SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XL. DE QUANTITATE CONTINUA
SECTIO VII. UTRUM LOCUS SIT VERA SPECIES QUANTITATIS CONTINUAE AB ALIIS DISTINCTA

SECTIO VII. UTRUM LOCUS SIT VERA SPECIES QUANTITATIS CONTINUAE AB ALIIS DISTINCTA

1. In loco quot inveniantur .— Suppono sermonem esse de loco corporum, in quo tria possunt considerari. Primum est spatium illud seu intervallum quod corpus replet et occupat sua quantitate. Secundum est praesentia quam corpus ipsum habet in tilla spatio. Tertium est superficies ultima corpor continentis. Quartum addit Scot., Quodl. q. 11, scilicet, relationem continentis, quae est in loco respectu locati, in qua putat rationem loci positam esse. Nos vero, quod ad praesens attinet, hanc relationem omisam facimus, quia vel nihil est, vel posterior est et resultans ex circumscriptione loci; quia de illa satis notum est non esse speciem quantitatis.

Spatium non est quantitas

2. De primo autem supra nominato a tiqui philosophi putarunt intervallum hoc quod a nobis concipitur inter parietes huius aulae, esse veram quantitatem et dimensiones quasdam a corporibus separatas, ut Aristotele habemus in IV Phys., ubi Philopon., in digress. de loco, refert stoicos academicos in ea fuisse sententia, a qua ipse non dissentit. Iuxta eam tamen sententiam illud spatium non videtur esse species quantitatis distincta a praecedentibus, quia in illis dimensionibus non esset aliud extensionis genus praeter longitudinem, latitudinem, vel profunditatem.

3. Merito tamen Aristoteles eam sententiam reiicit, et cum eo omnes interpretes, praesertim Commentator, D. Thom., Albertus, et Themistius, IV Phys., text. 36; Simplicius, text. 40. Tum quia vel illae dimensiones essent separatae ab omni substantia, et hoc repugnat accidentibus ex natura rei, ut loquimur. Vel si essent in substantia corporea, illa non esset locus, sed potius locatum quid. Tum etiam quia, utcumque essent illae dimensiones, si essent vera quantitas, potius impedirent ingresum alterium corporis in huiusmodi intervallum. Quapropter ut huiusmodi intervallum possit corpore compleri, potius concipiendum est ut ex se carens omni reali dimensione. De quo spatio sic concepto certum est non esse ens reale positivum, et consequenter non esse speciem quantitatis. Quod, praeter dicta, est nobis evidens, quia illud spatium non est aliquid creatum, aut temporale, sed eo modo quo esse concipitur aeternum est; non potest ergo esse verum ac reale ens. An vero possit locus appellari, quaestio forte est de nomine, sed ad nos nunc non spectat. Item an sit tantum fictitium aliquid et imaginarium, vel aliquo modo dici possit vere esse, dicemus inferius, disputantes de ubi et de entibus rationis.

Praesentia in spatio non est quantitas

4. De secundo, id est, de praesentia illa, seu modo existendi quem habet corpus in spatio quod replet, nunc etiam non agimus, sed supponimus hoc non pertinere ad praedicamentum quantitatis, sed ad speciale praedicamentum ubi, de quo infra dicturi sumus. Habet quidem huiusmodi praesentia in corporalibus rebus extensionem, ratione cuius quanta dici potest. Sed tamen non ex se, sed ex subiecti quantitate talem habet extensionem; qua ratione supra, sect. 1, adnotabamus praesentiam rei spiritualis in spatio divisibili non esse proprie quantam, etiam si aliquo modo divisibilis sit, quia ex subiecto non habet extensionem nec divisibilitatem. Quocirca, sicut alia accidentia quae sunt in corpore quanto, licet extendantur ad quantitatem subiecti non tamen habent proprias quantitates, sed sunt quanta per accidens, ita hic modus praesentiae, quoad extensionem quam habet ex parte subiecti, est quoddam quantum per accidens a quantitate subiecti, non tamen constituit propriam speciem quantitatis. An vero per habitudinem aut spatium habeat ex se propriam aliquam extensionem quae possit quantitas appellari, declarabitur sectione sequenti, simul cum extensione motus.

