SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLVI. DE INTENSIONE QUALITATUM

DISPUTATIO XLVI. DE INTENSIONE QUALITATUM †*

Haec est secunda proprietas qualitatis, quam declarare hoc loco proposuimus, quia etiam natura sua abstrahit a materia et in rebus spiritualibus inveniri potest. Est autem circa nomen intensionis advertendum duobus modis accipi posse. Primo et maxime usitato, pro mutatione illa per quam eadem qualitas magis ac magis in eodem subiecto secundum eamdem partem seu entitatem subiecti perficitur. Dico autem eadem qualitas , ut secludam augmentum per additionem novae qualitatis omnino distinctae, quia de hoc satis dictum est in disputatione de habitibus. Dico etiam secundum eamdem partem , ut distinguam intensionem ab extensione, quae fit per additionem partium qualitatis in diversis partibus subiecti, estque eiusdem rationis cum augmento quantitatis; unde non est propria qualitatum, sed communis aliis formis materialibus seu quantitativis. Alio modo sumi potest intensio pro latitudine seu modo entitatis formae intensibilis et remissibilis, ratione cuius est capax illius mutationis quae intensio etiam nominatur. Hoc igitur loco agimus praecipue de intensione hoc posteriori modo; nam tota huius materiae difficultas consistit in explicanda hac latitudine vel modo talis formae, ratione cuius potest maiorem vel minorem effectum formalem subiecto conferre. In hoc ergo praecipue insistendum est; nam hoc explicato facile reliqua expedientur quae ad modum ipsius productionis seu mutationis pertinent; ac tandem explicabimus quo modo haec conditio sit propria qualitati.

SECTIO PRIMA. UTRUM QUALITAS INTENSIBILIS ET REMISSIBILIS SIT IN SE INDIVISIBILIS VEL COMPOSITA EX GRADIBUS ENTITATIS

1. Suppono id quod experientia notum est, dari qualitates aliquas capaces huius augmenti quod intensionem vocamus. In hoc conveniunt omnes philosophi cum Aristotele, et paset; nam eadem aqua vel manus paulatim fit calidior, non per extensionem caloris ad diversas partes subiecti, sed secundum eamdem partem, vel etiam secundum totum, ut ipsis sensibus, praesertim tactu et visu, manifeste experimur; et in qualitatibus et subiectis spiritualibus, in quibus non est extensio partium, est id evidentius, quia etiam in illis qualitas recipit augmentum, ut amor vel voluptas circa idem obiectum. Unde etiam ex principiis fidei certa redditur haec veritas; nam gratia, charitas et fides augeri et perfici possunt in eodem subiecto indivisibili, etiam absque aliqua extensione ex parte obiecti; illud ergo augmentum non potest esse nisi intensivum. Ratio autem cur hic modus entitatis aut informationis subiecti qualitatibus conveniat, generatim loquendo, alia non est nisi quia haec est natura talium formarum; in particulari vero possunt diversae rationes in diversis qualitatibus assignari, ut in sequenti et in quarta sect. videbimus.

2. Qui oppositum sentire videantur .— Contra hanc sententiam referri potest opinio eorum qui dicunt, cum forma intendi videtur, non perfici eamdem formam, sed mutari unam imperfectam in aliam perfectiorem. Quam sententiam tenuit Godofred. Quodl. XI, q. 3; quem secutus est Durand. In I, dist. 17, q. 7, n. 25; et in eamden citantur Avicenna, Gilbert. Porret., et Albertus a Nipho, VIII Metaph., disp. XI. c. 3; et Burl., tractatu de Intension. form. Ex qua opinione plane sequitur unam et eamdem formam non esse intensibilem et remissibilem, sed inter qualitates eiusdem speciei unam esse commutabilem in aliam perfectiorem individualiter, et sic dici unam formam intendi aut esse intensiorem alia. Quam vero falsa sit haec sententia, paulo inferius videbimus.

Prima sententia asserens qualitates, etsi intensionem recipiant, esse indivisibiles

3. Hoc supposito, difficultas est in quo consistat haec latitudo intensiva qualitatis, et quo modo eadem forma seu qualitas possit maiorem vel minorem effectum formalem eidem subiecto conferre. In qua re duas invenio extreme discrepantes sententias. Prima est qualitatem intensibilem et remissibilem in se esse indivisibilem in sua entitate, absque ulla partialium qualitatum compositione intensiva in ordine ad idem indivisibile subiectum; eiusque intensionem et remissionem solum in hoc consistere quod eadem indivisibilis forma perfectius vel minus perfecte afficit idem subiectum. Haec opinio est communis inter discipulos D. Thomae, putantque sumi ex doctrina eiusdem D. Thomae, I-II, q. 52, a. 1 et 2, et II-II, q. 24, a. 5. Quibus locis Caietanu; idem docet, et I-II, q. 54, a. 4; et Capreolus, In I, dist. 27, q. 2; Herv., ibi, q. 5, et Quodl. VI, q. 11; Soncin., VIII Metaph., q. 21; Iavellus, q. 6. Idem tenet Henric., Quodl. V, q. 5, et Quodl. IX, q. 13. Et tribuitur haec sententia Aristoteli, VIII Phys., text. 84, dicenti ex calido fieri magis calidum, nullo facto in materia calido.

4. Fundamentum huius sententiae esse videtur quia non possunt in eadem forma accidentali informante idem subiectum ut sic distingui diversae entitates seu partes eiusdem entitatis quae sint inter se realiter distinctae et unitae; ergo necessario talis qualitas esse debet simplex. Antecedens probatur: nam, vel illae entitates sunt eiusdem speciei, vel diversarum. Si diversarum, non poterunt proprie componere unam qualitatem, nisi forte per accidens per quamdam collectionem vel subordinationem; et ita non poterunt facere intensiorem qualitatem, quia qualitas intensior sota est una et eiusdem rationis. Si vero illae entitates sunt eiusdem speciei, non possunt simul esse et distingui in eodem subiecto. Et praeterea sequitur ex tali compositione intensionem qualitatis esse prorsus eiusdem rationis cum extensione, solumque differre quod in extensione partes qualitatis sunt in diversis partibus subiecti, in intensione vero sunt in eadem parte subiecti seu in eodem indivisibili subiecto. Ex quo sequuntur multa absurda, nimirum, quod sicut multiplicatio extensiva qualitatis est quasi per accidens ad perfectionem qualitatis, ita etiam intensiva. Item, quod sicut illa potest crescere in infinitum, quantum est de se, si in subiecto sint partes, ita et haec possit in infinitum procedere, quantum est ex se, per congregationem plurium partium similium eiusdem qualitatis in eadem parte subiecti; nam, si non repugnat aliquem numerum partium qualitatis congregari in eadem parte subiecti, nec maiorem et maiorem in infinitum repugnabit. Et alia sinilia absurda possunt fucile inferri, quae inferius etiam attingemus.

Primus modus explicandi dictam sententiam refertur et improbatur

5. Quoniam vero difficile est explicatu quomodo eadem qualitas indivisibilis possit habere diversos modos informandi subiectum perfectius aut minus perfecte, ideo in hoc explicando non parum laborant auctores praemissae opinionis, et inter se divisi sunt. Nam quidam eorum aiunt qualitatem eamdem et indivisibilem secundum entitatem essentiae posse habere existentias diversas, unam perfectiorem altera, et in hoc differre formam intensam a remissa, quod habet perfectiorem existentiam, non vero perfectiorem entitatem essentiae. Ita sentit Aegid., Quodl. II, q. 14, ubi ait qualitatem non esse intensibilem secundum essentiam, sed tantum secundum esse in subiecto. Idem tenet Astudillo, I de Generat., q. 8; et citat Capreol., In I, dist. 17, q. 1, a. 2, qui non aperte loquitur, immo interdum insinuat oppositum, praesertim in 4 concl. Respondendo autem ad argumenta Gregorii cont. 5 et 6 conclusionem, illam sententiam insinuat, quamquam interdum de existentia, interdum de inhaerentia loqui videatur, cum tamen hae distinctae sint.

6. Haec ergo opinio intellecta de existentia mihi videtur incredibilis et improbabilis. Primo, quia verius est existentiam et essentiam actualem in re non distingui; quare impossibile est unam variari et non aliam. Secundo, quia, licet essent in re distinctae, sunt tamen naturaliter inseparabiles, eo quod existentia sit intrinsecus actus essentiae actualis. Tertio, quia agens, quantum inducit de essentia formae, tantum potest inducere de existentia; ergo, si simul inducit totam entitatem essentiae, simul etiam inducet totam entitatem existentiae. Dices,posse esse impedimentum per resistentiam ex parte subiecti. Sed contra, quia, si est in subiecto repugnantia quae impedit ne fiat tota existencia, impediet etiam ne fiat tota essentia. Patet consequentia, tum quia essentia non fit ab agente, nisi quatenus illi datur existentia; immo proprie non fit nisi res existens; tum etiam quia existentia intrinsece comitatur essentiam, et e converso essentia actuatur per existentiam; ergo subiectum aeque impedit vel non impedit actionem agentis quoad utrumque. Quarto, quia vel ipsa existentia est indivisibilis entitative, vel habet partes ex quibus componitur et quae paulatim fiunt. Si hoc posterius dicatur, eadem difficultas erit de existentia, quae proposita est de essentia; neque est ulla ratio ob quam ille modus compositionis magis admittatur in existentia quam in essentia. Si vero dicatur primum, non magis poterit indivisibilis existentia esse perfectior et minus perfecta quam indivisibilis essentia.

7. Nisi forte quis respondeat, quod Capreolus insinuat, cum forma intenditur, amittere existentiam et acquirere perfectiorem, adveniente una et desinente alia minus perfecta. Sed hoc tam est incredibile quam quod supra ex Godofredo referebamus, nempe, in intensione semper amitti totam formam praecedentem et acquiri novam. Rationes enim quae contra tllam sententiam fieri solent, aeque contra hanc procedunt. Prima est quia actio intensiva non est corruptiva formae quae intenditur; nihil enim corrumpitur a suo simili; similiter autem talis actio non est corruptiva existentiae similis formae, propter eamdem rationem, et quia, quantum experientia et sensu colligi potest, evidens fere est solem nihil de lumine aeris corrumpere quando illud perficit; et alioqui nulla est ratio quae cogat hoc asserere praeter omnem sensum, sive in essentia, sive in existentia formae.

8. Secunda ratio est quia, si in intensione talis sit mutatio, similis fieret in remissione; ergo cum aqua, verbi gratia, se reducit ad pristinam frigiditatem et remittit calorem, expellit totum calorem perfectum et alium imperfectum acquirit; a quo ergo agente inducitur ille calor minus perfectus in eo instanti in quo perfectior expellitur? Suppono enim contrarium agens omnino esse separatum, et consequenter ab illo produci non posse; nec vero ab ipsa forma aquae, ut per se constat; ergo impossibile est illo modo fieri remissionem, sed potius fieret instantanea desitio totius qualitatis contrariae. Haec autem ratio aeque procedit de existentia; nam, si semel tota existentia caloris expellitur ab aqua, non est agens a quo alia existentia caloris, licet minus perfecta, introduci possit. Dices manare intrinsece ab essentia caloris, quae semper manet eadem. Sed contra, quia repugnat existentiam manare active ab essentia, ut supra late tractatum est. Item, quia, si tota existentia aufertur, ergo etiam aufertur inhaerentia, quia haec supponit ordine naturae existentiam; quomodo ergo potest non corrumpi illa forma quae naturaliter pendet a subiecto, mediante tali inhaerentia et existentia?

9. Tertia ratio est quia, si tota forma mutaretur in intensione, impossihile esset alterationem esse continuam, quod infra probabimus esse faisum. Sequela patet, nam supponamus esse in subiecto calorem ut unum et intendi usque ad quartum gradum; si ergo calor ille, quando fit ut duo, amittitur omnino, et alius ut duo totus introducitur, et rursus, ut ille calor ut duo fiat ut tris, debet ipse expelli et alius perfectior introduci, interrogo quantum temporis duret in subiecto calor ut duo. Si enim duravit per aliquod tempus, ergo toto illo tempore cessavit alteratio, neque ultra processit, et ita non est continua intensio. Si vero duravit solum per instans, procedet ulterius argumentum ad gradum tertium; tunc enim impossibile est calorem ut tria durare tantum per instans, quia non dantur duo instantia immediata, et ideo necesse est quod duret per aliquod tempus intermedium inter duo instantia inceptionis et desitionis, in quo tempore non procedet intensio; nam, si procederet, iam corrumperet calorem ut tria ex dicta hypothesi; ergo impossibile est intensionem esse continuam, si in illa fit commutatio totius formae.

10. Et confirmatur ac explicatur; nam, si calor ut unum est qualitas indivisibilis, et similiter calor ut duo est etiam indivisibilis qualitas distincta a priori et perfectior illa eamque expellens a tali subiecto, et sic de caeteris gradibus, interrogo rursus an inter calorem ut unum et ut duo sit alia qualitas media perfectior quam calor ut unum et minus perfecta quam ut duo; idemque interrogandum erit in singulis gradibus, scilicet, an inter calorem ut duo et ut tria detur aliquod aliud medium, etc. Si enim non dantur aliae qualitates mediae, sed immediate fit transitus a prima qualitate, quae dicitur ut unum, ad secundam ut duo, et ab hac ad tertiam, et sic de aliis, evidens est alterationem non esse continuam, sed fieri quasi per tot saltus seu mutationes indivisibiles quot dicuntur esse gradus qualitatis, quia, cum omnes illae qualitates indivisibiles sint, ex natura rei indivisibiliter fiunt in eodem subiecto, et ideo fieri non possunt nisi per mutationes intrinsece indivisibiles, ex quibus non potest componi continua successio. Si autem inter qualitates primi et secundi gradus datur qualitas media, quaeram rursus an inter calorem ut unum et illam mediam qualitatem detur alia qualitas media; nam, si non datur, redit argumentum factum, quia addendo unum vel aliud medium augetur numerus mutationum instantanearum, non tamen propterea fit successio continua. Si vero ultra illud medium datur aliud, et sic proceditur in infinitum, sequitur in successu continuae intensionis, infinitas qualitates totales indivisibiles ac realiter distinctas acquiri et amitti, quod videtur inintelligible. Neque enim potest in mutatione intelligi continuitas, si in ipso termino mutationis non sit; termini autem illi cum indivisibiles sint, non possunt continuari, et consequenter impossibile est talem multitudinem infinitam, cum discreta sit, tempore finito pertransiri, ut probat factum argumentum ex duratione sumptum. Hic autem discursus totus aeque procedit de mutatione existentiarum indivisibilium, ut facile patebit applicando rationes sub eadem forma; non enim fundantur in peculiari conditione formae quoad entitatem essentiae, sed absolute procedunt de quacumque successione entitatum indivisibilium.

11. Quarto et ultimo sumitur speciale argumentum contra praedictam explicationem, quia in intensione non solum perficitur forma quoad esse, sed etiam quoad ipsam entitatem essentiae, etiam secundum eos qui haec in re ipsa distinguunt, ut patet ex Capreolo supra, concl. 4, ubi adducit D. Thomam, II-II, q. 24, a. 4, ad 3, dicentem propriam vocem ignorare qui dicunt qualitatem, cum intenditur, non augeri secundum suam essentiam, sed solum secundum radicationem in esse. Quia, cum sit accidens, eius esse est inesse. Unde nihil aliud est ipsam secundum essentiam augeri, quam eam magis inesse subiecto, quod est eam magis in subiecto radicari . Et similia habet D. Thomas, q. 1 de Virtutib., a. 11, et In I Sent., dist. 17, q. 2, a. 1. Et ex eisdem locis potest hoc ipsum confirmari; nam per intensionem crescit forma in virtute agendi; ergo crescit in ipsa entitate formae, etiam ut est entitas essentiae actualis, quia illa revera est formale principium agendi, sive habeat esse distinctum, sive non. Virtus ergo agendi non crescit ex solo augmento existentiae, si haec distincta est, sed oportet ipsam essentiam augeri.

