SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO LI. DE "UBI"
SECTIO VI. QUOMODO DISTINGUENDUM ET ORDINANDUM SIT PRAEDICAMENTUM ȜUBIȝ, QUAEVE PROPRIETATES ILLI TRIBUANTUR

SECTIO VI. QUOMODO DISTINGUENDUM ET ORDINANDUM SIT PRAEDICAMENTUM ȜUBIȝ, QUAEVE PROPRIETATES ILLI TRIBUANTUR

1. Ex dictis in praecedentibus sectionibus facile est reliqua omnia, quae ad intelligentiam huius praedicamenti pertinere possunt, breviter colligere.

Divisio ubi in definitivum et circumscriptivum exponitur

2. Primo enim ex dictis constat posse in hoc praedicamento assignari unum supremum genus, quod per essentiales differentias dividi potest in species subalternas usque ad ultimas et usque ad individua. Haec autem coordinatio satis accommodate fit, si divisionem illam quae de loco seu potius de esse in loco dari solet, scilicet, vel definitive vel circumscriptive, ad ubi accommodemus. Quae divisio sumpta est ex Damasceno, lib. I de Fide, c. 17, et lib. II, c. 3, quamvis ipso verbo definiendi aut definitive non utatur, sed solum verbo circumscribendi; declarat tamen non habere eamdem vim in rebus spiritualibus et in corporalibus, et ad hanc diversitatem significandam usi sunt theologi illis duobus vocibus circumscriptive et definitive. Dicitur ergo res esse alicubi circumscriptive, quando ita ibi est, ut sit tota in toto, pars in parte spatii quod occupat; definitive autem dicitur esse aliquid quod ita est alicubi, ut intra definitum spatium contineatur, nec simul possit extra illud naturaliter esse. Est autem subintelligenda negatio extensionis, nam alias etiam id quod est circumscriptive in loco, erit etiam definitive, quia non potest naturaliter simul esse in alio ubi; quo sensu illud esse definitive potest generice sumi prout distinguitur ab esse ubique, quod est proprium Dei. Ut ergo illa sit ratio specifica, subintelligenda est negatio, videlicet, ut res illa dicatur esse definitive in loco, quae licet non habeat in loco extensionem partium, intra certos tamen limites ita continetur, ut extra illud ubi naturaliter esse non possit. Atque ita illa divisio fere coincidit cum divisione ubi in corporeum et spirituale, quae duo membra esse specie diversa superius ostensum est.

Prima obiectio contra divisionem eiusque solutio

3. Punctum an circumscriptive an definitive in loco sit .— Sed obiicere quis potest, nam punctum habet etiam suum ubi, in quo non est extensio partium, ut possit esse totum in toto et totum in qualibet parte, et tamen punctum non dicitur esse alicubi definitive, sed potius circumscriptive. Respondetur primo non oportere ut ubi ipsius puncti in illa divisione contineatur, quia, sicut Aristoteles dixit punctum non esse in loco per se sed per accidens, et sicut punctum non est quantitas sed principium quantitatis, ita nos dicere possumus punctum non habere ubi, sed principium ubi corporei. Unde ulterius dicitur eo modo quo illud est ubi, reduci ad circumscriptivum; et in descriptione ubi definitivi subintelligendum etiam erit sub negatione extensionis partium comprehendi negationem essendi in loco per modum principii talis extensionis; quod alio modo dici solet esse indivisibile ut habens positionem in continuo.

