SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLIX. DE PASSIONE
SECTIO III. UTRUM DE ESSENTIA PASSIONIS SIT ACTUALIS INHAESIO, VEL APTITUDINALIS TANTUM

SECTIO III. UTRUM DE ESSENTIA PASSIONIS SIT ACTUALIS INHAESIO, VEL APTITUDINALIS TANTUM

1. Quamvis haec quaestio videatur communis omnibus accidentibus, habet tamen specialem difficultatem in passione, a paucis tractatam, quam praetermittere non debuimus.

Rationes dubitandi

2. Ratio ergo dubitandi est quia supra dictum est non esse de ratione accidentis ut sic actu inhaerere, sed aptitudine; sed passio est quoddam accidens; ergo de ratione eius non erit actu inhaerere, sed aptitudine. Responderi potest passionem non esse tale accidens quae sit forma aut res distincta a caeteris, sed esse tantum realem modum; de modis autem dictum est supra, non aptitudinalem tantum, sed etiam actualem inhaesionem essentialiter includere. Hoc vero non satisfacit, nam modus solum includit essentialiter actualem coniunctionem cum illa re aut forma cuius est modus, non vero cum subiecto cui illa forma inhaeret, nam ab illo realiter distinguitur, et ita etiam poterit realiter ab illo separari et sine illo conservari; non ergo includit essentialiter actualem inhaesionem ad tale subiectum. Exemplo res declaratur, nam figura tantum est modus quantitatis, et ideo respectu illius essentialiter includit actualem unionem, non vero respectu substantiae cui inhaeret quantitas. Sic ergo calefactio passio est quidem modus caloris, et inde recte concluditur essentialiter includere actualem coniunctionem ad calorem, ita ut sine illo esse non possit; non vero propterea includet essentialiter actualem inhaesionem ad subiectum caloris, respectu cuius est passio; ergo passio, ut passio, solum dicet aptitudinalem coniunctionem ad subiectum.

3. In contrarium autem est quia actio ut actio dicit habitudinem actualis dependentiae ad agens, et non tantum aptitudinalis; ergo passio [ut passio] †4 dicit actualem actuationem passi, et non tantum aptitudinalem. Patet consequentia, quia ita comparatur passio ad passum sicut actio ad agens, secundum proportionalitatem; nam sicut actio est actus a quo, ita passio est actus eius in quo; non potest autem passio actuare nisi inhaerendo; ergo actualis inhaerentia, et non tantum aptitudinalis, est de ratione eius.

4. Nomen passionis actualem inhaerentiam importat .— In hac re, si vim nominis passionis et passi spectemus, non est dubium quin statim prae se ferant actum et non tantum aptitudinem; non enim vocatur passio nisi qua aliquid partitur; pati autem actum significat, et non tantum aptitudinem patiendi; ergo passio etiam in rigore significat eam formam quae actu constituit patientem. Unde, si ponamus Deum producere calorem extra omne subiectum et illam productionem calefactionem vocemus, certum videtur non posse calefactionem illam proprie vocari passionem; nihil enim per illam patitur, nam terminus non patitur per productionem, sed fit. Quamvis autem ita statim appareat ex vocis significatione, nihilominus non est in illa tantum sistendum, sed res ipsa intimius perscrutanda. Diximus enim saepe in forma quae fit in subiecto et ex subiecto, praeter entitatem formae reperiri dependentiam, qua mediante illa forma emanat et pendet ab agente, quam dependentiam, prout unitam passo et efficientem illud, dicimus esse passionem. Inquirimus ergo an sicut in forma quae fit in subiecto distinguuntur duo ex natura rei distincta, scilicet, forma et unio, ita in ipsa dependentia duo similia distingui possint, scilicet, dependentia ipsa secundum se, prout tendit ad formam, et unio eius ad subiectum. Nam si haec duo distinguuntur in dependentia, sicut forma est separabilis ab unione actuali ad subiectum, ita et dependentia illa erit similiter separabilis; est enim eadem ratio et proportio, et ex ipsa distinctione modali necessario hoc sequitur.

