTINGUATUR A MOTU

1. Ratione sola tempus a motu distinguitur .— Haec quaestio facile etiam ex dictis definitur. Dicendum est enim tempus non distingui a motu secundum rem, sed tantum secundum rationem, cum fundamento in re. Prior pars probatur ex generali principio, quod duratio in re non distinguitur ab illo esse cuius est duratio; sed tempus est duratio motus; ergo in re non distinguitur ab ipso motu, sed tantum ratione. Neque potest in hoc reddi aliqua specialis ratio ob quam maior distinctio sit inter motum et durationem eius quam inter res alias et durationes earum; quin potius clarius quodammodo apparet non posse haec in motu distingui ex natura rei. Quia omnino inseparabilis est a motu successivo aliqua mora et permanentia in esse; unde ex hoc praecise quod motus sit in rerum natura, etiamsi omnem rem vel modum ex natura rei distinctum ab illo separemus, necessario permanet in esse et consumit aliquam moram; ergo, cum tempus nihil aliud sit quam mora ipsius motus, fieri non potest ut ex natura rei distinguantur. Neque ab hoc discordat definitio temporis ab Aristotele data, quod sit numerus motus secundum prius et posterius, id est, quod sit numerus partium motus sibi succedentium secundum prius et posterius; ergo ipsaemet partes motus sunt quae tempus componunt secundum illum existentiae modum quem habent in rerum natura, qui solum est secundum successionem prioris et posterioris; nam hoc ipso efficiunt moram et permanentiam in esse ipsius motus; ergo et tempus ipsum non distinguitur in re ab hoc motu.

2. Secunda vero pars de distinctione rationis ab omnibus admittitur, habetque fundamentum non solum in Aristotele, sed etiam in communi modo loquendi. Omnes enim de motu et tempore ut de diversis loquuntur, et non putant illas voces esse synonymas. Unde Aug., XI Confes., c. 24: Iubes , inquit, ut approbem, si quis dicat tempus esse motum corporis? non iubes, nam corpus nullum nisi in tempore moved audio ; et in fine concludit: Non est ergo tempus corporis motus . Ratione item probari potest, quia motus formaliter ac praecise solum dicit viam ad terminum; tempus autem dicit moram seu permanentiam in esse, quam necessario habet talis motus; ergo distinguuntur haec saltem secundum rationem.

Difficultas praecipua circa distinctionem motus et temporis

3. Sed contra hoc est communis et non facilis obiectio in superioribus tacta, quia in eodem motu potest esse maius et minus tempus, et e converso in duplo maiori motu potest esse aequale tempus: ergo distinguuntur plusquam ratione. Probatur consequentia, quia omnis separatio in re est certum indicium alicuius distinctionis in re ipsa, ut patet ex dictis supra, disp. VII; haec autem est aliqua separatio in re, nam, licet a motu non possit absolute separari tempus, potest tamen separari quodlibet tempus signatum, quod sufficit ad signum distinctionis. Sicut etiam non potest corpus conservari sine omni ubi ; quia tamen separari potest a quolibet ubi signato, sufficiens argumentum est distinctionis ex natura rei. Quod vero ita sit in praesenti, declaratur probando antecedens. Nam, si primum mobile duplo maiori velocitate moveretur, circulatio integra solis aequalis motus esset ac nunc est, nam esset integer transitus aequalis mobilis per aequale spatium; tempus autem eius non esset idem quod nunc est; nunc enim est tempus integrae diei, tunc autem solum esset semidiei, et ita potest tempus in eodem motu in infinitum diminui, sicut potest idem motus in infinitum velocior fieri. Et e converso, si sol tardius moveretur, posset duos, verbi gratia, integros dies in una circulatione consumere, et tunc motus esset aequalis ei qui nunc est in uno die; tempus autem esset duplo maius; ergo est in re aliquid distinctum a motu, quandoquidem eidem motui fit additio vel diminutio temporis.

Prima responsio

4. Respondetur primo aliud esse in aliquo motu esse plus vel minus durationis realis, aliud vero quod motus ipse plus vel minus duret, secundum coexistentiam ad aliud tempus extrinsecum, aut verum, aut conceptum seu imaginarium. Sicut enim eadem duratio permanens, quae in se non crescit aut minuitur realiter, denominatur magis vel minus durare per coexistentiam aut comparationem ad tempus reale vel imaginarium, et inde non colligitur distinctio in re inter durationem illam, vel secundum se consideratam, vel ut maiorem aut minorem, et illud esse cuius est duratio, quia totum ipsum esse permanet cum illa duratione, ita proportionali modo censendum est contingere in duratione successiva. Nam in eodem motu, verbi gratia, unius circulationis caeli, eadem est realis duratio, quia idem est reale esse talis motus, et consequenter eadem est realis permanentia eius, quamquam tota illa duratio per comparationem ad extrinsecum tempus, vel ad successionem imaginariam, magis vel minus durare posset iuxta velociorem vel tardiorem transitum illius motus.

5. Atque ita ad argumentum negatur in eodem seu aequali motu esse maiorem aut minorem durationem quoad realem entitatem eius, neque id probat argumentum ibi factum ex velocitate vel tarditate motus, sed probat tantum aequalem motum posse magis vel minus durare, quod tamen non provenit ex eo quod habet plures vel maiores partes durationis, sed ex eo quod illas partes habet magis aut minus transeuntes (ut ita dicam), vel magis et minus quasi compressas et coniunctas, quod provenit ex velocitate motus. Quod ita declaro, quia motus ille dicitur aequalis qui habet aequales partes correspondentes partibus spatii; sed nulla est ibi pars motus quae non habeat partem durationis aeque distinctam a partiali duratione alterius partis, ac est distincta una pars motus ab alia; ergo sunt in eo motu tot partes durationis quot sunt partes motus, et aequales quoad entitatem; ergo, sicut ille motus dicitur semper aequalis propter eam causam, ita duratio erit semper aequalis quoad entitatem seu realitatem durationis. Ac deinde, sicut ille motus, quamvis sit aequalis, dicitur tardior vel velocior propter diversum modum transitus aut extensionis quam habet per spatium, ita illa duratio, licet in re sit eadem vel aequalis, dicitur magis vel minus durare propter maiorem motus velocitatem et minorem partium extensionem in comparatione ad successionem imaginariam.

Secunda responsio

6. Secundo, ut hoc amplius declaretur, respondetur motum tardum et velocem per idem spatium, licet dicantur aequales, tamen in re ipsa habere modum aliquem essendi distinctum ex natura rei; nam motum esse velocem aliquis modus realis est, quia quod motus sit velox nec per rationem finitur, nec est extrinseca denominatio, sed intrinsece convenit ipsi motui; est ergo realis modus eius; unde non est dubium quin motus tardus et velox saltem quoad hos diversos modos in re ipsa distinguantur. Quamquam incertum est an in motu veloci motus ipse quoad suam substantiam distimuatur in re a sua velocitate tamquam a modo ex natura rei distincto, et si niliter motus tardus a sua tarditate, an vero illi duo motus inter se sint distincti, absque distinctione quae in singulis inveniatur inter substantiam motus et modum velocitatis vel tarditatis. Ita ut motus velox non sit in re quid compositum ex motu et modo motus, sed sit simplex quidam motus per seipsum sic factus, et consequenter motus tardus et velox distinguatur semper ut duo motus distincti saltem numero, non ut unus et idem habens diversos modos. Et est quidem probabile se habere hoc posteriori modo, quia motus ipse, cum solum sit quaedam via aut dependentia, est tantum modus quid ipsius termini, ut in superioribus visum est; et ideo non videtur hoc vel illo modo fieri per alium modum distinctum, sed quia ipsemet seipso aliter fit. Nam sicut actio fit seipsa, ita modus modificatur seipso, et ideo, sicut variata habitudine actionis necessario variatur actio, ita variato modo ipsius motus, necessario variatur motus, saltem secundum numerum.

7. Si hoc ergo supponamus, dicendum consequenter est durationem seu tempus non consequi motum absolute, sed motum prout in re factum, scilicet, ad motum sic velocem in tanto spatio consequi tantum durationis seu temporis, neque in ea duratione esse posse varietatem, nisi sit in ipso motu. Unde fit non recte inferri maiorem distinctionem inter motum et tempus quam sit inter motum absolute et motum velocem vel tardum; solum enim distinguitur tamquam quid indifferens et abstractum per rationem. Tamen in re in motu veloci vel tardo non distinguitur ratio motus a tali motu et consequenter nec duratio inclusa in quolibet eorum ab eo distinguitur. Sicut autem motus velox et tardus inter se in re distinguuntur, ita mirum non est quod habeant etiam tempora seu durationes distinctas, quarum una possit dici maior alia, non propter maiorem realitatem, sed propter diversum modum essendi, sicut unus motus dicitur velocior alio, non propter maiorem realitatem, sed propter diversum essendi modum. Atque ita fit ut unusquisque motus ad suam durationem comparatus, vel e converso unumquodque tempus ad suum motum, non habeant in re distinctionem.

8. Quod si quis velit defendere in motu veloci (et idem est proportionaliter de tardo) motum et velocitatem esse duo ex natura rei distincta, quae inter se comparantur tamquam substantia et modus, quod etiam est probabile, eodem proportione loqui poterit de tempore. Unde etiam hoc modo, si formaliter comparantur tempus et motus, non invenientur in re ipsa distincta. Sicut enim in quantitate permanente distinguuntur quantitas ipsa et densitas eius tamquam res et modus, ita proportionali modo intelligi potest velocitas se habere ad motum; est enim veluti quaedam compressio et condensatio partium eius. Iuxta hanc vero dicendi rationem, eodem modo distingui potest duratio motus et partium eius a duratione modali ipsius velocitatis. Diximus enim supra in unaquaque re esse propriam durationem illi proportionatam et in modis rerum, eo modo quo existentiam habent, esse etiam durationes proprias; si ergo velocitas est modus ex natura rei distinctus a motu, habebit suam durationem propriam, codeen modo distinctam a duratione motus. Immo, sicut velocitas est modus ipsius motus, ita duratio

velocitatis est modus durationis motus, nam per eam formaliter fit ut partes durationis quae sunt in motu sint inter se eodem modo affectae et veluti magis coniunctae et compressae, sicut sunt partes velocis motus.

9. Quocirca, si nomine temporis significetur tantum duratio motus, praescindendo a modo, clarum est non magis distingui in re tempus a motu quam in aliis rebus distinguatur duratio ab existentia. Clarum item est huiusmodi durationem in aequali motu semper esse aequalem, ut probat illud argumentum, quia tot sunt partes durationis quot sunt partes motus, quia nulla est pars motus quae intrinsecam durationem non habeat. Si autem nomine temporis non significetur duratio motus absolute, sed duratio tali modo affecta, scilicet, illo modo qui vel in velocitate consistit vel secundum rationem ex illa consequitur, sic non est comparandum tempus cum motu praecise sumpto, sed cum motu ut affecto etiam modo suo, id est, ut veloci vel tardo, quandoquidem ipsa duratio non habet talem modum nisi ex tali modo ipsius motus. Atque hoc modo facta comparatione, manifestum etiam est tempus et motum in re non distingui neque esse inaequalia. Quod si quis contendat nomine temporis solum significari aut velocitatem ipsam vel tarditatem motus, aut durationem tali modo affectam, et ideo distingui ex natura rei a motu secundum se sumpto, faciet solum quaestionem de nomine et praeterea non loquetur iuxta usitatum morem loquendi, tum quia nemo unquam velocitatem motus appellavit durationem motus aut tempus, tum etiam quia, sicut motus dicitur velox vel tardus, ita tempus eiusdem motus dicitur longum aut breve. Est ergo quoad haec eadem ratio et proportio inter motum et tempus, si convenienti proportione fiat comparatio.

Secunda difficultas de productione eiusdem temporis

10. Sed occurrit statim secunda obiectio.Nam Deus non potest idem numero tempus reproducere; potest tamen reproducere eumdem numero motum; ergo distinguuntur motus et tempus plus quam ratione. Consequentia est clara ex principio supra posito; minor vero a nobis supra coneessa est, quia non est maior implicatio contradictionis in reiteranda eadem numero actione quam in reproducendo eodem numero termino, neque etiam est maior repugnantia in reiteranda eadem numero actione successiva quam instantanea. Maior autem probatur etiam ex communi axiomate, quod ad praeteritum non est potentia; tempus ergo quod iam semel fuit non potest non fuisse; ergo non potest iterum iam esse praesens, quia haec duo simul repugnant. Et confirmatur, quia impossibile est ut Deus faciat quin dies praeteritus et praesens sint duo dies; ergo non potest facere ut dies heri praeteritus hodie iterum sit; alias iam dies hesternus et hodiernus unus tantum esset.

