SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XIV. DE CAUSA MATERIALI ACCIDENTIUM
SECTIO II. AN SUBSTANTIA UT SIC ESSE POSSIT IMMEDIATA CAUSA MATERIALIS ACCIDENTIUM

SECTIO II. AN SUBSTANTIA UT SIC ESSE POSSIT IMMEDIATA CAUSA MATERIALIS ACCIDENTIUM

1. De hac causalitate formaliter sumpta nihil aliud nobis dicendum superest; de fundamento vero talis causalitatis et de potentia per quam causat, nonnulla dicere necesse est. Cum enim materialis causalitas consistat in receptione, duo ex parte causae requiruntur; scilicet res quae recipit et potentia per quam recipit, quae possunt vel re vel ratione distingui. Supponimus autem, ut per se notum ex dictis, substantiam esse quasi primum fundamentum vel primam rem quae causat materialiter accidentia, quia totus ordo accidentium imperfectus est et insufficiens ut in se subsistat; et ideo primum fundamentum in quo accidentia nitantur non potest esse aliquod accidens, sed debet esse substantia. Inquirimus ergo per quam potentiam substantia causet materialiter accidentia, an per potentiam accidentalem realiter aut ex natura rei distinctam ab ipsa, an vero per seipsam seu per potentiam ratione tantum distinctam.

Tractatur prior opinio

2. Quidam enim auctores sentiunt nullum accidens recipi in substantia, nisi media potentia accidentali pertinente ad idem praedicamentum. Ita sentiunt Soncinas, XII Metaph., q., 26, et Iavel., q. 8, qui dicunt esse in substantia potentiam receptivam quantitatis, quae reducitur ad praedicamentum quantitatis, et aliam receptivam qualitatis, ad praedicamentum qualitatis pertinentem, vel potius in superficie ipsa ait Soncinas esse aliquid potentiale de genere coloris ad recipiendum colorem, quidquid illud sit (inquit), puta diaphaneitas vel aliquid huiusmodi. Fundamentum eorum est dictum quoddam Aristotelis, XII Metaph., text. 26, eadem esse principia omnium generum. Quod Commentator exponit de identitate secundum analogiam, nam quaelibet res alicuius praedicamenti habet illa tria principia, materiam, formam et privationem; non tamen in omnibus praedicamentis sunt eadem, sed proportionalia. Hinc ergo colligunt quod sicut in unoquoque praedicamento est propria forma et propria privatio, sic etiam sit propria potentia, constituens proximum materiale principium illius generis. Unde recte concluditur substantiam ut sic non posse esse principium proximum materiale alicuius accidentis.

3. Atque hinc sumptum est illud axioma: Potentia et actus sunt in eodem genere , quod a multis ut primum in metaphysica principium recipitur ob dictum testimonium Aristotelis, cui addunt aliud Commentatoris, V Phys., com. 9, potentiam ad unumquodque praedicamentum esse in illo genere praedicamenti in quo est actus ; et I de Anim., com. 6, potentiam et actum esse differentias quae contingunt omnibus praedicamentis , et loquitur de potentia receptiva, nam tractat de anima quatenus est actus et de potentia quae respondet. Eodem principio utitur D. Thomas saepe, signatim I, q. 77, a. 1, ubi inquit: Cum potentia et actus dividant ens et quodlibet genus entis, oportet quod ad idem genus referantur potentia et actus; et ideo si actus non est in genere substantiae, potentia, quae dicitur ad illum actum, non potest esse in genere substantiae. In quibus verbis et principium illud et conclusio intenta et ratio conclusionis contineri videntur. Est autem ratio, quia potentiae specificantur per actus; ergo potentia ad recipiendam formam accidentalem sumit speciem suam ab actu ad quem ordinatur; ergo illa potentia non potest esse substantia. Simili enim ratione probavimus supra potentiam materiae non esse accidens, sed substantiam; et proportionali discursu concludi potest potentiam ad recipiendam qualitatem esse in genere qualitatis. Ex qua ratione aliqui extendunt illud principium ad potentiam activam et receptivam; unde generatim inferunt potentiam ad actum accidentalem esse accidens et referri ad idem genus.