12. Obiectioni satisfit .— Dices (quod est argumentum Aegidii): essentia consistit in indivisibili, nam species sunt sicut numeri, VIII Metaph.; ergo non potest essentia ipsa augeri. Respondeo in his terminis esse aequivocationem, ut notavit Niphus, VIII Metaph., disp. XI, c. 4, nam augeri essentiam dupliciter intelligi potest. Uno modo, quantum ad partes essentiales ut essentiales sunt et per genus et differentiam explicari possunt. Et hoc modo, est verum non posse augeri essentiam, sed consistere in indivisibili, et sic tam est verus calor et tam essentialiter perfectus ut unum ac ut octo. Alio vero modo potest dici augeri essentia quantum ad entitatem ipsius essentiae et quasi integritatem eius; ut, verbi gratia, quando linea bipedalis fit tripedalis, essentia lineae metaphysice seu essentialiter non augetur, tamen ipsamet entitas essentiae lineae augetur et fit maior quasi integraliter; et idem est suo modo in aqua vel in igne. Ad eumdem ergo modum dicimus per intensionem perfici ipsammet essentiam formae, non quia fiat essentialiter perfectior, sed quia entitative, modaliter aut integraliter, vel quovis alio nomine appelletur, ipsamet entitas essentiae formae perficitur, de qua perfectione inquiritur in quo consistat, si forma ipsa et entitas essentiae indivisibilis est, cum ostensum sit non posse consistere in variatione formarum aut existentiarum.

Proponitur secundus modus explicandi eamdem sententiam, et improbatur

13. Est igitur secundus modus explicandi eamdem primam sententiam, nimirum, eamdem indivisibilem formam magis et magis perfici per intensionem, quia magis ac magis educitur de potentia subiecti, per quam eductionem magis ac magis radicatur in subiecto. Ita loquitur etiam Capreolus supra, conclusione 5; Caietan., I-II, q. 52, a. 2, in fine. Sed, cum educi de potentia subiecti nihil aliud sit quam quod id quod erat in potentia tantum fiat in actu, dependenter in fieri et in esse a subiecto, explicandum superest his auctoribus quo modo illa forma magis ac magis educatur, si entitas eius indivisibilis est. Nam, cum primum talis forma coepit actu esse in tali subiecto, educta fuit de potentia in actum; ergo, si est indivisibilis, cum primum fuit educta, tota fuit educta et secundum se totam, nam in re indivisibili non potest intelligi quod secundum aliquid sit educta, et secundum aliquidmaneat in potentia; sic enim aut res indivisibilis in re ipsa dividitur, aut eidem re indivisibili contradictoria simul tribuuntur scilicet, esse in actu et manere in potenti. Quomodo ergo eadem forma indivisibili potest magis ac magis educi? Aut quid e illud quod de novo educitur, si tota forma prius educta erat?

14. Evasio praedictae rationis .— Ad hoc responderi potest ex dictis auctoribus formam intensibilem magis ac magis educi, idem esse quod magis ac magis uniri subiecto; in huiusmodi enim forma accidentali duo sunt: unum est entitas formae, in qua includo essentiam actualem cum existentia sive haec distincta sint, sive non, nam ad praesens non refert, ut ex dictis contra praecedentem sententiam constat. Aliud est unio talis entitatis ad subiectum, quam esse aliquid ex natura rei distinctum ab ipsa entitate formae saepe est in superioribus ostensun praesertim disp. XV. Praeter haec auter duo nihil aliud fingi aut excogitari potest in huiusmodi forma, praesertim quod possit ad intensionem conferre. Cum ergo ratio facta evidenter ostendat formam ipsam, si indivisibilis est et semper eadem manet, non posse secundum entitatem suam magis ac magis educi, sed simul totam, relinquitur ut illa maior eductio solum possit in unione consistere; utrumque enim fit per eductionem, et ideo, ut forma dicatur magis educi, satis est ut magis uniatur, propter quod etiam optime dicitur magis radicari. Et ita tandem videtur hanc sententiam exponere Caiet., citato loco, ubi ait per intensionem simplicem essentiam formae perfici in hoc ipso quod subiectum sibi magis subiicit formaliter. Quid autem sit magis sibi subiicere subiectum formaliter, ipse non explicat. Videtur autem id docere D. Thomas, II-II, q. 24, a. 5, ad 3, ubi ait: In mutatione secundum magis et minus non oportet quod aliquid insit quod prius non infuerit, sed quod magis insit quod prius minus inerat. Idem autem sunt inhaesio et unio. Tota ergo augmentatio aut perfectio intensionis est in unione, seu ratione unionis. Atque haec expositio videtur communius recepta in schola D. Thomae.

15. Refutatur .— Contra eam vero applicari posse videntur, cum eadem proportione et efficacia, rationes omnes quae contra praecedentem expositionem allatae sunt. Duobus enim modis intelligi potest haec mutatio vel maior perfectio in unione formae quae intenditur. Primo, quod ipsa etiam unio mdivisibilis sit, et consequenter tota simul fiat, ac subinde non perficiatur nisi quatenus quaedam imperfecta unio tollitur, adveniente alia perfectiori, per actionem intensivam. Secundo modo intelligi potest in ipsamet unione esse quamdam latitudinem, ratione cuius paulatim fieri et crescere possit, ad eum modem quo unio animae rationalis ad corpus crescit crescente corpore, servata differentia quod hic augmentum est extensivum, ibi vero intensivum. Si ergo haec sententia intelligat unionem fieri et perfici priori modo, contra eam manifeste procedunt rationes factae contra praecedentem. Prima, quod per intensionem nihil positivum tollitur a forma quae intenditur; nam agens simile non dissolvit unionem similis formae; neque id est consentaneum rationi aut sensui. Secunda, quia alias etiam in remissione dissolveretur statim a principio tota unio, neque esset agens a quo posset iterum forma uniri; unde non fieret remissio, sed totalis corruptio formae.

16. Tertia, quia non posset alteratio esse continua, quia, si unaquaeque unio in se est indivisibilis, tota simul per mutationem indivisibilem fieri debet, et consequenter intensio erit successio mutationum indivisibilium, quae non potest esse continua, tum quia indivisibilia continuari non possunt, tum etiam quia secundum coexistentiam ad tempus nostrum fieri non potest ut omnes mutationes illae durent per solum instans, si immediate et sine interruptione actionis una post alteram succedit, quia post instans immediate sequitur tempus; si ergo una durat per solum instans, altera, quae immediate sequitur, necessario durat per tempus, quia incipit coexistendo tempori, quod tempus durationis eius necessario erit ita determinatum, ut claudatur inter duo instantia quorum unum sit ultimum non esse talis mutationis per respectum ad nostrum tempus, aliud vero sit instans desitionis; nam, sive assignetur extrinsece per primum non esse, sive intrinsece per ultimum sui esse, aliquod tamen assignandum est. Pro illo ergo tempore non procedet intensio, sed in eodem statu manebit, et ita non erit continua. Quod si mutationes illae non immediate sibi succedant, sed inter unam et alteram tempus aliquod intercedat, iam erit discreta et non continua actio.

17. Quarta ratio sit quia hoc modo non perficeretur forma quae intenditur quoad entitatem essentiae aut existentiae, sed solum quoad unionem seu inhaerentiam; quod est contra D. Thomam et rationes superius factas. Unde Caietanus, supra, dicit essentiam formae perfici hoc ipso quod subiectum sibi magis subiicit. Et infra ait: Semper quando est intensior, fit perfectior secundum essentiam, esse, et inesse subiecto . Et idem sentit Capreolus et alii. Nihilominus tamen probatur sequela, primo a simili, nam, cum anima rationalis unitur maiori corpori aut melius disposito, non perficitur in entitate suae essentiae, quia solum perficitur in unione; ergo, si dum forma intenditur, sola unio perficitur, non perficitur ipsa forma secundum entitatem esentiae vel existentiae. Deinde, quia, si supponamus duos calores, unum intensum et alium remissum, separari a subiecto, et ita conservari, iuxta praedictam sententiam, illae duae qualitates erunt aeque perfectae; ergo signum est calorem intensiorem non fuisse factum perfectiorem in sua entitate essentiae aut existentiae. Ratio denique est quia unio est aliquid ex natura rei distinctum ab entitate formae, et sola unio est quae perficitur; ergo non perficitur entitas ipsius formae in se. Dicetur fortasse verum quidem esse non perfici entitatem formae alia perfectione distincta ab unione, per ipsam vero perfici, quia ipsa inhaerentia est naturalis modus atque adeo perfectio talis formae. Sed hoc modo etiam potest dici perfici anima dum unitur corpori, non tamen vere ac proprie dicitur perfici in entitate essentiae. Et, quidquid sit de modo loquendi, id non videtur ad rem ipsam sufficere, ut probare videtur ratio a posteriori sumpta ex virtute agendi, quae crescit per intensionem, nam forma non agit formaliter per inhaerentiam, sed per suammet entitatem; ergo, cum crescat interna vis agendi, signum est ipsam entitatem in seipsa augeri et perfici. Nec refert dicere inhaerentiam esse conditionem requisitam ad agendum, et ex perfectione conditionis requisitae solere etiam augeri facilitatem aut vim agendi, saltem quoad modum, vel quia tolluntur impedimenta. Hoc (inquam) non satis est, nam inhaerentia in tantum est accidenti necessaria ad agendum in quantum est illi necessaria ut possit esse; si ergo tota entitas et existentia qualitatis aeque bene conservatur in esse secundum seipsam cum imperfecta inhaerentia, sicut cum perfecta, etiam si non seque se communicet formaliter subiecto, habebit aequalem vim agendi in aliud et seque poterit exercere illam. Maxime quando subiectum nihil confert ad actionem, nisi ut sustentans talem qualitatem.

18. Praeter has vero rationes possumus addere aliam, quae peculiariter ostendit huiusmodi mutationem inhaerentiae vel unionis non esse naturaliter possibilem in forma, praesertim non subsistente, sed dependente in fieri et esse a subiecto per talem unionem. Hoc autem declarari potest primo, quia talis forma, cum sit in se omnino uniformis et indivisibilis, non videtur esse capax diversarum unionum indivisibilium respectu eiusdem subiecti; unde enim habere possunt uniones illae diversitatem?

19. Secundo, difficilius intelligitur quoando una earum unionum sit perfectior alia, si condistinguuntur omnino tamquam modi indivisibiles, quorum unus non includitur in alio. Interrogo enim an illa modi in suo ordine sint diversarum essentiarum aut quasi eiusdem speciei. Si primum, quomodo possunt esse connaturales eidem qualitati simplici secundum speciem? Si secundum, unde habent illi modi distinctionem in eadem qualitate respectu eiusdem subiecti? Vel, si in eis est possibilis illa distinctio, cur non etiam inter partiales gradus forme? Item, quomodo unus est perfectior alio, si sunt eiusdem speciei et omnino simplices?, vel, si hoc etiam in eis admittitur, cur non in gradibus? Denique, quomodo unus expellit alium, cum sint eiusdem rationis? Et per sese est intellectu difficillimum quod forma pendens a subiecto amittat unionem cum illo, ut in eo magis radicetur eique perfectius uniatur.

20. Tertio, si illa forma est capax diversarum unionum, cur a principio non unitur subiecto quantum unibilis est? Nam, sicut naturalis qualitas naturaliter agit quantum potest, ita etiam naturaliter informat quantum potest; ergo, si tota qualitas est in subiecto, necessario unitur illa perfectissimo modo quo potest, saltem ex naturali propensione quam habet ad informandum subiectum, secundum quam ex necessitate naturae causat. Dicetur fortasse hoc esse verum, nisi ex parte subiecti sit impedimentum vel indispositio. Sed contra, quia interdum est forma remissa, etiamsi nulla sit indispositio ex parte subiecti, ut inferius ostendemus. Respondebitur saltem ex parte agentis semper intervenire aliquod impedimentum, ob quod non potest tam perfecte unire formam. Sed contra, nam, si activitas agentis est sufficiens ad producendum totam entitatem formae cum tota perfectione entitativa eius, et alioqui supponimus ex parte subiecti secundum se nullam esse indispositionem vel impedimentum, quae ratio afferri potest ob quam eadem virtus et efficientia non sufficiat ad uniendam talem formam subiecto, quam perfectissime unire potest? quandoquidem iam illa extrema sibi sunt praesentissima et inter ea non est repugnantia, sed potius naturalis propensio ad perfectam unionem. Quin potius Henricus et alii, ut supra dixi, disp. XV, probabiliter asserunt, etiam seclusa activitate extrinseci agentis, formam naturaliter sese unire suo proximo susceptivo, si intime sibi adsint et alias nullum sit impedimentum.

21. Caietani sententia .— Superest ut dicamus de alio membro primi dilemmatis. Potest enim quis dicere unionem hanc formae intensibilis cum subiecto non esse indivisibilem nec perfici per mutationem unius minus perfectae in aliam perfectiorem, sed habere latitudinem et perfici per augmentum praeexistentis unionis. Quem modum videntur magis indicare thomistae, et praesertim Caietanus, citato loco, dum ait in intensione perfici qualitatem secundum essentiam, esse et inesse; et subdit: Nec aliqua ibi intervenit corruptio, sed sola omnium praedictorum augmentatio . Verumtamen, haec etiam pars videtur efficacissimis .rationibus impugnari. Et primo quidem, quarta ratio facta in priori membro contra hoc etiam prccedit, nimirum, hoc modo non perfici qualitatem quoad entitatem essentiae, sed solum quoad unionem, ut facile constabit applicando omnia ibi dicta. Secundo, fere totus ultimus discursus, factus in praecedenti membro, procedit etiam contra hanc partem. Nam revera est difficillimum intellectu quod entitas indivisibilis quoad perfectionem intensivam, quae non est subsistens, sed natura sua necessario unita et pendens a subiecto, sit capax divisibilis unionis et habentis latitudinem intensivam. Nec satis concipi potest in quo consistat illa maior et maior unio, quandoquidem tota forma secundum se totam est unita tali subiecto. Et confirmo, nam, si tota forma est unita subiecto, ergo confert totum effectum quem potest conferre; ergo non potest intelligi quod magis uniatur aut quod maiorem effectum formalem illi conferat. Prima consequentia patet, quia, sicut non potest forma uniri subiecto quin conferat ei effectum formalem, ita etiam non potest sota uniri quin totaliter uniatur ad formalem effectum conferendum, quantum potest.

22. Obiectioni occurritur .— Sed instatur, tum in forma substantiali, praesertim illa quae informat corpus organicum, quae non aeque informat singulas partes materiae, etiamsi tota eis uniatur; tum etiam in quantitate, quae, licet tota sit unita subiecto, non semper aeque se extendit, nam interdum occupat maiorem locum, interdum minorem. Sed primum exemplum retorqueri imprimis potest; nam forma substantialis, quatenus indivisibilis vel similaris est, non potest habere diversam et inaequalem unionem ad materian sed sicut tota informat materiam, ita etiam informat et unitur illi quantum potest; ergo similiter qualitas, prout est indivisibilis et respicit idem subiectum, semper informat illud quantum potest. Deinde, in formis substantialibus informantibus corpora heterogenea (excepta anima rationali), sicut in partibus diversimode dispositis censentur esse partiales uniones formae inaequaliter perfectae, ita verisimilius est etiam ipsas partes formae esse aliquo modo dissimiles seu inaequales in suis entitatibus partialibus; nam probabilius est omnes illas formas esse divisibiles et constantes ex partibus informantibus partes materiae, non videtur autem verisimile illas partes formae, quae requirunt in materia dispositiones valde dissimiles, esse inter se in suis entitatibus omnino similes. Quocirca, si proportionalis fiat comparatio talis forma semper unitur materiae et informat illam quantum potest, comparando, scilicet, totam formam ad totam materiam et singulas partes formae ad singulas partes materiae sibi proportionatas.

23. De rationali tandem anima, quamvis constet in diversis partibus organicis diversos habere effectus accidentales et secundarios, non tamen est ita constans unionem ipsam substantialem ad diversas partes materiae esse diversae rationis, quia illa diversitas in effectibus secundariis potest provenire ex diversitate accidentium, et non ex diversitate unionis. Admittamus vero id quod est satis verisimile, totalem unionem animae rationalis ad corpus heterogeneum esse in se aliquo modo heterogeneam, quia, cum dispositiones materiae multum conferant ad unionem, verisimile est partiales uniones ad partes materiae diversimode dispositas esse in se aliquo modo dissimiles et inaequalis perfectionis. Hinc vero nullum argumentum ad rem de qua agimus sumi potest. Tum quia hoc est singulare in anima rationali propter eminentem perfectionem eius, et quia subsistens est; unde etiam habet quod possit tota informare totum et tota singulas partes, itemque ut possit tota informare maius et minus corpus extensive sine additione ipsi facta, nisi tantum quoad unionem, quod nulli alii formae convenit. Tum etiam quia, licet haec anima inaequaliter informet diversas partes, tamen singulas informat quantum potest, iuxta illarum dispositionem, nec respectu illarum potest illa unio esse magis vel minus perfecta; ex quo, si proportionale fiat argumentum, potius confirmatur quod intendimus.