Prima responsio reiicitur

11. Propter hanc difficultatem dicunt aliqui implicare contradictionem ut idem numero motus qui praecessit, iterum per divinam potentiam fiat, sicut implicat iterum fieri idem numero tempus; nam unum ex altero sequitur, non solum propter identitatem, sed etiam quia, teste Aristotele in V Phys., unitas numerica motus sumitur inter alia ex unitate temporis.

12. Verumtamen, ut alibi tetigi, nullam sufficientem rationem hactenus vidi ob quam negandum sit posse Deus eumdem numero motum qui praecessit reproducere. Nam potest eamdem indivisibilem actionem bis ponere in rerum natura; nam, sicut potest eam per horam continuam conservare, ita etiam potest eam interrumpere et iterum in rerum natura ponere; ergo et eamdem successivam actionem potest bis ponere in rerum natura, si alioqui circa eumdem terminum et per idem spatium fiat; nulla enimsufficiens ratio differentiae assignari potest. Et declaratur praeterea, nam si Deus annihilet corpus existens in hoc loco, potest illud producere cum eodem numero ubi; quae est enim in hoc maior repugnantia quam in reproducendo illo corpore cum eadem numero albedine vel aliis accidentibus? Suppono enim reproducere illud replendo idem spatium imaginarium in quo antea erat. Si ergo Deus potest in eodem corpore reproducere idem numero ubi, poterit etiam reproducere eumdem numero motum, ad idem ubi tendentem per idem spatium. Adde in motu alterationis naturaliter fieri posse ut actio intensionis quae successive fit, simul tota perseveret conservando terminum factum, ut in illuminatione patet, et in superioribus declaratum est; ergo multo manis posset Deus supernaturali virtute illam actionem, etiamsi iam transisset, reproducere, vel cum simili successione vel simul totam, pro sua voluntate.

13. Denique ratio illa sumpta ex unitate temporis, vel nihil nrobat, vel petit principium. Nam cum dicitur motum habere unitatem numericam ex unitate temporis, vel intelligitur de tempore extrinseco, in quo tamquam in extrinseca mensura fit motus, de quo notissimum locutus est Aristoteles; vel intelligitur de tempore intrinseco, de quo nunc agimus. In priori sensu, esto admittamus unitatem illius temporis esse necessariam conditionem ad unitatem motus prout fit ab agente naturali, tamen respectu divinae potentiae nulla est talis dependentia, quia ab illo extrinseco tempore non sumitur individuatio intrinseca motus, sed ad summum esse potest conditio extrinseca, a qua non pendet infinita virtus Dei, quae est supra omne tempus. Si vero sit sermo de tempore intrinseco, sic petitur principium; nam eadem est controversia de tali tempore quae de ipso motu et in rigore falsum est motum individuari ex hoc tempore, quia, ut sunt idem, unum non individuatur ex alio; ut vero ratione distinguuntur, potius tempus individuatur ex motu, in quo esse censetur suo modo, ut in proximo subiecto.

Vera responsio

14. Idem numero tempus potest a Deo reproduci .— Ad praeteritum non esse potentiam, qualiter intelligendum. — Concedo igitur posse Deum reproducere eumdem numero motum successive et conseauenter etiam concedo posse reproducere idem numero tempus quod praeteriit, tum propter identitatem, tum etiam pronter pnritatem rationis. Neque contra hoc obstat illud principium, ad praeteritum non est potentia; nam, licct Deus reproducat tempus praeteritum, non faciet ut quod fuit non fuerit, in quo sensu illud axioma profertur; sed faceret ut quod semel fuit, iterum sit, quod non est contra illud axioma, immo hoc ipsum fit in reproductione rei permanentis. Neque etiam repugnat quod tempus iam praeteritum nunc sit praesens, eo, scilicet, modo quo tempus potest esse praesens retione instantis; idem enim instans quod praeteriit, potest nunc esse praesens, et easdem partes continuare. Sed in hoc cavenda est aequivocatio et sophistica deceptio, nam tempus praeteritum dicit duo, scilicet, tempus ipsum et praeteritionem, quae constituitur per negationem existentiae rei quae aliquando fuit. Cum ergo dicitur tempus praeteritum iterum fieri prsesens, non est excogitandum quod illud tempus quasi retrocedat et desinat esse sub priori negatione praeteriti et fiat praesens; nam illud involvit repugnantiam, ut dictum est; sed idem tempus quod semel fuit et sic semper manet praeteritum, iterum in rerum natura constituitur et sic fit praesens. Quod vero dicitur hesternum et hodiernum diem necessario esse duos dies, naturaliter quidem verum est; supernaturaliter autem dico esse posse unum et eumdem diem bis repetitum; nam, sicut quantitas pedalis naturaliter non potest loco adaequari quantitati bipedali, supernaturaliter autem potest si bis in loco ponatur, ut alibi latius tractavi, ita idem numero motus naturaliter non potest duplam durationem explere; si autem bis repetatur in rerum natura, id fieri poterit sine repugnantia.

15. Ut autem hoc melius comprehendatur, distinguendum est inter illud intervallum seu spatium imaginarium successivum quod mente concipimus tamquam necessario fluens ex aeternitate et realem durationem motus, quae verum ac reale tempus appellatur. Haec rursus realis duratio dupliciter potest considerari: uno modo, absolute secundum solam suam realitatem; alio modo, ut coexistens et quasi replens (ut ita dicam) quamdam partem illius imaginariae successionis, cui coexistere concipitur. Nam, sicut in corporibus concipimus quoddam spatium permanens, cuius aliquam partem replet quodlibet corpus in loco existens, ita in successione temporum concipimus quoddam spatium fluens et successivum, cuius aliquam partem replet omnis motus realiter fluens; quod si fuisset motus ab aeterno, intelligeretur ut replens totum illud spatium eique coexistens. Igitur, si realis duratio motus apprehendatur ut coexistens tali parti illius successionis imaginariae quae praeteriit, et ut sic appelletur tempus praeteritum, impossibile est ut sub ea connotatione et rationis apprehensione iterum producatur, non quidem ex parte sua, sed ex parte alterius extremi. Et ratio est quia illud spatium imaginarium fluens concipitur ut omnino necessarium et immutabile in suo fluxu; et ideo pars eius quae concipitur ut semel praeterita non potest concipi ut iterabilis; nam illud spatium, cum concipiatur ut omnino necesarium et non causatum, etiam concipi debet ut habens intrinsecam neccessitatem in fluxu et ordine suarum partium, ac proinde, quae semel praeteriit, non potest concipi ut iterum rediens. Ex quo fit ut pars realis temporis, quae semel coextitit parti praeteritae illius successionis imaginariae, non possit iterum ei coexistere. Et ideo tempus praeteritum sub hoc conceptu coexistentis seu replentis talem partem spatii successive imaginarii, non potest redire.

16. At vero ipsa duratio realis praeteriti motus, quae etiam fuit praeteritum tempus, potest iterum fieri ut coexistens alteri parti illius imaginariae successionis. Et quia duratio ut coexistens maiori vel minori parti illius successionis imaginariae concipitur a nobis ut maior vel minor, etiamsi in se realiter non sit maior vel minor, ut clare patet in indivisibilibus durationibus, ideo etiam eadem duratio eiusdem motus si bis extendatur seu extendi concipiatur per duas partes illius successionis imaginariae, etiam concipitur ut maior duratio seu ut aequivalens duobus, verbi gratia, aut tribus diebus, etiam si in se non sit realiter maior aut distincta secundum partes, sed eadem iterum. Neque quoad hoc invenio maiorem repugnantiam in successivis durationibus quam in permanentibus. Et sane, quandocumque loquimur de tempore praeterito ut irrecuperabili, seu quod iterum redire non potest, vel apprehendimus illam continuam imaginariam successionem omnino neccessariam et immutabilem, vel, si simul concipimus aliquam realem durationem aut circulationem caeli, apprehendimus illam ut existentem in tali parte illius successivi intervalli, quae neque antea fuisse, nec postea esse iterum potest. Atque ita videtur locutus Augustinus dicto c. 23, lib. XI Confess. Nam cum dixisset, cessante motu caeli, pugnam Iosue actam esse per suum spatium temporis quod ei sufficeret, concludit dicens: Video igitur tempus quamdam esse distensionem ; et Damascenus, lib. II, c. 1, mentionem facit illius successionis imaginariae, quam vocat velut temporalem motum , ac spatium, quod (ait) una protenditur cum rebus aeternis . Unde fit etiam protendi cum reali tempore. Et eiusdem spatii meminit Nazianz., oras. 35, circa principium, et 38, circa medium, quod aevum appellat, quia ut perpetuum concipitur.

17. Obiectioni satisfit .— Sed dicet tandem aliquis: non potest corpus per idem numero ubi esse praesens seu replens duas diversas partes spatii localis imaginarii, sed hoc ipso quod intelligimus corpus mutare habitudinem ad locale spatium, intelligimus mutari ipsum ubi ; et si poneretur idem corpus in duobus locis, et consequenter in duabus partibus spatii imaginarii, necessario haberet duo distincta ubi , quae omnia suppono ex dicendis disputatione sequenti; ergo simili modo non potest idem motus per eamdem numero durationem esse praesens diversis partibus intervalli imaginarii successivi; ergo, hoc ipso quod intelligitur motus fieri ut coexistens diversis partibus illius successionis, intelligitur ut habens durationes distinctas.

18. Respondetur negando consequentiam, et huius ratio iam constat ex dictis supra de permanente duratione. Nam spatium locale concipitur ut permanens et immutabile, et ideo corpus non intelligitur fieri praesens diversis partibus eius nisi per sui mutationem, et consequenter per acquisitionem alicuius loci seu modi essendi. At vero spatium temporale apprehenditur et concipitur ut transiens et successivum, et ideo ut intelligatur idem motus coexistens diversis partibus illius successionis imaginariae, non est necesse ut distinctos modos reales aut durationes in se habeat, sed solum ut iterum atque iterum fiat, acciditque illi quod coexistat huic vel illi parti imaginariae successionis. Nulla ergo ex parte repugnat eumdem motum successivum reproduci, neque magis id repugnat tempori, si secundum se ac realiter consideretur. Quod vero illi repugnet, ut concepto in coexistentia ad talem partem imaginariae successionis, solum addit quamdam denominationem rationis nostrae. Unde non licet inde colligere distinctionem in re inter tempus et motum, cum totum illud sit rationis opus, idemque poterit dici de motu, si ut eodem modo coexistens concipiatur ac nominetur.

Tertia difficultas de natura entis successivi

19. Tertia obiectio seu difficultas obscura superest circa hanc durationem successivam, quia impossibile videtur esse in rerum natura talem modum durationis, quia partes eius ex quibus componi dicitur, nunquam habent reale esse, quia solum sunt vel praeteritae vel futurae; quae autem sunt praeteritae, iam non sunt et quae sunt futurae, nondum sunt; ergo partes temporis nunquam sunt. Nam partes praesentes nullae sunt, quia nullae simul existunt; sed quod est praesens, solum est indivisibile instans, omnibus carens partibus omnique extensione; alioqui, vel quantum ad illas partes non esset illa duratio successiva, vel iam in illa extensione quaedam partes essent praeteritae, quaedam futurae. Ergo partes temporis nunquam sunt partes existentes; ergo neque sunt partes reales; ergo neque huiusmodi duratio realis est. Atque hinc nascitur alia difficultas, quia intelligi non potest quomodo possint partes temporis esse praeteritae quae nunquam fuerunt praesentes; qua enim via (ut sic dicam) transierunt? Et eadem ratione nullae partes erunt futurae; dicit enim futurum habitudinem ad praesens; futurum enim dicitur quod aliquando erit praesens.