Substantia seipsa immediata causa materialis accidentium

4. Haec vero sententia, quantum ad rem praesentem attinet, defendi non potest, nisi fortasse in sensu verborum aequivocatio sit. Dico ergo substantiam per seipsam absque additione alicuius rei realiter distinctae vel alicuius modi ex natura rei diversi posse esse causam materialem immediate in se recipientem aliquod accidens. Probatur prior pars, quia si substantia recipit quantitatem, verbi gratia, mediante aliqua re distincta, quae sit potentia ad recipiendam quantitatem, interrogo an illa res sit substantia vel accidens. Substantia esse non potest, tum quia alias non esset res ultra totam substantiam rei; tum etiam quia iam poneretur substantia per seipsam receptiva accidentis. Si est accidens, ergo est in aliquo subiecto proximo; quaero ergo an illud sit potentia accidentalis realiter distincta, vel ipsamet substantia; si hoc posterius dicatur, habemus intentum. Si vero dicatur prius, de illo accidente iterum redibit quaestio, et ita in infinitum procedemus, nisi in ipsa substantia tandem sistamus. Et ita est revera necessarium, nam, licet substantia possit uniri alicui accidenti medio alio, ut postea dicemus, tamen comparando substantiam ad totam collectionem accidentium, non potest illi uniri media aliqua re quae non sit aut substantia aut accidens; ergo necesse est ut aliqua substantia et aliquod accidens immediate uniantur, id est, nulla mediante re distincta ab extremis. †1 Ratio denique a priori ex eo sumi potest, quod accidens adiicitur substantiae creatae ad perficiendam illam et supplendum id quod talis substantia per seipsam habere non potest; ergo necesse est ut in entitate talis substantiae intime includatur capacitas ad recipienda accidentia; ergo haec capacitas substantiae quae est receptiva accidentium, ut sic, non potest esse res distincta ab ipsa substantia; unde quoad hanc partem conclusio posita evidens videtur.

5. In altera vero parte, de modo ex natura rei distincto, imprimis non agimus de modo unionis actuali, de quo supra dictum est, sed de modo (ut ita dicam) potentiali., seu de potentia aliqua ex natura rei distincta a substantia tamquam modo et non tamquam re omnino diversa. Et sic applicari fere potest discursus factus; nam etiam illa potentia modaliter distincta erit verum accidens, nam si esset substantia, falso diceretur distincta ex natura rei a tota rei substantia; ergo per seipsam inest suo modo substantiae et ab ea pendet in genere causae materialis; ergo ab illa recipitur immediate per propriam entitatem substantialem. Deinde ficta est in praesenti haec distinctio ex natura rei, seclusa distinctione reali, nam haec capacitas recipiendi primum accidens (ut sic dicam) ita est intima substantiae creatae, ut inseparabilis ab illa sit, etiam per potentiam absolutam Dei; nam, hoc ipso quod substantia angeli, verbi gratia, talis est essentialiter, per seipsam capax est intellectivae potentiae; et quamvis demus posse Deum separare intellectum angeli a substantia eius, necessario intelligimus semper manere illam substantiam capacem intellectus, et quantumvis nudam Deus conservet illam substantiam, impossibile est quin maneat capax suae naturalis facultatis intellectivae; et eodem modo intelligimus comparari substantiam compositam ex materia et forma ad quantitatem, nam per seipsam est capax eius nec potest hac capacitate privari, etiamsi a tali substantia separetur omnis res aut modus qui ab illa separabilis est; ergo falso confingitur distinctio ex natura rei inter talem capacitatem et substantiam.