24. Aliud vero exemplum de quantitate multo minus est ad rem; nam eadem quantitas, si in eius entitate nulla fiat additio vel diminutio, non potest aut diversam unionem babera ad materiam, aut maiorem vel minorem effectum formalem ei conferre; semper enim aeque extendit partes materiae in ordine ad se; extensio autem in ordine ad locum non est formalis effectus quantisatis, sed praesentiae localis, supposita tali raritate vel densitate; et unaquaeque ex his formis seu affectionibus semper habet in subiecto totum dicesum formalem quem habere potest ratione suae entitatis. Unde tandem confirmari potest hic discursus ratione facta in superiori, quia, licet daremus in unione eiusdem qualitatis indivisibilis esse latitudinem, nihilominus qualitas semper uniretur subiecto perfectissime et quantum posset, praesertim si ex parte subiecti nulla esset indispositio vel repugnantia, quod tamen constat non ita fieri; ergo signum est non consistere intensionem in sola latitudine unionis.

25. Tertio ac praecipue argumentari possumus ad hominem contra hanc expositionem; quia, si unio formae quae intenditur habet in se latitudinem intensivam, aut illa latitudo consistit in hoc quod illa unio constat ex partibus in re distinctis, quarum una additur praeexistenti cum fit intensio, et ex utraque simul consurgit quaedam maior unio, a qua denominatur forma magis radicata et intensa, vel in ipsa etiam unione nulla est talium partium distinctio aut realis additio. Hoc posterius dici non potest, primo, quia hoc est asserere illam unionem esse indivisibilem, quia non constat ex partibus in re distinctis. Ex quo aperte sequitur talem unionem necessario fieri simul totam, quia quod indivisibile est non potest paulatim fieri; quia hoc est fieri per partes, quod repugnat rei indivisibili. Tertio, quia, si neque in entitate formae, tam essentiae quam existentiae, aliqua fit additio, neque etiam in ipsa unione, ergo in nulla re vel modo talis formae fit augmentum, quia augmentum reale sine additione in aliqua re vel modo reali, nec mente concipi potest. In huiusmodi autem forma tanto tantum est entitas aut unio eius; si ergo in neutro horum fit additio, in nulla re vel modo reali fit additio; ergo nullum fit reale augmentum. Et confirmatur, nam ipsa forma dicebatur iuxta hanc sententiam non augeri in seipsa ratione sui, sed ratione unionis, quia entitas formae est indivisibilis et ei ut sic nihil additur; si ergo etiam unio est indivisibilis et ei ut sic nihil additur, non poterit ipsa perfici ratione sui, sed ratione alterius. Quid ergo est illud? Est sane inexplicabile; et quomodocumque explicetur aut fingatur, de illo rursus interrogabo an sit aliquid indivisibile vel latitudinem habens et additionem recipiens; quodcumque enim horum asseratur, simili proportione eodemque dilemmate refutabitur. Haec igitur pars manifeste est impossibilis, consequenter procedendo iuxta illam sententiam.

26. At vero, si unio ipsa latitudinem habet eique fit additio partium unionis, procedunt contra hanc sententiam omnia argumenta quibus auctores huius primae opinionis probant non posse dari latitudinem et additionem partium in ipsa forma, ita ut necessario dicendum sit vel illa argumenta esse inefficacia, vel illam sententiam, quantum ad id quod admittit de augmento unionis, esse falsam. Antecedens patet, nam similiter inquiro an illae partes unionis sint eiusdem rationis, vel diversae. Si diversae, quomodo componunt unam unionem? Si eiusdem, quomodo sunt simulin eodem subiecto? Quidquid responderint, facile applicari potest ad similes interrogationes circa gradus formae. Et simili modo procedi poterit in caeteris argumentis seu rationibus. Sufficit enim id explicasse in illo dilemmate, quod. est quasi basis et fundamentum illius opinionis. Et confirmatur tandem, nam, si in ipsa unione intelligitur latitudo et partium additio, quid causae est quod in entitate formae tam impossibilis videatur?

Tertia explicatio praedictae sententiae improbatur

27. Tertia et ultima expositio illius sententiae est qualitatem solum intendi quasi per accidens per abiectionem contrarii vel aliarum dispositionum repugnantium tali qualitati. Quae sententia insinuatur ab Aegid., dict. Quodl. II, q. 14, et 1 de Generat., q. 18 et 15. Haec vero opinio duplicem potest habere sensum. Primus est quod ipsa remotio contrariae qualitatis vel dispositionis impedientis sit necessaria conditio ut forma quae intenditur magis actuet et informet subiectum, quamquam in se perfectior non fiat. Et hunc sensum videtur Aegidius intendere; nihil tamen continet diversum a praecedenti, nam ilh ablatio impedimenti, quod interdum praeest in subiecto, sine dubio est necessaria ad intensionem formae et secundum rationem praecedit in genere causae materialis; subsequitur tamen ex ipsa intensione formae in genere causae formalis; unde manifestum est formaliter ac per se non consistere intensionem formae, iuxta hanc sententiam, in ipsa abiectione contrarii, et ideo explicendum superest in quo consistat aut quae sit illa maior actuatio subiecti, et an augeatur per additionem in ipsa unione, et redeunt omnes discursus facti contra praecedentes sententias. Eo vel maxime quod non est in universum verum in intensione formae abiici contrarium, aut dispositionem repugnantem a subiecto, ut iam dicemus.

28. Alius ergo sensus illius sententiae est intensionem formaliter ac praecise consistere in abiectione contrarii vel impedimentorum. Quo fit ut, iuxta hanc sententiam, non sit verum et reale augmentum formae aut effectus formalis eius, sed solum quasi per accidens vel quantum ad ablationem impedimenti, vel secundum apparentiam et quoad nos; quia ablatis impedimentis illa res perfectius agit aut movet, et ideo a nobis perfectior censetur. Et hoc est primum absurdum quod ex illa sententia sequitur. Sequela patet, quia formae et unioni eius nihil positivum additur; ergo positive non crescit; ergo solum superesse potest aut remotio impedimentorum aut apparentia quaedam. Falsitas autem consequentis, iuxta principia fidei, est certissima et in philosophia clarissima. Primum patet, quia erroneum est dicere fidem, charitatem et gratiam non augeri in nobis vere ac realiter, aut illud augmentum positum esse in sola abiectione contrarii; quia gratiae vel charitati nihil est proprie contrarium nisi peccatum, nec fidei, nisi infidelitas; quae contraria omnino abiiciuntur per minimam gratiam vel fidem, respective loquendo, et postea possunt illae qualitates per se augeri ac perfici. Et in beatis lumina gloriae aut visiones inaequales sunt, licet in abiectione contrariorum non sit inter beatos propria et formalis inaequalitas. Secundum patet, quia videtur aperte contra sensum negare lumen per se ac directe perfici in aere dum magis illuminatur, et idem est in actibus animae nostrae dum maiori conatu amamus aut intendimus. Unde etiam sumitur ratio, nam maior vel minor intensio non solum provenit ex materiali dispositione recipientis, sed etiam ex parte agentis: si naturale sit, quia est fortius aut debilius, vel quia magis vel minus distat; si liberum, quia voluntarie magis vel minus exercet virtutem suam.

29. Et hinc ulterius evidenter concludi potest variis modis, intensionem non consistere in abiectione contrariarum vel repugnantium dispositionum. Primo, quia in sublecto omnino non repugnante vel aeque disposito potest aliqua forma esse magis vel minus intensa ratione agentis, ut exemplis et ratione ostensum est. Secundo, quia expulsio contrariae vel repugnantis dispositionis fit per eamdem actionem per quam intenditur forma; ignis enim non remittit frigus nisi intendendo calorem, et sic de aliis; ergo illa actio, praeter abiectionem contrarii, habet priorem terminum positivum, quia, ut saepe dictum est, positiva actio non tendit per se primo ad non esse; ergo ille terminus non est nisi positiva perfectio formae quae intenditur, in qua per se et formaliter consistit intensio; quis enim alius terminus ibi excogitari potest? Nam, si quis dicat esse aliquam aliam positivam dispositionem subiecti, ratione cuius alia forma magis actuat subiectum, illud est plane falsum, quia ad qualitatem quae intenditur non semper requiritur alia dispositio; alioqui in infinitum procederetur. Et deinde non explicatur difficultas, quia de illamet dispositione quaerendum restat quomodo augeatur, cum possit esse maior et minor; et de altera etiam qualitate ad quam disponit restat declarandum quomodo magis actuet, si ipsa est indivisibilis, et necessario recurrendum erit ad aliquem ex modis iam impugnatis. Tertio, quia supra ostensum est contraria in esse remisso posse simul esse in eodem subiecto; ergo, si forma remissa in se est aeque perfecta ac intensa quoad entitatem et unionem, cum duo contraria sint simul, utrumque habet totam suam perfectionem positivam; ergo et sunt simul in summo, et unum non potest esse remissum ob introductionem alterius, neque aliud intensum ob alterius abiectionem. Est enim hic circulus plane impossibilis, quia, si forma in se non intenditur, etiam in se non remittitur; ergo quamdiu contrarium manet, nihil illius abiicitur; ergo neque aliud contrarium intenditur; et e converso potest idem argumentum fieri de remissione formae.

Secunda sententia de latitudine qualitatis intensibilis proponitur

30. Quoniam ergo nullus probabilis modus relinqui videtur, quo qualitas indivisibilis possit in eodem subiecto realiter augeri, ideo est secunda principalis sententia, quaeaffirmat qualitatem intensibilem esse divisibilem et compositam ex diversis partibus ipsius formae, quae eamdem partem subiecti vel idem indivisibile subiectum informant. Et in hac compositione existimant sic opinantes consistere latitudinem intensivam formae. Addunt deinde has partes formae omnino esse eiusdem rationis, nec magis differre inter se quoad suas partiales entitates, quam duas partes eiusdem formae existentes in duabus partibus subiecti; totumque discrimen earum positum esse in unione ad subiectum; nam, quando sunt in diversis partibus subiecti, augent qualitatem extensive; quando vero sunt in eodem subiecto, augent intensive. Neque reputant inconveniens quod duae partes qualitatis numero distinctae, inter se tamen unitae, insint eidem parti subiecti, quia non accipiunt formaliter individuationem a subiecto, sed ex suis entitatibus habentibus habitudines ad tale subiectum, quae habitudines possunt esse numero differentes, etiamsi terminus earum idem sit. Ex eo vero quod illae partes non sunt divisae, sed unitae et componentes unam perfectam qualitatem, possunt simul esse in eadem parte subiecti; et id non est superfluum, sed ad maiorem perfectionem, tum subiecti, tum ipsius qualitatis pertinens. Denique, has partes qualitatis vocat haec sententia gradus eius; et ideo dicitur communiter, iuxta hanc sententiam, intensionem fieri per additionem gradus ad gradum. Hace sententia sic explicata, est multorum theologorum, In I, dist. 17; Albert., a. 10; Bonavent., in 2.1 p. dist., a. 1, q. 1, ad 2; Richard., a. 2, q. 2; Scoti, q. 3; Ocham, q. 6; Gabr., Gregorii et aliorum, ibi; Marsilii, In II, q. 1, a. 1, supposit. 8; Niph., in VIII Metaph., a disp. V usque ad finem, praesertim in VI et XI; Anton. Andr., VIII Metaph., q. 6; Tolet., I de Generat., c. 3, q. 4. Fundamentum vero huius sententiae, impugnando praecedentem et explicando illam, propositum est, nimirum, quia in hoc genere compositionis nulla est repugnantia, et alioqui est necessaria ad salvandam veram intensionem et inaequalitatem perfectionis quae in eadem forma intensa vel remissa reperitur.

Quae difficultas in secunda sententia

31. In hac vero sententia unum est mihi difficile, nimirum, quod ponit hanc latitudinem qualitatis intensibilis omnino uniformem et constantem ex partibus eiusdem rationis cum partibus extensionis, ut explicatum est. Nam ex hoc sequitur, si duo calores ut unum existentes in duobus subiectis, in eodem et in eadem parte ponantur, consurgere ex illis unum calorem intensiorem, nempe ut duo, quod dicti auctores facile concedent. Videntur autem inde multa sequi incommoda. Primum, quod hoc augmentum intensivum aeque accidentarium sit formae ac extensivum, quia accidentarium est qualitati quod partes eius in eadem vel in diversis partibus subiecti recipiantur; non ergo fit perfectior qualitas per intensionem magis quam per extensionem.

32. Secundo, quia sequitur huiusmodi augmentum posse procedere in infinitum, aeque ac augmentum extensivum; consequens autem est praeter naturam rerum, quantum ex physicarum qualitatum experientia colligi potest. Sequela vero paset, quia eiusdem rationis est compositio et unio duorum graduum caloris in diversis partibus subiecti, et in eadem; ergo diversitas in subiecto non obstat quominus compositio et unio craduum aeque possit in eadem parte subiecti in infinitum procedere, ac in diversis. Quin potius facilius poterit fieri in eadem parte, quia tunc neque multiplicado subiecti necessaria est. Et confirmatur ac declaratur, quia non magis repugnas quartum gradum uniri quinto, quam tertium quarto, et idem est de quolibet gradu respectu ulterioris. Dicetur forte hoc argumento recte probad ex parte qualitatis non esse repugnantiam, esse tamen posse ex limitata capacitate subiecti, quae usque ad tot gradus extenditur et non ad plures. Sed certe, si gradus illi eiusdem omnino rationis sunt, et ex parte illorum non repugnat esse simul in quocumque numero, non est cur repugnet ex parte subiecti, quia ipsum de se indifferens est et capax singulorum et multorum simul, et alioqui illi non occupant locum (ut ita dicam) neque habent effectus repugnantes inter se; cur ergo illa capacitas dicetur limitata, et non potius ex se infinita negative et potentialiter seu passive?

33. Tertio sequitur ex dicta sententia, calorem, verbi gratia, ut unum, sicut potest facere plures calores ut unum in diversis subiectis, ita in uno et eodem posse; et consequenter non solum posse facere aequalem calorem, sed etiam intensiorem se. Sequela pases, quia illi calores sunt eiusdem omnino rationis, et diversitas subiectorum accidentaria est agenti, dummodo in uno et eodem sit capacitas. Dices non sufficere capacitatem sine privatione et dissimilitudine passi ad agens. Postquam vero calidum ut unum fecit unum gradum caloris in passo, iam illud est simile agenti et non habet privationem talis caloris et ideo pati non potest ab illo agente. Sed hoc non satisfacit, quia passum illud habet privationem alterius gradus, alias a nullo agente posset illum recipere; ergo ex hac parte non impeditur actio. Dissimilitudo autem inter agens et patiens ideo necessaria est quia, si passum habet totam formam similem formae agentis, non potest aliam omnino similem recipere; si autem hoc posset, nulla esset ratio aut fundamentum cur illa conditio esset necessaria. Ergo in praesenti, si idem subiectum est capax plurium graduum caloris omnino similium, etiamsi unum habeat, et in illo iam sit simile agenti, non est cur illa similitudo ulteriorem actionem impediat; nam, quatenus alio simili gradu caret, est sufficienter dissimile ut illum possit recipere. Atque ita fit ut calidum ut unum possit efficere calorem ut duo, et consequenter ut octo, si aliunde non sit maior resistentia passi. Fit etiam consequenter ut duo calida ut unum possint se invicem augere in caloreetiam usque ad ignitionem quae consequitur ad calorem ut octo. Immo etiam sequitur quod idem calor ut unum possit ex vi solius caloris se intendere usque ad duos et tres et quoscumque gradus, ut patet applicando argumentum factum. Nam quod suppositum aut pars eius agat in se, non erit impedimentum, si aliunde supponitur (ut revera illa sententia supponit) idem subiectum secundum idem posse simul esse in actu formali respectu unius gradus et in potentia etiam formali ad alium gradum omnino similem.