Responsio

20. Res successivae an solum ratione unius momenti existant .— Haec difficultas eadem est in motu successivo, quatenus talis est, quia in illo etiam nulla pars est tota simul praesens, alioqui iam non esset successiva secundum se totam; unde, licet haec difficultas per se obscura sit, tamen, quod ad praesens attinet, potius confirmat identitatem temporis cum motu; nam inde est quod eumdem modum existentiae vel compositionis partium habeat tempus quem habet successivus motus. Respondetur ergo durationem esse proportionatam rei quae durat; quia ergo tempus est duratio motus, ideo successivam et transeuntem existentiam habet, sicut ipse motus. Ad difficultatem autem tactam responsio communis motui et tempori esse solet res successivas nunquam existere actu nisi ratione unius momenti, idque satis esse ut partes earum dicantur existere et esse praesentes, quia ad unum instans praesens copulantur, vel praeteritae, quia ratione alicuius praeteriti instantis aliquando praesentes fuerunt, vel futurae propter proportionalem rationem. Sic Seneca, lib. VI Natural. quaest., fere in ultimis verbis: Fluit (inquit) tempus et avidissimos sui deserit, nec quod futurum est, meum est, nec quod fuit. In puncto fugientis temporis pendeo . Et D. Augustinus, XI Confess., c. 15: Si quid intelligitur temporis, quod in nullas iam vel in minutissimas momentorum partes dividi possit, id solum est quod praesens dicatur, quod tamen ita raptim a futuro in praeteritum transvolat, ut nulla morula extendatur; nam si extenditur, dividitur in praeteritum et futurum; praesens autem nullum habet spatium.

21. Atque hinc aliqui affirmant tempus nihil aliud esse nisi unum instans fluens, quod non est ita intelligendum ac si vere et realiter in tempore esset huiusmodi instans fluens, tum quia cum vera ratione instantis repugnat realis fluxus et successio, tum etiam quia, hoc ipso quod instans intelligitur fluere, intelligitur transire et perire et alia instantia advenire. Sed sicut mathematici declarant lineam per fluxum puncti, quamvis nullum sit punctus vere fluens, sed imaginatione cogitatur ad declarandam dimensionem lineae, ita successio temporis declaratur ad instar instantis fluentis, ut intelligatur in tempore nunquam esse aliquid totum simul, nisi instans per cuius fluxum successio temporis declaratur.

22. Mens auctoris .— Quamvis autem in fluxu temporis nihil unquam totum simul existat nisi instans, non propterea existimandum est consistere tempus in sola instantium successione, ita ut uno transeunte succedat aliud immediate, et post illud aliud et sic de caeteris, quamquam si hoc verum esset, clarius expediretur difficultas tacta; nam si partes temporis solum essent instantia, vel ex instantibus compositae, facile intelligeretur partes illas transire mediis instantibus praesentibus sibique succedentibus. Sed illud nulla ratione verum esse potest, quia non magis potest tempus ex indivisibilibus constare, quam motus; nec motus magis quam magnitudo vel latitudo spatii, a qua habet extensionem; unde haec inter se proportionem servant. Constat autem ex solis indivisibilibus non posse excrescere magnitudinem, ut in superioribus tactum est, et latius in Physicis probatur. Ita ergo existit tempus mediis instantibus, ut vere ac realiter fluant partes eius indivisibiles et post quodlibet instans pars sequatur et in qualibet parte sint instantia et inter quaelibet instantia sit pars fluens. Quocirca, ut recte notavit Durand., In II, dist. 2, q. 4, n. 14, non est intelligendum tempus ita dici existere per instans, ut partes eius non habeant realem existentiam nisi existentiam instantis; alioqui nihil esset reale in tempore nisi instans. Dicitur ergo tempus existere ratione instantis, quantum ad id quod in eo concipitur tamquam simul totum existens; sic enim verum est denominari tempus existens ab instanti praesenti; tamen adaequate et intrinsece tempus est existens per suas partes existentes, non quidem simul, sed successive vel in transitu, qui est modus existendi talium rerum. Unde tales partes non dicuntur reales praecise quatenus praeteritae, quae iam non sunt, nec solum quatenus futurae, quae nondum sunt, sed quatenus transeuntes sunt. Quomodo dixit August., XI de Civit., c. 26: Tempus metior, scio, sed non metior futurum, quia nondum est; non metior praesens (scilicet instans), quia nullo spatio tenditur; non metior praeteritum quia iam non est. Quid ergo metior? an praetereuntia tempora, non praeterita? Nec refert quod partes temporis, dum transeunt, non sint factae; satis enim est quod actu fiant, quia esse successivorum est fieri, ut recte dixit Averroes, III Phys., comm. 57; et D. Thom., In II, dist. 1, q. 1, a. 2. Atque haec responsio et doctrina communis est et vera, sed eam latius exponere pertinet ad philosophos in lib. III et IV Phys., qui etiam in VI magis ex professo disputant de natura entium succesivorum et modo compositionis eorum.

23. Iuxta hanc vero doctrinam formaliter respondendum est ad difficultatem tactam, primo, ens successivum ut sit, quatenus ens positivum est, non componi ex partibus quae non sunt, quatenus non sunt, sed quatenus realiter fiunt et transeunt; vel, e converso, quatenus illae partes considerantur aut iam non existentes, aut nondum factae, ut sic ens successivum quod ex eis componitur, non esse omnino positivum ens, sed aliquam negationem in suo conceptu includere, nimirum, ut non sit totum simul et praesertim quod aliquid eius agendum supersit.

24. Secundo dicitur hanc negationem per se ac formaliter magis requiri ex parte futuri quam ex parte praeteriti. Itaque in ente successivo per se est ut quaelibet pars eius fiat post aliam, ita ut nullam possimus assignare quae tota simul facta sit, sed qualibet signata, alia prior sit facta; et ita Aristoteles definivit tempus esse numerum motus secundum prius et posterius. Ex quo ordine partium intrinsece sequitur ut quamdiu res successive durat, aliquid eius supersit agendum; nam si nihil superesset, iam tota successio esset finita; illud autem quod agendum superest, intrinsece includit non esse factum, et consequenter ut nondum sit; est ergo haec negatio intrinsece necessaria ex parte futuri. At vero ex parte praeteriti solum est per se necessarium quod ante quamlibet partem signatam aliqua prior pars antecesserit seu facta sit; quod vero illa pars quae antecessit iam non sit, hoc non ita intrinsece includitur in ratione successionis, quia licet fingamus totam illam actionem quae paulatim fit permanere in esse secundum omnes partes paulatim factas, nihilominus fuisset vera successio in ipsa actione. Et ratio est quia, ut quaelibet pars sit prior, satis est quod prius fuerit effecta, etiamsi non statim transierit ac esse desierit; et ideo haec negatio existendi non ita intrinsece includitur aut requiritur in parte iam facta, quae praeterita dicitur, sicut in futura. Unde etiam in superiori disputatione dicebamus in intensione qualitatum dari successivam mutationem in ipsa prima effectione intensionis (ut sic dicam), quae per modum conservationis potest postea tota simul manere, quia partes illius actionis quae successive fiunt non semper transeunt secundum suum esse reale, sed permanere interdum possunt per modum conservationis. Quod si hoc verum est, optime ex eo declaratur partes realis successionis, etiamsi successive fiant, veram et realem existentiam habere, quandoquidem secundum illam possunt aliquando simul manere, si necesse sit, vel si aliunde non sit repugnantia.

25. Dices hinc sequi etiam partes temporis, licct successive fiant, posse, prout fiunt, non statim transire, sed permanere, quod inauditum est; perinde enim est ac si diceretur totum tempus praeteritum nunc simul posse esse. Respondetur negando consequentiam, formaliter loquendo de tempore ut tempus est; nam formaliter consistit in priori et posteriori ut sic, quae numerantur vel numerari possunt in motu, ut ex definitione Aristotelis patet; unde hoc ipso quod cessat vel transit ratio prioris vel posterioris, cessat ratio temporis. Nihilominus tamen, si verum est partes eiusdem actionis, quae successive fiunt, posse simul conservari, etiam est verum realem durationem illarum partium, quae successive facta est, totam simul permanere posse; sed dum sic permanet, iam non habet rationem temporis, sed unius instantis, sicut illa actio vel mutatio iam non habet rationem motus successivi, sed actionis vel conservationis instantaneae. Atque ita semper servatur proportio inter motum et tempus, magisque declaratur identitas eorum secundum rem.

26. Tertio tandem dicendum est ad ultimam partem propositae difficultatis, fluxum temporis et cuiuscumque rei successivae fieri per praesens et praeteritum; quod autem dicitur praesens, si intelligatur totum simul, solum est instans. Tamen, quia post quodlibet instans immediate fit pars, illa etiam dici potest esse praesens, non quia sit tota simul, sed quia illa est quae actu et immediate fit; tamen, sicut nulla pars determinata est immediata instanti secundum se totam, ita nulla est quae post instans sit tota praesens, si definite sumatur, sed ante quamlibet signatam est alia, quia illa praesentia non simultanea est, sed successiva, cuius haec est natura et compositio, quae a nobis non potest amplius declarari.

SECTIO X. UTRUM RATIO MENSURAE DURATIONIS ALICUI TEMPORI PROPRIE CONVENIAT, ET RESPECTU QUARUM RERUM

1. Hactenus de duratione in communi et in particulari disseruimus, secundum absolutam rationem et essentiam durationis, quam simul ostendimus non consistere ratione mensurae. Quia vero haec ratio mensurae adiungi potest durationi, et secundum eam rationem frequenter nominari et explicari solet durationis ratio, ideo illam etiam declarare necesse est. Oportet autem distinguere rationem mensurae passivae vel activae, prout declaravimus tractando de quantitate. Item distinguenda est mensura perfectionis a mensura quantitativa, seu per modum quantitatis; hic enim non agimus de priori; quia, ut saepe diximus, ille modus mensurae nihil habet peculiare in durationibus, sed communis est omnibus generibus, quatenus primum in unoquoque genere esse potest hoc modo aliorum mensura, ut circa lib. X, c. 2, tactum est. Agimus ergo de mensura durationis, quatenus modo quantitativo seu ad modum quantitatis mensurare potest.

Prima assertio

2. Quod ergo attinet ad mensuram passivam, certum est temporalem durationem esse mensurabilem esse; nam omne id quod est aliquo modo quantum vel extensum, mensurabile est; duratio autem successiva est suo modo quanta et extensa, saltem per accidens, quod satis est ut secundum eam rationem mensurabilis sit, quod satis constat ex superius dictis de quantitate. Et ex ipso usu hoc est etiam manifestum; nihil enim est frequentius quam actiones nostras tempore mensurari; maxime autem mensuramus in illis durationes earum; sunt ergo omnes huiusmodi durationes ex se mensurabiles; eadem enim est ratio de omnibus similibus. An vero eadem ratio sit de permanentibus seu indivisibilibus durationibus, dicemus inferius. Prius enim inquirendum est qua mensura sint mensurabiles huiusmodi durationes.

Secunda assertio

3. Tempus non est mensura motus cuius est duratio .— In qua re illud etiam certum nobis est, nullam durationem successivam esse mensuram illius motus cuius est duratio, sed eo modo quo duratio successiva mensurabilis est, per aliam durationem distinctam esse mensurandam. Hoc saepe probatum est in superioribus, quia nulla res est mensura sui ipsius, praesertim loquendo de mensura reali. Item, quia mensura sumitur ut medium ad cognoscendum id quod mensuratur; nos autem non cognoscimus quantum duret actio per propriam et intrinsecam durationem eius, sed comparando illam cum alia distincta duratione cuius quantitas nobis notior est. Quod si actionem aliquam per suammet durationem cognosceremus, ita ut statim sine alio medio de illa iudicare possemus, non uteremur illa tamquam mensura, sed immediate et per seipsam illam cognosceremus.

4. Neque obstat instantia quam aliqui obiiciunt de tempore quod est in motu primi mobilis, quod est mensura intrinseca eiusdem motus, quia non habet superiorem mensuram extrinsecam qua mensurari possit. Respondetur enim negando assumptum, loquendo proprie et adaequate de mensura intrinseca, sed ad summum possumus per unam partem illius motus repetitim mensurare totum, ut per horam, diem, et per diem, annum, etc. In quo mensurandi modo iam est mensura in re aliquo modo distincta a mensurato; ipsum tamen totum per seipsum mensurare non possumus, neque designatam partem etiam minimam, per seipsam; sed oportet illam supponere aut per seipsam notam sine mensura, aut alia extrinseca duratione uti ad sumendam certam de illa notitiam; etiamsi mensura illa perfectione inferior sit, id enim parum refert, dummodo sit notior et ad usum mensurandi accommodata seu proportionata, ut inferius etiam ostendemus.