Secunda obiectio et responsio

4. Dices rursus: intrinsecum ubi substantiae materialis et accidentium etiam marerialium, praeter quantitatem, est divisibile, ita ut ratione illius totum sit in toto et pars in parte, et tamen ex se non est ubi circumscriptivum, nam hoc per se primo soli quantitati convenit, et non alteri nisi ratione illius. Ad hoc duobus modis responderi potest, ut adaequata sit divisio. Primo, omne ubi rei materialis comprehendi sub ubi circumscriptivo, quia, licet ex se et per se non necessario habeat extensionem partium in ordine ad locum, sed ratione quantitatis, tamen ex natura sua postulat ut media quantitate habeat illam extensionem. Unde ubi circumscriptivum subdistingui potest, nam unum est per se tale ex vi sua seu ex natura illius subiecti quod proxime afficit. Aliud vero est quod non habet praedictam extensionem ex vi sua, tamen aptum est illam habere media quantitate. Et iuxta hanc interpretationem, si substantia materialis esset alicubi sine quantitate per divinam potentiam et absque novo miraculo, haberet ubi materiale et circumscriptivum, quia licet secundum illum statum non necessario esset tota substantia in toto et pars in parte spatii ratione praesentiae seu ubi quod tunc haberet, tamen natura sua semper postularet hunc modum essendi in loco media quantitate.

5. Secundo dicere possumus omne ubi, praeter illud quod est proprium quantitatis, pertinere ad modum essendi definitive in loco, atque ita substantiam materialem dupliciter esse ubi adest, scilicet, et definitive et circumscriptive. Non quatenus unum horum includitur in alio, sed per modos specie diversos, quorum unus per se et ratione sui convenit tali substantiae, alius per accidens seu per aliud, nimirum, per denominationem et coniunctionem ad quantitatem; unde prior est inseparabilior a substantia quam posterior, ut patet in substantia materiali conservata sine quantitate, quae, iuxta hanc interpretationem, esset definitive alicubi et non circumscriptive. Et hic modus loquendi videtur magis accommodatus communi usui; nam res non dicitur esse circumscriptive, nisi vel a superficie externa circumscribatur vel saltem circumscribi possit quantum est ex modo essendi alicubi, ut ultima sphaera; substantia autem carens quantitate non ita esset alicubi; esset ergo praesens potius definitive quam circumscriptive. Unde, cum dicitur in definitione essendi alicubi circumscriptive, quod sit totum in toto et pars in parte, subintelligendum est per se et ex intrínseca necessitate talis praesentiae, atque ita convenir soli ubi quantitativo. Unde ulterius ubi definitivum sic condivisum a circumscriptivo non convertitur cum ubi spirituali, sed potius subdividendum est; nam aliud est cui repugnar extensio partium, et hoc est immateriale; aliud vero cui non repugnar, quamvis ex se non necessario illam habeat, sed solum ratione adiunctae proprietatis.Et utrumque eorum potest ulterius dividi in ubi substantiae vel accidentis, et ita erit perfecta divisio.

Tertia obiectio dissolvitur

6. Rursus vero obiici potest quia in misterio Eucharistiae habet corpus Christi suam praesentiam, quae vere spectat ad hoc praedicamentum, nam est quoddam accidens quatenus est quidam modus additus substantiae illius corporis, et non est alterius praedicamenti nisi huius; et tamen non continetur sub praedicta divisione, quia nec secundum illam habet extensionem partium in ordine ad locum, nec etiam ei repugnat esse alibi, unde nec circumscriptiva est nec definitiva. Sed haec obiectio petit theologicum dubium, quod a nobis late tractatum est in III tomo III partis, disp. XLVIII, sect. 3, scilicet, an Christus in Sacramento dicendus sit esse definitive; ubi diximus non oportere illam praesentiam sub hac divisione comprehendi. Nihilomus tamen probabiliter credimus illam praesentiam directe et proprie pertinere ad hoc praedicamentum, quia, si non pertineret, maxime quia est supernaturalis; hoc autem non obstat, quia etiam qualitates supernaturales directe pertinent ad praedicamentum qualitatis, quia, cum finitae sint, possunt habere univocam convenientiam cum qualitatibus naturalis ordinis; ita ergo proportionaliter censeo de illa praesentia. Quapropter ut divisum et partitio totum ambitum huius praedicamenti comprehendat, oportet vel praemittere †12 partitionem praesentiae localis in naturalem et supernaturalem, et deinde naturalem dividere in definitivam et circumscriptivam: vel certe, quod non incommode fieri potest, posset definitiva praesentia generaliter appellari omnis illa quae est absque extensione partium in spatio, seu qua res praesens est tota in toto et tota in qualibet parte, absque immensitate; et haec dividi ulterius posset in eam quae est connaturalis subiecto, vel supernaturalis, vel certe in eam quae natura sua est definita ad unum limitatum ubi, et eam quae non habet ex se tantam limitationem, quamvis non sit immensitas; talis enim probabiliter existimari potest sacramentalis praesentia corporis Christi, ut latius in citato loco declaravi.