34. Quarto sequitur ex illa sententia in remissione qualitatis nullum gradum designari posse qui ex natura rei primo abiiciatur ex vi introductionis primi gradus contrariae qualitatis; consequens est inconveniens; ergo. Sequela probatur, quia omnes gradus illius qualitatis sunt inter se omnino similes et aeque etiam inter se uniti; ergo nulla potest naturalis ratio assignari cur unus gradus prius abiiciatur quam alius. Dicetur forte illum ex natura rei prius expelli qui ultimo acquisitus est, quia ordo resolutionis est contrarius ordini generationis. Sed hoc non satisfacit, tum quia illud est per accidens, quando ex ordine generationis non consurgit in re specialis ordo partium qui postulet oppositum ordinem in resolutione; tum etiam quia non semper necesse est ut intensa forma illo ordine sit facta; interdum enim lumen intensum in instanti fit. Falsitas autem consequentis probatur, quia alias nunquam remissio formae posset inchoari, quia nulla est ratio cur potius expellatur unus gradus quam alius; unde vel nullus excludetur, vel omnes simul. Dici potest in huiusmodi eventibus determinari per primaria causam quid potius agendum sit vel expellendum, quam aliud. Sed haec responsio non impedit quominus verum sit ex natura graduum formae non posse reddi rationem cur unus prius expellatur quam alius; ad determinationem autem primae causae recurrendum non est, nisi evidens necessitas vel defectus causarum coegerit, quod in praesenti non occurrit. Adde quod, si intensio solum est collectio et unio graduum omnino similium, omnes et singuli eorum habebunt eamdem oppositionem formalem cum quolibet gradu alterius qualitatis, et ideo, si in subiecto quod erat frigidum ut octo introducatur unus gradus caloris, vel expellentur omnes gradus frigoris, vel nullus. Quia, cum omnes gradus frigoris sint omnino similes, si unus gradus caloris formaliter repugnat cuna aliquo grulla frigiditatis, cuna quolibet habebit eamdem repugnantiam; vel, si cum uno compati potest, etiam cum omnibus simul, quia collectio omnium non inducit specialem repugnantiam vel incapacitatem in subiecto. Praesertim cum etiam ostensum sit ex illa sententia sequi tatem capacitatem ex se non limitari ad certum numerum graduum, si gradus sunt omnino similes et solum quasi per accidem coacervantur. Igitur, iuxta hanc sententiam. non satis explicatur latitudo qualitatis intensibilis.

Vera sententia et quaestionis resolutio

35. Qualitas intensibilis non est indivistbilis in sua entitate.— Inter has ergo sententias mediana quamdam viam amplectendam censeo. Primum enim dicendum est qualitatem intensibilem non esse in entitate sua indivisibilem, sed habere aliquam latitudinem partium, ratione cuius potest interdum secundum se totam inesse subiecto, interdum secundum partem maiorem vel minoren); et quia talis qualitas naturaliter non est in rerum natura, nisi etiam insit, ideo talis est etiam illa entitas, ut aliquando possit tota esse in rerum natura, aliquando vero secundum partem, et inde provenit ut possit esse intensior et remissior, et ut possit magis et minus afficere subiectum. Hanc assertionem videntur mihi convincere et demonstrare omnia quae circa primam sententiam adducta sunt, quia sine huiusmodi latitudine et divisibilitate non potest intelligi quomodo eadem indivisibilis forma inhaerens magis vel minus afficiat subiectum. Nec enim potest intelligi quod ipsa in semaior vel minor entitas sit, nec quod maiorem vel minorem unionem habeat ad subiectum; nec praeter illa duo aliquid aliud positivum et reale reperitur in tali forma, ratione cuius possit vel terminare novam actionem realem, vel maiorem aat minorem effectum formalem subiecto conferre. Quae omnia in discursibus superius factis satis declarata et probata sunt.

36. Et ex hac conclusione sequitur formas intensam et remissam non tantum distingui in modo actualiter afficiendi subiectum, sed etiam in entitate per quam sunt aptae afficere subiectum. Immo ideo possunt habere modum afficiendi magis vel minsis perfectum, quia possunt in entitate sua habere maiorem vel minorem perfectionem seu integritatem; nam, quantum habent de entitate, tantum habent de aptitudine ad afficiendum subiectum, et quantum habent de aptitudine, tantum habent (naturaliter loquendo) de actuali affectione subiecti, quia talis forma tantum inest quantum est et quantum inesse potest. Quocirca, si duo calores, ut unum et ut octo, divina virtute separarentur et conservarentur extra subiectum, non essent in entitate et perfectione aequales, quia unus haberet totam entitatem sibi debitam, alius vero minime; et semper alter illorum est talis ut, si iterum uniatur subiecto, necessario reddat illud calidum ut octo; alius vero, quantumcumque uniatur, nunquam potest causare illum effectum, sed tantum ut unum.

37. Calor separatus an posset intendi .— Dices: ergo calor ut unus separatus a subiecto posset intendi et fieri calor ut octo; quod videtur impossibile, quia sine ordine ad subiectum non potest intelligi intensio. Unde interdum solet D. Thom. dicere quod, si forma est separata, necessario habet totam perfectionem speciei, ut I, q. 54, a. 1 et 2, et saepe alias. Responden distinguendo sequelam de actione agentis naturalis aut per virtutem Dei. Priori enim modo non potest separatum accidens intendi ab agente naturali, quia nihil potest ei addi quod de potentia subiecti educatur, cum supponatur tale accidens esse extra subiectum; agens autem naturale nihil agere potest nisi per eductionem de potentia subiecti. At vero per divinam potentiam augeri potest illa entitas et perfici in entitate sua secundum latitudinem intensibilem eius, quo sensu potest illa actio vocari intensio, non prout haec vox significat mutationem ex subiecto, sed prout significat effectionem aliquorum graduum qualitatis intensibilis. Haec enim perfectio fieri potest per modum creationis; ergo potest fieri a Deo. Antecedens patet, quia, sicut Deus potest conservare actu accidens sine subiecto, ita et efficere; illa autem effectio est ex nihilo, et ideo est creatio quaedam. Item, sicut potest efficere simul extra subiectum totum accidens, ita etiam potest illud efficere per partes, si divisibile sit, et ita posset Deus successive augere secundum extensionem lineam vel superficiem separatam; ergo eadem ratione posset augere in perfectione intensiva calorem separatum. Qui ergo dicunt intensionem non posse fieri extra subiectum, intelligere id debent, ut verum dicant, de naturali intensione, quae per mutationem naturalem fit. Similiter, cum dicitur in forma separata a subiecto non posse esse latitudinem intensionis, intelligendum est de forma quae natura sua est separata, quae proinde non solum est extra subiectum, sed etiam caret aptitudine et ordine ad subiectum; nam talis forma iam non erit accidens, sed substantia, quae intensibilis non est, ut sectione sequenti dicam.

38. An unus calor sit magis calor quam alius .— Sed urgebis, nam sequitur non solum unum calidum esse magis calidum quam aliud, sed etiam unum calorem esse magis calorem quam alium; quia non solum ipsum subiectum magis afficitur, sed etiam ipse calor magis habet de entitate caloris. Consequens autem est contra Aristotelem, in Praedicam., c. de Qualit., ubi significas concreta suscipere magis et minus, non abstracta. Respondeo: quod ad rem spectat, verum est ipsam formam caloris esse magis et minus perfectam et integram in sua entitate; quod si hoc tantum significetur illisverbis, concedo sequelam; neque Aristoteles potuit contrarium docere. Quod vero attinet ad formam locutionis, magis admittitur illa locutio in concretis quam in abstractis, vel propter id quod supra dicebamus, nempe, formam separatam non posse naturaliter augeri, et quia in abstracto significatur ut per se stans, ideo ut sic non dicitur suscipere magis et minus, de ipso vero concreto id dicitur quia magis vel minus participas formam. Vel certe illa locutio negatur in abstractis quia significari videtur magis et minus in ipsa differentia constitutiva caloris, atque adeo in essentiali ratione caloris, in qua tamen non est latitudo, sed in integritate caloris, ut supra diximus, et ideo nullus dicitur magis calor quam alius, sed maior et perfectior; sicut linea non dicitur magis linea, sed maior. At vero calidum dicitur magis calidum quia solum significatur excessus in participatione formae constituentis calidum, et ita solum indicatur excessus accidentalis, non essentialis.

39. Secundo dicendum est latitudinem entitativam qualitatis intensibilis non esse meram coacervationem plurium graduum eiusdem qualitatis omnino similium, sed esse quamdam compositionem per se talium partium seu graduum, quorum unus natura sua supponit alium; ratione cuius subordinationis unus dicitur primus, et alius secundus, tertius, etc., ita ut primus et secundus non solum distinguantur sicut duo primi gradus existentes in diversis partibus subiecti, sed etiam quia sunt natura sua primus et secundus, et sic de caeteris. Priorem partem negativam huius assertionis probant sufficienter rationes quas confecimus contra secundam sententiam; quamvis enim aliquae earum possint aliqua ratione eludi, non tamen sufficienter solvi, et omnes simul satis ostendunt illum modum intensionis per solam aggreaaticnem non esse sufficientem ad salvanda omnia quae de his qualitatibus et de earum efficientia et virtute experimur. Deinde Irme etiam partem non parum confir nat fundamentum primae sententiae de distinctione numerica graduum omnino similium in eadem parte subiecti. Quia, ut supra late tractatum est disp. V, accidentia solo numero distincta et omnino similia in effectu individuali non possunt in eodem subiecto multiplicari. Rationes autem ibi factae aeque probant, sive illa accidentia sint totalia, sive partialia. Et sane, si talia accidentia congregari possent in eodem subiecto, in quocumque numero multiplicari possent, neque posset firma aliqua ratione definiri terminus talis aggregationis.

40. Posterior vero pars afirmativa huius assertionis sequitur ex praecedentibus. Primo a sufficienti partium enumeratione, quia, seclusis aliis modis, non videtur excogitari posse alius, quo possit natura talis entitatis et latitudinis declarari. Secundo, quia hoc modo salvatur divisibilitas, et vera additio realis, et augmentum possibile in tali entitate; salvatur etiam unitas et compositio per se in tali qualitate, et aliunde non apparet repugnantia in tali modo entitatis et unitatis; ergo ita sentiendum est de huiusmodi latitudine. Antecedens quoad duas primas partes notum est ex dictis; quoad ultimam vero patet, quia hoc modo facillime solvuntur difficultates tactae in utraque sententia. Nam concedimus huiusmodi formam non esse indivisibilem in sua entitate et unione, sed in utraque recipere realem additionem et augmentum, quia hoc convincunt difficultates tactae contra primam opinionem.

Satisfit rationibus in contrarium adductis

41. Facile autem solvimus fundamentum eius, quatenus contra hanc partem procedit, quia illi gradus partiales, licet sint eiusdem rationis essentialis in sua entitate individuali et partiali, non sunt omnino similes, saltem quoad hoc quod respiciunt subiectum cum certo ordine inter se, ita ut primus natura sua supponatur ad secundum, et secundus natura sua non sit aptus inhaerere subiecto nisi ut iam affecto et disposito per primum gradum, quae diversitas satis est ut possint circa idem subiectum versari, etiamsi suopartiali modo solo numero distinguantur. Alias vero rationes confirmantes illam sententiam nos facile admittimus, quia non probant talem formam esse indivisibilem, sed esse per se unam et requirere latitudinem et compositionem magis per se quam sit per solam congregationem graduum omnino similium. Id ipsum magis confirmant argumenta obiecta contra secundam sententiam.

42. llla vero quibus ipsa nititur, solum probant qualitatem intensibilem non esse indivisibilem. Ex quo videntur auctores illius opinionis immediate intulisse compositionem per illam meram aggregationem, ac si in qualitate non esset possibilis alius modus compositionis magis per se quam sit ille, quod tamen ab illis probatum non est. Neque mihi occurrit aliqua ratio, quae vel apparenter ostendat esse impossibilem illam latitudinem qualitatis cum quodam ordine per se et a natura definito inter partes eius. Sicut in animali vel planta est ordo per se inter partes heterogeneas formae eius, quamvis in illa forma illa compositio sit extensiva, inqualitate vero de qua agimus sit intensiva; neque enim in exemplis quaerenda est omnimoda similitudo. Quod si fortasse quis sentiat hanc nostram sententiam non esse contrariam praecedentibus, sed esse quamdam concordiam et legitimam interpretationem earum, non solum non contradicimus, sed etiam id maxime optamus. Et saltem existimo non esse alienam a mente aliquorum auctorum quos pro illis sententiis citavimus, et praesertim D. Thomae, de cuius mente plura dicemus sectione tenia.

SECTIO II. AN SOLAE QUALITATES INTENSIBILES SINT, ET CUR NON OMNIBUS ID CONVENIAT

1. Prima radix intensionis est in sola qualitate .— Quoniam suscipere maius et minus assignatur proprietas qualitatis, explicandum a nobis est quomodo sit proprium:quod ex duobus quae in quaestione proposita sunt pendent, scilicet, an soli et an omni conveniat.

Quomodo sola qualitas intensionis sit capaz

2. Motus velocitas an sit intensio .— Imprimis ergo dicendum est primam (ut ita dicam) radicem intensionis in sola qualitate inveniri. Hanc assertionem sub hac forma propono, quia etiam de actione et passione dicit Aristoteles, in Praedicamentis, suscipere magis et minus, tamen id non convenit actioni et passioni nisi ratione sui termini, quatenus in illo est latitudo intensionis. Unde neque in substantiali generatione, neque in augmentatione, ut ad quantitatem terminatur, est ille modus suscipiendi magis et minus, sed solum secundum additionem extensivam. Et idem est proportionaliter in locali motu, qui maior aut minor dicitur propter extensionem ad maius vel minus spatium, vel per plures aut pauciores partes subiecti, non vero secundum intensionem. Dices: unus motus localis potest esse velocior alio, qui videtur quidam modus intensionis. Respondetur: velocitas motus non est proprie intensio, sed est veluti condensatio partium motus intra brevius tempus; unde illa conditio tam in motu extensivo quam in intensivo, et in remissione etiam inveniri potest. Itaque, respectu actionis vel passionis seu motus, intensio solum habet locum ratione qualitatis intensibilis ad quam tendit; ideoque latitudo intensiva dicitur esse per se primo, et tamquam in radice, in qualitate.

3. Sic ergo explicata conclusio probatur, quia qualitati ita convenit haec latitudo, ut ratione sui et non ratione alterius illi conveniat; alteri autem non ita convenit; ergo est haec proprietas solius qualitatis. Maior patet inductione in calore, lumine, amore, etc., quibus convenit talis latitudo, et non ratione alterius, nihil enim assignari potest ratione cuius eis conveniat. Dicet aliquis convenire ratione agentis inaequaliter applicati,vel ratione subiecti inaequaliter dispositi, ex Durando, In I, dist. 17, q. 6, n. 6. Sed hoc non obstat, quia, ut idem Durandus subiicit, n. 7, utraque causa, tam efficiens quam materialis, supponit in forma intensibili talem naturam, quae latitudinem in sua entitate habeat et talem compositionem requirat ad sui integritatem. Et hoc modo dicimus qualitatem ex se habere talem naturam, et non ratione alterius, quamvis quoad existentiam redigatur in actum magis vel minus perfectum ab agente inaequali, vel in virtute, vel in approximatione, vel in voluntate, si sit liberum; et subiecti etiam dispositio potest aliquando concurrere, licet non semper necessaria sit.

4. Relatio ut suscipiat magis et minus .— Minor probatur, quia res aliorum praedicamentorum vel intensibiles non sunt, vel nonnisi ratione qualitatis. Quod patet inductione, nam substantia et quantitas non suscipiunt magis vel minus. Relatio vero, licet dicatur aliquo modo suscipere magis et minus, non tamen ratione sui, sed ratione fundamenti, et non proprie secundum intensionem, sed secundum variationem, ut in disputatione sequenti, sectione ultima, declarabimus. De actione item et passione iam dictum est. De caeteris vero quatuor praedicamentis res est manifesta, vel quia censentur esse denominationes extrinsecae, ut de habitu constas, et de aliis multi opinantur; vel quia, si sint modi intrinseci, accommodantur ipsis rebus; ut duratio extensive quidem potest esse maior et minor, vel etiam perfectione essentili, non tamen proprie intensive, nisi fortasse quatenus ipsa res quae existit intensionem hsbet in se et in sua existentia, a qua duratio non distinguitur ex natura rei, ut infra dicemus. In ubi autem et situ, cum vel non sint in, vel non concipiantur nisi ad modum quantitatis, intelligi quidem potest extensio, non tamen intensio.