Tertia assertio

5. Duratio successiva non est connaturalis mensurae permanenti .— Praeterea est certum durationem successivam non esse natura sua mensurabilem per permanentem. Hoc etiam satis constat ex usu. Et ratione probari potest ex illo axiomate, mensura debet esse homogenea mensurato ; mensura enim permanens et successiva non sunt homogeneae. Sed responderi potest non oportere mensuram et mensuratum esse eiusdem generis proximi; satis est enim si in remoto genere conveniant; immo et analoga convenientia interdum sufficit, nam primum ens dicitur esse mensura omnium aliorum. Quod si dicas hoc esse verum in mensura perfectionis, quia in illa minus proprius mensurandi modus invenitur, in mensuratis autem quantitativis semper requiri maiorem convenientiam et genericam proximam: pondus enim pondere mensuramus, et longitudinem longitudine, et sic de aliis; contra hoc est aperta instantia in ipsismet motibus; non enim omnes conveniunt in eodem genere proximo, et tamen omnes possunt per durationem eiusdem motus localis mensurari; non ergo est necessarium ut mensura et mensuratum in eodem genere proximo conveniant. At vero in genere remoto etiam conveniunt duratio permanens et successiva; ergo ex eo capite non repugnat durationem successivam permanenter mensurari.

6. Sed nihilominus probabiliter sustineri posset in mensuris quantitativis requiri convenientiam genericam proximam inter mensuram et mensuratum, ut in permanentibus quantitatibus inductione videtur ostendi. Et ad instantiam de successivis dici posset quod, licet motus in ratione motuum differant, durationes tamen eorum eiusdem sunt rationis, aut saltem eiusdem generis. Sed licet hoc probabiliter sustineri possit, non est tamen necesse ad hoc principium coarctare vim rationis factae. Cum enim dicitur mensuram debere esse homogeneam mensurato, nec de genere proximo, nec de remoto, immo nec de proprio genere necesse est intelligi, sed de tali convenientia quae sufficiat ad debitam proportionem inter mensuram et mensuratum necessariam. Haec autem convenientia neque in omnibus mensuris neque in omnibus rebus aequalis esse potest aut debet; nec de hoc potest una et eadem regula pro omnibus assignari, sed iuxta rerum et mensurarum diversitatem id iudicandum est. Nam in aliqua mensura perfectionis sufficit convenientia analoga, in aliqua vero mensura quantitativa requiritur non tantum convenientia generica, sed etiam specifica; linea enim seu longitudo non potest nisi linea vel longitudine mensurari.

7. In praesenti ergo illa diversitas quae est inter durationem permanentem et successivam tanta est ut non relinquat proportionem necessariam ut duratio permanens possit esse mensura successivae. Quod ita declaro, quia mensura quantitativa non habet proportionem ad mensurandum nisi per quamdam adaequationem vel coextensionem mensurae et mensurabilis; sed duratio permanens non coextenditur durationi successivae; unde secundum se nec potest esse adaequata nec inadaequata; ergo nullam habet proportionem cum illa, ut sit eius mensura. Et confirmatur, quia indivisibile ut sic non est aptum ad mensurandam quantitatem rei divisibilis; sed duratio permanens sub ea ratione indivisibilis est; successiva vero est divisibils; ergo non potest illa esse huius proportionata mensura. Dices: immo una ex conditionibus mensurae assignari solet, quod sit indivisibilis. Respondetur respectu quantitatis discretae posse mensuram assumi sub ea ratione qua indivisibilis est; sic enim unitate mensuramus numerum, nam numerus ex unitatibus componitur, quatenus in ea ratione indivisibiles sunt. Respectu vero quantitatis continuae, quamvis mensura debeat esse indivisibilis, id est, in indivisibili consistens, tamen non potest esse mensura ut indivisibilis in eo ordine, sed ut magnitudinem vel extensionem habet; alioqui non potest esse proportionata, ut vel per seipsam vel per repetitionem adaequet extensionem rei mensuratae; sic igitur duratio permanens improportionata est ut sit mensura durationis successivae; ergo duratio successiva solum est mensurabilis per aliam durationem successivam quae in mensuram extrinsecam eius assumitur.

Quarta assertio

8. Ex quo ulterius dicendum est ex natura rei nullum esse motum seu durationem successivam quae sit aliorum motuum mensura, sed ex arbitrio et capacitate hominum pendere; nihilominus tamen aliquem esse motum in rerum natura de se aptiorem ut ad hoc munus mensurandi actiones et durationes successivas destinetur, nimirum, caeli motum, in quo fundamentum ipsum seu capacitas ut assumatur in mensuram proprietas eius realis est; institutio vero et accommodatio ut proxime habeat rationem mensurae rationis tantum denominatio est. Hoc totum erit ad declarandum et suadendum facile, si prae oculis habeantur ea quae de ratione mensurae in disp. XLIII, sect. 3, dicta sunt, ubi etiam conditiones ad hanc extrinsecam mensuram necessarias posuimus, nimirum, quod sit nota, certa et invariabilis et proportionata mensurabili. Quae conditiones in ipsa re supponuntur ut ad munus mensurandi apta sit quasi remote ac fundamentaliter. Ut vero iam habeat quasi proximam aptitudinem ad mensurandum, necessaria est institutio humana per quam proposita sit in certa ac praefixa quantitate et redacta etiam ad minimum aliquem terminum, et ita sit apta ad mensurandum humano modo, quia in magna quantitate facilius contingit deceptio, et non tam commode potest ad omnia mensurabilia etiam minima applicari.

9. Sic igitur, loquendo de mensura proxime apta, constat nullum motum esse ex natura sua mensuram aliorum, quia in nullo reperitur ea partitio et designatio quae ad mensurandum necessaria est, sed hoc semper ex ratione et humano arbitrio pendet. At vero loquendo de fundamento quod in re esse potest ad hoc genus mensurae, etiam constat hoc maxime reperiri in motu caeli, nam ille motus est notissimus ratione astrorum, praesertim solis et lunae; est etiam certissimus ac regularissimus, et quatenus velocissimus est, etiam est quodam modo brevissimus; ergo est de se aptissimus ut ad mensurandos alios motus seu durationes eorum assumatur. Cui veritati consonat quod divina Scriptura refert dixisse Deum in conditione universi: Fiant luminaria in firmamento caeli, et sint in signa et tempora, et dies, et annos . Ad quod videtur allusisse Plato, in Timaeo, cum dixit tempus esse conversionem caelestis mundi. Idemque senserunt multi alii antiqui philosophi, ut Simplicius IV Phys. refert, et ibidem Albert., tract. III. Et in idem redit definitio Aristotelis dicentis tempus esse numerum motus secundum prius et posterius; loquitur enim de tempore quod est extrinseca mensura durationum, et prout humana ratione et institutione ad munus mensurandi destinatum est, illumque constituit in motu caeli, et quasi per antonomasiam hunc intelligit nomine motus in praedicta definitione, ut ex discursu illorum capitum constat.

10. Hunc autem motum non habere rationem temporis et mensurae, nisi quatenus in eo numerantur partes prioris et posterioris in successione et duratione, etiam constat. Illae enim partes numerus dicuntur, non secundum propriam rationem quantitatis discretae, sed quatenus in partibus continui reperiri potest; qui numerus, ut numerus est, non est actu in re, sed potentia tantum; per opus autem animae quodammodo completur seu numeratur. Unde in ea particula significatum est ab Aristotele tempus hoc in ratione mensurae aliquo modo compleri per opus animae, ut in ultima parte assertionis diximus; nam per eam numerationem et quasi divisionem mentis redigitur ad definitam quantitatem, per quam possit mensurae rationem exercere, vel per applicationem, vel per repetitionem. Et hoc est quod expressius docuit ibidem Philosophus, c. 14, text. 131, tempus pendere ab anima. Quod etiam docuit divus Augustinus, XI Confess., c. 28; estque communis sententia.

Quomodo sit unicum tempus, et directa quaestionis resolutio

11. Atque hinc tandem, ut quaestioni propositae in forma respondeamus, concluditur unicum esse tempus in universo quod propriam rationem extrinsecae mensurae habeat, illudque esse in motu caeli. Haec est sententia Aristotelis, in IV Phys., quem et philosophi et theologi ita interpretantur et sequuntur. Apud quos frequens est illa distinctio, tempus dupliciter accipi solere: uno modo absolute pro duratione intrinseca motus, et sic multiplicari tempora aeque ac motus, ut supra dictum est. Alio vero modo sumi pro mensura extrinseca et communi caeterorum motuum, partim a natura existente fundamentaliter seu inchoative (ut ita dicam), partim per rationem divisa et ad mensurandum accommodata, et hoc modo esse unum tantum tempus, illudque esse in motu caeli. Ita sumitur ex D. Thoma, In II, dist. 12, q. 1, a. 5, ad 2 et 3, et q. 48, c. de Quando, quamvis aliis locis absolute et sine distinctione ulla unum tantum tempus esse dicat, ut patet ex opusc. 36, c. 2, et I, q. 20, a. 6, et q. 66, a. 4, ad 3, licet ex hoc postremo loco etiam possit praedicta distinctio et doctrina colligi. Quam etiam habet Caiet., I, q. 10, a. 6, ubi ita D. Thom. exponit; et Capreol., In II, dist. 2, q. 2, a. 3; et Iavell., IV Phys., q. 23: ubi idem tenet Iandun., q. 28. Et eam distinctionem tradiderunt Alens., II p., q. 9, memb. 9; et Bonav., In I, dist. 3, in 2 p., circa litteram Masistri, n. 33; et Thom. de Argent., In IV, dist. 48, a. 4, q. unic. Ratio vero huius partis nota est ex dictis, quia in solo illo motu reperiuntur conditiones omnes ad huiusmodi mensuram requisitae. Ex ipso etiam usu id satis constat, nam quotiescumque de duratione alicuius actionis vel inferioris motus iudicare volumus, eam conferimus cum motu caeli, ut id cognoscere possumus.

12. Nec refert quod interdum utimur etiam aliis motibus inferioribus in ratione mensurae extrinsecae aliarum actionum, ut motu horologii; nam et hos etiam motus assumimus ut mensuratos per motum caeli, et ita non mensurant nisi veluti in virtute eius et quatenus notificant durationem eius, et praeterea ex se sunt imperfectae et (ut ita dicam) inconstantis mensurae, propter illorum motuum facilem variabilitatem et irregularitatem. Et eadem ratione non refert quod aliquando etiam uti videmur inferioribus motibus ad mensurandam durationem ipsius motus caeli, nam revera non utimur illis ut mensuris, sed ut signis nobis propinquioribus, quibus utimur ad cognoscendum quanta pars motus caeli defluxerit, ut possimus illa uti tamquam mensura nostrarum actionum.

SECTIO XI. QUAS RES, ET QUID IN IISDEM REBUS HOC TEMPUS MENSURET

1. Primum omnium certum est omnes motus physicos et corporales hoc tempore mensurari, seu esse mensurabiles; ita enim semper accipiendum est, ut careat omni difficultate.

2. Secundo addendum est tempus mensurare in his motibus primo ac per se moram et durationem eorum. Hoc per se notum est experientia, et ratione patet, quia mensura debet esse homogenea; unde metitur ipsum mensurabile, quatenus habet conditionem eiusdem generis. Deinde consequenter fit ut mensuret velocitatem vel tarditatem motus, adiuncta tamen quantitate spatii; nam per comparationem ad utramque quantitatem velocitas cognoscitur, eo quod velocior motus sit qui aequale spatium in minori tempore aut maius spatium in aequali tempore pertransit. Denique consequenter etiam metitur uniformitatem aut difformitatem motus, nam haec consurgit ex aequali vel inaequali velocitate partium motus. Aliqui etiam addunt mensurare perfectionem motus; sed haec ratio mensurae, ut iam dixi, non spectat ad praesens. Eo vel maxime quod sub hac ratione tempus, ut tempus, non mensurat motum, sed unus motus, ut motus perfectior, est mensura alterius. Et in eo genere non constat motum caeli, quoad essentialem perfectionem quam habet in ratione motus, esse perfectiorem omnibus aliis, licet in eis conditionibus quae ad mensuram durationis requiruntur eos excedat; de qua re in superioribus dictum est.

