SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXVIII. DE COMPARATIONE ACCIDENTIS AD SUBSTANTIAM
SECTIO PRIMA. AN SUBSTANTIA SIT PRIOR TEMPORE ACCIDENTE

SECTIO PRIMA. AN SUBSTANTIA SIT PRIOR TEMPORE ACCIDENTE

1. Ratio dubitandi est quia Aristoteles, VII Metaph., in principio, c. 1, ait substantiam esse priorem accidente, et ratione, et cognitione, et tempore, et natura. In contrarium autem est quia vel substantia et accidens comparantur absolute, prout sunt in rerum natura, vel prout sunt in tali vel tali composito. Priori modo est quidem verum substantiam aliquam esse priorem omni accidenti; tamen id verificatur in substantia increata, non vero in substantia creata, de qua nunc agimus. Et secundum Aristotelem nullo modo verificari potest, quia, cum ipse supponat mundum aeternum, necesse est fateatur substantiam increatam non esse tempore priorem quam creatam; ergo non potest esse prior tempore quam accidens, quia, cum substantia creata non sit sine accidentibus, non est prior tempore quam accidens. Si vero comparatio fiat respectu eiusdem rei, oportet loqui de substantia capaci accidentium, quia substantia nec erit prior nec posterior accidenti, respectu eius suppositi in quo nullum est accidens. In substantia autem capaci accidentium, non est prior tempore substantia quam accidens, quia nulla talis substantia caret aliquando omni accidenti; nullo ergo modo verificari potest quod substantia sit prior tempore accidente.

Quaestionis resolutio

2. In hac quaestione de re ipsa fere nulla est difficultas, in explicando autem sensu Philosophi, supposito eius principio de aeternitate mundi, diversae sunt auctorum sententiae. Igitur, quod ad rem attinet, certum est substantiam ut sic, abstrahendo a creata et increata, esse priorem duratione accidenti; quia aliqua substantia est aeterna, omne autem accidens est temporale; at vero comparando substantiam creatam absolute ad accidens, revera non est prior tempore illo absolute et simpliciter, ut ratio in principio facta probat, quia nullum momentum est in quo fuerit verum dicere aliquam substantiam creatam existere, pro quo vere etiam dici non potuerit esse in ea aliquod accidens, quia, si substantia sit spiritualis, saltem sunt in ea intellectus et voluntas; si vero substantia est materialis, saltem erit in ea quantitas, et non deerit aliqua qualitas. Unde neque absolute neque respective, scilicet, comparatione eiusdem suppositi, videtur posse simpliciter verificari substantiam esse priorem tempore omni accidente. Solum ergo permissive seu indefinite verificari potest quod substantia sit vel esse possit prior tempore aliquo vel aliquibus accidentibus, non quidem respectu diversorum, nam hoc modo etiam una substantia potest esse prior tempore alia, sed respectu eiusdem; sic enim substantia quaelibet ex se potest esse prior tempore multis accidentibus, iis, nimirum, quae non intrinsece manant seu necessaria connexione coniuncta sunt tali substantiae.

Prima expositio Aristotelis

3. Quod vero attinet ad dictum Aristotelis, Averroes, VII Metaph., comm. 4, ait substantiam dici priorem tempore accidenti, quia ipsa est separabilis ab accidentibus, et non e contrario, quoniam (inquit) nullum accidens invenitur absque substantia, sed aliqua substantia invenitur absque accidenti; in quibus verbis significat Aristotelem loqui de substantia absolute, ut comprehendit etiam primam; illa enim sola est separabilis ab omnibus accidentibus. Tamen non videtur satis ad solvendam temporis prioritatem, quia respectu solius Dei inepte fieret comparatio, ut dixi, et respectu aliorum non est antecessio durationis, posita mundi aeternitate, saltem respectu omnium accidentium. Quod si solum fiat comparatio respectu aliquorum, non oportet recurrere ad substantiam separabilem ab omnibus accidentibus, nam etiam aliae sunt priores tempore multis accidentibus.