Cur forma substantialis non sit capaz intensionis

5. Ultima genera an recipiant intensionem .— Sed difficultas est in reddenda ratione cur substantia et quantitas non sint capaces huius latitudinis; in reliquis enim inferioribus praedicamentis nulla est difficultatis ratio, ut ex dictis satis constat. De substantia vero ratio reddi potest, quia illa non est in subiecto; latitudo autem intensionis non potest intelligi nisi in ordine ad subiectum, ut supra dicebamus; si enim sit extra subiectum, erit latitudo extensiva. non intensiva. Quae ratio est quidem optima de materia prima et de quacumque re subsistenti ut sic. Tamen, de formis substantialibus materialibus, quae suo modo insunt materiae et de eius potentia educuntur, nor procedit illa ratio, nam eo modo quo sunt in materia, poterunt etiam magis radicari in illa, vel magis educi ex illa. Unde non defuerunt qui dicerent formas substantiales elementorum esse intensibiles et remissibiles ut supra tetigimus, disp. XV, sect. 10, n. 41 et seq., ex Commentat. et aliis.

6. Nihilominus satinen veritas est huiusmodi formas non posse intendi et remitti alioqui etiam effectus eartun, seu composita ipsa reciperent magis et minus. Sicut enim est magis calidum quod intensiorem habet calorem, ita esset magis ignis qui intensiorem haberet formam ignis. Rationem autem huius rei a priori reddere difficile est. Unde Durandus, supra, id solum probat a posteriori ex modo productionis harum formarum: nam forma intensibilis potest acquiri successivo motu; forma autem substantialis nunquam acquiritur hoc modo, sed indivisibiliter in eadem parte subiecti. Sed in hac ratione aeque difficile videtur probare id quod subsumitur, nempe formam substantialem semper indivisibiliter acquiri in eadem parte subiecti, quia nos non experimur introductionem formae substantialis in seipsa, sed solum in accidentibus. Unde ex sola experientia non constat an forma ignis, verbi gratia, introducatur partibiliter cum ipso calore, vel indivisibiliter et tota simul in consummatione caloris. Sed nihilominus, ex dictis supra, disp. XV, sect. 1, potest satis probabiliter hoc persuaderi, quia experimur in calefactione aquae, verbi gratia, etiamsi plures gradus caloris introducti sint, si tamen forma aquae non est amissa, ablato extrinseco agente facillimo negotio calorem expelli et aquam ad pristinum gradum se revocare; ergo signum est neque formam substantialem aquae fuisse remissam, neque formam substantialem ignis quoad aliquos gradus fuisse introductam. Alioqui illa non posset seipsam iterum intendere; et hace saepe superaret, et per seipsam et quasi ab intrinseco vinceret allana, si possibilis esset inter ipsas talis actio. Quia saepe videntur plures gradus caloris introduci.

7. Ex quo experimento potest sumi ratio aliquo modo a priori ex causa finali, quia forma substantialis datur supposito tamquam fundamentum sui esse completi et omnium proprietatum, et ideo necesse est ut illud fundamentum sit fixum et invariabile, quamdiu rei essentia menet, ut ex vi eius possit res sese tueri et ad suum statum naturalem se revocare, si aliquid incommodi passa fuerit. Et huc videtur tendere ratio D. Thomae, I, q. 66, a. 4, ad 4, et I-II, q. 52, a. 1, scilicet substantialem formam non posse intendi aut remitti, quia illa est quae primo constituit rei essentiam, quae fixa esse debet et invariabilis. De qua ratione et de tota hac parte plura diximus disp. XV, sect. 10, n. 45, etc.

Cur quantitas non intendatur

8. Rarefactio et condensatio an sint intensio et remissio .— Ex quibus facile est rationem reddere cur in quantitate non habeat locum latitudo intensionis. Nam propria quantitas, quae est continua, est naturalis proprietas coniuncta materiae eique propinquissima; et ideo, sicut materia non habet hanc latitudinem, ita nec proprietas eius. Immo idem contingit in omni proprietate intrinseca et connaturali essentiae substantiali, ut statim dicam. Potest etiam ex formali effectu quantitatis et modo eius probabilis ratio sumi, nam effectus formalis quantitatis est extensio materiae seu substantiae corporeae; ad hunc autem effectum non est proportionata latitudo intensiva, nam hal est ut idem subiectum magis participet e fectum formalem formae; cum autem effe tus formalis quantitatis sit extensio, partic pare magis vel minus talem effectum solu est participare maiorem vel minorem extensionem, quia, sicut simpliciter ad simpliciter, ita magis ad magis; ergo in quantitate habet locum augmentum extensivum, non intensivum. Dices: eadem quantitas cum condensatur vel rarefit, videtur intendi et remitti, ut D. Thomas etiam sentit, II-II, q. 24, a. ad 1. Respondetur primo: illa variatio non est in proprio et formali effectu quantitat sed in quodam modo eius. Deinde, non proprie maior intensio, sed maior vel minor extensio in ordine ad locum, quamquam respectu illius qualitatis quae est densitas raritas habeat modum intensionis. Et quia in ordine ad locum videtur fieri augmento ipsius quantitatis sine nova quantitate, ideo, secundum quamdam proportionem aliquando vocatur intensio; et ita locutus est D. Thom., ut Soncin. notavit, VIII Metaph., q. 27, ad 1. Et habet fundamentum illa locutio in Aristotele, IV Phys., textu 84; sed de raritate et densitate proprium est physici disputare; quia illae qualitates, et mutationes secundum illas, omnino physicae et materiales sunt.

9. De quantitate autem discreta, ratio cur intendi non possit est quia unaquaeque species eius constituitur per indivisibilem terminum, quo mutato per additionem aut ablationem, mutatur species huius quantitatis. Et ad proportionem harum specierum idem declarat D. Thomas supra in quantitate continua, quia etiam eius species, quales sunt bicubitum et tricubitum, per quamvis additionem vel ablationem mutantur. Sed, ut supra dixi, hae non sunt propriae species, sed ad modum earum concipiuntur vel nominantur, ideoque per illas commode explicatur has quantitates non suscipere magis et minua secundum intensionem.

Quae species qualitatis intensionem admittant, et cur

10. Figura non recipit intensionem, et cur .— Secundo dicendum est hanc proprietatem seu latitudinem intensivam non convenire omnibus qualitatibus, sed aliquibus tantum. Haec assertio etiam est certa et constat inductione. Videntur autem in hac proprietate esse condivisae species qualitatis, nam qualitates primae et tertiae speciei hac proprietate gaudent, non vero qualitates secundae et quartae, nisi quatenus aliquid ex aliis speciebus participant. Quod intelligendum est, et regulariter et quantum probabili ratione nos possumus de his qualitatibus coniecturam facere. Igitur de quarta specie, scilicet, figura, id notavit D. Thom. supra, et causam reddit, quia talis qualitas in sua specie formaliter constituitur et quasi completur quadsm indivisibilitate, ut, verbi gratia, quod talibus terminis seu lineis claudatur. Item, quia figura est quidam terminus quantitatis, unde, cum quantitas non suscipiat intensionem, nec figura illam suscipiet, maxime cum terminas ut sic postules indivisibilitatem. Dices: in hac specie non solum ponitur figura, sed etiam forma, ut pulchritudo, quae potest intendi et remitti. Responden primo iam supra dictum esse hanc non esse propriam speciem nisi ratione figurae. Deinde, eo modo quo illa est species, in tantum potest intendi in quantum constas aliqua passibili qualitate, ut albedine, vel alia simili.

11. In secunda specie an aliquae qualitates recipiant intensionem .— De potentia idem patet inductione in intellectu, voluntate, sensibus, etc. Et ratio esse videtur quia hae qualitates sunt intrinsece manantes ab essentia substantiali, ita ut non possint aliter fieri, et ideo participant indivisibilem entitatem proportionatam essentiae. Quae ratio, si efficax est, idem probar de omnibus potentiis, quae per se primo sunt ad agendum et non habent alium modum productionis per se, sed solum per dimanationem a substantia. Quamquam incertum est an universaliter id verum sit de omnibus virtutibus naturalibus herbarum, lapidum, et similium quae non sunt principia actuum vitalium, sed materialium alterationum; illae enim vere sunt potentiae et qualitates secundae speciei, et tamen experientia videtur ostendi aliquando minui, quia pendent ex temperamento et dispositionibus quae intenduntur et remittuntur. Haec tamen experientia non satis probas ipsas virtutes in se remitti, sed actiones earum, quia in eis fortasse iuvantur aliquo modo a temperamento primarum qualitatum, quo debilitato et immutato, actio etiam fit debilior.

12. Neque ex eo quod tales virtutes requirant tale temperamentum vel dispositiones ad statum connaturalem, recte inferri potest eas remitti remissis dispositionibus, naco multo magis forma substantialis easdem dispositiones postulas, et tamen in se non minuitur, etiamsi dispositiones remittantur. Quia intra certam latitudinem minima dispositio sufficit ad formam in materia conservandam, quae intensive indivisibilis est. Hae autem potentiae seu naturales facultates proxime dimanant a forma, et non magis pendent a dispositionibus quam ipsa, et ideo non magis necesse est eas in se minui quam formam. Sicut etiam potentia visiva, verbi gratia, requirit in suo organo certum temperamentum, ipsa vero non intenditur aut remittitur variato temperamento, sed vel tota perit, quando dissolutio temperamenti pervenit ad certum terminum, vel tota conservatur, quamvis cum maiori vel minori aptitudine ad operandum ex parte temperamenti. Sic igitur probabile est, licet incertum, idem contingere in propriis potentiis connaturalibus, quae nec sunt passibiles qualitates, nec per se possunt per propriam actionem fieri, sed solum per naturalem dimanationem a substantiali forma. Quod si fortasse aliquae ex his facultatibus intendi possunt et remitti, id habent quatenus tantum dependentiam habent a temperamento passibilium qualitatum, ut cum illo intendantur vel remittantur. Denique semper limitavi hanc partem ad naturales potentias, quia virtutes instrumentariae, quae ab extrinseco advenire possunt et ad secundam speciem qualitatis pertinent, ut impetus et similes, intendi possunt et remitti. Et ideo dixi regulariter hoc esse intelligendum.

13. Qualitates primae et tertiae speciei capaces sunt intensionis.— Ex his ergo satis patet negativa pars conclusionis quo modo in secunda et quarta specie qualitatis verum habeat. Quod vero pars affirmativa sit vera in prima et tertia specie, satis constat inductione in habitibus et actibus animae, et in primis qualitatibus elementorum, ut in coloribus et aliis huiusmodi. Ratio vero reddi potest, quia in his qualitatibus inveniuntur omnia quae ad hanc latitudinem intensivam sufficere possunt. Nam omnes illae fiunt per proprias actiones absque dimanatione naturali, vel si aliquae earum manant naturaliter ab aliquibus formis, ut calor a forma ignis, frigus a forma aquae, habent tamen contrarium a quo impediri possint et minui, et per se etiam seu per propriam actionem fieri possunt. Rursus hae qualitates ex vi suarum rationum essentialium non includunt indivisibilitatem repugnantem huic latitudini intensivae; et alioqui habent proprias entitates accidentales, in quibus possunt esse capaces huius latitudinis. Qui discursus probat optime, si in aliquo genere dantur qualitates intensibiles, ut revera dantur, in his maxime dari. Probat etiam nobis non constare esse in his generibus aliquas qualitates huius latitudinis incapaces. Et hoc satis est ut nos affirmemus omnes qualitates harum duarum specierum esse intensibiles; id tamen demonstrare non possumus, nam fortasse vel datur vel possibilis est aliqua qualitas harum specierum quae intendi non possit, quia in hoc non ostendimus nos positivam repugnantiam. Sicut e converso, forte datur aliqua naturalis potentia quae intendi possit et remitti, qualem multi censent esse gravitatem aut levitatem, de quo alias. Atque ita cessant facile obiectiones quae hic fieri possunt.

14. Una vero difficultas huic quaestioni solet adiungi, nimirum, an in formis eiusdem speciei, quae intensibiles non sunt, possit dari inaequalitas in perfectione individuali. Sed hanc quaestionem iam supra remisi in libros de Anima, quia, licet generalis sit, eius tamen difficultas in animabus, et praesertim rationali, versatur; et ab hoc loco maxime est aliena, cum ad intensionem qualitatis explicandam nihil conferat.

SECTIO III. QUALIS SIT ACTIO SEU MUTATIO PER QUAM LATITUDO INTENSIVA QUALITATIS ACQUIRITUR

1. Hactenus egimus de intensione in posteriori †1 eius significato superius posito, scilicet, de latitudine quam dicit in ipso termino, seu qualitate; superest dicendum de altero significato, scilicet, de acquisitione talis latitudinis, nam multum confert ad magis explicandam hanc proprietatem; et, licet quaestio physica videatur, latius tamen patet, et propriam difficultatem continet metaphysicam, ut videbimus. Ut autem ea quae dubitari solent melius intelligantur, praemit tere oportet aliqua quae certa videntur.

Nonnullae suppositiones

2. Primum est acquisitionem hanc perfectionis intensivae esse veram et realem actionem et passionem seu mutationem. Hoc constat experientia; immo milla est alteratio quae nobis familiarior sit; per hanc enim res omnes in melius vel deterius commutantur. Secundum est huiusmodi acquisitionem saepe esse diversam actionem a prima acquisitione vel effectione ipsius qualitatis. Hoc etiam constat experientia, tam in habitibus animae quam in qualitatibus sensibilibus. Nam una actio tempore antecedit aliam. Tertium est latitudinem intensivam non semper acquiri totam simul aut per unam indivisibilem actionem, sed successu temporis, etiam post primam formae acquisitionem. Quod etiam manifestum est experientia, et ex dicendis magis constabit.

Sitne intensio maior radicatio et eductio eiusdem formae

3. His positis, multa sunt dubia quae in titulo proposito comprehenduntur. Primum est illud vulgare an acquisitio seu intensio sit realis additio formae, vel maior radicatio aut eductio. Sed in hoc iam nobis nulla relinquitur quaestio, suppositis quae in prima sectione dicta sunt. Unde nunc solum addendum restat illa tria, scilicet, intendi per additionem, per maiorem radicationem, aut per eductionem, non esse inter se pugnantia, sed omnia esse vera, si recte explicentur. Primum enim negari non potest, quin in hac acquisitione interveniat realis additio, cum praeexistens forma realiter perficiatur per novam realem actionem. Illud autem quod additur non potest non esse aliquid entitatis formae, quae supra late probata sunt. Rursus manifestum est hoc quod additur per hanc actionem non praeextitisse actu ante illam actionem, quia vel praeexisteret in eodem subiecto, vel in alio: non in eodem, alias nulla postea fieret additio; nec in alio, quia vel accidens migraret de subiecto in subiectum, ut talis additio fieret, quod est impossibile, vel addendum esset non solum accidens accidenti, sed subiectum subiecto, et sic non esset intensio, sed extensio. Et hoc est quod Aristoteles dixit, IV Phys., c. 9, ex calido fieri magis calidum, nullo facto in materia calido , id est, sine additione subiecti seu partis de novo calidae, ut Commentator expresse declarat. Additio ergo per se necessaria ad intensionem debet esse solius partis seu gradus formae in eodem subiecto in quo praeexistebat forma remissa. Igitur id quod additur per intensionem, antea non praeexistebat, sed de novo fit.

4. Ilinc ergo tandem concluditur hoc quod additur in intensione educi de potentia subiecti, quia non fit per creationem, sed fit in subiecto dependenter ab illo in fieri et in esse. Neque oportet quoad hoc excipere intensionem qualitatum infusarum (ut putavit Caiet., I-II, q. 52, a. 2), nam etiam illae qualitates fiunt per eductionem, ut supra probavi, disp. XVI; ergo simili modo augentur, nam est eadem utriusque ratio. Ita fit ut intensio formae sit quaedam maior eductio eius de potentia subiecti, quae vocatur additio, comparando terminum huius mutationis ad rem praeexistentem; eductio autem vocatur per comparationem ad subiectum in quo et ex quo fit talis mutatio. Atque eadem eductio vocatur maior radicatio talis formae in eodem subiecto, quia qualitas quae plures habet gradus iam actu eductos de potentia subiecti, magis illi dominatur magisque habet entitatem suam in illo radicatam. Specialiter autem in hac locutione denotatur hanc additionem quae per intensionem fit non esse meram aggregationem diversarum qualitatum in eadem parte subiecti, sed esse eductionem unius et eiusdem formae secundum diversos gradus seu partes eius, ex quibus forma per se una componitur, et quo magis integra efficitur, eo magis radicari in subiecto dicitur.

