SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLIII. DE POTENTIA ET ACTU
SECTIO V. UTRUM UNICUIQUE POTENTIAE PROPRIUS ACTUS RESPONDEAT ET QUOMODO

SECTIO V. UTRUM UNICUIQUE POTENTIAE PROPRIUS ACTUS RESPONDEAT ET QUOMODO

1. Suppono aliud esse comparare rem in potentia ad rem in actu, aliud vero esse comparare potentiam ad actum. In priori enim comparatione non confertur potentia agens vel patiens ad actum suum, sed eadem res possibilis ut possibilis ad seipsam ut actu existentem; quae non se habent proprie ut potentia et actus, sed ut res in potentia et res in actu, quod valde diversum est. De qua distinctione diximus supra, disp. XXXI, ubi etiam tractavimus an essentia et existentia creaturae comparentur ut vera potentia et actus secundum rem, an secundum rationem tantum. In praesenti ergo non comparamus rem in potentia ad rem in actu, quia non agimus de potentia obiectiva seu logica, ut supra vidimus; sed comparamus realem potentiam, quae non est nisi activa vel passiva, ad proprium actum. De quibus etiam potentiis agere possumus vel late et quasi transcendentaliter, vel stricte et praedicamentaliter, id est, prout tales potentiae ad praedicamentum qualitatis pertinent. Et utrumque explicabimus; nam licet hic posteriori tantum ratione de potentiis agamus, tamen, ut exacte res intelligatur oportet omnes modos potentiarum et actuum attingere et inter se comparare.

Quaestionis resolutio

2. Dico ergo primo: cuilibet potentiae, tam activae quam passivae, respondet proprius actus, sed diversimode: nam potentiae passivae correspondet semper aliquis actus formalis actuans et perficiens ipsam; potentiae vero activae ut sic non respondet actus formaliter actuans ipsam, sed ab ea manans. Prima pars assertionis sumitur ex Arist., IX Metaph., ubi omnem potentiam declarat per habitudinem ad actum, ut latius dicemus sectione sequenti. Praeterea constat ex ipso nomine et ratione potentiae, cui operatio correspondet, aut certe operatum, sea terminus operationis; sed operatio actum significat, ut per se manifestum est.

3. Secunda item pars conclusionis est per se satis clara ex propria ratione potentiae passivae, quae ad recipiendum ordinatur; in hoc enim distinguitur ab activa, ut talis est; receptio autem propria et physica consistit in adhaesione vel unione alicuius actus formalis. Dico autem propria et physica , quia etiam dicitur recipi aqua in vase, et locatum in loco: illa tamen receptio solum est extrinseca, per quemdam contactum, unde illi non correspondet propria potentia passiva, de qua loquimur; propria ergo receptio seu passio est quae fit per intrinsecam unionem et actuationem potentiae. Necesse est ergo ut potentiae passivae correspondeat proprius actus actuans formaliter talem potentiam; actuans (inquam) vel aptitudine vel actu. Non est enim de ratione potentiae passivae ut sic semper esse sub actu suo, ut latius dicemus sectione sequenti. Est tamen de ratione eius ut ei correspondeat actus formalis illi proportionatus, quique possibilis sit iuxta proportionem ipsius potentiae, scilicet, ut si potentia mere sit naturalis, actus sit etiam naturaliter possibilis; si vero sit potentia tantum obedientialis, actus sit possibilis vel per artem, vel per supernaturalem vim, iuxta modum obedientialis potentiae, et iuxta regulam superius positam, quod potentiae passivae correspondet potentia activa cum proportione.