Quarta obiectio expeditur

7. Quarto obiici potest circa eamdem divisionem: nam Deus est etiam alicubi, cum sit ubique, et tamen neque est circumscriptive nec definitive. Verum haec obiectio potius declarat partitionem illam optime accommodari ad ubi praedicamentale; nam Deus non est alicubi per aliquod ubi pertinens ad hoc praedicamentum, quia eius immensa praesentia non est accidens, nec modus substantiae eius, sed omnino ipsamet essentia eius. Et hoc sensu negat Damascenus, lib. I, c. 6, Deum esse in loco, prout, nimirum, esse in loco dicit aliquid praedicamentale vel finitum, seu continentiam intra ambitum alicuius spatii determinati. Sic etiam Chrysostomus, homil. 5 ad Colos., dicit Deum nusquam esse, licet sit ubique. Et Augustinus, lib. LXXXIII Quaestionum, q. 20: Deus non alicubi est, quod enim alicubi est continetur loco; et lib. VIII Genes. ad litter., c. 26, dicit Deum esse sine tempore ac loco; et lib. de Essentia divin., vocat Deum illocalem, quod veluti declarans, serm. 8 de Verbis Domini, ait Deum non contineri in loco; et similia multa supra adduximus agentes de immensitate Dei.

Sitne dicta divisio generis in species

8. Ultimo obiicitur quod illa divisio non sit apta ad hoc praedicamentum constituendum, quia non est unius generis, immo nec univoca; nihil enim est frequentius in ore sapientium quam incorporalia non esse in loco nisi aequivoce, ut patet ex D. Thoma, III, q. 52, a. 1, et q. 53, a. 1; ergo ubi quod est commune incorporalibus et corporalibus non potest esse genus. Respondetur iam supra dictum esse in proprietate et rigore sermonis aliud esse adesse alicubi per intrinsecum †13 ubi, aliud vero esse in loco. Illa ergo locutio dici solet de esse in loco extrinseco; immo D. Thomas, in priori loco citato, expresse declarat intelligi de esse in loco corporeo. Quo sensu sine dubio valde analogice dicitur de angelo et de corpore, quia in uno significat contineri a loco per contactum quantitativum, in alio vero significat contingere locum contactu virtuali seu operatione; unde, sicut quantitas vel contactus analogice dicitur de quantitate molis et virtutis, ita et esse in loco, de illis duobus modis. At vero proprie loquendo de intrinseco ubi, posset quidem illa locutio exponi de aequivocatione rei seu generis, eo nimirum modo quo dicuntur latere in genere aequivocationes, aut quo corruptibile et incorruptibile dicuntur genere differre. Loquendo autem metaphysice seu logice, revera est inter haec ubi univoca convenientia, quia utrumque confert formaliter rei quam afficit ut sit realiter praesens ac definita in certo spatio. Neque est cur abstrahi non possit commune genus a modo corporeo et incorporeo, aeque ac abstrahi potest a substantia vel qualitate corporea et incorporea.

9. Rursus vero hic inquiri poterat an omnia ubi corporum sint eiusdem speciei in hoc praedicamento, vel differant pro diversitate corporum, aut pro diversitate situum universi (et idem cum proportione quaeri potest de incorporeis). Sed haec quaestio iam ad physicam pertinet, cum qua coniuncta est alia, an motus locales corporum omnes sint eiusdem speciei, et ideo ab his quaestionibus nunc abstinemus. Probabilius tamen videtur omnia hae cubi esse eiusdem speciei differreque solum vel per respectus ordinis inter ipsa corpora seu partes eiusdem corporis, quomodo unum corpus dicitur esse sursum, aliud deorsum, vel per respectus ad subiectum, quomodo dicitur locus superior vel inferior esse naturalis vel violentus.

