SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLVII. DE RELATIONE REALI IN COMMUNI
SECTIO XIII. DE TERTIO GENERE RELATIONIS IN RATIONE MENSURAE FUNDATO.

SECTIO XIII. DE TERTIO GENERE RELATIONIS IN RATIONE MENSURAE FUNDATO.

1. Superest ut explicemus quod in quinta difficultate petitur, quomodo , scilicet, relationes tertii generis dicantur fundari in ratione mensurae; ita enim fere omnes auctores loquuntur, et sumunt ex Aristotele in hoc loco.

Difficultas circa Philosophi mentem proponitur.

2. Si tamen Aristoteles attente legatur, non videtur dicere has relationes fundari in ratione mensurae, sed inter alia exempla quibus hunc modum explicat, unum esse mensurabilis ad mensuram; verba enim ejus sunt: Alia ut mensurabile ad mensuram, et scibile ad scientiam, et sensibile ad sensum ; ubi nullum fundamentum harum relationum declarat, sed solum adhibitis illis tribus exemplis, proponit hoc tertium relationis genus. Nec potest dici, in illis primis verbis, ut mensurabile ad mensuram , explicare communem, rationem harum relationum, alia vero esse exempla et species hujus generis; hoc enim non potest accommodari contextui, tum quia Aristoteles non dixit, Ut scibile ad scientiam, sed tantum copulative, et scibile ad scientiam ; tum, etiam quia si haec posteriora verba adhibuisset in exemplum priorum, non debuisset dicere, Ut scibile ad scientiam, sed potius, Ut scientia ad scibile; at vero non ita dixit, sed, quod attente considerandum est, eodem modo dicit referri mensurabile ad mensuram, et scibile ad scientiam, et sensibile ad sensum; at vero scibile non refertur ad scientiam, ut mensurabile ad mensuram; nam, eo modo quo inter haec ratio mensurae intervenire potest, potius scientia mensuratur per scibile, quam e converso. Adde, quod in hoc tertio genere nullam mentionem videtur facere Aristoteles, relationum scientiae ad scibile, vel sensus ad sensibile, sed solum oppositarum relationum (ut sic dicam), scilicet, scibilis ad scientiam, et sensibilis ad sensum, quibus adjungit relationem mensurabilis ad /col. b/ mensuram tanquam eis similem; ergo non constituit communem rationem hujus tertii generis, in hoc quod fundetur in ratione mensurae, sed in aliqua alia ratione communi mensurabili, scibili, et aliis hujusmodi.

3. Quae omnia confirmari possunt ex modo quo inferius Aristoteles declarat hoc tertium genus relationum; nullam, enim aliam communem rationem ejus ponit, nisi quia alia relativa, per relationes quas in se habent, relativa dicuntur, haec vero solum suscipiunt denominationem relativam, quia alia ad ipsa dicuntur repetitque eadem exempla, scilicet, mensurabile, scibile, intelligibile, quamvis solum ultimum declaret dicens: Nam et intelligibile significat, quod in eo versetur intellectus . Unde simpliciter interpretando hanc litteram Aristotelis, non videtur ipse in hoc tertio genere ponere novam aliquam relationem realem, quae intrinsece insit, et referat suum subjectum, sed solum denominationes quasdam relativas, sumptas ex relationibus existentibus in oppositis extremis. Quocirca, cum scientia ad scibile, et scibile ad scientiam relative dicantur, ad hunc tertium modum relativorum, juxta mentem Aristotelis sic expositam, solum pertinet relatio vel denominatio ipsius scibilis, qualiscumque illa sit; relatio autem scientiae ad scibile non videtur ab Aristotele collocari in hoc tertio genere, quia scientia non dicitur relative, eo quod aliud referatur ad ipsam, sed quia ipsa in se vere habet respectum ad aliud. Aristoteles autem solum ponit in tertio modo ea quae dicuntur relativa, quia alia referuntur ad ipsa.

4. Quod si inquiras, juxta hanc expositionem, ad quod genus relationis pertineat ipsa relatio scientiae ad scibile, et sensus ad sensibile, etc., responderi poterit, illam esse relationem cujusdam effectus ad suam causam in aliquo genere, et ita reduci ad secundum genus, ut statim in simili dicemus, solvendo sextam difficultatem. Vel, si cui placuerit omnem relationem in proportione fundatam ad primum modum revocare, dicere poterit ad illum pertinere relationem scientiae; consistit enim in quadam coaptatione et proportione ad objectum suum.

5. Sed adhuc potest objici, nam juxta hanc interpretationem relatio inter mensuram et mensurabile erit intrinseca et realis in mensura; in mensurabili autem solum erit rationis, aut per denominationem, ad ipsam mensuram, quod est contra communem senten- /p. 836/ tiam, et contra rationem; nam id quod mensuratur est inferius, et sic potius ipsum ordinatur ad mensuram, quam e converso. Quod etiam patet inductione, nam scientia mensuratur a scibili, et ideo in ipsa est relatio, et cognitio mensuratur in veritate ab objecto, et creatura in suo esse seu veritate essendi ab idea divina, et omnes hae relationes sunt in ipsis mensuratis. Respondeo, Aristotelem idem judicium ferre de mensurabili ac de scibili et intelligibili, et de omnibus ait, dici ad aliquid, quia aliud ad ipsa dicitur . Videtur autem loqui Aristoteles de mensurabili, per extrinsecam et superadditam mensuram, non per intrinsecam coaptationem vel proportionem, qualis invenitur in exemplis quae in contrarium afferuntur; illa enim intrinseca commensuratio non consistit nisi in quadam similitudine vel coaptatione (ut sic dicam), vel in dependentia aut specificatione, et sic reducitur ad primum vel secundum modum relationum. Sicut etiam imago est commensurata exemplari ratione similitudinis, et effectus causae, ratione dependentiae, vel etiam similitudinis. At vero extrinsece dicitur res mensurabilis, sicut et cognoscibilis, vel visibilis, quia per applicationem extrinsecae mensurae potest ejus quantitas manifestari. Et hoc modo ait Aristoteles rem dici mensurabilem per relationem alterius ad ipsam, quia, nimirum, per mensuram potest ejus quantitas notificari.

