SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XV. DE CAUSA FORMALI SUBSTANTIALI
SECTIO VI. QUAE SIT RATIO CAUSANDI FORMAE

SECTIO VI. QUAE SIT RATIO CAUSANDI FORMAE

1. Tria sub hoc titulo complecti possumus, scilicet, principium causandi, quod sit veluti actus primus, conditiones necessarias ad sic causandum, et causalitatem illam in actu secundo.

2. Quoad primum dicendum est principium causandi non esse aliud quam entitatem et naturam ipsius formae, quae per seipsam et entitatem suam causat, exhibendo (ut ita dicam) sese totam materiae seu composito. Ad quod non indiget alia facultate vel potentia distincta a seipsa, sed per seipsam est essentialiter apta ad hanc causalitatem exercendam. Unde, sicut supra dicebamus in materia non distingui principale et proximum principium causandi, quia potentia receptiva per quam causat non est proprietas eius, sed ipsamet essentialiter, ita in forma considerari potest quasi potentia quaedam vel aptitudo ad causandum formaliter, quae manet, verbi gratia, in anima separata, etiamsi actu non informet: et illa aptitudo est proximum principium causandi formaliter. Non est tamen distinctum a principali, quia illa aptitudo non est proprietas superaddita entitati formae, sed est essentialis ratio et specificatio eius; nam forma essentialiter est actus actuans; de essentia autem huiusmodi actus est aptitudo ad actuandum. Item, quia ex materia et forma ideo fit per se unum, quia non interventu alicuius proprietatis vel accidentis uniuntur, sed immediate per seipsas, propter proportionem et mutuam aptitudinem quam ad se habent per suasmet entitates incompletas ad idem genus pertinentes, ut sumitur ex Aristotele, VIII Metaph., c. 6, et II de Anima,. c. 1, ubi id adnotat Commentator, com. 7, et alii scriptores, VIII Metaph.1; D. Thomas, II cont. Gent., c. 70, et I, q. 76, a. 7; et alii theologi, In II, dist. 12, praesertim Scotus, q. 1; et Durand., q. 2; ergo, sicut in materia non est fingenda potentia distincta quae mediet inter ipsam et formam, ita neque in forma cogitanda est aptitudo quae sit aliquid distinctum ab ipsamet forma. Dices: quomodo potest forma, quae tantum distat in sua natura a materia, illi per seipsam immediate uniri? Quod maxime videri potest difficile in anima rationali, quae spiritualis est. Respondeo imprimis non esse tantam distantiam quin in eodem genere conveniant. Deinde, distantiam nihil obstare, si sit debita proportio; ut enim dixit Plato in Timaeo, mutua proportio est quasi vinculum inter res quae proxime ac per se uniuntur; proportio autem haec consistit in ratione actus et potentiae et in naturali et essentiali aptitudine et mutua habitudine quam inter se habent.

Conditiones necessariae ut forma causet

3. Actualis existentia .— Quoad secundum, de conditionibus necessariis ad haec causalitatem exercendam, tres videntur posse conditiones assignari. Prima est actualis existentia ipsius formae, de qua diversimode sentiendum est iuxta diversas sententias de existentia creaturae et distinctione eius ab essentia. Quamquam in nulla opinione videatur existentia proprie dici conditio necessaria ad causalitatem formae; nam si existentia est res distincta ab essentia, non potest dici conditio formae ad causandum, sed potius effectus, vel in genere causae formalis, prout dicitur forma dare esse, vel in genere causae efficientis, prout dicunt aliqui existentiam manare ab essentia, vel, ut alii volunt, in genere causae materialis, quatenus forma complet essentiam, quae est proximum receptaculum existentiae. At vero, si existentia in re non distinguitur ab essentia actuali, existentia formae non potest proprie dici conditio necessaria ad causandum; conditio enim requisita, si proprie loquamur, distinguitur ab ipsa ratione causandi; existentia autem non potest sic distingui iuxta illam opinonem, quia forma causat per suam entitatem actualem, quia non potest intelligi actu causare nisi ut habens entitatem suam actualem et extra causas; ergo ut habens existentiam. Atque haec opinio magis probanda est; quia sicut actualitas formae non est conditio distincta a ratione causandi seu actuandi, ita neque existentia, quae intime includitur in ipsa actualitate. An vero necesse sit existentiam formae esse praeviam ad causalitatem eius, dicendum est non esse necessarium ut sit praevia ordine durationis, quia talis antecessio est impertinens; immo naturaliter non est possibilis, quia formae non debetur esse donec illam postulet subiectum proxime aptum, quo posito, forma, simul ac est, naturaliter illud informat. Rursus, neque necesse est existentiam formae ita esse praeviam ordine naturae ut intelligatur aliquod signum vel momentum in quo existat et non informet, quia neque hoc est necessarium ad prioritatem naturae neque in formis quae a materia pendent intelligi potest, ut ex dictis sectione praecedenti constat. Antecessio autem naturae secundum aliquod genus causalitatis intervenire potest et necessaria est; nam causalitas formae ab eius entitate et existentia pendet; unde necesse est ut inter existentiam et causalitatem formae sit ordo naturae ex quo sumitur prioritas (ut aiunt) a quo, non in quo. De quibus prioritatibus plura in sequentibus.