De superficie continente versatur quaestio

5. De tertio igitur, id est, de superficie continente, praecipue tractatur quaestio. Et ratio difficultatis est quia Aristoteles, IV Phys., c. 4, concludit hanc superficiem esse verum ac realem locum. Et tamen in praedicamento quantitatis numerat locum inter species quantitatis continuae, et distinguir illum a tribus speciebus supra numeratis. Et ratione probari potest, quia esse formam intrinsecam et extrinsecam sunt rationes sufficientes ad distinguendas species, immo interdum etiam ad distinguenda praedicamenta, ut patet in actione et passione. Sed locus distinguitur a superficie, ut forma extrinseca ab intrinseca; nam superficies, ut terminat proprium corpus cui inhaeret, habet rationem intrinsecae formae et est una ex tribus speciebus supra numeratis; ut autem circumscribit et continet aliud corpus, habet se ut forma extrinseca eius; ergo ut sic constituit distinctam speciem, quae ad genus quantitatis pertinet, quia confert locato quamdam extensionem extrinsecam, ratione cuius et est mensura eius, et illi est aequalis, quae sunt proprietates quantitatis.

6. In contrarium autem est quia Aristot., in V Metaph., c. 13, in numerandis speciebus quantitatis continuae locum omittit. Propter quod omnes fere auctores in hoc conveniunt, sub aliqua ratione dividi quantitatem continuam et permanentem adaequate in illas tres species, ac proinde rationem illam quantitatis loco minime convenire. Laborant autem multi in conciliandis his testimoniis aristotelicis.

Prima opinio refertur et improbatur

7. Et pervulgata quidem distinctio est, quantitatem posse considerari aut in ratione mensurae, aut in ratione extensionis seu divisibilitatis. Et priori quidem modo dicitur locus numerari inter species quantitatis, quia est mensura extrinseca; posteriori autem modo non est species quantitatis, quia non habet peculiarem extensionem, neque illam locato confort. Verumtamen distinctio non est necessaria, neque prior pars eius veritatem continet. Primo quidem, quia iam ostensum est rationem mensurae nullo modo esse essentialem quantitati, nec secundum illam posse distingui species eius. Quin etiam, ostendimus rationem mensurae non posse alicuius rei aut praedicamenti essentiam constituere. Nam si sumatur in actu, est denominatio extrinseca ab actu animae; si vero sumatur aptitudine, supponit in re propriam naturam, ratione cuius est apta ut per eam alia cognoscatur, quae aptitudo nihil addit entitati rei, sed connotat aliquid extrinsecum, ut in passionibus entis et in aliis saepe declaratum est.

8. Unde argumentor secundo, nam superficies ut intrinsece terminat proprium corpus, non est mensura eius, quia non notificat quantitatem eius, sed potius, quantum est ex se, reddit illud mensurabile; ergo sub ratione mensurae non potest distingui specie a loco. Immo esse mensuram, saltem aptitudine, non est alio modo proprietas superficiei, nisi quatenus alteri corpori potest aliquo modo coaptari, quo modo non tantum locus potest assumi ut mensura locati, sed etiam locatum loci; sicut enim per capacitatem vasis quantitates aquarum mensuramus, ita per quantitatem aquae interdum mensuramus quantitates distinctorum vasorum. Et hoc modo non solum per superficiem, sed quodammodo per totam corporis imlem quantitatem alterius mensuramus, quod maxime conspicitur in ponderibus. Unde oporteret corpus etiam in duas species distinguere. Quod si dicatur pondus non mensurari per quantitatem, sed per gravitatem, quae est qualitas, oportebit vel ob illam rationem mensurae aliud genus accidentis constituere, vel certe concedere illam esse peculiarem speciem quantitatis, quia licet gravitas sit qualitas, tamen non mensurat, nisi ut aliquo modo quanta est, sicut de tempore aliqui dixerunt, ut infra videbimus. Simile argumentum fieri potest de linea, quia, licet nos non utamur lineis indivisibilibus ad mensurandum, tamen cum quantitatem panni ulna mensuramus, per se non utimur nisi sola longitudine; unde illa non est proprie mensura loci; constituet ergo distinctam speciem. Ratio ergo mensurae nullo modo distinguit species quantitatis; sed sicut in communi est proprietas generis, ita determinatis modis est proprietas singularum specierum.