Secunda expositio

4. Propterea idem Averroes, in fine illius Commenti, indicat quamlibet substantiam dici priorem tempore suis accidentibus, quia, si accidentia sint contingentia et separabilia, vel sunt, vel, quantum est ex se, possunt esse posteriora tempore. Si vero sint accidentia inseparabilia, in qualibet individua substantia saltem praecedit tempore ipsa materia prima quaelibet accidentia propria tali substantiae. Sed haec expositio minus quadrat quam praecedens. Primo, quia non est universalis; in substantiis enim incorruptibilibus nullo modo praecedit tempore substantia sua accidentia propria et inseparabilia. Unde significat Commentator Aristotelem solum loqui de substantia generabili eamque comparare ad propria accidentia, quod falsum est, nam manifeste loquitur de substantia absolute, ut constat ex contextu; nam statim addit esse investigandum quotuplex sit substantia et an aliqus sit separabilis. Et praeterea, etiam in substantiis materialibus et generabilibus, falsum est materiam in eodem esse priorem tampore omni accidenti; nam materia, ut informata aliqua forma, non est prior tentare quam accidentia quae consequuntur formarla; in materia vero, ut antecedit tempore talem formam, antecedit etism quantitas, quae est proprium accidens ipsius materiae, maxime secundaria opinionem Commentatoris. Quod vero respondet Soncinas, dimensiones materiae non esse accidens in actu, sed in potentia, ridiculum mihi est; quia quantitas, eo modo quo est in materia, est actus accidentalis eius, vere illam afficiens et informans in suo genere. Accedit, quod non est verisimile, Aristotelem solum ratione materiae, quae est imperfectissimum quid in ordine substantiae, praetulisse substantiam accidentibus. Quod si hoc dici non potest de aliis comparationibus in cognitione ac natura, nec de hac etiam dici rationabiliter potest.

Tertia expositio

5. Aliter ergo respondent aliqui substantiam dici priorem tempore quam accidena, non in ea proprietate qua prius tempore dicitur id quod est prius duratione, seu quod existit antequam aliud existentiam habeat: nam argumenta facta probant evidenter nec substantiam in communi esse priorem tempore accidente in communi, iuxta opinionem Philosophi, nec substantiam creatam in communi esse priorem tempore accidente in communi etiam, secundum veritatem, nec denique unamquamque substantiam in particulari esse priorem tempore suis accidentibus. Aiunt ergo prius tempore ab Aristotele appellari id quod est prius separabilitate, quia quod est separebile ab alio, quantum est ex se, potest esse sine illo. Et videtur hoc consentaneum menti Philosophi, nam, cum dixisset substantiam esse priorem tempore, adiungit probationem, quia aliorum categorematum nullum est separabile, sed ex hoc. Quod si instes substantiam re vera non esse separabilem ab accidentibus, quandoquidem habet necessariam coniunctionem cum illis, quidam respondent substantiam quidem ex se, quatenus substantia est, esse separabilem; aliunde vero, quatenus habet rationem causae, fieri posse ut nunquam reipsa existat sine coexistentia accidentium, sed hoc est per accidens ad rationem substantiae ut sic. Et in idem redit quod ait Ant. Andr., VII Metaph., q. 2, quamvis hunc ipsum dicendi modum impugnet. Dicit enim substantiam dici priorem tempore accidentibus, quia non pendet ab illis, etiamsi necessario causet illa. Et in re idem tenet Niphus ibi, disp. II.