5. Atque hinc fit ulterius, ut (quidquid sit de voce passionis) modus ille, seu forma quae est passio, non dicat essentialiter unionem ad subiectum, quandoquidem ab illa distinguitur ex natura rei et est separabilis ab illa; ergo tantum dicet essentialiter aptitudinem, id est, ut sit talis forma apta ad constituendum subiectum patiens, quamvis illud non sic constituat, nisi quando est unita, quamvis fortasse nomen passionis sumptum sit ex ipsa actuali affectione passi, et non ex aptitudinali tantum. Sicut etiam in universum nomen accidentis sumptum videtur ex actuali inhaesione, seu quia accidit, et nomen formae, quia informat, quamvis, in re significata, essentialis ratio non consistat in actu, sed in aptitudine. Quod autem in dependentia formae distinguenda sint illa duo ex natura rei, scilicet, substantia dependentiae et unio eius ad subiectum, sicut distinguuntur in forma, probari potest, tum a paritate rationis, tum etiam quia dependentia habet totum suum esse in ordine ad terminum et cum eo realiter identificatur; ergo si in termino aliud est substantia, aliud unio, etiam in dependentia illa duo sunt ex natura rei distinguenda.

De ratione passionis esse actualem inhaesionem

6. Nihilominus dicendum censeo passionem ut sic essentialiter dicere actualem unionem et coniunctionem ad terminum et ad subiectum cuius est passio, ita ut illa effectio formae vel dependentia qua aliquod subiectum patitur, essentialiter talis sit ut non possit esse nisi unita subiecto. Ut hanc assertionem probem, distinguo duplicem, vel potius triplicem passionem: una est pure unitiva formae praeexistentis vel tempore, vel natura, ad subiectum; alia vero est et unitiva et factiva formae. Omitto aliud membrum de actione productiva et non unitiva formae, nam illa non potest habere rationem passionis, ut statim dicam.

7. De passione prioris generis, id est, pure unitiva, evidens est non posse fieri sine actuali unione ad subiectum, et essentialiter illam includere, quia per illam formaliter nihil de novo fit, nisi unio formae ad subiectum; sed illa unio fieri non potest nisi subiecto ipso actu recipiente et patiente, quia unio non potest esse sine actuali terminatione ad ea quae uniuntur; ergo haec passio essentialiter includit actualem affectionem subiecti quod per eam unitur. Exemplum huiusmodi passionis in naturalibus solum est in generatione hominis, quia nulla alia forma naturaliter praeexistit et fit per aliam actionem natura priorem ante compositum, nisi anima rationalis; in supernaturalibus autem est simile exemplum de hominis resurrectione, et adiungi potest aliud de unione humanitatis ad Verbum. Illa ergo passio quae fit in materia, cum unitur anima rationalis, manifeste pendet essentialiter a materia; nam si in illa non fiat, nihil per eam fiet, quia non fiet unio formae ad materiam; haec enim unio fieri non potest ad materiam, nisi ipsa materia illam passionem unitivam recipiat; si autem non fiat unio, nihil fiet, quia iam forma supponitur facta, et sola unio erat formalis terminus illius mutationis. Et haec ratio procedit in omni simili exemplo vel unitione. †5 Neque contra hoc procedit difficultas in principio tacta, quia per hanc mutationem non fiunt forma et unio, sed unio tantum, ut ex philosophia constare potest.

8. Praeterea, quando passio talis est ut per eam simul et forma fiat et uniatur subiecto, si forma illa est ut non sit propria res distincta a subiecto, sed modus tantum albas, tunc etiam manifestum est passionem illam essentialiter includere actualem unionem ad subiectum. Praecipuum exemplun huius rei est in passione illa quae fit per motionem localem, per quam solum fit modus quidam in subiecto quod movetur, nempe localis praesentia, ut infra latius constabit circa praedicamentum ubi; et ideo impossibile est intelligere ut illa passio fiat extra subiectum; idemque est in omni re simili. Ratio autem hic est quia in termino huiusmodi passionis non distinguitur unio ab ipsa forma, sed de ratione illius modalis formae est actualis unio ad subiectum, et ideo passio proportionata est termino. Atque hic ita etiam cessat ratio dubitandi in principio posita.

9. Superest igitur tertius modus, nimirum, quando passio in subiecto talis est ut per eam fiat et forma quae sit vera res distincta a subiecto et unio eius ad subiectum; et de hac etiam passione dicimus essentialiter et in substantia sua includere quod sit non tantum aptitudinalis, sed etiam actualis affectio subiecti. Ratio a priori est quia huiusmodi passio essentialiter est passiva eductio de potentia materiae; huiusmodi autem eductio essentialiter includit unionem actualem ad materiam. A posteriori vero declaratur, quia impossibile est illam passionem conservari, quoad substantiam eius (ut sic dicam), separatam a subiecto et absque unione, in quo magnum est discrimen inter íllam et formam ipsam; ergo signum est includere in essentia sua actualem unionem. Assumptum declaratur, nam hoc ipso quod calor fiat extra subiectum, dependentia et dimanatio illius caloris a sua causa non est eiusdem essentialis rationis cum dependentia qua fit calor ex subiecto, et, ut alibi ostendi, hoc ipso quod quantitas conservatur separata a substantia, fit seu conservatur per dependentiam essentialiter distinctam ab alia qua erat in subiecto. Huius autem ratio est quia passiva creatio et eductio de potentia subiecti sunt dependentiae essentialiter diversae; sed, hoc ipso quod dependentia separatur a subiecto, iam non est eductio, sed creatio vel conservatio eiusdem rationis cum creatione; ergo mutatur essentialiter dependentia ex vi separationis a subiecto; ergo illa dependentia quae habet rationem passionis, quatenus afficit subiectum, essentialiter includit actualem unionem ad subiectum.