4. Intima propinquitas formae ad materiam .— Altera conditio necessaria assignari potest: praesentia seu intima propinquitas entitatis formae cum entitate materiae; quae conditio est verissime assignata adeoque necessaria ut sine illa, etiam de potentia Dei absoluta, non possit forma suum effectum formalem praestare. Quis enim intelligat formam substantialem loco distantem a corpore componere substantiam per se unam? Haec ergo compositio per intimam unionem fit, quae non est quidem localis praesentia, sed aliquid distinctum ab illa, necessario tamen illam requirit. Quod ex dictis supra in simili de materia, declarari amplius ac persuaderi potest; nam quoad hoc eadem est ratio de forma.

5. Dispositiones connaturales formae .— Tertia conditio assignari potest dispositio accommodata ex parte materiae, quam necessario forma requirit ut suum effectum formalem conferre possit. Quam dispositionem aliqui existimant adeo esse necessariam ut etiam per potentiam absolutam non possit forma informare materiam omni carentem dispositione, praesertim quantitate. Ita Henric., Quodl. VII, q. 17. Verumtamen, quidquid sit an ex parte materiae vel quantitatis repugnet illam ab hac separari, quod tractare non possumus usque ad disputationem de quantitate, nihilominus, si semel supponatur materiam posse conservari a Deo sine quantitate, quod verius existimamus, non repugnabit conservari etiam a Deo talem materiam in eo statu informatam substantiali forma, quia nulla est tam essentialis connexio inter formam, ut exercentem suum intrinsecum effectum formalem, et haec accidentia, ut non possit a Deo sine illis conservari. Non intercedit igitur tam absoluta necessitas; quod vero haec conditio modo naturali et physico necessaria sit, experientia ipsa docet. Hinc enim provenit naturalis rei corruptio, per quam forma a materia separatur, quae incipit per abiectionem seu corruptionem dispositionum; ergo signum est esse huiusmodi dispositiones saltem conditiones necessarias ex natura rei ut forma informet materiam. An vero sint conditiones praeviae vel consequentes formam ordine naturae, petendum est ex dictis disputatione praecedenti.

Causalitas formae explicatur

6. Quoad tertium de causalitate actuali ipsius formae, quidnam sit, non est facile ad explicandum; tamen, ex his quae dicta sunt de materia, procedere proportionate possumus ad id dedarandum. Et imprimis certum videtur huiusmodi causalitatem aliquid esse in rerum natura distinctum ex natura rei ab entitate formae. Probatur, quia sicut agere aliquid est in rerum natura, ita et informare, quia vere est realiter ac physice causare. Rursus illud, quidquid est, est in re ipsa separabile a forma; nam in anima rationali de facto separatur et in qualibet forma substantiali separari posset per potentiam Dei absolutam; nam potest extra materiam conservari, sicut conservata est quantitas; est enim eadem vel maior ratio; ergo distinguitur ex natura rei ab illa.

7. Unio formae ad materiam est formae causalitas .— Notandum inter causalitatem efficientis et formae discrimen .— Deinde dicendum est hanc causalitatem nihil aliud esse posse praeter actualem unionem formae ad materiam. Probatur primo a sufficienti enumeratione, quia neque est materia, neque forma, neque compositum; ergo est dicta unio; nam praeter haec nihil aliud excogitari potest; et antecedens quoad omnes partes est per se evidens. Nam de forma iam probatum est; et eadem ratio a fortiori probatur de materia; composittun autem est ultimus effectus huius causalitatis, ut statim dicetur; non est ergo causatio ipsa. Item, compositum includit entitatem materiae et formae; causalitas autem formae praecise sumpta non potest haec omnia includere. Praeterea, posita unione et praeciso quocumque alio, praeter ea quae dicta sunt, forma necessario exercet suam causalitatem; positis autem omnibus aliis et ablata unione, impossibile est formam exercere suam causalitatem; ergo signum est in unione consistere talem causalitatem. Maior patet, quia si forma unitur materiae, necessario communicat illi seipsam per seipsam, id est, non efficiendo aliam similem sed suammet perfectionem et entitatem illi communicando et hoc modo illam actuando. Et inde etiam necessario consurgit substantialis natura composita per se una; sed in hoc consistit tota causalitas formae totusque effectus eius, qui, ablata unione, permanere non potest, ut per se notum est; ergo. Unde in hoc est notanda differentia inter unionem, quam diximus esse causalitatem formae, et actionem, quam postea dicemus esse causalitatem efficientis, quod actio ita est causalitas agentis ut agens, quatenus agens est, omnino maneat extra effectum; quia, licet per actionem communicet se, non tamen seipsum per seipsum dando effectui, sed similem aliquam entitatem ei conferendo; unio vero ita est causalitas formae ut ea mediante seipsam praebeat vel materiae vel composito; est enim causa intrinseca per seipsam causans. Quo sensu dici etiam posset causalitatem formae complecti in se entitatem formae, seu hanc causalitatem esse ipsam formam, non absolute sumptam, sed unitam. Sed in hoc loquendi modo confunditur causa cum causalitate et ratio causandi quasi in actu primo cum causatione, quae est quasi actus secundus, et ideo formalius et magis praecise dicitur haec causalitas in ipsa unione consistere.

