SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO LI. DE "UBI"
SECTIO V. UTRUM ȜUBIȝ SOLIS SUBSTANTIIS CONVENIAT, VEL ETIAM ACCIDENTIBUS

SECTIO V. UTRUM ȜUBIȝ SOLIS SUBSTANTIIS CONVENIAT, VEL ETIAM ACCIDENTIBUS

1 Ratio dubitandi.— Ratio dubitandi esse potest quia ubi solis illis rebus convenit quibus motus localis convenire potest, cum ubi sit terminus motus localis; sed solae substantiae proprie localiter moventur, accidentia vero tantum per accidens, ratione substantiarum. In contrarium vero est quia accidentia propriissime dicuntur esse hic aut ibi; hae autem sunt denominationes sumptae ex ubi, et non extrinsecae, sed intrinsecae; ergo.

Prima assertio de ubi quantitatis

2. Quantitas habet proprium ubi distinctum in re ab ubi substantiae .— In hac re, ut a clarioribus initium sumamus, dicendum est quantitatem habere suum proprium ubi in re ipsa distinctum ab ubi substantiae. Hanc veritatem nobis praecipue manifestavit Eucharistiae mysterium, in quo facta transubstantiatione manet tota quantitas panis, retinens idem numero ubi quod ante consecrationem habebat, et illud est ubi proprium quantitatis, nam ratione illius dicitur quantitas hostiae consecratae esse ibi; ergo. Dicetur fortasse hoc argumento solum probari manere ipsum ubi substantiae panis, quod antea quidem ipsam substantiam afficiebat media quantitate, postea vero afficit solam quantitatem; unde non probat quantitatem habere proprium ubi distinctum ab ubi substantiae. Sed contra, quia imprimis argumentum factum concludit illud ubi quod manet in quantitate esse realiter distinctum a substantia, a quantitate autem ipsa solum distingui modaliter. Primum patet, quia post consecrationem non manent nisi accidentia realiter distincta a substantia, ut alibi dictum est. Item, quia quantitas est res distincta a substantia; ergo si ille modus identificatur realiter quantitati solumque modaliter ab ea distinguitur, necesse est ut a substantia realiter distinguatur. Denique quia †11 posset etiam Deus servare substantiam destructa quantitate et praesentia seu ubi eius; hoc autem est signum sufficiens distinctionis realis, scilicet, quando duo possunt mutuo separari et invicem permanere unum sine alio. Ut, e converso, signum sufficiens solius distinctionis modalis inter quantitatem et illud ubi est, quia tale ubi nullo modo potest a quantitate separari, ita ut sine illa conservetur in esse. Ac denique supra satis ostensum est ubi ex ratione sua habere quod sit modus tantum eius rei quam primo afficit et praesentem facit.

3. Ex quo ulterius facile ostendi potest hoc ubi quantitatis esse distinctum a proprio et intrinseco ubi quo substantia materialis in se immediate afficitur et fit praesens, etiam dum quantitati subest. Primo quidem, quia posset Deus quantitatem separare a substantia, corrumpendo quantitatem et conservando substantiam omnino immutatam localiter, quod supra late probatum est, cum de quantitate ageremus, neque in eo fingi potest ulla implicatio contradictionis; tunc ergo retineret substantia proprium et intrinsecum modum praesentiae, qui non potest nisi ad ubi pertinere; unde secundum illud posset illa substantia divina virtute mutari et in alium locum transferri. Secundo, quia substantia non solum est praesens hic per denominationem a quantitate vel a modo quantitatis, sed necesse est ut habeat intimam praesentiam, quae sit intrinsecus modus eius, tum ob generalem rationem, quia praesentia semper est modus intrinsecus rei praesentis; tum etiam quia inter quantitatem ipsam et substantiam eius est etiam intima et mutua praesentia et relatio, quae in utroque extremo habet fundamentum; illud autem non est ex parte substantiae sola entitas eius, nam posset esse in rerum natura illa entitas substantiae, et quantitas cum eodem ubi, et non sequi inde relatio, ut patet, si Deus substantiam, verbi gratia, panis Eucharistiae non commutaret in aliam, sed transferret in alium locum et ibi conservaret. Neque etiam est tale fundamentum ipsa inhaesio quantitatis, quia potius illa praesentia ordine naturae antecedit inhaesionem, saltem ex parte subiecti, ut statim explicabo; et maxime quia ablata inhaesione posset Deus conservare illas duas entitates cum intima praesentia, sicut supra dictum est in similibus.