6. Caietanus restringit nostrae oppositam sententiam.— Improbatur Caietani limitatio.— Unde Caietanus, I, q. 54, a. 3, cum ex parte adhaereat priori sententiae citatae, eam limitat ad ea accidentia quae media aliqua actione et passione acquiruntur; nam ea quae sunt congenita substantiae non indigent potentia media, sed substantia ipsa per seipsam est capax illorum; atque hoc modo evitat processum in infinitum. Ratio autem huius distinctionis et limitationis, quae ex eo colligitur in eadem I, q. 77, a. 1, est quia potentia congenita substantiae est essentialiter potentia ad hoc principaliter ordinata ut actum recipiat; quod vero sit actus substantiae, solum habet ex communi ratione accidentis; et ideo non requirit aliam potentiam qua mediante inhaereat substantiae; alia vero accidentia primo ac per se sunt actus et ideo proprias requirunt potentias, quibus mediantibus inhaereant substantiae. Verumtamen ex hac doctrina imprimis colligo ex vi causalitatis materialis accidentis ut sic per se non requiri potentiam mediam, sed substantiam per seipsam esse sufficientem ad hanc causalitatem. Hoc patet, quia ad recipienda illa accidentia quae sunt essentialiter potentiae receptivae non requiritur alia potentia; quia hae potentiae non actuant substantiam secundum aliquam specialem rationem actus sed ob communem rationem accidentis; ergo ex vi causalitatis accidentis ut sic non requiritur talis potentia, sed si in aliquibus requiritur, erit propter aliquas speciales rationes. Deinde falso hoc limitatur ad ea accidentia quae per se primo instituta sunt ut sint potentiae receptivae; nam quantitas non requirit in substantia potentiam mediam per quam recipiatur, ut probatum est, quia substantia per seipsam est capax quantitatis, et superfluum est ac plane absurdum aliam fingere potentiam mediam ex natura rei distinctam, et tamen quantitas non est per se primo instituta ut sit potentia receptiva, ut ipsi etiam fatentur, alias quantitas essentialiter esset qualitas. Unde quantitas per se primo instituta est ad extendendas partes substantiae, ita ut naturaliter non possint sese loco penetrare. Inde vero consequenter habet ut sit medium ad recipienda quaedam alia accidentia; ergo non solum illa accidentia quae sunt per se primo instituta ut sint potentiae receptivae, sed etiam alia quae ob quamcumque rationem habent immediatam habitudinem ad substantiam, non requirunt potentiam mediam ut ab ea recipiantur seu materialiter causentur.

7. Immo vero addo nullam fortasse reperiri potentiam accidentalem pure receptivam reipsa distinctam a substantia, ut potest breviter inductione ostendi. Nam in substantiis corporeis inanimatis nulla est potentia receptiva accidentium praeter quantitatem, ut partim ostensum est, partim ex sequentibus magis constabit; quantitas autem, ut dixi, non est per se primo potentia receptiva, sed est forma dans substantiae materiali hanc corpoream molem et extensionem, ratione cuius apta est locum occupare. In rebus autem viventibus ut sic non agnoscimus potentias aliquas pure passivas, nam omnes quae conveniunt viventibus ut viventia sunt, sunt aliquo modo activae; quod etiam in substantiis angelicis considerare licet; ergo praecise ob recipienda accidentia, non oportet fingere in substantia potentias distinctas, nisi aliunde necessitas oriatur.