10. Obiectio solvitur .— Dicet fortasse aliquis in forma materiali vel accidente separato a subiecto duplicem dependentiam intelligi posse. Una est quae natura sua essentialiter postular independentiam a subiecto, et talem esse dependentiam creativam, cui repugnat afficere subiectum et induere rationem passionis; alia vero intelligi potest quae postulet quidem natura sua dependentiam a subiecto, non tamen ita essentialiter quin possit per potentiam Dei absolutam illa privari, et aliter conservari, supplente Deo aliter illam dependentiam, et tunc dependentia illa, etiamsi sit actu separata a subiecto, non erit dependentia creativa, quia ex se nata est dependere a subiecto; atque ita talis dependentia ex se erit vera passio aptitudine, quia ex se est affectiva subiecti, etiamsi, cum ponitur separata per potentiam Dei, actu non afficiat.

11. Verumtamen haec responsio non satisfacit: repugnat enim actualem dependentiam natura sua pendentem in suo esse seu fiera a subiecto, conservari actu separatam a subiecto, in quo est magna differentia inter dependentiam et formam quae pendet. Et ratio differentiae est quia dependentia non pendet per aliam dependentiam, sed seipsa, et ideo nec potest conservari sine influxu omnis causae, a qua per se et realiter pendet seu causatur, nec illa naturalis dependentia quam habet a materiali causa, posset per aliud genus actionis suppleri, eo quod ad actionem non sit actio. Secus vero est de forma quae pendet, quia et pendet per dependentiam a se distinctam, et illa dependentia quam habet a subiecto potest per aliud genus actionis suppleri. Quo fit ut nulla actio vel dependentia possit terminari ad formam per se stantem et separatam a subiecto, quin talas actio sit creatio seu conservatio creativa, quia si fit sine materiali concursu subiecti, ergo est productio formae absque eductione de potentia subiecti; ergo est creatio; nam inter haec non est medium. Neque hic habet locum distinctio de actuali vel aptitudinali dependentia a subiecto; nam, hoc ipso quod actio non fit actu ex subiecto, necesse est ut actu fiat ex nullo subiecto, et in hoc consummatur ratio creationis. Quapropter, licet illa eadem forma possit talas fieri ex subiecto, tamen illamet actio nullo modo potest esse ex subiecto. Et ideo nec etiam potest dependentia illa unquam induere vel habere rationem passionis, quia nunquam potest ipsamet subiectum afficere. Unde tandem concluditur nullam dependentiam posse habere rationem passionis, nisi quae actu fit in subiecto et ex subiecto, et consequenter afficit illud; et e converso nullam esse dependentiam actu separatam a subiecto quae nata sit eademmet afficere subiectum et induere rationem passionis. Ergo in universum passio in essentiali ratione sua includit actualem unionem ad subiectum, neque potest unquam salvari cum sola aptitudinali.

Responsio ad rationes dubitandi

12. Ad rationem ergo dubitandi in principio positam respondetur passionem ex peculiari ratione sua postulare hanc actualem inhaerentiam, non ob illam praecisam rationem quod est quidam modus, sed quia est talis modus, quo mediante educitur forma de potentia subiecti, seu passive fit forma ex subiecto, quae ratio essentialiter includit actualem unionem ad subiectum. Ad alteram vero difficultatem respondetur esse disparem rationem inter formam et dependentiam quoad includendam actualem unionem ad subiectum, ut dictum est. Et licet fortasse in ipsa dependentia possit aliquo modo distingui unio a tendentia in formam, nihilominus respectu ipsius dependentiae seu passionis, illa duo essentialiter coniuncta sunt, ita ut unum sine alio manere non possit propter rationem datam. De qua re videri possunt quae dixi in I tom. III partis, disput. VIII, sect. 1.