4. Denique est alia ratio, quia substantia est simpliciter prior ordine naturae quam quantitas; ergo ut sic supponitur quantitati cum omnibus conditionibus requisitis ad causandum materialiter in suo genere ipsam quantitatem; una autem ex conditionibus requisitis est esse hic et nunc, nam sicut debet esse res singularis, ita etiam debet habere conditiones existendi determinatas et singulares; hanc ergo conditionem, quae est esse hic praesentem, non accipit substantia a quantitate formaliter. Et confirmatur ac declaratur ex dictis supra de anima rationali; habet enim suam praesentiam substantialem in corpore humano aeque intimam et indistantem a quantitate ac ipsamet materia, non tamen cum simili unione, nam anima et quantitas non uniuntur immediate, sicut materia et quantitas. Unde non habet anima suam praesentiam formaliter a quantitate, sed simul cum illa. Rursus inter ipsam animam et substantiam corporis est mutua praesentia substantialis, quae formaliter saltem et essentialiter non est a quantitate; potest enim de absoluta potentia Dei sine quantitate conservari, illa autem praesentia nihil aliud est quam quoddam ubi proprium substantiae; ergo idem intelligendum est de omnibus substantiis corporeis.

Obiectionibus satisfit

5. Dices: communis omnium sententia est substantiam corpoream non esse in loco, nisi media quantitate; si autem unaquaeque earum habet suum proprium et intrinsecum ubi, non magis substantia est in loco ratione quantitatis, quam e contrario; ergo. Item si quantitas habet suum proprium ubi et illud communicat substantiae corporeae, quid necesse est aliud in ipsamet substantia multiplicari? Praeterea, alias quot essent accidentia in re distincta, tot essent multiplicanda ubi in unaquaque substantia, quod et novum videtur et supervacaneum.

6. Qualiter dicatur substantia materialis esse in loco ratione quantitatis.— Respondetur substantiam materialem imprimis esse in loco ratione quantitatis, loquendo proprie de loco extrinseco a quo continetur et circumscribitur. Est enim advertendum, cum dicitur rationem essendi in loco esse quantitatem intrinsecam ipsius corporis, non esse sermonem de ratione formali quae denominet rem existentem in loco, haec enim est potius superficies corporis continentis; nam sicut ratio formalis essendi album est albedo informans, ita ratio essendi in loco (quod non est aliud quam esse locatum) est ipsemet locus, ut actualiter locans et continens. Est ergo in ea locutione sermo de ratione formali quae ex parte subiecti se tenet et constituit illud capax talis loci, et huiusmodi ratio dicitur in corporibus esse quantitas finita, quia per illam redduntur apta ut circumscribi possint et extrinseca superficie terminari, quantum est ex se; nam substantia sola, quantitate carens, cum penetrabilis sit cum quacumque quantitate, nec contingi potest physice, nec contineri extrinseca superficie.