8. Ex quo ulterius concluditur illam limitationem seu distinctionem de accidentibus congenitis seu transmutabilibus non esse formalem neque in universum veram. Primum patet, quia si substantia per seipsam potest esse capax accidentis ut sic, etiam poterit esse capax mutationis ad tale accidens, si fortasse illud separabile sit. Quod si sit inseparabile, illud est per accidens et materiale quid respectu causalitatis substantiae. Secundum patet, quia quantitas, iuxta communem sententiam, est accidens quod transmutatur et per proprium motum acquiritur; et nihilominus non requirit in substantia potentiam ab illa distinctam. Item, praesentia localis seu Ubi est modus accidentalis qui interdum afficit immediate ipsam substantiam, ut clarius patet in substantia spirituali, et est suo modo verum in materiali, ut infra suo loco dicemus; et tamen illud accidens potest per propriam mutationem acquiri et perdi. Item, si verum est relationem similitudinis vel identitatis specificae esse aliquid ex natura rei distinctum a subiecto et fundamento, tale accidens non requirit in substantia specialem potentiam, et tamen non est congenitum, sed amitti potest vel de novo resultare. Restat ergo ut absolute dicamus ad causalitatem materialem substantiae circa accidens, sive in ea sit per modum potentiae passivae aut activae, sive per modum simplicis formae vel dispositionis seu quantitatis aut alterius modi accidentis, sive congeniti sive adventitii, per se et ex vi harum generalium rationum praecise sumptarum non esse necessariam ex parte substantiae specialem potentiam ex natura rei ab illa distinctam.

Improbatur prior sententia

9. Inductio probans non correspondere cuivis actui potentiam eiusdem categoriae .— Atque hinc infero accidens non semper requirere in substantia potentiam receptivam proprie pertinentem ad suum praedicamentum, immo raro id accidere, nisi in aliquibus accidentibus propter peculiares rationes. Hoc plane infertur ex praecedenti assertione. Et declaratur amplius inductione, nam in substantia spirituali tantum sunt accidentia pertinentia ad intellectum et voluntatem et quae locum respiciunt. Loquor naturaliter, ut omittam ea quae per divinam gratiam seu virtutem fieri possunt. Quamquam, si aliquod donum gratiae potest poni in substantia spirituali quod non sit in intellectu nec in voluntate, ut revera potest, illud non supponit in substantia potentiam eiusdem generis, nam illud donum est qualitas, capacitas autem obedientialis non est qualitas, sed ipsamet substantia animae, ut ex theologia constat. Accidentia ergo quae pertinent ad motum vel praesentiam localem non supponunt in substantia potentiam pertinentem ad praedicamentum Ubi vel actionis aut passionis; qualiter enim concipi aut qua fundamento fingi potest talis potentia? cum ratio potentiae, si propria sit, pertineat ad qualitatem; si vero sumatur late, sit quasi transcendens et ratio quaedam intime inclusa in variis rebus diversorum praedicamentorum, et ita fit in proposito, nam substantia spiritualis per seipsam est capax talis praesentiae. Intellectus autem et voluntas absque ulla dubitatione non supponunt in substantia potentiam aliam de genere qualitatis, ut probatum est. Actus vero harum potentiarum insunt substantiae mediis ipsis potentiis, quamvis de modo sit controversia infra tractanda, sect. 4; tamen id provenit ex propria ratione inventa in talibus actibus, ut ibidem dicemus. Et adhuc est sub iudice lis, an tales actus sint eiusdem praedicamentis cum ipsis potentiis; aliqui enim eos collocant tantum in genere actionis. Et licet verum sit esse qualitates et supponere potentiam quae sit qualitas, tamen id non provenit ex illa generali ratione, sed ex peculiari causa et natura.