3. Dices: quomodo potest tempus mensurare motus, cum non sit notius illis? Respondetur duplicem hic posse fieri comparationem. Una est motus caelestis ad caeteros motus; alia est temporis ut sic ad motum, in ratione notioris vel minus noti. Priori modo dicunt aliqui motum caelestem esse quidem minus notum nobis, esse tamen notiorem natura sua, idque satis esse ut duratio eius in mensuram assumatur. Sed hoc non recte dicitur; tum quia illa mensura non est ut Deus vel angeli ea utantur, sed homines; mensura autem illis debet esse notior ad quorum usum instituitur. Alias quomodo deserviet illis, ut per eam cognoscant alia quae mensuranda sunt? Tum etiam quia si ille motus non est notior nobis, cui dicitur natura sua notior? Nec enim est simpliciter nobilior in genere entis, nec etiam ab illo essentialiter et per se pendent caeteri motus; unde tam notus est angelis vel noster localis motus, vel motus augmentationis aut alterationis. Dicendum ergo est illum motum esse notiorem nobis, quantum necesse est ad rationem mensurae; nam, licet fortasse quantum ad efficientem causam eius et alia similia minus notus nobis sit, et licet in seipso non ita sensibiliter videatur sicut inferiores motus, tamen quantum ad an est et quantum ad uniformitatem suam et perpetuitatem est simpliciter et generatim respectu omnium hominum notissimus, saltem per astra quae posita sunt in signa illius motus.

4. De altera item comparatione dubitant aliqui, quia obscurius esse videtur tempus quam motus, et ideo non videtur esse apta mensura motus. Antecedens paset, quia motus per seipsum sensibus patet, tempus vero difficillimum cognitu est. Respondetur tamen, si haec duo in genere comparentur et cum proportione, neutrum esse notius alio; nam, quantum ad an est, aeque notum est dari tempus ac dari motum, quia aeque evidens est durare motum dum fit, seu aliquam moram consumere, ac est evidens esse vel fieri motum; tempus autem, in communi loquendo, idem est quod duratio motus. Si vero comparentur quantum ad quid est, aeque obscure in utroque explicatur. Si denique comparentur sub ratione mensurae et mensurati, sicut tempus mensurat ut est duratio quaedam, ita quod in motu per illud mensuratur est duratio eius; ergo quantum ad hoc est etiam aequalis ratio. Comparatio ergo non debet fieri inter tempus et motum, sed inter unum motum et alios, et inter durationem unius et durationes aliorum, et hoc modo constituitur optime ratio temporis, et differentia vel excessus est quia illa duratio assumitur in mensursm et accipit completam rationem et denominationem temporis quae est in motu qui comparatione aliorum motuum notior est, et alias habet conditiones ad mensurandum requisitas, ut explicuimus.

5. Quis inter caelestes motus sit eorum mensura .— Sed quaeret aliquis, esto hoc verum sit comparando motum caeli ad inferiores motus, quid dicendum sit comparando ipsos motus caelestes inter se. Respondetur, absolute loquendo etiam motus inferiorum orbium caelestium mensurari motu primi mobilis, atque ita in illo esse, simpliciter loquendo, tempus, ut habet rationem primae et universalissimae mensurae, quamquam ex motibus propriis solis et lunae recipiat, modo nostro concipiendi et loquendi, divisionem ac denominationem annorum et mensium. Sicut enim integra circulatio primi mobilis dies appellatur, ita integra circulatio propria orbis solis vocatur annus, et duodecima pars eius vocatur mensis, sicut etiam integra conversio orbis lunae secundum motum proprium vocatur mensis lunaris; utraque autem conversio, tam solis quam lunae, numero dierum mensuratur; atque ita, simpliciter loquendo, motus primi mobilis est mensura omnium motuum corporalium qui sub illo decurrunt.

Quo tempore mensurentur spirituales motus

6. Sed quaeret rursus aliquis an etiam hoc tempus sit mensura aliarum actionum successivarum quae motus physici non sunt. Ubi sermo est tantum de successione continua, ut est spiritualis motus angelicus, vel localis, vel intensionis, supponendo quod possit dari in actibus spiritualibus. Atque in hoc sensu in schola D. Thomae communis sententia est hos spirituales motus non mensurari hoc tempore, sed esse constituendum aliud tempus in supremo angelo, verbi gratia, quod sit mensura talium motuum. Ita D. Thomas, I, q. 10, a. 5, et q. 58, a. 3, quibus locis Caiet. et alii recentiores idem tenent; et Capr., Henric. et alii supra citati. Obstat tamen huic sententiae quia nullus motus spiritualis est in angelis in cuius durationem possit cadere praedicta ratio temporis, quia ad hanc rationem mensurae non sufficit quod duratio vel motus sint in nobilissimo mobili, sed multo magis necessarium est ut motus sit regularis, uniformis, atque etiam quod sit semper in actu, perpetuus, ut semper possit deservire ad mensurandum; nullus autem motus angelorum est huiusmodi; nam, cum sit voluntarius ac omnino liber, nec semper durat nec fit modo regulari et uniformi. Scio responderi posse, etsi non detur talis motus regularis actu existens, posse tamen dari et consequenter posse etiam concipi, idque satis esse ad rationem mensurae, quia mensura non exercet munus suum, nisi prout est in mente. Sed haec responsio non probatur, tum quia ratio facta probat talem motum regularem et perennem non solum non de facto, sed etiam non esse connaturalem spiritualibus substantiis; tum etiam quia talis conceptio illius motus possibilis est impertinens ad cognitionem angelicam, et de se difficilior quam cognitio cuiuslibet motus existentis. Tum denique quia alias eodem modo dici posset non tempus aut aevum existens in angelo creato, sed prout concipi potest in alio perfectiori possibili, esse mensuram.

7. Quocirca, si respectu nostri loquamur, clarum est omnem illum spiritualem motum esse nobis improportionatum ut sit tempus quo possimus uti ad mensurandum spirituales actiones, quia est nobis ignotus. Verum est ipsas etiam spirituales actiones, quatenus tales sunt, esse nobis ignotas, et ideo non esse a nobis mensurabiles, ac proinde non indigere nos aliquo tempore quod sit mensura illarum. Tamen, quatenus illae actiones aliquo modo a nobis cognosci possunt, nimirum, si coniunctionem aliquam habeant cum actionibus materialibus, sic non possunt mensurari nisi hoc tempore caelesti, atque ita mensuramus nostras actiones intellectus et voluntatis hoc tempore. Si vero respectu ipsorum angelorum loquamur, certe nulla indigent mensura ad cognoscendam durationem suarum actionum, quia tam nota est ipsis quaecumque duratio per seipsam, quam esse potest per comparationem ad aliam, ut paulo inferius magis declarabimus. Si tamen velint, possunt pro suo arbitrio uti huiusmodi comparatione et cognoscere tantum durasse motum inferioris angeli quam superioris; verumtamen id non tam erit cognoscere unum per aliud tamquam per mensuram quam cognoscere eorum aequalitatem vel inaequalitatem in duratione; quomodo etiam potest angelus cognoscere quantum duret suus motus per comparationem ad motum caeli. Immo non solum angelus, sed etiam Deus, licet non indigeat neque uti possit mensura extrinseca ad cognoscendam durationem cuiuslibet motus, non tamen potest cognoscere coexistentiam unius cum alio et eorum aequalitatem aut non aequalitatem in durando, nisi utrumque simul cognoscendo et illa inter se comparando, quia correlativa sunt simul cognitione.

An successio discreta possit tempore mensurari

8. Rursus quaeri potest an tempus caeleste sit mensura motus seu successionis discretae. In qua re omnes conveniunt in assertione negativa. Thomistae vero qui de hac successione discreta in angelis potissime loquuntur, aliud etiam tempus discretum assignant quod sit mensura extrinseca omnium similium motuum inferiorum. Verumtamen in hac successione discreta duo possunt considerari: unum est mora uniuscuiusque instantis, et consequenter mora etiam omnium instantium simul sumptorum sibique immediate succedentium. Aliud est numerus seu multitudo talium instantium. Prior consideratio per accidens est ad rationem discretae successionis ut sic; nam per se solum spectat ad rationem quantitatis discretae seu multitudinis pluralitas unitatum sub ea ratione indivisibilium; quod vero illae unitates habeant maiorem vel minorem durationem, accidentarium est. Sicut in ternario lapidum, verbi gratia, per accidens est ad rationem ternarii quod illi lapides sint magnae vel parvae quantitatis, et quod iuxta se positi magnam vel parvam molem efficiant. Igitur idem proportionaliter est in discreta instantium successione aut compositione. Quapropter illa duratio et permanentia singulorum instantium, et consequenter etiam totius temporis ut aggregati ex illis, vel mensurabilis non est, propter indivisibilitatem singulorum instantium, vel mensuranda est tempore continuo, ad eum modum quo statim de aevo dicemus.

9. Quantum ad secundum autem, id est, quoad numerum instantium, clarum est non posse motum discretum ut sic mensurari aliquo tempore continuo, nec corporali nec spirituali, quia neque ex diuturnitate continui temporis, neque ex coexistentia motus discreti in quolibet tempore continuo, cognosci potest quis numerus instantium fuerit in tali motu discreto per diem vel per horam, verbi gratia, motus continui, quia in qualibet parte motus continui potest esse motus discretus constans pluribus vel paucioribus instantibus absque ullo certo termino.

10. Et eadem ratione, non video quomodo motus discretus possit mensurari per tempus discretum extrinsecum et existens in superiori motu, quia nec potest mensurari quoad permanentiam instantium; nam haec et est per accidens, ut dixi, et non est fixa et certa in aliquo ex his temporibus aut instantibus. Neque etiam potest mensurari quoad numerum instantium, quia nullus certus numerus instantium correspondet in uno motu comparatione alterius, sed dum est in superiori angelo successio discreta constans ex tribus instantibus, potest esse in inferiori alia quae constet decem aut pluribus instantibus, et e converso; ergo non potest numerus instantium unius motus per extrinsecum tempus alterius motus mensurari. Non est ergo necessaria haec extrinseca mensura respectu successionis discretae, quatenus talis est, sed mensuranda est unitate repetita, sicut omnis numerus per unitatem mensurabilis est; nam si interdum unus numerus mensuratur alio, solum est in quantum unus materialiter est pars alterius, ut binarius senarii, et tunc accipitur per modum unitatis.

An substantiae corruptibiles mensurentur tempore

11. Praeterea, interrogari solet an hoc tempus caeleste mensuret etiam res corruptibiles quoad earum substantiam seu substantialem permanentiam; eademque interrogatio locum habet in omnibus rebus permanentibus corruptibilibus. De quibus communis sententia est haec omnia mensurari hoc tempore, ut patet ex D. Thoma, I, q. 10, a. 4, et ex aliis auctoribus supra citatis; sumiturque etiam ex Arist., IV Phys., c. 14, text. 133, ubi ait: Omnes res quae generantur et corrumpuntur, hoc tempore mensurantur . Addit vero Duran., In II, dist. 2, q. 6, n. 15, tempus non esse mensuram homogeneam harum rerum, sed alterius rationis, eo quod tempus sit duratio successiva, durationes vero harum rerum permanentes sint. Quod si obiicias mensuram debere esse homogeneam, respondebit fortasse id esse verum respectu proximi mensurabilis, non vero respectu eius quod tantum ratione alterius et quasi per concomitantiam quamdam mensuratur. Quae doctrina mihi non displicet; nam tempus per se primo non mensurat permanentiam rerum corruptibilium, quae secundum se indivisibilis et consequenter etiam immensurabilis est, sed mensurat per se primo mutationes harum rerum, ut generationes, incrementa, alterationes et corruptiones earum, et consequenter mensurat etiam durationem esse illarum, quatenus his mutationibus subest aut subesse potest. Quomodo dixit etiam Arist., IV Phys., c. 12, text. 118, tempus per se mensurare motum, per accidens vero quietem; nam tempus per se mensurat prius et posterius, quae per se inveniuntur in motu, in quiete vero solum per relationem vel comparationem ad motum, ut bene exposuit Albert. in Summa de Quatuor coaequaevis, I p., q. 3, a. 1, ad ult. Atque ita fit ut tempus per se ac immediste sit mensura homogenea durationis motus, durationis autem permanentis solum quasi per accidens et ratione alterius, tamquam mensura aliquo modo alterius rationis, quod in sequenti puncto magis explicabimus.