7. Rursus si loquamur de ubi, duplex distinguendum est, unum circumscriptivum seu potius circumscriptibile, aliud definitivum, quam distinctionem latius declarabimus sectione sequenti. Substantia ergo materialis habet ratione quantitatis quod sit priori modo alicubi ratione quantitatis, et propterea modus ille dici etiam solet quantitativus; consistit autem in hoc quod res quae sic existit alicubi, necessario habet partes suas aliquo modo distantes in partialibus locis, ita ut una non sit intime praesens alteri, nec se possint penetrare, naturaliter loquendo. Tota autem ratio sic existendi alicubi provenit a quantitate, quod in sensu superius explicato intelligendum est; nam actualiter sic esse alicubi habet res quanta ab ipso ubi quantitativo; tamen aptitudinem naturalem et necessitatem sic existendi habet a sola quantitate, a qua id participant substantia et reliqua omnia quae insunt, ut constat ex dictis superius, disp. XL. Nam partes substantiae non repugnarent inter se, quoad intimam praesentiam, nisi essent affectae quantitate. At vero quoad alium modum essendi alicubi definitive, qui tantum consistit in praesentia ad certum spatium definita, non habet substantia per quantitatem quod sit capax talis praesentiae, sed ex hoc solum quod est talis entitas et in rerum natura existens talem modum essendi postulat. Unde etiam angeli immediate et per suam substantiam, et sunt capaces proportionati modi existendi alicubi, et semper aliquem determinatum modum requirunt.

8. Et hinc patet responsio ad alteram interrogationem, nam quia substantia corporea, licet sub quantitate sit, est distincta res ab illa et natura sua prior illa, ideo ex se necessario secum affert extrinsecum modum praesentiae sibi realiter identificatum et distinctum a modo praesentiae quentitatis. Quid enim plus habet quantitas, ob quod secum afferat praesentiam seu ubicationem sibi accommodatam, quam ipsa substantia? Sicut ergo quantitas, hoc ipso quod est, necessario se exhibet alicubi praesentem, ita etiam substantia ex vi suae entitatis, si praecise ac separatim consideretur. Solum est differentia in modo praesentiae, ut iam explicuimus. Quod autem illae duae praesentiae naturaliter colligatae sint, et variata una varietur etiam alia, hoc non tollit distinctionem, sed provenit ex coniunctione ipsarum rerum quibus tales praesentiae radicantur. Et in argumentum distinctionis sufficit quod simpliciter non repugnat unam ab altera separari, et e converso.

Altera assertio de ubi aliorum accidentium

9. Hinc consequenter dicendum est ubi in tota sua latitudine sumptum non coarctari ad solas substantias, neque inter accidentia soli quantitati convenire, sed reliquis etiam accidentibus, sive corporalibus sive spiritualibus, quae in rerum natura existunt. Hanc assertionem mihi satis probat tertia obiectio supra proposita, in qua hoc tamquam inconveniens inferebatur; nam revera, consequenter loquendo, optime infertur; argumenta enim tacta de substantia et quantitate aeque probant de qualibet alia entitate; nam si albedo, verbi gratia, est in rerum natura, etiamsi intelligatur servari sola sine quantitate, necessario se exhibet praesentem alicubi modo sibi accommodato. Et in Eucharistia (ut alibi ostendi) posset Deus servare albedinem sine quantitate, quod similiter posset facere conservando albedinem omnino immutatam localiter, atque adeo conservando illam aeque indistantem ab aliis rebus quae antea erat, nam in hoc nulla est repugnantia; ergo signum est habere albedinem proprium ubi quasi definitivum, distinctum ab ubi quantitativo et proprio quantitatis. Quod autem in albedine explicuimus eiusdem rationis est in quolibet accidente corporeo et in accidentibus etiam spiritualibus, ut sunt potentiae angelicae; nam licet necessario comitentur suam substantiam et sint ubicumque est illa, nihilominus in eis vere est proprius praesentiae modus, quem unaquaeque retinere posset, si sola conservaretur, destructa omni alia entitate.

10. Quapropter, mea sententia non recte sentiunt qui dicunt substantias separatas esse in loco per potentiam operandi in loco, et non per substantiam ut sic; nam si sit sermo de esse in loco extrinseco, ad hoc non sufficit potentia, sed necessaria est operatio qua contingant locum seu rem loco contentam, iuxta ea quae explicuimus superiori sectione. Si vero loquantur de esse in loco ut tantum dicit esse alicubi per ubi intrinsecum, sic falsum est substantiam esse alicubi ratione potentiae, potius quam ratione sua; immo aliquo modo potentia comitatur substantiam, quamvis etiam ipsa, ratione suae entitatis, si illam propriam habeat, suum peculiarem modum praesentiae seu ubicationis requirat.