10. De accidentibus vero substantiae corporeae omnes fatentur inter accidentia habentia propriam entitatem reipsa distinctam a substantia, primum accidens talis substantiae esse quantitatem, quae non supponit in substantia aliquam potentiam quae ad predicamentum quantitatis pertineat, ut a fortiori probant omnia quae hactenus diximus. Ipsa vero quantitas est medium seu potentia per quam haec potentia recipit qualitates corporeas et similia accidentia; at quantitas non est potentia pertinens ad praedicamentum qualitatis, ut per se notum est. Nec vero inter superficiem, verbi gratia, et albedinem fingi potest mediare aut intercedere potentiam aliquam de genere qualitatis, per quam superficies recipiat albedinem; quod etiam probant argumenta hactenus facta, quia talis potentia, si in re non est distincta a superficie, non potest esse vera qualitas; fingere autem illam esse distinctam, vel ut rem vel ut modum ex natura rei diversum, et superfluum est ac sine fundamento; et vel procedendum erit in infinitum, vel si sistendum est in intrinseca capacitate superficiei, qua per seipsam est receptiva illius potentiae, verius dicetur sistendum esse in eadem intrinseca capacitate superficiei, qua per seipsam est immediate receptiva albedinis, et tolletur de medio illa inintelligibilis et minime necessaria potentia. Sic igitur constat potentiam per quam substantia recipit accidens non semper pertinere ad idem praedicamentum cum accidente recepto. Et ratio a priori est, quia ex accidente et subiecto non oportet fieri unum per se, sed per accidens, et ideo non requiritur quod talis potentia et actus pertineant ad idem genus; unde nec necesse est ut talis potentia sit per se instituta et ordinata ad talem actum.

11. Qualiter aliqui effugiant vim praecedentium rationum.— Dices his argumentis recte probari potentiam receptivam accidentis non esse semper proprie ac directe in eo praedicamento in quo est accidens receptum, non vero probari non collocari in illo saltem reductive, quod solum asserunt auctores prioris sententiae; nam, cum accidens dicat intrinsecum ordinem ad subiectum quatenus est capax ipsius accidentis, necesse est ut subiectum secundum eam capacitatem reducatur ad praedicamentum accidentis. Propter hanc evasionem insinuavi superius posse in hac quaestione esse aequivocationem in verbis, nam si solum sit sensus substantiam vel quantitatem conceptam a nobis sub formalitate capacitatis talis accidentis reduci quodammodo ad praedicamentum illius accidentis tamquam quoddam additum per quod definitur tale accidens, sic controversia est de modo loquendi aut concipiendi nostro; nam secundum rem nulla vera potentia additur media inter substantiam et quantitatem, vel inter quantitatem et qualitatem, sed solum quaedam denominatio vel conceptio respectiva. Nos autem loquimur de reali et vera potentia, de qua loquitur D. Thomas cum ait potentiam et actum revocari ad idem genus; alias non bene inde concluderet potentias animae esse res distinctas ab anima, quod illis locis intendit; et eodem sensu loquitur Caietanus, qui propterea adhibuit limitationes et distinctiones supra citatas. Commentator item in eodem sensu loqui videtur cum dicit potentiam et actum esse differentias oppositas dividentes singula praedicamenta.

Declaratur axioma: «Actus et potentia sunt in eodem genere»

12. Quomodo ergo intelligendum est illud axioma: Actus et potentia sunt in eodem genere ? Reiiciendumne omnino est, ne sententiae a nobis positae et resolutioni datae obstare videatur? Respondetur imprimis axioma illud non recte fundari in Aristotele, XII Metaph.; nam ibi solum asserit res omnium praedicamentorum habere eadem principia secundum proportionem seu analogiam, nunquam vero ait omnia illa principia in eodem praedicamento collocari; immo, ponens exempla, ait in coloribus album esse principium ut formam, nigrum ut privationem, superficiem ut materiam, et in illuminatione lumen esse formam, tenebras privationem, aerem subiectum, et in sanatione sanitatem esse formam, morbum privationem, corpus materiam, in quibus exemplis nunquam assignat potentiam quae debeat esse eiusdem praedicamenti cum forma; non ergo dixit Aristoteles materiam et formam pertinere semper ad idem genus, quamvis dixerit res omnium generum posse habere aliquo modo principium formale et materiale. Unde ibidem ait res omnium generum habere causam efficientem seu moventem, non tamen dicit aut sentit illam causam pertinere ad idem genus cum re effecta. Neque obstat Soncinatis replica, quod causa efficiens est extrinseca et ideo non oportet esse eiusdem generis; materiale autem principium est intrinsecum, quod debet esse eiusdem generis. Respondeo enim materiale principium accidentis, si ad totum compositum comparetur, esse intrinsecum illi, non tamen esse illud compositum ut sic proprie in uno genere, cum sit unum per accidens et constet ex rebus diversorum generum; si vero comparetur ad formam accidentalem, non esse principium intrinsecum eius, id est, illam intrinsece componens, sed solum per modum additi seu subiecti cui forma accidentalis unitur. Hoc autem principium non est necessario eiusdem generis cum forma in accidentali compositione.