Res incorruptibiles an tempore mensurentur

12. Prima sententia.— Secunda sententia .— Ultimo inquiri potest an tempus mensuret etiam durationem rerum incorruptibilium, quam aevum esse diximus (nam aeternitas Dei sub quaestionem non cadit, cum illa infinita sit et immensurabilis). D. Thomas eiusque sectatores aliique theologi, qui negant spirituales actiones aut motus, etiam successivos et continuos, mensurari hoc tempore, a fortiori id negant de esse rerum incorruptibilium seu duratione earum, et ideo constituunt unum primum aevum quod in illo ordine habeat rationem extrinsecae mensurae talium rerum quoad esse earum. Cui sententiae favet Arist., in IV Phys., c. 12, text. 117, ubi aperte sentit res incorruptibiles non mensurari tempore. Et hac ratione, I de Caelo, c. 3, text. 20, et c. 9, text. 100, ait caelestia corpora et substantias superiores non esse tempori subiecta. Quod etiam docent aliqui philosophi his locis. Alii vero theologi putant etiam esse angelicum mensurari hoc tempore quoad suam durationem. Ita Durand., In II, q. 5; a qua opinione non dissentiunt Gabriel, ibi, et Ocham, In II, q. 13. Et fundamentum esse potest quia supra ostensum est unum aevum non posse esse mensuram alterius quoad durationem eius, quia per comparationem unius ad aliud non potest cognosci quantum alterum duraverit; at vero per comparationem ad nostrum tempus optime cognoscitur quantum angelus duraverit in suo esse; ergo non est alia mensura etiam harum rerum, nisi nostrum tempus.

13. Auctoris sententia .— Ego vero imprimis existimo tempus hoc non habere rationem mensurae respectu ipsorum angelorum ad cognoscendam durationem sui proprii esse. Probatur ex dictis, primo, quia non est notior angelis duratio temporis quam propria; immo, si fieri potest comparatio, magis nota est propria duratio, tamquam magis cognata magisque immaterialis, et ideo ex se etiam magis intelligibilis. Secundo, quia magna esset imperfectio indigere tali mensura extrinseca ad suas proprias durationes cognoscendas.

14. Obiectio .— Dices: non potest angelus, intuendo tantum seipsum aut alium angelum, cognoscere quantum duravit, nisi durationem suam vel alterius ad nostrum tempus comparet; ergo indiget hac mensura. Antecedens patet, quia cum propria et intrinseca duratio indivisibilis omnino sit, ex se et in se absolute non habet quod sit tanta vel quanta; ergo non nisi per comparationem ad durationem quantam potest sub ea ratione cognosci. Respondeo concedendo non posse illam durationem indivisibilem cognosci ad modum quanti, nisi cum aliqua habitudine vel connotatione successionis aut existentis, aut possibilis, seu imaginariae; nam hoc saltem convincit argumentum factum. Unde, ut angelus cognoscat quantum ipse duraverit ex quo creatus est usque modo, necesse est ut cognoscat quanto tempori successivo coextiterit vel coexistere potuerit, quia alias non poterit concipere suam durationem ut quantam, quia haec denominatio non convenit illi ab intrinseco et secundum se; ergo per comparationem ad aliquid quantum aut realiter existens, aut conceptum. Hinc tamen non fit ut angelus utatur tempore ut mensura ad eam cognitionem, sed solum sequitur illam cognitionem ex parte obiecti esse aliquo modo respectivam, et ideo non posse cognosci unum extremum, nisi ut terminatum et comparatum ad aliud.

15. Quapropter non solum angelicus intellectus, verum etiam divinus, non cognoscit durationem angeli ut tantam vel quantam, nisi cum dicta concomitantia, tum quia necessitas cognoscendi simul correlativa respectu omnis intellectus locum habet, eo quod intrinsece proveniat ex connexione obiectorum, tum etiam quia cum illa denominatio quanti sit aliquo modo extrinseca, non potest cognosci ut in se est, nisi cognita forma ex qua desumitur. Quod si quis rursus obiiciat quia hinc sequitur idem esse dicendum de aeternitate ipsa, respondemus quod aeternitas non est tanta vel quanta, sed infinita, quam infinitatem ex se et absolute habet sine comparatione ad aliud. Si quis tamen eam velit concipere ut extensam et quantam, non poterit eam concipere nisi cum habitudine coexistentiae ad durationem successivam, saltem imaginariam, non tamquam per mensuram eius, sed ut per terminum coexistentiae, ratione cuius per modum quanti concipitur.

16. Atque hinc fit ut etiam respectu nostri intellectus aevum angelicum non sit proprie et per se mensurabile nostro tempore, sed solum per accidens et ex imperfectione nostra; primo quidem, quia ratio mensurae et mensurabilis respectu alicuius intellectus supponit utrumque esse in se cognoscibile a tali intellectu; aevum autem angelicum non est ita cognoscibile nobis. Unde ex vi nostri temporis nunquam possumus cognoscere quantum angelus duraverit, nisi fortasse mensurando aliquem effectum eius in quo sit successio, et deinde ex duratione effectus durationem causae colligendo; ut, quia angelus movet caelum, recte colligimus tantum durasse angelum quantum duravit caeli motus. Haec autem mensuratio et est valde remota et per accidens, et adhuc non potest esse integra mensuratio illius esse; nam inde ad summum colligitur non fuisse illum effectum sine sua causa; non tamen potest colligi an ante effectum talis causa extiterit et quantum duraverit.

17. Nostrum tempus non mensurat aeviterna .— Ex quibus tandem concluditur absolute negandum esse tempus nostrum esse mensuram aeviternorum. Et consequenter etiam concedendum est illa non esse mensurabilia secundum se quantum ad durationem, quia si respectu nullius intellectus ita possunt mensurari, absolute non sunt ita mensurabilia. Quocirca, cum D. Thomas his rebus spiritualibus attribuit extrinsecas mensuras, existimo non esse intelligendum de mensura durationis quantum ad quantitatem eius extensivam (ut sic dicam), sed quantum ad perfectionem, eo modo quo primo in unoquoque genere dicitur mensura caeterorum.

SECTIO XII. QUAENAM DURATIO AD PRAEDICAMENTUM ȜQUANDOȝ PERTINEAT, ET QUOMODO HUIUSMODI PRAEDICAMENTUM CONSTITUENDUM SIT

Descriptio ipsius quando tractatur

1. Superest ut ex his omnibus quae de durationibus diximus, rationem et constitutionem praedicamenti quando colligamus. Est enim valde incertum apud auctores in quo formalis ratio huius praedicamenti consistat. Nam, licet ex ipso nomine satis constet quando esse aliquid ad tempus et consequenter ad durationem pertinens, quid vero illud sit, obscurum est. Vox enim quando , latine sumpta, non est nomen significans rem aliquam, sed est adverbium temporale, quo utimur ad interrogandum quo tempore res sit aut operetur, etc. Inde vero translata est ad significandum rem illam vel denominationem seu formam denominantem quam rei tribuimus cum ad interrogationem de quando respondemus; dicimus enim hodie, aut heri, aut alio simili tempore esse vel fuisse. Unde Aristoteles, ubi hoc praedicamentum attingit, nihil aliud dicit nisi quando idem esse quod esse in tempore, ut esse heri, vel anno praeterito. Gilbertus vero definit: quando significare rationem ex temporis incidentia relictam, non tempus ipsum . Et infra ait esse quamdam (ut ita dicam) affectionem rebus additam, per quam dicitur esse, vel fuisse, aut futuras esse, non vera esse tempus ipsum . Ex quo loco videtur sumpta illa vulgaris descriptio, qua etiam utitur D. Thomas, opusc. 48: Quando esse id quod ex adiacentia temporis relinquitur. Loquuntur autem omnes auctores in his descriptionibus de tempore extrinseco quod est in motu primi mobilis, quatenus res omnes temporales in eo vel aliqua parte eius esse dicuntur.

Variae opiniones de natura ipsius quando

2. Quid autem sit hoc quod relinquitur ex adiacentia temporis, varie exponitur. Quidam dicunt esse relationem, vel temporis ad rem quae est in tempore, vel, e contrario, rei temporalis ad tempus, quae sit vel relatio contenti ad continens, vel, e converso, continentis ad contentum. Verumtamen haec opinio de relationibus sex ultimis praedicamentis attributis, supra in universum reiecta est. Et in praesenti non videtur verisimilis, quia relatio continentis et contenti non nisi per metaphoram videtur attribui rebus temporalibus respectu temporis extrinseci; nam in re nihil esse videtur nisi coexistentia quaedam, in qua tempus denominatur continens quia semper excedit temporalia, praesertim corruptibilia, quae cum tempore incipiunt et desinunt, eo semper fluente et durante, et ideo in eo contineri dicuntur. Quae locutio metaphoram includit; nam proprietas solum consistit in coexistentia rerum cum tempore seu aliqua parte eius; relatio autem coexistentiae non pertinet ad speciale praedicamentum. Relatio praeterea mensurae et mensurati, si attente considerentur quae de mensura dicta sunt, disp. XLII, sect. 3, non est realis, sed rationis. Quia non habet aliud fundamentum, nisi quod unum sit medium et quasi instrumentum ad cognoscendum aliud; hoc autem non ponit in rebus ipsis realem et intrinsecam habitudinem; nam quacumque ratione aliqua res sit nobis notior, et alioqui sit apta ut comparari vel conferri cum alia possit, et sic deservire ad ostendendam quantitatem eius, potest exercere munus mensurae, quod solum est opus rationis; sicut etiam unitas habet rationem mensurae respectu multitudinis, et illa relatio nec realis est, nec, si esset, speciale praedicamentum constitueret. Idemque argumentum fieri potest de omnibus humanis mensuris, ut modium, libra. Quibus illud etiam cum tempore commune est quod non ex solis conditionibus rerum, sed adiuncta aliqua institutione humana et operatione rationis subeunt rationem mensurae; ergo vel hac sola ratione manifestum est relationem mensurae et mensurati in eis fundatam non posse esse rei, sed rationis.

3. Secunda sententia.— Reprobatur .—Dixerunt ergo alii hoc quod ex adiacentia temporis relinquitur esse formalem quamdam rationem absolutam et intrinsecam, quae in ipsis rebus temporalibus inest, quatenus in tempore sunt; ita ut ipsum quando non dicat solam denominationem extrinsecam, sed intrinsecam, et non relativam, sed absolutam, relictam ex temporis adiacentia. Sed haec sententia nec explicari potest nec intelligi; unde omnino est falsa et gratis conficta. Quid est enim illud absolutum in re temporali, ex adiacentia temporis relictum? Aut enim illud supponitur in re temporali ex intrinseca natura eius, ut sit mensurabilis tempore; et sic falsum est illud esse relictum ex adiacentia temporis; nam per se inest et conveniret rebus si existerent cum suis naturalibus proprietatibus et conditionibus, etiamsi nullum esset in rebus tempus extrinsecum. Unde talis proprietas esse non potest nisi vel quod res sint corruptibiles, aut certe quod habeant esse aliquo modo in motu consistens, aut certe quod durent tali modo, quae proprietates non pertinent ad praedicamentum quando, excepta pro nunc duratione, de qua inferius dicam; de caeteris autem id per se notum est. Aut vero illa ratio absoluta resultat in rebus ex adiacentia temporis extrinseci, et hoc etiam dici non potest, quia, ut dicebam, illa adiacentia in re non est nisi coexistentia; ex sola autem rerum coexistentia non resultat aliquid absolutum in eis, per se loquendo, sed tantum mediante efficientia, si una possit in aliam efficere, quod de tempore dici non potest. Omnis vero alia adiacentia quae praeter coexistentiam cogitatur est sola mensuratio quae per rationem fit, ex qua multo minus potest tale absolutum provenire. Nullam ergo verisimilitudinem habet haec assertio.

