SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLVIII. DE ACTIONE
SECTIO V. QUAE TANDEM SIT ACTIONIS NATURA, QUAEVE CAUSAE AUT PROPRIETATES

SECTIO V. QUAE TANDEM SIT ACTIONIS NATURA, QUAEVE CAUSAE AUT PROPRIETATES

1. Actionis descriptio .— Ex his quae hactenus tractata sunt de actione, explicata fere sunt omnia quae de illa dicenda proposuimus. Primum enim constat quae sit communis ratio vel essentia eius, quam Gilbertus Porretan., in suo lib. de Sex principiis, sic definit: Actio est forma per quam in materiam subiectam denominamur agere . Quae descriptio videtur cum proportione sumpta ex illa qua Aristoteles qualitatem definivit dicens qualitatem esse qua quales esse dicimur. Sed videtur aeque obscura illa definitio ac definitum ipsum; id enim est quod inquirimus, quid, nimirum, in rebus sit illa forma vel quasi forma per quam agere denominamur. Et ideo in superioribus explicuimus esse modum quemdam seu dependentiam ex natura rei distinctam a termino facto; atque hunc modum sub nomine formae intelligendo, recte dicere possumus actionem esse formam qua principium activum primo in actum reducitur, seu esse formam quae primo ac per seipsam fluit et per quam id quod proprie fit ab agente, manat ac pendet. Quae omnes particulae ex hactenus disputatis satis constant.

De causis actionis

2. Rursus hinc etiam notum est quae sint causae vel essentialia principia actionis. Nam causa efficiens eius est principium illud a quo ipsa manat. Ubi insinuabat se statim quaestio, quodnam sit illud principium, ut explicaremus illud axioma: Actiones sunt suppositorum . Sed haec res etiam est supra declarata, cum de supposito ageremus. Causa vero finalis actionis intrinseca et immediata est terminus eius; mediata autem vel ultima esse potest aut ipsummet agens, aut quilibet alius finis ad quem ipse terminus eius referatur. Materialis autem causa interdum nulla est respectu alicuius actionis, ut de actione creativa dictum est; quando vero intercedit materialis causa, illa est ipsum passum, quod, licet immediate recipiat rem illam quae est actio, tamen, secundum distinctionem rationis, non recipit illam nisi mediante passione. Cum autem actio sit forma simplex, non babes aliam propriam formalem causam, neque alia principia essentialia, praeter principium a quo fluit et terminum ad quem tendit, quatenus ea essentialiter respicit, ut declaratum est. Et haec sunt satis de causis actionis.

Proprietates actionis

3. Actio num semper motui coniungatur.— Actio quomodo passionem inferat .— De proprietatibus item actionis ut sic nihil fere dicendum occurrit, quia nullee fere sunt quae per se ei conveniant et in essentiali ratione eius non contineantur. Gilbertus autem supra tres aut quatuor insinuat. Prima, quia proprium (inquit) actionis est esse in motu, id est, semper coniungi motui; quod ut sit verum, late sumendum est, quamcumque mutationem etiam perfectivam sub motu includendo. Potest autem dupliciter intelligi. Primo, quod semper mutationi adiuncta sit actio, et hoc sensu est semper vera, si intelligatur de mutatione positiva, quia haec fieri non potest nisi ab aliquo movente et consequenter agente per aliquam actionem. Si vero intelligatur de mutatione corruptiva, non semper est necessarium fieri per positivam actionem, ut si sit pura desitio; tunc autem proportionaliter interveniet carentia seu suspensio alicuius actionis. Alter sensus esse potest ut etiam e converso actio semper habeat coniunctam mutationem, et ita coincidit cum secunda proprietate quam idem auctor ponit, nimirum, actionem inferre passionem in materiam subiectam; quod habet verum in actionibus quae circa subiectum aliquod versantur; creatio enim proprie non infert passionem, ut superius visum est. Cum autem dicitur actio inferre passionem, illud inferre non debet intelligi per propriam efficientiam vel causalitatem; nam, cum actio et passio non distinguantur in re, ut videbimus, non potest ínter eas esse propria causalitas; neque etiam intelligendum est solum de illatione consequentiae, nam hoc modo etiam passio infert actionem. Intelligendum est ergo de illatione a priori, eo modo quo una proprietas dicitur esse ratio alterius, ad quod sufficit virtualis distinctio seu distinctio rationis cum fundamento in re.

4. Actio magis et minus ut suscipiat .— Tertia proprietas est, quam Aristoteles etiam posuit in Praedicamentis, quod actio potest habere contrarium, quae per se satis est clara; convenit autem illi ratione termini; unde non semper ei convenit, sed quando terminus eius habet contrarium. Denique, quoad hoc eadem est ratio de actione quae de motu, de cuius contrarietate physici copiosius disputant. Ultimam proprietatem addunt tam Aristoteles quam Gilbertus, quod actio suscipit magis et minus, quae duobus modis potest actioni tribui: uno modo, ratione termini tantum, quo modo illuminatio ut octo est maior et intensior actio quam illuminatio ut quatuor, etiamsi utraque in instanti fiat. Atque hoc sensu eadem est proportionalis ratio quoad hanc proprietatem in actione quae in formali termino eius; de quo supra dictum est, cum de qualitatibus ageremus. Alio modo potest intelligi illa proprietas ratione temporis, quo modo dici potest intensior actio quae velocius fit, etiamsi alia longiori tempore aequalem habeat effectum. Atque hoc modo haec proprietas tantum potest convenire actioni successivae et coincidit cum velocitate motus, de qua propria disputatio etiam est philosophica. Verum est velocitatem minus proprie dici intensionem actionis; nam potius est minor quaedam extensio partium ipsiusmet actionis secundum durationem seu successionem.