13. Qualiter Scotus explicet dictum pronuntiatum.— Quid obiectiva potentia apud Scotum.— Hinc Scotus, In II, dist. 16, q. 1, respondet axioma illud, intellectum de potentia receptiva et actu eius, esse falsum, et affert contra illud instantias a nobis insinuatas de substantia et accidente, de superficie et colore, etc. Et similiter docet esse falsum intellectum de potentia activa et actu eius, nam etiam habet claras instantias, praesertim in potentiis quae agunt actione transeunte, sive comparentur ad actionem ut actio est, quia manifeste pertinent ad diversa praedicamenta; sive ad rem seu formam factam, nam potentia secundum locum motiva est qualitas, efficit autem Ubi seu praesentiam localem, et potentia augmentativa est qualitas, agit autem quantitatem aut substantiam. Dicit ergo axioma illud esse intelligendum de potentia obiectiva. Quam interpretationem multi reiiciunt, impugnando acriter hanc potentiam obiectivam. Sed quoad hoc existimo de nomine et aequivoce hos cum Scoto disputare; nam ille non intelligit per potentiam obiectivam aliquam veram rem quae sit actu in rerum natura, quo sensu sola potentia activa vel passiva est potentia realis, ut infra dicam latius tractando de essentia creaturae et declarando speciem qualitatis quae est potentia; sed per potentiam obiectivam intelligit Scotus rem in statu possibili antequam actu sit, quomodo dicimus rem esse in potentia antequam sit; et quia res, ut est possibilis, est obiectum potentiae activae, ideo dicitur ab Scoto esse in potentia obiectiva. Atque ita dicit hanc potentiam et actum esse eiusdem generis, quia res possibilis et res in actu eiusdem generis sunt; immo dicere etiam posset esse eamdem rem negative (ut aiunt), quia non sunt duae res, sed eadem in diversis statibus concepta. Quocirca res quam Scotus in ea interpretatione intendit vera est, non tamen recte accommodatur illa interpretatione auctoribus qui ante Scotum illud axioma docuerunt; Aristoteles enim, ut ex dictis patet, nunquam in eo sensu locutus est, nec Averroes, qui loco citato ait potentiam et actum esse differentias oppositas; et cum IX Metaphysicae, in principio, varias numeret potentiae acceptiones, nunquam fecit mentionem illius potentiae obiectivae.

14. Dicendum ergo est axioma illud communiter intelligi de propria potentia receptiva vel activa. Ut autem verum sit, intelligendum imprimis est de potentia per se primo instituta et ordinata ad talem actum, non vero de potentia vel capacitate intrinsece inclusa et quasi concomitante aliquam entitatem absolutam. Declaratur hoc, nam duobus modis intelligi potest quod aliqua virtus, tam activa quam receptiva, comparetur ad actum. Uno modo, quia ex primaria ratione et essentia sua ordinata est ad talem actum; sic materia est potentia ad formam, ut supra declaratum est; sic gravitas est virtus activa ad efficiendum motum deorsum vel permanentiam in ipsomet loco deorsum; sic denique intellectus est virtus activa et receptiva intellectionis. Huiusmodi ergo potentia dicitur per se primo instituta propter actum, et ideo ab illo sumit speciem; et de illa ad summum potest axioma illud verificari modo statim declarando. Alio vero modo potest aliqua entitas habere vim vel capacitatem ad aliquam actionem vel actum, non quia propter illum primario sit instituta, sed quia vel ob eminentiam naturae suae, vel ob naturalem conditionem aut modum essendi quem habet quasi concomitanter, vel potius connaturaliter, habet per seipsam talem vim vel aptitudinem. Sic Deus habet omnipotentiam agendi; sic etiam creatura intellectualis habet et capacitatem et vim activam obedientialem supernaturalium actuum vel donorum; sic denique substantia materialis est capax quantitatis et quantitas ipsa est capax qualitatum. Et in hoc posteriori genere potentiae vel capacitatis non est necesse potentiam seu capacitatem et actum esse in eodem genere; quia, cum talis potentia non sit ordinata per se primo ad actum, nec sumat ab illo speciem suam, nec componat cum ipso actu unum per se, non est cur talis potentia et actus in eodem genere collocanda sint. Nec D. Thomas unquam de hoc posteriori genere potentiae, sed de priori locutus est; et de eodem exponendus est Averroes, si eius dicta defendere necesse sit. Nec ratio in contrarium facta plus probat; unde per haec sufficienter responsum est fundamentis contrariae sententiae.