11. Ad obiectionem ergo tertiam, quae solum fundatur in quadam admiratione de multiplicatione modorum ubi, dicendum est non esse maiorem rationem admirationis in ubi, quam in quando seu duratione. Sicut ergo unaquaeque res hoc ipso quod habet propriam et intrinsecam existentiam, habet etiam propriam et intrinsecam durationem, ita etiam habet propriam et intrinsecam praesentiam, quamvis non aeque identificatam; non est enim necesse similitudinem tenere in omnibus. Tamen, quia omnia accidentia eiusdem subiecti sunt ibi per modum unius, et cum illo constituunt unum aliquo modo, et quia illius praesentiam semper naturaliter sequuntur, ideo illius totius compositi dicitur esse aliquo modo unum ubi, quamquam revera illud non sit proprie ac per se unum in suo genere, sed congregatione quadam. Sicut etiam homo vestitus censebitur habere unum ubi, cum tamen dubium non sit quin vestes et corpus vestitum diversa habeant ubi.

Responsio ad rationem dubitandi initio positam

12. Et hoc etiam confirmari potest exemplo motus localis (ut simul rationi dubitandi in principio positae respondeamus); dicitur enim una res per accidens moveri ad motum alterius, non quia vere et in se non mutetur, alioqui non proprie, sed per metaphoram aut denominatione extrinseca mutari diceretur. Sed illud per accidens perinde est ac per aliud; tunc enim dicitur res sic moveri per accidens, quando motus non exercetur primo et per se circa illam, sed circa aliam, quae alteram secum trahit, ut plane constat de homine qui movetur in navi, vel de vestibus quae moventur cum homine. Ad hunc ergo modum intelligendum est moveri accidentia ad motum subiecti per accidens, non quod ipsa non vere et in se mutentur, nam revera mutant locum et ubi, et consequenter etiam mutant relationes propinquitatis vel distantiae ad res alias, sed quia quasi deferuntur ad motum subiecti.

13. Ubine per se aut per aliud ubi sit in loco .— Sed instabit tandem aliquis, quia si accidentia habent propria ubi, cum ipsum etiam ubi sit quoddam accidens, habebit etiam suum ubi distinctum ab ubi subiecti, et ita procedetur in infinitum. Respondetur vulgari solutione, quae in simili processu dari solet, unumquodque ubi seipso esse praesens ubicumque suum formalem effectum exercet. Nam quando ipsa forma aliquo modo participat suam rationem et quasi effectum formalem, non per aliam formam, sed seipsa id habet, sicut supra in simili dictum est de quantitate. In praesenti vero peculiariter hoc declaratur ex differentia notanda inter ubi et alia accidentia, quod in ipso ubi nunquam potest mutari praesentia localis, in aliis vero potest, exceptis solis relationibus propinquitatis et distantiae, quae fundantur in ipso ubi et ideo imitantur illud. Ratio vero est quia alia accidentia fiunt praesentia per modum distinctum, ubi vero seipso, et ideo non potest praesentiam mutare, quia non potest mutare suammet entitatem. Sicut etiam supra dicebamus actionem non posse mutare respectum transcendentalem ad agens, quia non alia actione, sed seipsa fit; et ideo si respectus ad agens mutatur, non mutat actio respectum, sed in subiecto vel effectu mutatur actio, et una tollitur et alia loco illius succedit. Ad eumdem ergo modum, quando subiectum mutat praesentiam, non mutat ipsum ubi respectum praesentiae, sed unum ubi tollitur et aliud loco illius fit in re alicubi existente. Et hoc modo convenit ubi esse immutabile, quam proprietatem attribuit Aristoteles loco, in IV Phys.; propriissime vero et radicaliter (ut sic dicam) convenit ipsi ubi, nam loco extrinseco non convenit nisi secundum formalem quamdam considerationem superficiei ut existentis in tali ubi et quatenus omnes superficies ibi succedentes illam formalitatem participant, de quo alibi latius.