6. Obiectio contra praecedentem expositionem .— Sed contra hoc merito obiiciunt Iavell. et alii, quia haec non est prioritas temporis, sed naturae; Aristoteles autem has prioritates distinxit; unde in verbis et ratione superius adductis de separabilitate non videtur probare prioritatem temporis, sed naturae, et prioritatem temporis sine probatione reliquisse videtur, ut Niphus advertit. Sed responderi potest prioritatem naturae ibi significare prioritatem perfectionis seu causalitatis, prioritatem autem temporis significare prioritatem separabilitatis. Quae, ticet dicto modo explicata non sit nisi quaedam prioritas in subsistendi consequentia, quae dici etiam solet prioritas naturae, tamen hic dicta est prioritas temporis, tum ut distingueretur ab alia prioritate naturae, tum etiam quia per se et quasi aptitudine est quaedam prioritas temporis, licet per accidens seu ex alio capite non reducatur in actum. Et iuxta hanc expositionem potest dici Aristotelem illa unica ratione utrumque membrum probasse, ne alterum sine probatione omisisse videatur. Nam, ex eo quod accidens est inseparabile, substantia vero separabilis est, optime infertur et esse priorem natura seu perfectione, et tempore, in praedicto sensu. Quae expositio in eo tantum displicet, quod apud Aristotelem esse prius tempore nunquam habet ilam significationem, sed solum significat realem prioritatem in existendo, ut patet ex Postpraedic., et ex V M.etaph,, c. de Priori; posset ergo addi cum illa prioritate aptitudinali (ut ita dicam) coniungi, ut in eadem re semper substantia tempore praecedat multa accidentia, etsi non praecedat omnia; e converso autem nullum accidens praecedat tempore substatiam cuius est accidens; hoc enim satis vst, ut supra dixi, ad hoc ut substantia dicatur permissive seu indefinite prior tempore accidenti. Neque enim Aristoteles addidit distributionem.

Quarta expositio

7. Ultimo exponitur quod substantia dicatur prior tempore accidente solum quia aliqua substantia separatur ab omni accidente et in re existit sine illo, quae est prima expositio Comment., quam sequitur D. Thomas, ut dixi, et ita eam defendunt thomistae. Quod si inquiras quid hoc referat ad prioritatem temporis, nam ut unum sit prius empore alio non satis est quod sit separabile ab illo secundum realem unionem seu inhaesionem, sed necesse est ut etiam sccundum coexistentiam; quamvis autem Deus sit separabilis ab omnibus accidentibus priori modo, non tamen modo posteriori, supposito quod aliqua accidentia sint aeterna, immo et ternpus ipsum; nam, licet non sint in Deo, tamen simul sunt cum ipso Deo. Respondet Alex. Alens. in eum locum, substantiae ut sic non repugnare esse sine accidenti, etiam secundum coexistentiam. Sed hoc revolvitur iam in prioritatem tantum quoad subsistendi consequentiam. Iavel. autem, q. 3, ait ut Deus dicatur prior tempore accidente satis esse quod Deus nunc sit, et nunc accidens non sit in eo. Sed hoc frivolum est, quia esse prius tempore accidente non dicit negationem inhaesionis, sed simultatis coexistentiae; alias angelus diceretur prior tempore luce solis, quia nunc est angelus et lux solis non est in illo. Aliam responsionem indicat Alensis, quam amplectitur Soncinas, nimirum, Deum dici priorem tempore quia existit et mensuratur priori duratione quam sit tempus, scilicet, duratione aeternitatis. Sed haec violenta expositio est; Aristoteles enim nunquam meminit aeternitatis proprie et rigorose sumptae, nec facit comparationem eius ad tempus. Et praeterea, si res creatae essent coaeternae Deo, licet possit Deus dici prior duratione prioritate perfectionis in ipsamet duratione, non tamen prioritate antecessionis; cum autem aliquid dicitur prius tempore, iuxta communem usum, et praesertim apud Aristotelem, non comparatur in perfectione durationis, sed in antecessione existentiae, sive illa mensuretur proprio tempore, sive aeternitate aut aevo; hoc enim nihil refert.

Resolutio et approbatio tertiae expositionis

8. Mihi ergo sola tertia expositio satisfacit, quam etiam Alexand. Aphrodis. indicavit, nimirum, nil aliud Aristotelem docuisse quam quod in re ipsa verum esse diximus, substantiam, videlicet, ex se tempore posse praecedere sua accidentia et reipsa ita esse priorem multis; quod vero aliquibus sit coaeva, ad rationem substantiae et accidentis ut sic esse per accidens et ex aliqua alia causalitate oriri. Quod fortasse etiam diceret Aristoteles supposita mundi aeternitate de rationibus substantiae et accidentis in communi comparatis.