Alia opinio improbatur

9. Alii ergo distinguunt de quantitate intrinseca et extrinseca, et dicunt superficiem continentem respectu locantis esse terminum intrinsecum, respectu vero locati esse extrinsecum terminum, et ita distinguunt diversas species quantitatis extrinsecae et intrinsecae. Et iuxta hanc sententiam videntur locus et superficies distingui etiam in ratione extensionis; nam locatum quodammodo extrinsece extenditur ad extensionem loci, unde etiam illi configuratur. Sed haec etiam distinctio non est conveniens. Nulla enim est quantitas extrinseca, si vere ac proprie de quantitate loquamur; nam per extrinsecam quantitatem nullo modo extenditur aliena substantia vel quantitas. Quod enim locatum dicitur coextendi loco, non est quia formaliter per illum extendatur, sed solum per iuxtapositionem, quo modo etiam locus extenditur iuxta exigentiam locati, et interdum locus se accommodat seu configuratur locato potius quam e converso, ut cum aqua circumdat arborem vel columnam; unde id non provenit ex ratione loci aut locati, sed ex eo quod unum corpus est liquidum et facile cedit, aliud vero resistit. Atque eadem ratione, esse terminum extrinsecum commune est tam locato quam loco, et non constituit propriam aliquam vel specialem rationem quantitatis, aut alicuius accidentis, nisi fortasse alicuius relationis, quia esse terminum extrinsecum non est informare vel efficere, sed vel esse iuxtapositum, vel obsistere alteri ne ultra progrediatur.

Locus non est propria quantitatis species

10. Duplex loci continentis consideratio .—Dicendum ergo absolute censeo locum non esse peculiarem speciem quantitatis distinctam a reliquis, sed vel nullo modo pertinere ad quantitatem, vel ad summum esse proprietatem quamdam superficiei aut superficierum. Declaratur et probatur, nam dupliciter potest considerari locus: uno modo, ut aptitudine tantum continens aut locans aliud; alio modo, ut actu locans, et actu circumscribens aliud. Priori modo, quamvis in re ipsa non detur locus cum ea aptitudine sine actu, quia non datur realis locus vacuus, absolute tamen non involvit repugnantiam, et praeterea potest facile secundum eam praecisam rationem a nobis considerari, quomodo vacuum definitur esse locum vel superficiem aptam repleri corpore et illo carentem. Hoc ergo modo locus in re nihil addit superficiei, sed declarat quamdam aptitudinem quam superficies per seipsam habet, vel si (ut volunt aliqui) de ratione loci est ut sit superficies concava, ad summum addet quamdam figuram; in ratione tamen quantitatis nullam differentiam addere potest, aut speciem constituere. Sicut quod superficies sit apta ad recipiendam albedinem, aut ut possit esse aequalis vel inaequalis, solum dicit proprietatem superficiei, ratione distinctam. Et optimum exemplum est de veste, quae secundum superficiem suam apta est peculiari modo circundare et denominare vestitum, quae aptitudo requirit quidem peculiarem figuram, nihil tamen addit ad praedicamentum quantitatis per se pertinens, sed ad summun includit vel supponit aptitudinem illam, ut quamdam proprietatem superficiei, ratione distinctam. Et pari modo, in superficie rei locatae seu locabilis, potest considerari aptitudo quaedam, ut circumscribatur loco, etiamsi actu non circumdetur extrinseca superficie, ut de ultima sphaera caelesti dici solet. De qua aptitudine proportionaliter etiam dici poterit requirere specialem figuram, nimirum convexam; non tamen constituere specialem rationem quantitatis; sed ad summum explicare proprietatem cuiusdam superficiei ultimae, ratione distinctam ab illa. Sic igitur aptitudine tantum consideratus locus, in ratione quantitatis solum dicere potest proprietatem quamdam ratione distinctam a superficie ultima. Dixi autem superficiei aut superficierum , quia non est de ratione huiusmodi loci ut sit una superficies continua; nam, licet arbor aut homo partim aqua partim aere circumdetur, unum locum habere censetur constantem ex duabus superficiebus inter se contiguis. Immo, quatenus locus debet esse immobilis, teste Aristotele, superficies variae sibi succedentes in eadem distantia ad polos dicuntuur esse idem locus numero, quod etiam declarat locum physicum non esse speciem quantitatis continuae; tum quia ipse per se non postulat continuitatem, tum etiam quia nulla quantitas est illo modo immobilis.