4. Tertia sententia .— Alia ergo et communior sententia est quando solum esse denominationem extrinsecam, provenientem rebus ab extrinseco tempore mensuraste. Hanc sequitur D. Thomas in dicto opusculo, quamvis sub distinctione, et eam significat Gilbert. Nam, cum hanc denominationem affectionem appellasset, statim correctionem adiunxit ut ita dicam. Soto etiam in Logica et alii hoc sequuntur. Sed in hac sententia nonnullae occurrunt difficultates, quaedam ad hominem, aliae simpliciter. Nam si quando est denominatio extrinseca a tempore, ergo sine causa dicti auctores reiiciunt tempus ab hoc praedicamento, dicentes quando non esse tempus, sed aliquid ex tempore relictum. Quod si dicant quando et tempus distingui sicut albedinem et esse album, vestem et esse vestitum, et in universum sicut formam et esse proveniens a forma, esto hoc verum sit, inde concluditur quando comparari ad tempus sicut formam ad effectum formalem, vel sicut concretum ad abstractum, et ideo non magis haec esse distinguenda aut separanda in hoc praedicamento, quam in aliis. Eo vel maxime quod praedicti auctores constituunt tempus in praedicamento quantitatis, tamquam ipsam motus extensionem.

5. Sed dicent fortasse idem tempus, ut comparatum intrinsece ad motum in quo est, tamquam extensionem eius, pertinere ad praedicamentum quantitatis; ut vero comparatur ad res tempore mensurabiles ut forma extrinseca earum, sic pertinere ad praedicamentum quando , sicut dici solet de superficie ultima ut afficiente corpus in quo inest, vel ut continente corpus extrinsecum, quae priori ratione pertinet ad praedicamentum quantitatis, posteriori ad praedicamentum ubi .

6. Verumtamen (ut omittam exemplum hoc aeque dubium esse ac id de quo agimus, et quidquid etiam sit an tempus sit vera species quantitatis), absolute loquendo, difficile creditu est hanc extrinsecam denominationem ad constituendum reale praedicamentum sufficere. Nam forma a qua talis denominatio sumitur non est realis, sed rationis, et ipsa etiam denominatio non est in solis rebus, nisi interveniat opus rationis; ergo non est satis ad praedicamentum reale constituendum. Consequentia patet, quia praedicamenta accidentium realia sunt, et solum ex formis realibus constitui debent; alias quamplura alia praedicamenta essent multiplicanda; nam infinitae aliae sunt denominationes rationis, ut patet ex dictis supra de sufficientia huius divisionis, et ex argumento nuper facto de aliis mensuris humanis, quod ad rem praesentem maxime accommodatum et familiare est. Antecedens vero quoad priorem partem constat ex dictis supra de tempore, prout est communis mensura extrinseca; ostendimus enim, etiam ex doctrina Aristotelis, tempus ut sic per rationem compleri. Quoad alteram vero partem probatur, quia inter extrinsecum tempus et res quae in illo esse dicuntur, nulla est realis coniunctio etiam extrinseca, sed sola mensuratio, quae fit per comparationem rationis; ergo tota illa denominatio est mere rationis.

7. Et confirmatur ac declaratur; nam rem esse in tempore nihil aliud est quam mensurari tempore; mensurari autem tempore non est aliud quam cognosci per tempus ut per mensuram, id est, per quoddam extrinsecum medium cognitionis; ergo esse in tempore ad denominationem rationis tandem revocatur, sicut esse cognitum. Quod si dicas esse in tempore non esse idem quod actu mensurari tempore, sed aptitudine, scilicet esse aptum mensurari per tempus, non solvitur difficultas. Nam vel id intelligitur formaliter de aptitudine seu mensurabilitate ut sic, et sic non magis potest pertinere ad praedicamentum reale quam esse mensuratum ut sic, quia etiam illa est vel relatio rationis vel denominatio ab extrinseca facultate animae, quae potest unum cum alio conferre et rei quantitatem per tale medium cognoscere, sicut esse numerabile vel cognoscibile, in eodem sensu sumpta, sunt denominationes extrinsecae provenientes a facultate animae ad numerandum vel cognoscendum. Si vero esse mensurabile sumatur fundamentaliter, sic esse mensurabile tempore nihil aliud est quam habere durationem talis naturae ut sit apta mensurari tempore; haec vero non est denominatio extrinseca, sed intrinseca rei proprietas.

Ultima et verisimilior sententia

8. Propter haec ergo potest esse alius modus explicendi hoc praedicamentum, nimirum, esse huius praedicamenti constitui dumtaxat per intrinsecam durationem uniuscuiusque rei. Quod ut intelligatur clarius, distinguere oportet tria quae in omni praedicamento accidentis distinguere necesse est, nimirum, formam afficientem vel denominantem, subiectum affectum seu denominatum et denominationem ipsam qua explicatur ille effectus formalis, quam talis forma confert tali subiecto, quae solet non solum per verbum aliquod , sed etiam per nomen concretum significari; ut in praedicamento qualitatis est albedo, quae respicit subiectum cui confert esse album, ex quo ipsum album tanquam concretum consurgit. In hoc ergo praedicamento forma vel quasi forma, in abstracto sumpta, est duratio ipsa, de qua quid sit, satis dictum est; subiectum autem vel quasi subiectum erit motus vel alia res durans; nam illi confert hoc ipsum esse quod est durare in esse; concretum autem est hoc ipsum quod appellatur durans.

9. Atque haec sententia sic exposita suaderi potest primo a sufficienti numeratione, quia nullus alius modus explicandi hoc praedicamentum apparet satis probabilis. Secundo, quia haec denominatio qua dicitur res durans, realis est et extrinseca, et non est aliud praedicamentum ad quod possit revocari. Tertio potest confirmari a simili ex ubi , de quo infra ostendemus esse denominationem intrinsecam, sumptam ab interno modo rei; videtur autem esse eadem ratio quoad hoc in quando et ubi ; si autem quando dicit denominationem intrinsecam, non potest aliunde quam ab intrinseca duratione sumi.

Obiectiones contra positasn sententiam

10. Prima .— Non desunt tamen difficiles obiectiones contra hanc sententiam. Prima est quia diximus durationem non distingui a parte rei ab existentia rei durantis; ergo non potest speciale praedicamentum accidentis constituere. Patet consequentia, tum quia existentiae rerum non collocantur in praedicamento; tum etiam quia, licet collocarentur, non pertinerent ad speciale praedicamentum, sed uniuscuiusque rei existentia ad eius praedicamentum reduceretur.

11. Secunda .— Secunda difficultas est, quia motus non pertinet ad speciale praedicamentum, sed propter sui imperfectionem extra seriem entium collocatur, et de eo fit mentio in postpraedicamentis; ergo nec duratio motus potest, etc. Patet consequentia, quia vel maioris, vel saltem eiusdem imperfectionis est duratio motus ac ipse motus; cum ergo tempus nihil aliud sit quam duratio motus, sub nulla consideratione esse potest forma constituens praedicamentum quando.

12. Tertia .— Tertia, quia, si duratio motus ea tantum ratione qua est intrinseca illi motui cuius est duratio pertinet ad speciale praedicamentum, ergo eadem ratione omnis duratio intrinseca rei permanentis pertinebit ad hoc praedicamentum quando ; consequens autem est falsum; ergo. Sequela patet a paritate rationis; nam quoad perfectionem entis perfectior est quaelibet duratio rei permanentis quam duratio motus; quoad modum autem afficiendi et denominandi, tam intrinseca est motui sua duratio et tam idem cum illo, sicut est in qualibet re; ergo. Minor autem probatur, tum quia est alienum a mente Aristotelis et omnium qui hactenus de praedicamento quando locuti sunt; omnes enim tempus constituunt tamquam unicam formam a qua hoc praedicamentum desumptum est; tum etiam quia non potest dari una ratio unica durationis quae sit supremum genus huius praedicamenti, quia duratio indivisibilis et successiva non videntur univoce convenire. Et multo minus duratio substantiae et accidentis.

Tractatur prima difficultas eique satisfit

13. Sustinendo vero praedictam sententiam, responderi potest ad has difficultates. Qui ergo dicunt durationem esse modum ex natura rei distinctum a qualibet re et ab existentia eius, facile expediunt primam difficultatem negando assumptum. Alii vero, quamvis censeant durationem non distingui ex natura rei ab existentia, probabile putant existentiam rei creatae esse peculiarem modum accidentalem ipsius essentiae creatae, qui potest ad speciale praedicamentum pertinere; nam, licet communis sit rebus aliorum praedicamentorum, non tamen ut praedicatum essentiale eorum, sed ut modus concomitans necessario productionem seu effectionem eorum. Sicut etiam relatio creaturae communis est omnibus entibus creatis, et nihilominus in peculiari praedicamento collocatur. Sed haec sententia supponit distinctionem modalem et ex natura rei inter existentiam et essentiam actualem creaturae; supponit etiam existentiam creaturae esse verum accidens eius; utrumque autem falsum esse in superioribus ostensum est.

14. Quapropter dicendum est aliud esse loqui de reali et metaphysica distinctione rerum, aliud vero de distinctione logica et praedicamentali; et concedendum est durationem metaphysice et realiter non esse verum accidens rei durantis, ut probat argumentum factum, quia in re non distinguitur ab illa; nihilominus tamen habere talem distinctionem rationis cum fundamento in re, ut sufficiat ad modum praedicationis accidentalis, ratione cuius possit in praedicamento accidentis collocari. Iam enim supra diximus ad distinctionem praedicamentorum non semper esse necessariam distinctionem actualem in re, sed sufficere interdum distinctionem rationis ratiocinatae; diximus etiam non omnia praedicamenta accidentium esse vera accidentia, ideoque accidens non esse univocum. Quaedam ergo sunt quae solum propter modum accidentalis denominationis praedicamentum accidentis constituunt, ut de habitu infra dicemus. Ad hunc modum potest duratio peculiare praedicamentum accidentis constituere, quia de rebus creatis accidentali et contingenti praedicatione dicitur, atque ita concipitur ut modus quidem eius rei de qua praedicatur, accidentaliter ei conveniens; hoc ergo satis est ut in proprio praedicamento collocetur, etiamsi in re non distinguatur.

15. Existentia cur non constituat speciale praedicamentum accidentis.— Dices: ergo eadem ratione actualis existentia constituet speciale praedicamentum accidentis, quia etiam dicitur contingenter et accidentaliter de re creata et concipitur ut modus essentiae. Respondetur non esse parem rationem. Primo, quia existentia non supponit aliquid cui accidat, quia per se primo ac formaliter constituit ens reale in actu, quod necessario supponi debet ut ei aliquid possit accidere; duratio vero concipitur ut aliquid additum rei iam existenti. Secundo, quia existentia, ut existentia, correspondet enti ut sic estque de intrinseca ratione eius, vel in potentia, vel in actu, prout sumptum fuerit ens; et ideo, sicut ens non constituit speciale genus, ita neque existentia; duratio vero ut sic non est de ratione entis, sed concipitur ut affectio eius extra rationem eius existens. Sed urgebis, quia duratio, prout distinguitur ab existentia, de formali dicit tantum negationem destructionis vel amissionis ipsius esse; sed praedicata negativa ut sic non pertinent ad praedicamentum reale; ergo nec duratio. Respondetur quamquam duratio per negationem recte explicetur, tamen per illam circumscribi rationem positivam quae ad hoc praedicamentum pertinet, nimirum, ipsam permanentiam essendi, quatenus concipitur ut modus quidam rei existentis.

Responsio ad secundam difficultatem

16. Ad secundanm difficultatem sunt qui respondeant durationem motus censeri ens completum, quamvis motus ens incompletum sit. Sed hoc non satis intelligo, quia non potest duratio perfectiorem rationem entis habere quam res durans. Respondeo igitur, ex dictis supra de actione et passione, tempus proprie esse durationem motus ut est actus mobilis, et ut sic computari motum inter accidentia completa, et generatim sumptum constituere praedicamentum passionis, ideoque durationem eius etiam posse ad proprium praedicamentum accidentis pertinere. Nec refert quod motus praecise consideratus sub ratione viae aut inchoationis termini censeatur quid incompletum et reducatur ad praedicamentum sui termini; nam dici poterit vel illam considerationem quae habet locum in motu, ut motus est, propter varios respectus eius non habere locum in duratione, quae ut sic praescindit ab illis respectibus; vel certe dicendum erit durationem motus sub eadem imperfectione consideratam, non esse completum ens aut accidens.