4. Deinde circa hunc actum potentiae passivae considerandum est duplicem rationem ex natura rei distinctam in tali actu inveniri (praesertim quando actus non est congenitus): una est ratio actualis passionis, alia est ratio formae in facto esse. Quod enim hae duae rationes sint ex natura rei distinctae, et interveniant in reductione potentiae passivae in actum, constabit infra, disputando de passione. Quod vero sub utraque ratione sit formalis actus potentiae passivae, patet, quia sub utraque intrinsece adhaeret potentiae passivae et illam reducit de potentia in actum. Unde Aristoteles, definiens motum (quod in re idem est quod passio), dicit esse actum entis in potentia. Definiens vero formam seu animam, dicit esse actum materiae seu corporis . Neque repugnat unam et eamdem potentiam duobus modis actuari, quia illi sunt inter se ordinati, et ubi est unum propter aliud, ibi est unum tantum. Quocirca sicut fieri ordinatur ad esse, et via ad terminum, ita actus seu actuatio passionis ordinatur ad actum formae seu informationis. Unde, licet via generationis passio sit primus et immediatus actus potentiae passivae, tamen via intentionis et perfectionis prior actus est ipsa forma, seu terminus passionis. Et ideo illi primo et per se proportionatur potentia passiva, et ab illo sumit propriam rationem et speciem, iuxta ea quae inferius dicemus.

5. Atque hinc facile constat ultima pars de potentia activa et actu eius; potentia enim activa ut sic non est ad recipiendum, sed ad agendum; ergo actus correspondens non debet esse per modum receptionis vel informationis, sed per modum emanationis tantum. Et confirmatur ac declaratur; nam, sicut potentiae passivae correspondet passio vel terminus passionis, ita potentiae activae correspondet actio et effectus seu terminus actionis; de effectu autem constat, per se loquendo, non esse actum informantem potentiam agentem, immo nec proprie actum eius, ut statim dicam. De actione vero Aristoteles, III Phys., IX Metaph., docet non esse actum formalem ipsius agentis. Et quamvis de actione transeunte specialiter loquatur, tamen infra disputantes de actione ostendemus formaliter id esse verum de omni actione ut sic, quia, licet actio immanens sit formalis actus suae potentiae activae, non tamen id habet ex eo quod actio est, sed ex eo quod simul est passio talis potentiae, ut passiva est. Sicut etiam terminus vel effectus illius actionis est actus formalis eiusdem potentiae, non ex eo (formaliter loquendo) quod est effectus eius, ut principii efficientis, sed ex eo quod est forma respiciens capacitatem passivam talis potentiae; ergo in universum actus potentiae activae, ut activa est, non est formalis actus eius.

6. Propter quod D. Thomas, 1, q. 25, a. 1, ad 1, dicit potentiam activam non dividi contra actum, sed potius fundari in eo, in quo videtur aliquo modo repugnare primae parti nostrae assertionis; non vero repugnat, quia loquitur de actu informante, seu intrinsece dante esse; nos autem abstractius locuti sumus. Itaque vult potentiae activae non correspondere actum qui eam proprie actuet; cui non repugnat quod respondeat actus qui ab illa sit, qui non tam est actus eius quam alterius, scilicet, effectus vel passivae potentiae.

7. Activae potentiae proprius actus est actio potius quam effectus .— Ex quo intelligi potest, cum a potentia activa duo ex natura rei distincta manent, scilicet, actio et terminus seu effectus, proprius aut formalius dici actionem ipsam esse actum correspondentem potentiae activae, quam terminum eius. In quo videtur esse nonnullum discrimen inter potentiam activam et passivam, cuius ratio est quia, licet effectus sit per se primo intentus et ad illum actio ordinetur, tamen non ita formaliter respicit agens habitudine intrinseca et transcendentali, sicut ipsa actio, et ideo per actionem ut sic constituitur potentia activa in ratione actualiter agentis, et non per effectum, et ideo proprie ac formaliter dicitur actio esse actus correspondens tali potentiae. At vero in potentia passiva, non sola passio, sed etiam forma quae est terminus eius respicit talem potentiam intrinseco et transcendentali respectu, et actuat illam. Dices: ergo actus respondens potentiae activae est formalis actus eius, nam actio ut sic est formalis actus agentis. Respondeo esse actum formalem denominatione, non informatione, quia non respicit agens ut in quo sit, sed ut a quo sit; et ideo licet in modo denominandi imitetur actum formalem, re tamen vera non est talis actus.