5. Et iuxta hunc modum existimant mula ti recentiores exponi posse D. Thomae sententiam de intensione formarum per malorem radicationem in eadem subiecto. Nam hoc sensu et non alio potest habere verum illa sententia, et verba D. Thom. huic sensui non videntur contradicere. Nam I-II, q. 52, a. 2, sic ait: Huiusmodi augmentum habituum et aliarum formarum non fit per additionem formae ad formam, sed fit per hoc, quod subiectum magis vel minus participet unam et eadem formam . Non potest autem subiectum magis vel minus participare unam et eamdem formam, nisi quatenus talis forma magis vel minus educta est de potentia eius, et consequenter quia plus vel minus habet de entitate actualis formae, quod non potest intelligi sine aliqua additione. Quam non videtur D. Thomas in universum negare, sed negat additionem formae ad formam, id est, meram aggregationem plurium qualitatum aut graduum omnino similium, iuxta sensum superius impugnatum in opinione secunda, tractata in sect. 1. Et iuxta hanc interpretationem et haec verba, potest exponi D. Thom. quandocumque alibi videtur additionem negare, quamquam, ut verum fatear, interdum difficilius loqui videatur.

Fiatne intensio successione continua

6 Aliquorum sententia .— Secundo, dubitari potest circa hanc intensionem seu eductionem qualitatis, cum non simul tota fiat, an fiat per successionem continuara vel discretam. Aliqui censent non posse continue fieri, sed solum per mutationes instantaneas et discretas. Ita tenet Soncinas, VIII Metaph., q. 21; et sequuntur aliaui thomistae, et tribuunt D. Thomae, VIII Phys., lect. 5, ubi ait non esse possibile aliquid continue augeri vel minui. Citatur etiam Commentator, VIII Phys., com. 6, ubi significat intensionem non esse unum motum †2 continuum, sed plures alterationes. Immo etiam citatur Arist., VIII Phys., text. 23, dicens impossibile esse aliquid augeri vel minui semper, sed inter ea esse medium. Ratio autem huius sententiae est quia qualitas cum in principio fit, per indivisibilem mutationem et in instanti fit in aliquo gradu suo; ergo postea per similes mutationes augetur; ergo non potest augeri continue. Primum antecedens probatur, tum quia res permanens incipit per primum sui esse, ex Aristotele, VIII Phys., text. 69; tum etiam quia in his qualitatibus datur minimum secundum intensionem, quod necesse est a principio indivisibiliter fieri, atque adeo per mutationem indivisibilem et momentaneam. Prima vero consequentia probatur, tum quia gradus secundus, qui per intensionem additur primo, est proportionalis et aeque indivisibilis; tum etiam quia agens tantum potest agere in quolibet instanti sequenti, quantum in primo, vel etiam magis, quia est in se aeque potens, et passum est magis dispositum; ergo, sicut in primo instanti subita actione produxit certum gradum caloris, ita postea illum auget per similem seu proportionalem actionem. Secunda item consequentia probatur, tum quia mutationes indivisibiles non possunt continuari. Tum etiam quia alias in fine actionis qualitas esset infinite intensa, nam in quolibet instanti aequalis gradus esset additus; sunt autem in continua successione infinita instantia. Itaque iuxta hanc opinionem, latitudo intensiva qualitatis solum est composita ex indivisibilibus gradibus in quodam definito numero, octo, verbi gratia, aut decem, et per totidem mutationes indivisibiles, tota illa latitudo consummatur et per singulas post primam productionem augetur seu intenditur.

7. Improbatur allata sententia .— Haec vero sententia falsa est et contra communem philosophorum sententiam. Quapropter advertendum est hic non quaeri an intensio qualitatis a minimo gradu usque ad summum necessario fiat una mutatione continua; constat enim id non esse necessarium; fieri enim potest ut aliquando interrumpatur intensio et iterum postea in ea procedatur, ut experientia constat; quo sensu loquuntur de discontinuatione alterationis vel augmentationis Aristoteles et Commentator locis citatis. Quaestio ergo est an alteratio fieri possit continua successione, et consequenter an, concurrentibus omnibus requisitis, ex parte naturalis agentis et passi ita fiat, an vero ex parte ipsius qualitatis semper id repugnet.

8. Intensio qualitatis successive et continue fieri potest .— In quo sensu dicendum est latitudinem intensivam qualitatis, quantum est ex se, acquiri posse successione continua et ita frequenter acquiri in physicis alterationibus. Haec assertio est consentanea Aristoteli, in V et VI Phys., ubi alterationem numerat inter physicos motus, qui divisibiles sunt secundum tempus et continuationem requirunt; et Commentator, III Phys., text. 6, ait continuationem esse de ratione motus, scilicet, qui per se et proprie unus sit. Hanc enim conditionem postulavit Arist., VI Phys., ad unitatem motus. Nam, si mutationes sunt discontinuae, non poterit ex illis componi motus qui vere et proprie unus sit, sed ad summum ad modum numeri vel quantitatis discretae. Et idem sentit D. Thom. eisdem locis, et omnes fere auctores qui ponunt in his qualitatibus latitudinem graduum hanc sententiam sequuntur, ut Aegid., I de Generat., q. 26; Iand., lib. VIII Phys., q. 8. Qui tamen sine causa dicunt extensionem qualitatis necessario esse discretam, quamvis intensio sit continua; sed illud primum etiam falsum esse constabit ex dicendis.

9. Conclusio ergo probatur primo experientia; nam videmus manum igni approximatam magis ac magis calefieri et calorem ipsum sentire. Dicent fortasse discontinuationem fieri per momias imperceptibiles. Sed hoc imprimis sicut gratis et sine experimento vel efficaci ratione dicitur, ita facile contemnitur. Deinde interrogo cur in illis morulis cesset agens ab actione sua, et cur iterum ad illam redeat. Non enim est agens voluntarium, ut pro suo arbitrio nunc cesset ab agendo, postea iterum agat; nec etiam ex parte eius potest reddi ratio, nam suppono habere semper eamdem virtutem et aequalem vel maiorem propinquitatem ad passum. Et eodem modo suppono non esse rationem ex parte medii, quia est idem. Nec denique potest reddi ratio ex parte passi, quia etiam illud est idem, et aeque vel magis dispositum ad recipiendam actionem agentis. Respondent aliqui rationem sumendam esse ex dispositione passi, quae non est aequalis in eo puncto in quo agens iteras actionem intensivam, sed iam tunc passum est magis dispositum quam esset in tempore antecedenti. Quod si interroges a quo fuerit passum magis dispositum, respondent ipsummet agens illam maiorem dispositionem effecisse. Quo fit ut iuxta hanc sententiam, licet agens quod intendit formam cesset in aliquibus morulis a propria actione intendendi talem formam, non vero cesset simpliciter ab agendo, quia semper disponia passum ut magis idoneum sit ad alium gradum intensionis recipiendum.

10. Sed qui ita respondent, imprimis non constanter lcquuntur, nam illa dispositio quae fit in subiecto necessario debes continue fieri in singulis partibus temporis quae inter unam et aliam actionem intensivum intercedunt. Nam si non fit continue, interrogabo rursus cur interrumpatur illa actio et cur iterum agens ad illam redeat, et vel recurrendum erit ad aliam priorem dispositionem, de qua eadem redibit quaestio, et sic procedetur in infinitum, vel quaerenda erit alia ratio talis interruptionis. Si autem illa dispositio fit in actione continua, cur non dicetur idem de ipsamet actione intensiva, sine multiplicatione superflua talium actionum? Eo vel maxime quod, si illa actio quae ad talem dispositionem tendit non potest esse nisi alteratio aliqua, quia non est localis motio ipsius passi, ut suppono, ergo continuitas illius actionis esse non potest nisi intensio, quia non est extensio, loquimur enim de actione quae fit circa idem subiectum secundum eamdem partem; ergo iam illa sententia admittit continuitatem in actione intensiva alicuius dispositionis. Adde quod talis dispositio praevia ad intensionem alterius qualitatis, verbi gratia, caloris, est plane conficta; quid enim esse potest illa dispositio, nisi alia qualitas? Ergo sistendum necessario est in aliqua prima qualitate, ad quam non sit praevia dispositio; ergo intensio illius primae qualitatis non potest interrumpi ex defectu dispositionis, vel iterum fieri ob maiorem dispositionem subiecti. Inter qualitates autem physicas huiusmodi videntur maxime esse calor et aliae primae qualitates, nam licet raritas, verbi gratia, videatur esse dispositio ad calorem, tamen, per se loquendo, non est dispositio praevia, sed consequens; quando enim calor per se fit, non fit media rarefactione, sed potius ad effectionem caloris consequitur rarefactio. Idem argumentum est manifestum in lumine, quod in aere puro nullam dispositionem requirit praeter diaphaneitatem connaturalem aeri.

11. Ex quo praeterea sumitur evidens argumentum, nam sol, dum oritur et ascendit, verbi gratia, in nostrum hemisphaerium, et continue magis ac magis fit propinquius huic aeri; ergo continue magis ac magis eum illuminat, nec ex parte dispositionis passi potest intervenire interruptio, tum quia per se nulla requiritur in passo nova dispositio; tum etiam quia, si contingat esse in aere vapores vel aliquid simile impediens perfectam illuminationem, illud ipsum non dissipatur a sole nisi media actione illuminandi; haec ergo actio et intensio luminis continue fit. Respondet Soncinas supra tunc interruptionem actionis non provenire ex dispositione passi, sed ex natura ipsius qualitatis, quae non potest continue fieri, eo quod ex indivisibilibus gradibus componatur. Sed contra; nam, si hoc ita esset, non posset naturalis ratio reddi cur intensio fiat per illas morulas et non per maiores, vel potius cur omnes illae mutationes non fiant simul in eodem instanti. Quod ita declaro: demus solem in hoc instanti fecisse secundum gradum luminis, et per aliquod tempus subsequens cessare, et post aliquod tempus in alio instanti efficere tertium gradum; et tunc cum inter illa duo instantia mediet definitum tempus, quod potest dividi in duas partes quae continuantur in aliquo instanti medio inter illa duo extrema, interrogo cur sol non produxerit tertium gradum luminis in illo instanti medio. Nam ex parte formae iam id non repugnat, cum iam ponatur interrupta actio per aliquam particulam temporis, et gradus illi indivisibiles ponantur fieri per duas actiones indivisibiles discretas. ad quas impertinens est quod tempus inter eas positum sit longius aut brevius. Et idem argumentum fieri potest de quocumque instanti signato; nam inter quaelibet duo instantia mediat tempus, in quo possunt priora instantia designari, atque ita in infinitum. Non potest ergo ex naturalibus causis ratio talis actionis reddi, sed oportebit recurrere ad primam causam, quae determinet singula instantia in quibus iterandae sunt mutationes quibus fit intensio, quod sane philosophicum non est, praesertim ubi nulla ratio vel experientia cogit. Unde ulterius sequitur, in illa sententia, omnes illos gradus simul in eodem instanti fieri, quia, ut infra dicam, ex parte formae non repugnat sic fieri, sicut non repugnat simul esse; nec etiam repugnabit ex parte agentis aut passi, quandoquidem post transactum aliquod tempus, nulla alia facta mutatione in passo vel agente, fiunt gradus; ergo ex parte agentis erat sufficiens virtus et capacitas in passo; ergo illa successio et interruptio temporis est impertinens.

12. Ex his ergo satis probatur experientia et a posteriori intensionem qualitatis successione continua fieri posse. Ratio vero a priori petenda est ex principio contrario fundamento primae sententiae. Latitudo enim intensiva qualitatis non componitur ex certo numero indivisibilium graduum, sed est in infinitum divisibilis, eadem proportione qua linea vel alia quantitas continua. Sicut enim in linea sunt infinitae partes proportionales, ita etiam sunt in latitudine intensiva caloris, licet non sint situ disiunctae sicut partes lineae, sed sola compositione et latitudine entitativa. Huiusmodi autem esse latitudinem intensivam manifestat nobis motus et acquisitio talis formae. Neque aliam rationem a priori illius compositionis reddere possumus, praeter eas quae de latitudine intensiva formarum in superioribus adductae sunt; nam haec est natura harum qualitatum, quod nimirum habeant burle modum entitatis et compositionis, in qua nulla potest ostendi repugnantia, magis quam in compositione lineae ex suis partibus in infinitum divisibilibus. Supposita ergo tali compositione partium qualitatis secundum intensionem, non est difficile intelligere, secundum eas posse fieri intensionem continuam. Quia signata qualibet parte illius qualitatis potest signari alia minor, eo quod sit divisibilis in infinitum; ergo etiam quaelibet pars minor potest breviori tempore acquiri, et maior in maiori, atque ita tota intensio fieri successione continua.

13. Quo fit ut, licet in huiusmodi qualitatibus soleant a nobis mente dividi octo vel decem gradus, ut de illis loqui possimus, singuli tamen gradus non sint indivisibiles, sed sint veluti partes aequales, sicut in linea dividimus palmos aut in tempore horas, quae tamen in infinitum divisibiles sunt. Atque ita, quando calor ut duo intenditur successive, non fit immediate ut tria, sed prius fit ut duo et dimidium, et prius acquirit quartam partem tertii gradus, et sic in infinitum.

14. Obiectio .— Dices, quamvis hinc sufficienter declaretur successionem continuam non repugnare intensioni ex parte latitudinis formae, tamen nondum esse sufficientem rationem datam, cur illamet latitudo formae successive fiat; nam, licet illae partes formae in re sint distinctae et sint divisibiles illo modo, nihilominus possunt omnes simul fieri, sicut partes lineae etiam sunt distinctae, et divisibiles in infinitum, et nihilominus simul produci possunt, vel sicut in calore partes quas habet in superficie, secundum extensionem, distinctae sunt es divisibiles in infinitum, sicut partes superficiei, et tamen omnes possunt simul fieri; contingit enim simul calefieri totam superficiem. Et confirmatur ac declaratur ratione, nam omnes illi gradus intensionis simul permanent in eodem subiecto, et, si ab agente pendeant in conservari, simul etiam durat in quolibet instanti tota actio per quam fiunt, non obstante distinctione partium et divisibilitate illius latitudinis; ergo eadem ratione simul fieri possunt absque ulla successione. Patet consequentia, tum quia non est maior ratio de conservatione quam de prima productione; tum etiam quia partes actionis vel mutationis non magis inter se pugnant quominus simul fiant, quam partes termini quominus simul sint, quia sota repugnantia actionum sumenda est ex terminis. Ergo omnes partes illius actionis possunt simul fieri sine ulla successione; ergo ex solo illo capite non redditur sufficiens ratio huius continuae successionis.

15. Respondetur imprimis difficultatem hanc aeque procedere de successione discreta et de continua, quia ratio facta eo tendit, ut probet omnes gradus simul fieri et sine illa successione. Deinde dicimus rationem factam recte concludere ex parte solius latitudinis intensivae ipsius qualitatis non repugnare quominus qualitas intensibilis, aut secundum totam latitudinem suam, aut secundum aliquos gradus eius, simul fiat. Id quod etiam confirmas experientia; nam lumen subito fit secundum aliquos gradus intensionis, et voluntas nostra subito prorumpere potest in ferventem et intensum actum amoris. Neque hoc est contra dicta, quia solum diximus intensionem qualitatis posse continue fieri; utrumque autem verum esse potest, cum utraque sit propositio indefinita. Quod si inquiras quis modus effectionis sit magis naturalis qualitati aut intensioni eius, respondeo, iuxta diversas conditiones rerum concurrentium ad talem actionem, alterutrum ex dictis modis esse magis connaturalem. Si enim ex parte qualitatis intensibilis consideres permanentiam eius et quod omnes gradus eius possunt esse simul in eodem subiecto, quod sufficientem habet capacitatem ad omnes illos simul recipiendos et sustinendos, ex hac parte magis connaturale est tali qualitati, ut tota secundum omnem suam intensionem simul fiat, si ex parte agentis sufficiens sit virtus et nihil sit quod impediat, et hoc etiam sufficienter probat difficultas proposita. At vero si consideremus aut limitatam virtutem agentis, aut repugnantiam vel indispositionem passi, sic magis connaturale est ut talis intensio continua successione fiat, eo modo quo illam declaravimus.

16. Quare intensio successive fiat triplex ratio.— Prima .— Atque hinc colligere licet tres causas ob quas mutatio haec successive fit, supposita latitudine seu capacitare ex parte termini, ex quibus duae sunt certiores, alia vero magis dubia. Prima causa est distantia inter agens et passum, quae per continuum motum minuitur, dum magis ac magis appropinquant agens et passum, quamcausam experimur in illuminatione solis. Et ratio est, quia agens limitatum non aeque agit in distans ac in propinquum, et ideo in partem distantem passi non agit in principio quantum absolute potest, sed solum quantum potest ad talem distantiam; quia vero illa distantia successive minuitur et continue, ideo etiam successive et continue crescit effectus in eisdem partibus passi, quod augmentum intensivum est. Haec est ergo prima causa huius successionis continuae respectu agentium naturalium, cui alia proportionalis respondet in agentibus liberis; nam quatenus talia sunt, non agunt quantum possunt, sed quantum volunt, et ideo, si aliunde non est impedimentum, possunt successione continua intendere qualitatem, magis ac magis applicando suam virtutem. Ut voluntas potest per aliquod tempus continue amare et amorem ipsum intendere.