11. Posteriori autem modo considerando locum, ut actu circumdantem, denominantem locatum, multo minus potest speciem quantitatis constituere; nam vel talis species est quantitas corporis locantis, aut corporis locati; si locantis, non est nisi superficie, nam illa denominatio locantis nullam extensionem aut magnitudinem illi corpori addit, neque aliquid aliud ad rationem quantitatis pertinens, sed ultra explicatam aptitudinem, addit solum propinquitatem alterius corporis vel rationem ad illud. Nec vero locus ipse

circumstans potest dici quantitas corporis circumdati, quia licet in eo supponat quantitatem, non tamen addit ullum extensionis genus, ut supra declaratum est. Unde nec formaliter confert effectum ullum ad quantitatem pertinentem. Quocirca, etiamsi demus superficiem circumscribentem comparari ad corpus circumscriptum aliquo modo ut formam extrinsecam eius, et ut sic habere rationem aliquam, quamvis impropriam, accidentis, tamen sub ea ratione non potest pertinere ad praedicamentum quantitatis. Primo, quia quantitas dicit accidens verum ac proprium, et consequenter intrinsece ac proprie inhaerens; locus autem circumstans, non nisi improprie et per analogiam potest dici accidens corporis circumdati. Secundo, quia effectus formalis quantitatis, quam supra explicuimus, est primo diversus ab illo quasi effectu, vel potius denominandi modo quem habet corpus circumstans in circumscriptum. Et hoc etiam optime declarat exemplum de veste supra allatum; nam revera etiam vestit secundum ultimam superficiem, et ut sic est forma extrinseca, quae ut sic non pertinet ad praedicamentum quantitatis, sed ad aliud. Simileque est de albedine gypsi comparata ad ipsum, vel ad parietem gypsatum; nam respectu gypsi, quod album denominat, comparatur ut forma inhaerens et ut sic est propria qualitas; respectu vero parietis, quem denominat dealbatum, comparatur ut forma adiacens et denominans solum medio corpore adiuncto, et ideo ut sic non pertinet ad praedicamentum quantitatis. Ad quod autem praedicamentum omnes hae denominationes pertineant dicemus infra explicando preedicamenta ubi et habitus.

Ad fundamenta contrariae sententiae

12. Aristoteles in Praedicamentis quas species assignarit quantitati .— Ad Aristotelem ergo in Praedicamentis respondetur ibi non examinasse exacte propriam rationem quantitatis et specierum eius, sed eas species numerasse quae in aliorum ore circumferebantur, et multi satis probabiliter censent ibi per locum, intellexisse spatium, quod antiqui putabant propriis dimensionibus plenum esse. Ad rationem autem iam responsum est superficiem continentem consideratam ut formam extrinsecam non pertinere ad quantitatem, nec conferre formaliter aliquam extensionem corpori circumscripto, sed vel efficiendo, vel resistendo, conferre ad terminationem eius. Quomodo, ut dixi, etiam locatum potest ad ipsum locum comparari, et gladius dividens dici potest terminare partes divisas. Quod autem hic locus possit esse aequalis et assumi ut mensura, non fundatur in propria ratione loci aut formae extrinsecae, sed in propria ratione quantitatis et superficiei. Cuius signum est quia etiam locatum, ratione suae superficiei, habet quod possit esse aequale et assumi etiam in mensuram ipsius ioci, si quantitas locati notior sit, ut supra declaravimus.