8. Illatio ex dictis .— Ex quibus infertur non omnem potentiam comparari ad actum, ut proprium subiectum eius, sed illam tantum quae passiva est. Probatur facile ex dictis, quia solus actus potentiae passivae est actus informans vel actuans ipsam. Quod etiam ipsa ratio potentiae passivae prae se fert; nam, cum eius munus sit recipere, illa sola est quae habet vel constituit rationem subiecti alicuius actus. Hic vero statim sese insinuabat quaestio, an actio transiens sit in potentia agente ut in subiecto; nunc vero partem negantem ut veram supponimus, et universaliter actionem ut actionem non rccipi in potentia agente ut sic, sed si aliquando in ea manet, id esse quatenus ipsa simul est patiens, quod nunquam contingit nisi quando in se recipit terminum actionis. De qua re dicemus late infra, de actione et passione disputantes.

9. Obiectio contra illationem solvitur .—Sed obiici hic potest: nam omnis actus recipitur in aliqua potentia; ergo maxime in illa cuius est actus seu ad quam dicit habitudinem; ergo, e converso, omnis potentia est subiectum sui actus. Respondetur distinguendum esse de actu, nam, ut supra dixi disputando de existentia creaturae, actus interdum dicitur absolute, id est, sine respectu ad potentiam agentem vel recipientem, opponiturque potentiae obiectivae excluditque statum existendi tantum in potentia, et sic Deus dicitur actus et intelligentiae et actualis existentiae. De ratione ergo talis actus non est quod sit in subiecto; nunc vero non loquimur de illo actu. Alio autem modo sumitur actus relative ad potentiam agentem vel patientem, et de hoc etiam distinguendum est; nam actus potentiae passivae proprie ac formaliter est in subiecto, quia haec est propria habitudo eius ad suam potentiam; actus vero potentiae activae formaliter et secundum rationem propriam suam non est in subiecto, quia secundum propriam rationem non dicit habitudinem inexistendi suae potentiae, sed emanandi ab illa. Secundum rem autem, si actio sit accidentalis, inhaeret illi subiecto cui inhaeret passio; si vero sit substantialis, non oportet ut semper habeat proprium subiectum, sed satis est si per identitatem coniungatur termino tamquam modus eius, quae omnia declarabuntur latius disp. XLVIII, et aliquid supra tactum est, disp. XVIII.

Ultima assertio de distinctione actus a potentia

10. Ultimo dicendum est, quamvis unicuique potentiae respondeat actus illi proportionatus, semper tamen esse aliquid in re et in essentia et specie distinctum ab ipsa. Prior pars de proportione ex terminis ipsis est manifesta; nam si potentia respicit actum et actus respondet potentiae, necesse est ut inter se servent proportionem. Item, si potentia sit passiva, oportet ut capacitatem habeat ad recipiendum actum, et ut actus habeat aptitudinem ad actuandam illam, et haec est proportio inter talem potentiam et actum requisita. Si vero potentia sit activa, oportet ut aliquo modo in se contineat suam actionem et vim ac perfectionem ad eliciendam illam, et haec est proportio requisita in tali potentia.

11. Altera vero pars de distinctione in re facile etiam probari potest. Primo in communi, quia respectus potentiae ad actum realis est. Deinde in particulari, quia potentia activa est principium effectivum sui actus; non est autem vera efficientia nisi inter ea quae in re distinguuntur. Potentia autem receptiva est causa materialis sui actus, et e converso actus est formalis talis potentiae, eam vere ac intrinsece efficiens; ergo huiusmodi actus et potentia necessario distinguuntur in re ipsa. Unde Aristoteles, lib. IX Metaph., c. 3, tamquam manifestum sumit potentiam et actum aliud et aliud esse, ut inde concludat rem quae est in potentia non semper esse in actu, contra antiquos qui oppositum asseruerunt. Ex quo sumitur nova confirmatio: nam potentia est separabilis a suo actu in re ipsa; ergo distinguuntur in re. Quocirca cum Aristoteles, VIII Metaph., c. 6, ait potentiam et actum non facere multa, sed unum, non est sensus ipsa esse unum et idem, sed componere unum; loquitur enim de potentia receptiva et actu formali. Et eodem fere sensu ibidem ait, quod prius erat in potentia, postea esse in actu, non quia ipsamet potentia receptiva fiat actus, sed quia eadem quae prius carebat actu, postea sub illo constituitur. Quamvis etiam intelligi possit non de potentia et actu de quibus nunc loquimur, sed de re quae dicitur esse in potentia per non repugnantiam, vel per denominationem a potentia agente vel recipiente; sic enim illa eadem res quae erat in potentia, reducitur in actum cum fit, quod supra declaratum est cum de divisione entis in ens in potentia et in actu ageremus.