17. Secunda causa successionis in intensione .— Secunda causa est resistentia subiecti per contrariam qualitatem vel per aliam dispositionem repugnantem introductioni alterius qualitatis. Ex hac enim radice frequentius provenit successio quam in alteratione physica et materiali experimur; ut lignum etiamsi perfecte applicatum sit maximo igni, non subito perfecte calefit, sed successive, quod non provenit nisi a resistentia. Nam cum agens sit finitae virtutis, non potest resistentiam passi subito vincere, unde quo minor est passi resistentia, eo velocius fit intensio. Solet autem alterationis nomen simpliciter dictum apud philosophos sumi pro alteratione physica et materiali ac sensibil, quae fit inter contraria et est via ad generationes et corruptiones; quomodo dicitur, I de Generat., quidquid alterabile est esse corruptibile, et ideo talis alteratio simpliciter dicitur motus successivus, quia sicut naturale est his qualitatibus habere contrarium, ita etiam naturale illis est successive intendi ac perfici. Hic vero occurrebat specialis difficultas de intensione habituum, de qua statim dicam.

18. Tertia causa successionis in intensione .— Tertia causa huius successionis esse potest sola limitatio seu imperfectio virtuti: agentis. Nam ex illa potest provenire u non possit subito efficere totum effectum et ideo paulatim et per partes illum efficiat. Itaque hace causa differt a praecedentibus quia, seclusa resistentia passi et ablata etiam omni distantia inter agens et passum, ex eo praecise quod agens est imperfectae virtutis determinatur ad talem modum agendi, ut non possit omnes gradus latitudinis formae simul efficere, sed unum post alium. Ad quod etiam concurrit varia dispositio subiecti; nam cum in principio non sit dispositum ad talem qualitatem, agens non potest in illud introducere nisi minimum gradum; per hunc autem disponitur ad gradum ulteriorem, et ita consequenter per unum quemque gradum ad alium proximum perfectiorem, atque hac ratione successive fi intensio. Exemplum huius dari potest in intensione habituum: actus enim qui efficit habitum non statim confert omnem intensionem quam potest, etiamsi in potentia nullus sit actus contrarius. Nam, ut supra diximus, primus actus efficit habitum, et non est verisimile efficere statim habitum sibi aequalem quoad omnes gradus intensionis; immo multi existimant primum actum nihil efficere, sed quartum vel quintum in virtute praecedentium; nos autem existimamus necessarium esse ut unusquisque actus aliquid efficiat, et alias non posse posteriorem actum iuvari a praecedentibus. Addimus tamen verisimile esse habitum qui fit per primum vel secundum actum non posse esse tam perfectum vel intensum, quantum per plures actus similes fieri potest. Unde concludi videtur primum actum ex sola imperfecta virtute activa non posse simul producere intensionem habitus sibi adaequatam.

De habituum intensione peculiaris difficultas

19. Dices: ergo saltem in intensione habituum verum est non fieri successione continua, sed per mutationes discretas; nam unus actus subito videtur efficere aliquem gradum intensionis, et postea alium actum addere aliam particulam intensionis, et sic de caeteris. Respondetur, quamquam id concedatur, nullum esse inconveniens, quia nos non diximus omnem intensionem qualitatis successione continua fieri, et hic intervenit specialis causa ob quam non continue fiat, quia quot variantur actus, tot variantur agentia concurrentia ad intensionem, et unumquodque eorum subito agit quantum potest. Deinde potest responderi negando sequelam, si sensus consequentis sit, ut esse debet, intensionem habitus non posse aliter fieri quam per mutationes discretas.

20. Ut autem explicem utramque responsionem adverto duobus modis intelligi posse habere unumquemque actum virtutem ad efficiendum vel intendendum habitum. Primo, quod nullus actus per se solus sit sufficiens ad efficiendum habitum sibi aequalem secundum intensionem suam, sed solum ad effiiciendum aliquem gradum habitus in certa proportione, ut, verbi gratia, quod actus ut quatuor possit in nuda potentia introducere primum gradum habitus; in potentia vero iam habente primum gradum, possit introducere secundum, et sic de caeteris. Deinde, quia isti actus ex natura sua habent actionem perfectivam et non corruptivam, addi etiam potest verisimile esse unumquemque actum subito efficere quantum potest, iuxta dispositionem et capacitatem potentiae, ita ut si illa sit magis vel minus disposita, aut etiam contraria qualitate affecta, etiam possit actus magis vel minus efficere, semper tamen subito, simulque efficiat totam quod hic et nunc potest circa subiectum sic dispositum. Quod si haec vera sunt, ex illis recte sequitur intensionem habitus fieri per mutatiunculas discretas, et procedit primus modus respondendi.

21. Secundo vero modo intelligi potest haec activitas actuum, nimirum, quod virtus activa uniuscuiusque actus non sit limitata ad unum tantum gradum habitus sibi inaequalem, sed possit, quantum est de se, efficere habitum sibi aequalem in intensione, ita tamen ut non valeat effectum sibi adaequatum subito efficere, sed paulatim procedat ab imperfecto ad perfectum. Est autem hoc verisimile, primo, quia, cum actus sit perfectior quam habitus acquisitus per illum, nulla est ratio ob quam de se non sit effectivus habitus secundum totam suam intensionem, quandoquidem virtus activa est proportionata entitati fomae et crescit per singulos gradus eius. Secundo, quia, supposito quod primus actus non efficiat habitum sibi aequalem in intensione, verisimile est secundum actum aequalem augere illum habitum, et utrumque fit valde probabile ipsa experientia, ut supra ostendi; ergo etiam idem actus perseverans in potentia magis ac magis intendet habitum a se productum in primo instanti. Patet consequentia, quia ille actus perseverans non est minus efficax, physice loquendo, quam alius actus sibi aequalis, et ex eo quod aliquid effecerit in primo instanti, non est diminuta eius virtus, quominus postea etiam possit efficere quamdiu est, si subiectum sit capax; ergo etiam idem actus perseverans potest intendere habitum a se productum. Et hoc etiam videtur ostendere experientia: nam, caeteris paribus, firmiorem habitum aliquis acquirit per diuturnum actum in quo multo tempore perseveravit, quam per actum brevi transeuntem; ergo signum est eumdem actum esse activum, saltem quando habitus non pervenit ad perfectionem ei aequalem. Atque ita etiam sequitur actum, quantum est ex se, virtutem habere ad efficiendum habitum sibi aequalem, quamquam non possit totam illam efficacitatem simul exercere, sed paulatim, propter limitationem et determinationem talis virtutis, ut in tertia causa dicebamus. Cui addi potest non deesse aliquam resistentiam ex parte subiecti susceptivi habitus, propter indeterminationem et indifferentiam eius, ut supra, disp. XLIV, asserebamus. Nam, si in agente est sufficiens virtus, difficile intellectu est cur determinetur ad illum modum agendi, si nec subiectum resistit ullo modo, nec formae repugnat instantanea productio. Atque ita videtur limitata illa tertia causa, et fere coincidit cum secunda solumque erit differentia in modo illius repugnantiae vel resistentiae ex parte subiecti.

22. Habitus continua successione intendi potest, et quomodo .— Hoc autem principio posito, manifeste sequitur intensionem habitus posse etiam fieri successione continua. Nam, si idem actus perseverans in potentia intendere potest habitum a se productum in principio, necesse est ut successive et continue illum intendat idem agens et aeque applicatum; unde eamdem etiam vim et rationem habet ad agendum in toto illo tempore. Et argumenta superius facta de caeteris agentibus, hic etiam locum habent. Et maxime hoc potest confirmari, si idem actus in potentia continue augeatur, ut fieri posse diximus; nam tunc ratione maioris intensionis continuae, magis etiam ac magis continue augebit habitum. Denique, hoc etiam videtur maxime necessarium, quando potentia est affecta contrario habitu in gradu incompossibili; nam tunc etiam per habitum resistit intensioni alterius habitus, et ideo necesse est ut actio non sit instantanea, sed successiva; difficile enim erit differentiam in hoc constituere inter habitus contrarios, et alias qualitates oppositas, quae erat difficultas superius remissa in hunc locum.

23. Oppositae sententiae fundamenta diruuntur .— Ad fundamentum contrariae sententiae, quatenus auctoritates continet, responsum iam est; non enim negant doctores motum alterationis vel augmentationis posse esse continuum, sed negant semper continue fieri, id est, sine interruptione aut per totam vitam, aut per diuturnum tempus, quod non provenit ex intrinseca natura talis motus aut termini eius, sed ex multiplici variatione rerum et causarum universi; de qua re latius disserunt philosophi agentes de corporum augmentatione. Ratio illius opinionis solvetur commodius sectione sequenti.

SECTIO IV. AN LATITUDO INTENSIVA QUALITATUM HABEAT DEFINITOS TERMINOS INTENSIONIS ET REMISSIONIS

1. Haec quaestio tractari solet a philosophis in I Phys., ubi generatim disputant de terminis maximo et minimo rerum omnium quae augmentum vel decrementum suscipere possunt. Tamen, quoad hanc partem hoc loco visa est necessaria haec disputatio, tum propter solvendum fundamentum contrariae sententiae propositum in sectione praecedenti, tum etiam quia, licet augmentum extensivum, quod materiam et quantitatem consequitur, et consequenter etiam eius termini, ad considerationem physicam pertineant, tamen augmentum intensivum ex se abstrahit a materia et quantitate, ideoque tam de illo quam de terminis eius ad metaphysicum agere per se pertinet.

Quaestionis sensus

2. Est autem sensus quaestionis utrum qualitas habens latitudinem intensivam determinet sibi certum aliquem gradum vel particulam suae entitatis, quam, ut minimum, requirat, ut fieri possit, ita ut remissior produci aut conservari non possit, et hoc est qualitatem terminari ad minimum. Ad maximum vero terminari est quod detur aliquis terminus illius entitatis ultra quem non possit eius intensio progredi. Et, quamvis distinguere soleant philosophi duplices terminos magnitudinis et parvitatis, scilicet, intrinsecum et extrinsecum, quos in parvitate vocant minimum quod sic et maximum quod non, in magnitudine vero, maximum quod sic et minimum quod non, in praesenti vero non indigemus illa distinctione, quia, si hae qualitates habent terminos, certum est illos esse extrinsecos et non intrinsecos, ut ex dicendis constabit.

Prima sententia docens dari minimum in intensione

3. De termino ergo parvitatis multi censent has qualitates terminari ad minimum. Ita tenet Soncin., VIII Metaph., q. 13; et idem videtur sequi Iandun., lib. VI Phys., q. 15; Aegid., I de Generat., q. 25; et ibi Toletus, q. 7. Est tamen discrimen inter hos auctores; nam Soncinas putat illud minimum esse quid simpliciter indivisibile in sua entitate, tam quoad partium compositionem, qua caret, quam quoad modum afficiendi subiectum magis vel minus, quia iuxta sententiam explicantem intensionem in hunc modum, ille gradus minimus ponitur incapax intensionis, quia in modo afficiendi non recipit variationem, sed indivisibilitatem habet. Sed hic sensus supponit falsam sententiam supra impugnatam, quod tota latitudo intensiva componatur ex gradibus indivisibilibus, et ideo illam omitto. An vero in alio sensu possit haec entitas indivisibilis explicari et ad veritatem reduci, infra dicam. Alio ergo modo intelligitur illa sententia, nimirum, quod in latitudine intensiva qualitatis nulla possit signari pars quae non sit ex partibus composita, et ideo in ipsa totali entitate nulla sit signabilis pars ita parva, quin alia minor signari possit. Nihilominus tamen signari possit aliqua pars tam parva seu tam remissa, ut non possit minor seu remissior conservari aut esse quasi disiuncta et separata ab aliis partibus, quod aliis verbis dici solet non dari minimum gradum remissionis inexistentem in tota qualitate, dari tamen minimum separatim existentem, quia qualitas sub minori intensione fieri aut conservari non potest.

4. Haec autem sententia sic exposita suaderi potest. Primo, quia omnis res permanens incipit per primum sui esse; ergo et omnis qualitas intensibilis; ergo determinat sibi certum gradum, in quo ut minimum produci debeat in instanti, et per primum sui esse; nam alias si semper produci posset minor et minor, non haberet determinatum initium, sed in successivo tempore inciperet. Immo vix intelligi potest, quod ignis incipiat introducere calorem in aquam, et quod non primo producat aliquam determinatam partem caloris, quae sit veluti fundamentum reliquarum. Secundo, quia omnis forma determinat sibi certum ac definitum modum essendi; ergo, sicut forma substantialis hac ratione determinat sibi certas dispositiones in definito gradu, et potentia determinatum actum, ita qualitas intensibilis determinat certum modum seu gradum remissionis. Et confirmatur, nam in actibus vitalibus videtur manifestum; non enim potest voluntas amare aut intellectus attendere, nisi cum aliqua definita intensione. Tandem ob hanc causam hae qualitates terminantur ad maximum, nimirum, quia essentia talis formae limitata est, et ideo etiam sibi determinat definitum modum essendi; ergo eadem ratio est de termino remissionis quae est de termino intensionis.

Contraria sententia exponitur

5. Nihilominus alii sentiunt has qualitates ex se non terminari ad minimam remissionem, sed quacumque parte signata, posse, quantum est ex se, fieri aut conservari minorem et separatam ab omni ulteriori intensione. Ita opinatur Soto, in I Phys., q. 4, a. 3, concl. 5; et Conimbricenses, I Phys., c. 4, q. 1. Favetque huic sententiae Aristoteles, VI Phys., c. 6, text. 53 et 54, ubi probat in omni motu ex contrario in contrarium ante quodlibet mutatum esse dari motum, et ante quamlibet partem motus dari aliam minorem, atque ita procedere divisionem in infinitum, vel ad minimam mutationis partem deveniri posse. Quae doctrina generalis est ad omnem verum motum et alterationem comprehendit, ut omnes exponunt. Eadem autem ratio est de termino motus quae de ipso motu, praesertim in motu alterationis intensivae, quia spatium divisibilitatis eius non est aliud quam latitudo intensiva eius; ergo neque in termino talis mutationis dari potest minimum secundum intensionem. Ratione etiam probatur, quia in huiusmodi qualitatibus non datur minimum inexistens secundum intensionem; ergo neque etiam datur minimum per se existens seu separabile ab ulteriori intensione. Antecedens probatum est, quia latitudo intensiva qualitatis est ad modum continui et ideo est divisibilis in infinitum; ergo per designationem in tota qualitate non potest signari minima pars in ea existens.

6. Consequentia variis modis probari potest. Primo, ex proportione ad quantitatem continuam, in qua sicut non datur minimum inexistens, ita neque per se existens, quantum est ex ratione ipsius quantitativa, et idem est (iuxta veriorem sententiam) de extensione qualitatis quam habet in superficie vel quantitate continua, et sicut in ea non datur minima extensio partis inexistentis, ita nec per se separatae; eadem autem proportio esse videtur in gradibus intensionis. Secundo, quia gradus inferior in intensione non pendet per se a superiori, ut primus a secundo vel secundus a tertio, sed potius e converso superior gradus pendet ab inferiori quasi materialiter, quia illum per se supponit. Haec autem ratio procedit de quacumque inferiori parte talis gradus respectu ulterioris; ergo quaecumque pars minima designabilis in qualitate intensa, per se non pendet a reliqua perfectione tota intensiva quae ei superadditur; ergo, per se loquendo, potest conservari sine illa; ergo quaelibet pars minor et minor quae potest existere in tota qualitate, posset etiam per se existere. Haec enim sola est ratio ob quam secundum extensionem quaelibet pars lineae, quantumvis minor et minor, quantum est ex se potest per se existere sine aliis, quia ab eis non pendet, et idem est de quocumque calore minimo secundum extensionem: ergo idem est de intensione. Tertio, quia alias si forma paulatim remitteretur et in aliquo instanti perveniret ad certam minimam intensionem et sub minori conservari non posset, talis forma desineret per ultimum sui esse, quia in illo instanti esset, et immediate post illud esse non posset, quia alias iam esset minor minima, nam immediate post illud instans fieret remissior. Alia argumenta fieri solent ad comprobandam hanc sententiam, sumpta ex successione motus et ex actione uniformiter difformi per sphaeram activitatis, quae non sunt adeo efficacia, et ideo illa omitto.