15. D. Thomas et Commentator qualiter intelligant axioma.— Ut vero principium illud exacte maneat declaratum, addere oportet duobus modis intelligi posse potentiam prioris ordinis et actum esse eiusdem generis. Primo, ut genus late sumatur pro generalibus rationibus substantiae et accidentis, ita ut potentia per se ordinata ad actum substantialem sit substantialis, ad accidentalem accidentalis; non vero quod in rigore necesse sit potentiam et actum esse eiusdem praedicamenti accidentis, quamvis in substantia id verum sit, eo quod substantiae tantum est unicum praedicamentum. Et haec expositio multis placet, quia evitat difficultates. Alii vero etiam in accidentibus volunt potentiam huiusmodi et actum eius ad idem praedicamentum in rigore pertinere, quia alias non est in rigore verum potentiam et actum esse eiusdem generis. Sed hoc in universum defendere difficile est, praesertim in potentiis activis. Quapropter probabiliter dici potest potentiam passivam accidentalem (nam de substantiali iam satis dictum est), quando ex primaria institutione vi suae essentiae ordinata est ad actum, sub eodem genere et praedicamento cum suo actu contineri. Et de hac potentia videtur loqui D. Thomas et Commentator citatis locis. Sub potentiis autem passivis potentias animae comprehendimus, quae licet activae etiam sint, simul tamen sunt passivae et in passione ac receptione seu informatione habent consummatam perfectionem suam. Hoc autem modo explicata haec assertio probari potest inductione in omnibus his potentiis; nam habitus et actus earum in eodem genere in rigore collocantur; licet enim actio ut actio pertineat ad praedicamentum actionis, tamen ut actus vitalis habens esse consummatum et perfectum in suo genere, collocatur in praedicamento qualitatis; quando autem potentia comparatur ad actum et ad idem genus pertinere dicitur, non est com paranda ad actum in fieri, sed ad actum perfectum et consummatum; ad illum enim per se primo ordinatur et ab illo speciem recipit. Et ita nullum invenio exemplum in quo haec regula deficiat. Ratio autem reddi potest, quia, quando potentia receptiva per se est ordinata ad actum, et comparatur ad illum ut imperfectum ad perfectum in suo genere, et quodammodo per se unum videtur in illo ordine constituere cum suo actu; ut potentia intellectiva cum actu intelligendi per se coniungitur, et sic de aliis; et ideo oportet ut talis potentia et actus sub eodem genere collocentur, ut ita etiam inter se maiorem proportionem servent.