12. Est autem hic observandum distinctionem hanc inter actum et potentiam non semper esse aequalem; nam interdum est proprie et in rigore realis, interdum sufficit modalis; nam etiam modus est actus per modum formae eius rei quam modificat, et potest etiam ab illa effective fieri. Quando vero haec distinctio sit realis, quando vero solum modalis, ex particulari natura uniuscuiusque actus et potentiae, et ex aliis effectibus vel signis colligendum est. Quod si quis dicat interdum distingui solum ratione actum et potentiam, ut genus et differentiam, respondebimus id habere locum in actu et potentia logicis, seu metaphysicis, nos autem loqui de potentia reali et physica cum suo proprio actu comparata.

13. Ultima denique pars de distinctione essentiali facile ex dictis constat. Nam potentia et actus distinguuntur secundum rem, et differunt secundum habitudines omnino diversas et oppositas; ergo differunt secundum essentialem rationem. Dices: etiam actio et passio differunt secundum diversas habitudines, et tamen in re non differunt. Respondetur etiam actionem et passionem, eo modo quo concipiuntur ut diversa, distingui essentialiter, cum distinguantur genere et praedicamento. Quod vero non distinguantur secundum rem, ideo est quia illae habitudines non sunt oppositae, sed potius necessario connexae in una et eadem mutatione; actus vero et potentia non solum dicunt diversas habitudines, sed etiam oppositas; immo sese respiciunt tamquam terminos illarum habitudinum, et ideo, et alias habitudines sint diversarum rationum necesse est ut actus et potentia non solum in re distinguantur, sed etiam diversificentur in suis rationibus formalibus seu essentialibus. Quod etiam inductione ostendi potest, sive sumantur potentia et actus transcendentaliter, ut patet in materia et forma et in quolibet principio activo et eius actione, sive praedicamentaliter, ut nos praecipue loquimur; intellectus enim et intellectio essentialiter differunt, et sic de caeteris.

14. Actus et potentia an semper sub eodem genere .— Hic vero occurrebat statim quaestio, esto potentia et actus specie differant, an necessario esse debeant sub eodem genere; haec enim quaestio late disputari solet, praesertim propter Aristotelem, Metaph., c. 5, dicentem eadem esse principia rerum in omnibus generibus, scilicet actum et potentiam. Sed hace res late a nobis disputata supra, disp. XIV, et ide breviter dicendum est potentiam activam et actum non necessario esse eiusdem generis; immo, si sermo sit de proprio et immediato actu qui illi respondet quique est actio, semper esse diversi generis, cum principium agendi semper sit substantia vel qualitas; si vero ipse terminus seu effectus dicatur actus talis potentiae, interdum erit eiusdem, interdum diversi generis, pro ratione agentis univoci vel aequivoci, ut satis constat ex supra dictis de causis agentibus. At vero potentia passiva transcendentaliter sumpta non semper est eiusdem generis cum suo actu, sed tunc solum quando potentia est per se primo ordinata ad actum, ut citato loco late declaravimus. Quapropter potentia praedicamentalis, si passiva sit, semper est eiusdem generis cum suo actu formali et perfecto; nam huiusmodi potentia passiva, ut declaravimus, solum illa est quae simul est activa per immanentem actum; actus autem immanens eiusdem generis est cum sua potentia, cum sit vera qualitas, ut praecedenti disputatione ostensum est.