Posterior sententia praefertur

7. Nulla ergo ex his sententiis evidenter demonstrari potest. Considerando autem naturam qualitatis intensivae et modum compositionis entitatis eius quem supra explicuimus, haec secunda sententia probabilior videtur et aptior ad intelligendum modum alterationis continuae quo intensio vel remissio fit, et modum etiam inceptionis ac desitionis harum qualitatum. Solum est advertendum primo aliud esse loqui de his qualitatibus secundum se, aliud vero prout sunt proprietates vel dispositiones talium formarum; hoc enim posteriori modo certum est posse terminari ad minimum gradum intensionis, quia non est idem in omnibus formis, sed varius iuxta varietatem †3 formarum. Unaquaeque enim forma substantialis, sicut determinatam habet naturam et perfectionem intensivam, ita determinatam dispositionem postulat, tam in specie quam in gradu intensionis, et hoc modo dicimus posse qualitatem terminari ad minimum, vel intrinsece via generationis seu in statu connaturali talis formae, vel saltem extrinsece in statu praeternaturali, seu conservationis, ut vocant. Hic autem non consideramus qualitatem ut dispositionem ad formam substantialem, sed secundum se et secundum suam entitatem et seclusis extrinsecis impedimentis vel contrariis agentibus, et sic dicimus qualitatem non terminari ad minimum, quia, ut qualitas sit in suo statu connaturali et perfecto, habere debet integrara intensionem suam, quae potest dici minima, vel potius unica ad perfectum statum talis qualitatis, quo diminuto incipit qualitas esse in statu imperfecto, in quo proinde nullum habet definitum terminum parvitatis, quia semper potest procedere ab imperfecto ad imperfectius, et e converso totam latitudinem suae entitatis potest successive acquirere.

8. Secundo est considerandum aliud esse loqui de partibus qualitatis, aliud vero de indivisibilibus continuativis aut terminativis eius. Opinor enim in hoc etiam servari proportionem inter hanc latitudinem intensivam et extensivam, quod sicut in eis dantur partes divisibiles in infinitum, ita etiam dantur quaedam indivisibilia continuantia vel terminantia huiusmodi partes. Est enim eadem omnino ratio, neque aliter potest commode intelligi vera unio et continuitas talium partium, neque etiam continuitas motus qui est intensio talis qualitatis; nam in eo dantur partes et mutata esse, in quibus aliquid fieri necesse est, quod non potest esse nisi indivisibile.

9. In formis divisibilibus indivisibilia dantur terminantia et continuantia .— Atque hinc colligo quod, sicut in calore ut octo datur quoddam indivisibile caloris continuans septimum gradum cum octavo et sextum cum septimo, et sic de caeteris omnibus gradibus et partibus divisibilibus quae inter se continuantur, ita etiam datur quoddam ultimum indivisibile terminans illum. Item, quia calor ut octo ut sic incipit per primum sui esse; nam incipit in eo instanti in quo finitur et consummatur motus intensionis, in quo verum est dicere: nunc non est intensio et immediate ante hoc erat, et e converso nunc est calor ut octo et immediate ante hoc non erat; ergo in illo instanti aliquid additum est quod consummat et quasi constituit calorem ut octo, quod non potest esse nisi terminus indivisibilis caloris; nam omnes partes caloris per omnes partes motus toto tempore praecedenti acquisitae fuerant.

10. Unde ulterius concludimus etiam in alio extremo talis latitudinis intensivae dariultimum seu primum terminum indivisibilem initiantem et ex ea parte terminantem calorem; est enim eadem proportio et ratio. Nam omne continuum finitum clauditur duobus terminis, in quo est differentia inter res successivas et permanentes, quod in re successiva termini sunt extrinseci, quia non sunt simul cum toto; at vero in re permanente sunt intrinseci, quia actu permanent cum ipso toto et illud suo modo componunt, ut patet in duobus extremis punctis lineae, et idem est de quolibet alio continuo permanente. Nec potest afferri ulla ratio ob quam latitudo intensiva qualitatis habeat indivisibilia continuantia, et unum terminum terminantem ex parte unius extremi, et non habeat aliud ex alia parte; datur ergo utrinque indivisibilis terminus huius latitudinis. Cum ergo dicimus non dari minimum in his qualitatibus, intelligendum est de qualitatibus quoad aliquam partem seu latitudincm divisibilem, quae tantum meretur nomen qualitatis; nam hoc indivisibile potius vocandum est initium qualitatis. Unde, loquendo de illo, negari non potest quin detur in qualitate aliquid minimum, etiam inexistens ipsi qualitati, nimirum illud indivisibile in quo (ut ita dicam) veluti inchoatur et quasi fundatur tota latitudo intensiva qualitatis. Ut si concipiamus lineam ascendentem a centro usque huc, in illa non poterimus designare minimum quid versus centrum, possumus autem designare punctum existens in centro, qui est veluti basis totius lineae; ad hunc ergo modum concipienda est haec latitudo intensiva qualitatis. An vero illud primum indivisibile possit non solum in toto designari, sed etiam interdum pro aliquo tempore vel instanti esse solum absque aliis partibus qualitatis, dicam statim respondendo ad fundamenta contrariae sententiae.

Satisfit fundamentis prioris opinionis, et inceptio qualitatum exponitur

11. Prima ergo ratio contrariae sententiae sumpta est ex modo incipiendi talium qualitatum, ad quam uno verbo responderi posset rem permanentem, quantum est ex se, incipere per primum sui esse, si nihil aliud obstet, quia, ut supra dicebamus, etiam qualitas intensibilis, quantum est ex se, simul tota fit, sicut tota simul est. At vero ex adiunctis conditionibus agentis aut passi, sicut non repugnat rem permanentem non fieri simul totam, sed partem post partem, ita etiam non repugnat incipere per ultimum non esse, ita ut ante quamlibet partem eius alia minor sit facta, quia tunc non incipit per mutationem indivisibilem, neque ad desitionem motus successivi, sed ad inceptionem alterationis vel intensionis successivae.

12. Ut tamen hoc amplius declaremus, distinguamus inter potentiam, intensionem et propriam productionem totius qualitatis. Quandocumque enim proprie inchoatur sola intensio, supponitur iam qualitas producta et terminata usque ad certum gradum per intrinsecum terminum indivisibilem illius gradus, eique incipit superaddi ulterior gradus. Tunc ergo satis clara res est illum gradum qualitatis qui per illam intensionem fit et praeexistenti qualitati additur, etiamsi sit res permanens, non incipere per primum sui esse, sed per ultimum non esse, quia non incipit in aliqua determinata parte qualitatis, sed ante quamlibet fit alia minor, neque etiam incipit secundum aliquid indivisibile, quia in praeexistenti qualitate supponebatur ultimus terminus indivisibilis gradus praeexistentis, qui terminus non corrumpitur per ulteriorem intensionem, quia, ut saepe diximus, per intensionem nihil positivum tollitur a qualitate praeexistenti in esse remisso. Neque etiam proxime additur alius indivisibilis terminus, quia in latitudine continua non dantur duo indivisibilia immediata. Fit ergo per intensionem, ut illud indivisibile quod antea erat terminans incipiat esse continuans per additionem partium eiusdem qualitatis, inter quas partes nulla datur minima, neque alia quae simul tota fiat, et ideo facile intelligitur gradum illum intensionis incipere per ultimum non esse. Sicut etiam in extensione id est evidens, quando illuminatio, verbi gratia, quae in hoc instanti attingit intrinsece usque ad hanc superficiem aeris, immediate post hoc ultra progreditur per accessum solis; quidquid enim luminis intelligitur esse in partibus aeris quae sunt post talem superficiem, incipit esse per ultimum non esse, quia non incipit simul in parte determinata aeris, sed ante quamlibet in minori, et ita continue progressa est actio, sicut sol ipse continue magis ac magis appropinquat; idem ergo est in intensione, nec in hoc esse videtur ulla difficultas.

13. Dubiolum .— At vero quando primo incipit qualitas in subiecto, difficultas est an oporteat tunc aliquid qualitatis simul el indivisibiliter introduci quod sit fundamentum totius qualitatis, et in eo qualitas incipiat per primum sui esse; hoc enim necessarium putant auctores contrariae sententiae et ideo ponunt minimum in qualitate. Alii vero absolute negant illud esse necessarium, etiam in prima inceptione, et ita facile expediunt argumentum. Iuxta ea vero quae diximus est peculiaris difficultas, quia datur in qualitate aliquod indivisibile initiativum eius, ut diximus; ergo oportet ut saltem illud in aliquo instanti primo indivisibiliter fiat; non videtur autem posse fieri solum quasi seiunctum ab omnibus partibus, quia haec indivisibilia non possunt naturaliter ita esse; ergo saltem hac ratione necessarium est aliquid qualitatis simul fieri, quod erit minimum intensionis in ipsa.

14. Duplex modus quo dubiolo satisfieri potest .— Duobus igitur modis in hoc procedere possumus. Primo, admittendo semper inchoari introductionem qualitatis per primum sui esse in aliquo indivisibili, vel solo vel simul cum aliquibus partibus, non propter necessitatem minimi, sed propter alias causas naturales. Secundo defendi facile potest, etiam in prima introductione, qualitates saepe inchoari per ultimum non esse. Ut utrumque declarem, suppono has qualitates interdum fieri cum resistentia passi, interdum vero sine illa. Item, suppono causam efficientem earum aliquando agere ex necessitate naturae, aliquando libere et voluntarie. Quando ergo agens naturaliter agit et sine resistentia, simul agit quantum potest, vel simpliciter, vel iuxta capacitatem et applicationem passi. Et quia haec potentia agendi nunquam est ad unum solum indivisibile qualitatis, sed vel ad totam illam, vel ad aliquem certum gradum eius, ideo ab huiusmodi agente semper fit simul talis qualitas, vel aliquis gradus seu pars eius, non quia ipsa terminetur ad minimum, sed quia agens est determinatum ad sic agendum. Unde in parte propinqua plus agit, et minus ac minus in remotioribus, donec perveniat ad terminum sphaerae suae activitatis. Quod si terminus ille sit intrinsecus, ut est probabile, faciet quidem in illo, seu in ultima superficie sphaerae suae activitatis, minimam qualitatem quam potest efficere; inde tamen non fit illud esse minimum ipsius qualitatis secundum se spectatae; nam ab alio agente voluntario vel debiliori poterit illa qualitas remissior fieri. Si autem sphaera activitatis terminatur extrinsece, ut alii opinantur, tunc illud agens nihil aget in illo termino, seu superficie ultima; sed citra illam aget in toto illo spatio uniformiter difformiter, semper remissius agendo in distantiorem partem; posset tamen illa actio tota consistere supra aliquem certum vel divisibilem gradum signatum, et ita ex hoc modo agendi nec colligitur dari minimum in his qualitatibus neque non dari. At vero si agens sit liberum, potest pro sua libertate applicare vim suam ad magis vel minus agendum, et ita, licet demus semper facere simul aliquam partem qualitatis, non tamen certam, sed pro suo arbitrio potest facere minorem et minorem; unde ex hoc modo agendi non colligitur minimum, sed potius oppositum.

15. Atque hoc idem dicendum est de actibus nostris vitalibus, quatenus a libertate pendent et in instanti in nobis fiunt. Verisimilius enim est non esse in potestate nostra efficere solum aliquem indivisibilem terminum talis qualitátis. Et probabile etiam est quod, regulariter atque humano modo loquendo, semper applicamus potentias ad efficiendos hos actus cum aliqua intensione maiori quam sit aliqua minima quae excogitari potest, non quia talis intensio sit simpliciter necessaria ad esse talis qualitatis, sed quia nos non applicamus potentias ad operandum illo mathematico modo, sed physice, et quasi confuse ad operandum perceptibile, ut sic dicam, et ita determinamur ad maiorem intensionem quam in rigore sit necessaria ad esse actus. Deus autem, vel aliud agens quod posset distincte discernere inter minimas partes qualitatis, posset talem qualitatem in quolibet minimo gradu efficere, et saltem respectu Dei non repugnaret unicum etiam indivisibile solum fieri.

16. At vero quando hae qualitates producuntur cum resistentia passi, vel ab agente limitatae virtutis, tunc videtur magis necessaria successio et inceptio per ultimum non esse. Dicunt vero aliqui etiam tunc semper introduci prius aliquem gradum seu partem qualitatis in instanti, quia agens, ut agat semper, habet proportionem maioris inaequalitatis ex parte passi, et ideo secundum proportionem excessus, aliquid prius simul agit et postea successive continuat intensionem. Sed, licet hoc demus, non sequitur dari minimum in his qualitatibus, quia etiam in illa proportione et excessu non datur minimum, sed potest qualitas esse minor et minor in infinitum, et ita, licet demus aliquid semper simul fieri in instanti, tamen respectu diversorum agentium et diversarum proportionum potest illud esse minus et minus intensum. Et praeterea ille modus agendi non videtur necessarius, quia alias, postquam agens in instanti produxit illam partem qualitatis in passo, multo magis superabit resistentiam eius quam antea; ergo plures etiam aget in quolibet instanti quam in illo, quod repugnas successioni. Immo nulla esset sufficiens ratio successionis, quia in eodem instanti in quo ille gradus producitur, manes agens cum eadem vel maiori proportione; ergo statim sine successione ulla poterit perfectiorem effectum producere.

17. Quocirca, si in eo casu agens prius introducit aliquid in instanti in tale passum, illud non est nisi primum indivisibile qualitatis introducendae, quia ad vincendam resistentiam quoad illud sufficit instantanea mora. Nec videtur inconveniens illud indivisibile ita fieri, quia solum est quasi in fieri, et in eo statu non permanet nisi per instans; nam immediate post illi adiungitur aliquid qualitatis, et pro illo momento solum est in actuali emanatione a suo agente. Quod si hoc non placuerit, dicendum est quotiescumque qualitas incipit cum resistentia passi, incipere successive et per ultimum non esse, tardius autem vel velocius, iuxta maiorem vel minorem proportionem inter activitatem et resistentiam. Et tunc etiam illud indivisibile potest incipere per ultimum non esse, quia non incipit adaequate et per se solum, sed simul cum aliis partibus et ad modum earum, sicut in successione extensiva necessario dicendum est.

18. Ex his ergo satisfactum est, et illi rationi, et omnibus fundamentis relictis in sectione praecedenti. Secunda item ratio, cum inductione quae ibi fiebat, expedita est, nam intensio qualitatis non est dispositio ad illam, sed quaedam eius integritas, et ideo determinata intensio requiritur ad eius consummatam perfectionem, non vero simpliciter ad illius esse.

De termino maximo intensionis

19. Qualitates naturales quoad magnitudinem terminum vendicant .— Ex quo etiam facile respondetur ad tertiam rationem, in qua taneitur secunda pars praecipua huius qusestionis, quae est de termino maximo intensionis. Dicendum est enim qualitates naturalis ordinis determinare sibi certum gradum summae intensionis, ad quam possunt pervenire ex natura rei. Tum quia unaquaeque res determinat sibi certum modum perfectionis intrinsecae, qualis est intensio. Tum etiam quia hae qualitates commensurantur substantialibus formis, quarum sunt proprietates, vel naturalibus agentibus finitis, a quibus fieri possunt. Et ideo non est similis ratio de termino parvitatis, tum quia res quae in suo naturali statu postulat certam integritatem, in praeternaturali et imperfecto retinet id quod potest suae entitatis, quantumvis minimum sit; tum etiam quia agens finitum, licet non possit excedere certam perfectionem effectus, tamen intra illum terminum potest minorem et minorem effectum producere. Locutus sum autem de qualitatibus naturalibus, quia supernaturales et per se infusae non habent definitum terminum sui augmenti, propter peculiares rationes quas latius theologi considerant. Locutus sum etiam de hac intensione ex natura rei, quia Deus per suam potentiam posset magis ac magis huiusmodi qualitates intendere, cum nulla implicatio contradictionis in hoc esse videatur. Et haec de qualitatibus dixisse sufficiat.

Notes

†* Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Julio de 2004. http://www.salvadorcastellote.com scc@salvadorcastellote.com

†1 posteriori alit. priori (?).

†2 motum alit. medium.

†3 varietatem alit. veritatem