6. Nec refert quod mensura sit quasi naturalis, vel ex institutione humana. Quia utroque modo res non est mensurabilis formaliter, nisi per extrinsecam potentiam et denominationem, quamvis fundamentum, vel proportio quae ad talem mensurabilitatem supponitur, saepe sit quid intrinsecum, et possit esse fundamentum alicujus relationis realis alterius generis. Sicut etiam visibile supponit aliquod fundamentum reale et intrinsecum in objecto visibili, imo et vim activam specierum, ratione cujus refertur realiter ad visum relatione pertinente ad secundum genus. Et in mensuris etiam quantitativis, quae designantur per institutionem humanam, supponitur aliquod fundamentum extensionis et alicujus proportionis realis, quae aliquam veram relationem habet conjunctam, pertinentem tamen ad primum modum, quia non est alia a relatione aequalitatis vel inaequalitatis. Sic ergo rem esse mensurabilem formaliter, solum dicit relationem alterius ad ipsam, quatenus per applicationem mensurae potest no- /col. b/ tificari ejus quantitas, licet fundamentaliter aliquid intrinsecum in ipsa re mensurabili supponatur.

7. Ultimo objici potest, quia ex dicta expositione sequitur quoddam membrum ex illis tribus numeratis ab Aristotele, non continere relationes reales, sed tantum rationis, atque ita sine causa recenseri inter ea quae vere sunt ad aliquid. Sequela patet, quia juxta dictam expositionem, in tertio genere tantum sunt illae relationes quae non conveniunt relativis, eo quod ipsa referantar, sed eo quod alia referantur ad ipsa; illae autem relationes rationis tantum sunt. Respondetur, quidquid sit de his relationibus rationis, an tales sint necessariae in hujusmodi extremis, quod infra videbimus, Aristotelem hic non agere de his relationibus, sed de variis modis, quibus res denominantur relativae ex rebus ipsis. Et ita distinguit duos generales modos, scilicet, quod quaedam denominantur, quia ipsa referuntur; alia vero quia alia referuntur ad ipsa. Et rursus primum membrum distinguit ex duplici fundamento quantitatis, seu unitatis, vel potentiae, et ita constituuntur tres modi relativorum. Atque ita fit ut juxta hanc interpretationem, illi tres modi relativormn non sint tria genera relativorum realium, nam tertius modus non addit novum genus relationis, sed declarat solum specialem modum denominationis, quae ex aliquibus relationibus aliorum generum in terminos earum redundat.

Resolutio .

8. Haec tota sententia et hujus textus interpretatio solum disputationis gratia proposita sit, quoniam in littera Aristotelis simpliciter inspecta, videtur habere non parvum fundamentum, et in ratione stando non improbabiliter defendi posset. Nihilominus tamen nolumus discedere a communi sententia, quae habet, hunc tertium modum relativorum constituere tertium genus relationum realium quae in uno extremo realiter insunt, illudque per se primo referunt ad aliud, quod non iterum refertur per propriam relationem realem quam in se habeat, sed terminat tantum relationem alterius, et inde denominatur. Quod enim aliquae sint hujusmodi relationes, et inductione constat in scientia et scibili, et similibus, et in sequenti sectione id latius tractabitur. Quod vero hae constituant diversum genus a reliquis, et requirant fundamentum diversae rationis, ex eo videtur /p. 837/ per se probabile, quod habent modum habitudinis valde diversum. Sicut enim ex effectibus cognoscimus causas, ita intelligere possumus fundamentum, ex quo oritur in utroque extremo intrinseca relatio, esse diversae rationis ab eo quod in uno tantum extremo relationem fundare potest. Denique appellatum est hoc fundamentum, mensura et mensurabile, quia hae relationes potissimum fundantur in quibusdam rebus quae perfectionem suam habent aliis commensuratam, et ut sic referuntur ad ipsas, etiamsi in eis non sit simile aut proportionale fundamentum correspondentis relationis.

9. Ex quo patet facile solutio ad quintam difficultatem, quia hic non sumitur mensura ut dicit habitudinem ad nostram cognitionem, scilicet, quatenus est medium quo nos uti possumus ad cognoscendam alterius quantitatem, aut molis aut perfectionis; quomodo diximus supra, rationem mensurae non addere rebus aliquam rationem realem. Sed sumitur mensura pro reali termino vel objecto, ad quod res aliqua dicit habitudinem, secundum quam illi coaptatur seu commensuratur; quomodo scientia comparatur ad objectum scibile, et judicium ad rem cognitam, et sic de aliis. Quapropter haec commensuratio nihil rei est praeter habitudinem transcendentalem talium rerum ad sua objecta, illa vero est sufficiens fundamentum relationis praedicamentalis. Nec refert quod terminus vel objectum quod dicitur habere rationem mensurae, possit interdum non existere, nam tunc non consurget relatio praedicamentalis; nos autem solum dicimus in tali re esse sufficiens fundamentum peculiaris relationis, quae erit realis, si extrema existant, et reliqua necessaria concurrant.