Quae durationes collocentur in hoc praedicamento, et satisfit tertiae difficultati

17. Prima sententia .— In tertia difficultate petitur ut explicemus quaenam durationes ad hoc praedicamentum pertineant. Si enim vim nominis quando attendamus, videtur sola duratio temporis hoc praedicamentum constituere; et ita etiam videtur semper Aristoteles hoc praedicamentum declarare, ut patet ex I Ethic., c. 6, et ex lib. Praedicam., c. 4, ubi per solas differentias temporis assignat varias praedicationes huius praedicamenti; et hic videtur esse communis modus illud interpretandi. Et haec ipsa sententia potest duplici modo intelligi. Primo, ut intelligatur de tempore sub ratione mensurae extrinsecae; et hunc etiam sensum insinuare videtur Aristoteles citatis locis, cum dicit quando nihil aliud esse quam heri aut superiori anno; et in Ethic. ait bonum in tempore esse occasionem eius, ideoque aliud esse tempus belli, aliud curationis, etc ., quae omnia dicuntur per ordinem ad tempus, quod est extrinseca mensura. Et fortasse ob hanc causam dixit Aristoteles, in c. 9 Praedic., quando esse unum ex manifestis praedicamentis, quae interpretatione non indigent, quia nimirum denominationes extrinsecae quae ex tempore sumuntur clarae sunt; nam intrinseca duratio, quid sit, qualis sit, non est manifestum, nec facile ad interpretandum. Et iuxta hanc sententiam dicunt aliqui in hoc praedicamento non esse coordinationem generum aut specierum, sed unam tantum speciem infimam, sub qua dividuntur praeteritum, futurum et praesens, ut individua eius. Sed verius dicerent esse tantum de facto unum individuum; nam illae differentiae temporis reipsa non sunt distincta individua, sed partes eiusdem individui, quae ratione discernuntur ac numerantur.

18. Dicendum denique erit in hac sententia tempus illud, ut afficit ipsum motum caeli, non pertinere ad hoc praedicamentum; nam affectio intrinseca et denominatio extrinseca plus quam genere differunt, quare non possunt per se ad idem praedicamentum pertinere. Eo vel maxime quod supra est ostensum durationem intrinsecam respectu proprii subiecti non habere veram rationem mensurae; ergo, si ratio mensurae est quae constituit hoc praedicamentum, non potest tempus, ut est duratio intrinseca motus caeli, illi conferre denominationem propriam huius praedicamenti. Quod si non sub ratione mensurae, sed sub aliqua alia ita illum afficit, ut ad hoc praedicamentum pertineat, eadem ratione quaelibet duratio intrinseca cuiuslibet motus ad hoc praedicamentum pertinebit, quod est contra hanc sententiam quam explicamus. Igitur iuxta illam dicto modo philosophandum est; quae vero difficultates circa illam occurrant, supra propositum est. Haec etiam quae intulimus videntur creditu difficilia, quamquam non negem esse doctrinae Aristotelis seu modo loquendi eius satis consentanea.

19. Secunda sententia .— Alius modus explicandi illam sententiam est solam quidem temporis durationem constituere hoc praedicamentum, non tamen sub ratione extrinsecae mensurae, sed ut est intrinseca duratio motus, et consequenter non solum tempus quod est in motu caeli, sed omne illud quod intrinsece includitur in omni motu ad hoc praedicamentum pertinere. Atque hac ratione posse in hoc praedicamento distingui non solum varia individua sub eadem specie, sed etiam varias species sub genere temporis, iuxta varios modos durationum motuum, vel spiritualium, vel materialium, etc. Sed, ut haec sententia omni ex parte probabilis sit, oportet ut sufficientem aliquam rationem reddat ob quam potius motuum durationes quam aliarum rerum ad peculiare praedicamentum pertineant. Et quidem, si verum esset plus in re ipsa distingui durationem motus a motu quam in rebus permanentibus durationem quamlibet ab ipsa re, satis probabilis ratio illius diversitatis inde redderetur; nam in motu in re ipsa esset duratio vel tempus accidens eius, distinctum ab illo; secus vero est in aliis rebus. Verumtamen fundamentum huius rationis nobis supra non placuit, quia nec intelligi potest illa maior distinctio, neque ulla sufficiens ratio redditur illius discriminis inter motum et res alias.

20. Alii conantur rationem reddere ex alio discrimine inter durationem motus et aliarum rerum permanentium, quod nimirum duratio motus reipsa extensa sit et quamdam latitudinem realem in durando habeat, in rebus autem permanentibus indivisibilis sit. Nam ex hac differentia sequi videtur durationem successivam reipsa habere rationem durationis; durationem autem permanentem non ita, sed tantum secundum quamdam coexistentiam vel coaptationem ad successionem temporis, aut veram aut imaginariam, quae consideratio est valde extrinseca. Sed haec ratio, quamvis videatur apparens, non tamen satisfacit, tum quia supra est ostensum omnem durationem esse rem intrinsecam illamque connotationem seu coaptationem durationis indivisibilis ad successionem imaginariam pertinere ad nostrum modum concipiendi, non ad formalem rationem rei conceptae; tum etiam quia, sicut in aliis rebus duratio est ipsa existentia permanens, ita etiam in motu; solumque est differentia quia in aliis rebus tota existentia est quae permanet in seipsa, in motu vero permanet solum per partes vel mutata esse, quatenus pars parti succedit, quae differentia videtur valde accidentaria ut una duratio sit in praedicamento, et non alia.

21. Tertia sententia .— Unde alii contrario prorsus modo opinati sunt dicentes omnem quidem durationem in aliquo praedicamento accidentis collocari, et quoad hoc convincere discursum factum ex paritate rationis. Nihilominus tamen, aiunt in hoc praedicamento non collocari tempus vel durationes successivas, sed has pertinere ad praedicamentum quantitatis; in hoc vero constitui durationes permanentes creatas, quia non est aliud ad quod pertineant. Verumtamen haec sententia repugnat imprimis omnibus philosophis, qui primum omnium in hoc praedicamento collocant tempus, vel aliquam affectionem vel quid simile ex tempore seu ex adiacentia temporis proveniens. Deinde supponit falsum, nimirum, tempus proprie et per se in praedicamento quantitatis collocari, cum supra ostensum sit non esse quantum per se, sed per accidens; nam illa successio prioris et posterioris, quae est in motu, per accidens provenit ex quantitate, et in se sumpta non est quantitas, sed intrinseca et entitativa compositio ipsiusmet motus, et ad summum addit modum velocitatis vel tarditatis, qui non est quantitas, ut per se notum est. Et, quamvis daremus in motu ipso includi aliquam quantitatem successivam, quae esset vera et per se quantitas, non potest ulla ratio reddi ob quam quantitas permanens sit unius praedicamenti et eius duratio sit alterius, et tamen quantitas successiva motus non habeat propriam durationem quae possit ad praedicamentum durationum pertinere. Quod si quis dicat extensionem motus esse in ipsamet duratione eius, et per ipsam, hinc potius concluditur illammet extensionem durativam magis pertinere ad genus durationis quam ad praedicamentum quantitatis, quia maiorem magisque essentialem convenientiam habet cum aliis durationibus in ratione durationis quam cum quantitate in ratione extensionis. Item, quia illa duo genera extensionis, secundum tempus vel secundum locum seu in ordine ad locum, sunt omnino diversarum rationum. Et praeterea, quia adhuc incertum est an illsmet extensio sit aliquid positivum in motu praeter negationem simultaneae existentiae partium eius.

Vera resolutio tertiae difficultatis

22. Omnes creatae durationes ad praedicamentum quando spectant .— Quocirca superest ut dicamus pertinere ad hoc praedicamentum omnes durationes creatas; nam increata certum est non posse ad illud pertinere, tum quia est simpliciter infinita in genere entis, tum etiam quia non est duratio quasi accidentalis, sed est ipsa duratio per essentiam. Inter durationes vero creatas nulla est quae excipi possit, si rationes factae efficaces sunt, ex quibus a sufficienti partium enumeratione probata relinquitur haec sententia. Quod vero nomen ipsum quando a tempore sumptum sit, non est argumentum solam durationem temporis ad hoc praedicamentum spectare: nam sumptum fuit nomen ab eo quod nobis est notius, non vero adaequate ex tota re. Atque ex eadem occasione et ex modo nostro concipiendi provenire potuit ut fere semper declaretur hoc praedicamentum a Doctoribus per ordinem ad tempus; nam de aliis durationibus loqui non possumus nisi per verba nostri temporis.

23. Quod autem reipsa hic non solum comprehendatur texnpus, sed etiam aliae durationes, docuit Albertus Magnus, lib. de Sex princ., tract. IV, statim in principio. Immo ille non solum ad aevum, sed etiam ad aeternitatem hoc praedicamentum extendit, quod falsum est, ut dixi. Ait praeterea aevum pertinere ad hoc praedicamentum in ratione mensurae extrinsecae aliorum aeviternorum, et sic de caeteris durationibus, quod nos etiam probare non possumus, tum propter dicta de tempore ut est mensura extrinseca, tum etiam quia aevum non est mensura nisi perfectionis, ut supra dictum est, quae ratio mensurae est respectus quidam communis ad omnia genera. In hoc ergo solum placet opinio Alberti, quod ait eadem proportione pertinere ad hoc praedicamentum tempus et alias durationes creatas, et nomen quando posse ad haec omnia extendi.

24. Duratio divisibilis et indivisibilis univoce conveniunt .— Ad difficultatem vero de univocatione, quod attinet ad divisibilem et indivisibilem durationem, nulla est difficultas. Cur enim non possunt habere univocam convenientiam, sicut habent actio momentanea et successiva, et substantia divisibilis et indivisibilis? Quoad alteram vero partem de substantiali et accidentali duratione, maior est difficultas; dici vero potest quod, licet in re non habeant univocam convenientiam, si materialiter considerentur secundum suas entitates, tamen, formaliter consideratae ad modum accidentium, habent eumdem modum accidendi et denominandi eas res quarum sunt durationes; idque satis esse ad univocam et praedicamentalem convenientiam, ad eum modum quo supra de actione substantiali et accidentali probabiliter responderi posse dicebamus. Quod si alicui hoc non satisfacit, dicat necesse est durationem esse quid analogum, et secundum primum suum significatum esse univocum ad sua inferiora, id est, ad substantiales durationes, et sic constituere unum supremum genus et ad illud revocari caeteras durationes accidentales propter proportionalem convenientiam. Vel certe e contrario durationem accidentalem magis directe constituere hoc praedicamentum, utpote accidentale; substantialem vero durationem, eo quod sit substantialis modus, ad substantiam revocari. Sed prima responsio magis consequenter procedit, suppositis aliis quae de numero et distinctione praedicamentorum, et de constitutione huius praedicamenti dicta sunt.

25. Quot genera et species habeat praedicamentum quando.— Atque ex hic facile expediuntur caetera quae de praedicamento desiderari possunt, nimirum, quae genera vel species habeat; hoc enim patet ex iis quae de distinctione durationum dicta sunt. Item in quo sit subiecto et quam denominationem vel effectum ei tribuat, et alia similia quae inter disputandum de durationibus tacta sunt. De proprietatibus vero huius praedicamenti nihil addendum occurrit. Solent quidem praedicamento quando attribui illae duae proprietates negativae, quae sunt non habere contrarium et non suscipere magis et minus, quae sunt verae, intellectae de propria contrarietate, et immediata ac per se, et de magis et minus secundum intensionem; nam secundum extensionem clarum est tempus, et consequenter etiam quando, recipere magis et minus; sic enim vere dicitur una res magis durare quam alia; et inter praeteritum et futurum est quaedam repugnantia, sed non propria contrarietas, sed magis potest ad contradictionem accedere. Hae igitur proprietates etiam possunt durationi in communi attribui; neque occurrunt aliae quae ut sic conveniant. Diversis autem durationibus variae proprietates attribui possunt, ut esse indivisibilem vel divisibilem, simplicem vel compositam, iuxta ea quae de distinctione durationum tradita sunt.

Notes

†* Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Julio de 2004. http://www.salvadorcastellote.com scc@salvadorcastellote.com

†1 suo exercito alit. seu exercitio.

†2 incidit alit. includit.

†3 illa alit. alia.

†4 dependentiae alit. independentiae (?).

†5 desitionem alit. definitionem (?) .

†6 [De hac... explicanda est.] alit. om.

†7 praeteritan alit. praesenti.

†8 positiva alit. passiva.

†9 haec alit. aevi.