16. At vero in potentiis activis, etiamsi sint per se primo ordinatae ad agendum, non videtur necessarium quod potentia et actus sub eodem genere in rigore contineantur. Nam, si per actum huius potentiae intelligamus actionem ut actio est, constat potentiam et actionem ad diversa praedicamenta pertinere. Neque ullius momenti est quod quidam aiunt, potentiam et actionem, directe quidem et per se, ad diversa praedicamenta pertinere; tamen per reductionem, et potentiam collocari in genere actionis, et actionem in genere potentiae; quia habent inter se mutuam habitudinem transcendentalem; terminus autem habitudinis reducitur ad praedicamentum relati. Hoc (inquam) nil refert, quia haec reductio solum est secundum extrinsecam denominationem quam includit terminus ut terminus est; nos autem loquimur de collocatione sub uno genere secundum propriam naturam et essentiam eius. Hoc enim sensu necesse est loquantur auctores cum dicunt potentiam et actum esse sub eodem genere; alias non recte inde concluderent materiam, verbi gratia, esse intrinsece substantiam, quia est potentia ad substantiam, et intellectum esse qualitatem quia est potentia ad actum accidentalem et vitalem, etc. Potentia ergo activa comparata ad actionem suam, ut actio est, non constituitur sub eodem genere; si autem per actum huius potentiae intelligamus terminum formalem actionis eius, non est necesse collocari in eodem praedicamento, ut probat exemplum supra adductum de gravitate, quod in universum adduci potest de potentia sectmdum locum motiva, sive sit progressiva, sive attractiva, sive expulsiva, aut impulsiva vel impulsus ipse, quem multi existimant esse qualitatem et tamen non ordinatur ad faciendam qualitatem, sed motum vel Ubi. Et ratio reddi potest, quia potentia activa ut sic non ordinatur ad actum ut imperfectum ad perfectum, neque ut cum illo componat aliquid per se unum, sed ut causa extrinseca ad effectum; fieri autem potest ut causa activa non sit eiusdem rationis aut generis cum effectu, sed eminentioris, et ideo non est necesse ut in eodem praedicamento cum suo actu collocetur. Quamquam necessarium videatur, si actus maxime pr oprius talis potentiae sit accidentalis, etiam potentiam ipsam esse accidentalem, quia substantia ut sic non ordinatur per se primo ad accidentalem actum; erit ergo talis potentia accidens, quamvis sub nobiliori genere accidentis collocetur.

17. Obiectio dissolvitur.— Notabile.— Dices interdum potentiam accidentalem ordinari per se primo ad producendam substantiam, ut potentia nutritiva et generativa. Respondeo primo nondum esse exploratum neque a nobis tractatum quomodo accidentia attingant productionem substantiae; nam si solum attingunt disponendo materiam, cessat difficultas; si vero immediate etiam efficiunt et introducunt formam substantialem, dicendum est non attingere substantiam nisi instrumentaliter. Non attingunt autem instrumentalem actionem nisi praevia alia actione connaturali et maxime propria, quae semper est accidentalis; et respectu illius verificandum est talem potentiam et actum esse eiusdem generis, nam altera actio instrumentalis, licet fortasse sit a natura principalius intenta, respectu tamen talis potentiae non est ita propria et accommodata ut ei commensuretur natura talis potentiae seu qualitatis. Immo hinc obiter colligere licet, extra potentias locomotivas, omnem aliam potentiam per se primo ordinatam ad agendum collocari in eodem praedicamento cum suo actu proprio seu termino actionis suae; nam talis potentia semper est qualitas nihilque efficit nisi praevia aliqua propria actione tendente ad qualitatem, nam, ut dixi, licet efficiat instrumentaliter substantiam vel etiam quantitatem, semper id efficit praevia aliqua actione propria tendente ad qualitatem; ad alia autem praedicamenta praeter Ubi non est per se actio, sed semper resultant ex termino alterius actionis. Atque ita fit ut omnis potentia activa accidentalis praeter motivam ordinetur ad qualitatem aliquam efficiendam per actionem maxime propriam, licet fortasse mediante illa possit ad res aliorum praedicamentorum ordinari saltem ut instrumentum. Atque haec dicta sint in explicationem illius axiomatis: Potentia et actus sunt sub eodem genere.