8. Dubiolum .— Sed occurrit difficultas, nam haec unio duplici modo contingit in diversis formis substantialibus. In quibusdam enim est pura unio, id est, sine inhaesione vel dependentia formae, ut in animabus rationalibus; in aliis vero est unio quae simul est dependentia et quasi inhaesio forma in materia. Prior ergo unio non potest esse causalitas formalis rationalis animae, quia est ab ea effective; causalitas autem effectiva longe diversa est a formali. Ante cedens patet, quia hoc ipso quod anima creatur a Deo in corpore disposito, statim ipsa quasi naturali impetu sese unit materiae efficiendo unionem; nam, cum anima naturaliter sit propensa ad illam unionem et habeat applicatum proprium subiectum perfectibile ab ipsa, non est cur non possit ipsa quasi naturali pondere sese corpori copulare, ut sensit Henric., Quodl. XI, q. 14; et Aureol., apud Capreol., In IV, dist. 43, q. 2; et probabile existimat ibi Richard., a. 3, q. 2. Posterior item unio non potest esse causalitas formalis respectu aliarum formarum, quia illae formae per ipsam unio est ulla sufficiens ratio cur ex illa inferatur, maxime cum in omnibus aliis formis probabilius videatur unionem non esse effective a forma. Secundo, etiamsi illa sententia admittatur, neganda est consecutio; nam etiamsi unio ad corpus sufficienter dispositum effective manet ab anima rationali, nihilominus esse potest formale vinculum quo anima coniungitur materiae ut actus potentiae. Nihilque repugnat quod eadem unio sit ab anima in duplici genere causae, effectivae scilicet et formalis, vel quod. sit effectus animae, ut efficiens, et quod sit ratio causandi formaliter totum compositum; nulla enim repugnantia in his diversis habitudinibus involvitur.

10. Unio quae est causalitas formae ab hac et a materia causatur .— Unionis variae acceptiones .— Ad posteriorem partem respondetur eamdem unionem causari et a forma et a materia et ab efficiente, ab unoquoque in suo genere causae, quia ab omnibus illis pendet; ideoque non repugnare ut eadem unio, quatenus est a forma. sit quasi via seu ratio qua mediante forma causat totum compositum; et quatenus est a materia, sit ratio qua mediante forma materialis in suo esse a materia pendet. Est enim illa unio nexus utriusque, scilicet, materiae et formae, et ideo quando talis est unio ut etiam sit inhaerentia, simul esse potest et via (ut ita dicam) materiae ad formam et formae ad materiam. Nec refert quod causalitas formae debet esse a forma, et ideo supponere debet eam esse priorem ordine naturae; nam, ut supra attigimus, haec prioritas non est in quo, sed a quo; non repugnat autem quod eadem unio et sit a forma ut informante materiam, et sit talis nexus formae cum materia, ut illo mediante forma sustentetur a materia. Atque ita eademmet unio quatenus est a forma est medium seu ratio qua mediante forma actuat materiam et componit compositum, et hoc modo dicitur esse causalitas formae; quatenus vero per illam forma materiae adhaeret et sustentatur ab illa, est dependentia eiusdem formae a materia. Est enim tam intrinseca connexio inter huiusmodi formam et unionem, ut diversis rationibus mutuo inter se pendeant. Ad confirmationem respondetur unionem interdum accipi pro actione, quae ad tollendam aequivocationem solet dici unitio; interdum vero ac magis proprie sumi pro ipso modo unionis vel inhaerentiae permanentis in facto esse inter materiam et formam, et aliquando sumi etiam pro relatione consequenti, ut latius annotatur in III, q. 2, a.

8. Cum ergo dicimus unionem esse causalitatem formae, non est sermo de relatione, ut per se notum est; nam haec si sumatur ut aliquid distinctum ab aliis, vel nihil est vel quid posterius est. Neque etiam est sermo de actione, de qua procedit dicta confirmatio; fatemur enim formam, praesertim illam quae educitur de potentia materiae, non esse proprie causam formalem illius actionis per quam educitur, ut citato loco ostendimus, quia est terminus eius, unde illa actio aliquo modo active comparatur ad ipsam formam, et ideo non potest vere ac proprie causari ab ipsa forma. Loquimur ergo de modo unionis, de quo est longe diversa ratio, quia non comparatur active ad formam, sed est quasi formalis nexus inter ipsam et materiam, et ideo potest habere dependentiam ab utraque, ut declaratum est.

11. Hic vero occurrebat statim difficultas, cur hic modus unionis magis attribuatur formae quam materiae. Sed huic satisfactum est disp. XIII, sect. 6. Neque hic aliquid addendum occurrit.