De proprietatibus ipsius ubi

10. Ultimo facile etiam est ex dictis proprietates ipsius ubi colligere. Quarum prima ac praecipua est quod sit immobile, quam in superioribus declaratam reliquimus. Et ex ibidem dictis colligere licet, sicut omne ubi immutabile est secundum locum, ita e converso omne ubi esse corruptibile, quantum est de se, quia ita ipsum est immutabile, ut semper sit in subiecto mutabili; per mutationem autem localem subiecti corrumpitur ipsum ubi. Et radix huius est, quia omne subiectum ubi habet finitum et limitatum ubi, et inde provenit ut mutare illud possit, et consequenter ut ipsum ubi possit corrumpi.

11. Ubi intensione caret .— Alias duas proprietates assignant Gilbert., Albert. et alii, negativas et fere communes caeteris praedicamentis extra qualitatem, nimirum, non posse intendi nec remitti et non habere contrarium. Et in priori nulla est difficultas, quia in illo modo praesentiae nulla est latitudo quoad intensionem; quoad extensionem vero in universum fere dici potest omne ubi habere latitudinem et suscipere magis vel minus, ut satis in superioribus declaratum est, tam in loco corporum quam spirituum. Dico autem fere, quia excipi potest locus indivisibilis, vel puncti, vel quem angelus habere potest per praesentiam ad solum punctum, iuxta prcbabilem opinionem. Sed non oportet exceptionem addere, quia hoc ipsum ubi indivisibile est suo modo principium ubi extensi per spatium, et ita sub illo continetur.

12. Ubi quo sensu dicatur carere contrario .— Quod autem spectat ad alteram proprietatem, recolendum est ex superius dictis disp. XLV, contrarietatem, etiam ut distinguitur ab oppositione privativa, aliam esse propriissimam, quae versatur inter formas sub eodem genere maxime distantes, aliam vero esse minus propriam, quae reperitur inter terminos alicuius latitudinis, quatenus ab uno ad alium successive potest transitus fieri, quomodo in augmentatione minor et maior quantitas censentur termini contrarii, et in intensione gradus remissus et intensus. Quando ergo carentia contrarietatis dicitur proprietas ubi, intelligendum est de priori et propriissima contrarietate, et ita est res clara, praesertim cum dictum sit omnia ubi quae naturaliter possunt afficere idem subiectum esse eiusdem speciei. At vero posterior contrarietas inter ubi reperitur, nam motus localis est propriissimus motus; omnis autem motus fit inter terminos positivos et contrarios, saltem illo modo, ut patet ex Aristotele, lib. V Phys., c. 2, text. 10; ergo terminus per se motus localis habet alium sibi contrarium; terminus autem primarius ac per se motus localis est ipsum ubi, ut supra ostensum est, et idem Aristoteles docet supra, c. 1; ergo ubi habet contrarium, saltem illo posteriori modo. Quae contrarietas in hoc solum consistit quod unum ubi formaliter repugnat alteri, et inter ea est quaedam latitudo spatii, in qua extrema ubi hanc habent oppositionem, quod dum ab uno receditur, ad aliud acceditur, et e converso. Qui modus oppositionis inveniri potest etiam inter ea quae sunt eiusdem speciei, ut ex dictis constat. Hic autem insinuabat quaestio an inter plura ubi, praesertim corporalia, tanta sit repugnantia, ut nec per potentiam Dei absolutam possint simul esse in eodem subiecto, quod est quaerere an omnino repugnet idem corpus esse simul in duobus locis; sed hanc quaestionem fuse tractavi in tomo III tertiae partis.