SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO IV. DE UNITATE TRANSCENDENTALI IN COMMUNI
SECTIO VII. AN UNUM SIT PRIUS QUAM MULTA, ET INDIVISIO QUAM DIVISIO

SECTIO VII. AN UNUM SIT PRIUS QUAM MULTA, ET INDIVISIO QUAM DIVISIO

1. Thomistae in hac re diverso modo loquuntur de unitate et multitudine, divisione et indivisione. Aiunt enim unitatem natura sua esse priorem multitudine, quod est certum et per se manifestum, tum quia, per se loquendo, unum est independens a multitudine in omni genere; non enim unum pendet a multis, sed multa ab uno, neque unum definitur per multa, multitudo autem definitur per unitatem; tum etiam quia unum est principium et componit multitudinem; unde etiam quoad subsistendi consequentiam non convertuntur; nam, si est multitudo, necesse est ut sit unitas, non vero e converso.

2. De divisione autem et indivisione aliqui dicunt divisionem esse natura sua priorem indivisione et unitate. Ita docet Soncin., lib. IV Metaph., q. 23, ad 6, et X Metaph., q. 4; et Iavel., ibi, q. 6; Caietan. autem, I, q. 11, a. 2, circa ad 4, utitur distinctione vix intelligibili; ait enim quod divisio est prior unitate simpliciter secundum se, in esse tamen intelligibili, et quod est posterior unitate simpliciter, id est, secundum esse simpliciter, quod est esse in rerum natura. Priorem partem probat, quia affirmatio est prior negatione; sed esse unum est esse hoc, et non esse non hoc; ergo divisio inter illa extrema contradictoria praecedit naturaliter unitatem; secundum autem probat, quia negatio unius entis ab alio, quae est negatio realis, est posterior unitate; ex quibus rationibus intelligitur sensus prioris distinctionis a Caietano propositae; nam per negationem in esse intelligibili videtur intelligere divisionem entis a non ente, et uniuscuiusque entis a tali non ente, quam alii vocant negationem rationis tantum; per negationem autem secundum esse rei intelligit divisionem unius entis ab alio, quae vocari solet negatio realis. Sed, ut ex supra dictis constat, divisio, quam negat unitas per se primo, neutra ex his est, sed est negatio divisionis realis ipsius entis in se ipso, et de hac divisione inquiritur an sit prior vel posterior indivisione.

3. Et mihi quidem videtur huiusmodi divisionem nullo modo esse priorem secundum rem quam unum vel indivisionem in illo inclusam; nam, si haec duo generatim et in tota sua latitudine comparemus, prius est ens aliquod esse in se indivisum, quam quod sit aliqua divisio unius entis ab alio vel alicuius entis in seipso; si vero illas comparemus in singulis entibus, unumquodque ex natura sua prius habet in se indivisionem quam divisionem. Quae ergo divisio, aut in quo subiecto dicitur aut est secundum se prior indivisione seu unitate? Deinde, nulla est ratio quae contrarium suadeat, quia, quamvis indivisio opponatur divisioni per modum privationis, non propterea necesse est divisionem esse priorem: primo quidem, quia, licet in his quae proprie et in rigore privative opponuntur, habitus natura sua sit prior negatione, quia talis privatio solum est in subiecto apto nato, quod natura sua prius respicit habitum quam privationem, in privatione autem late sumpta et impropria, qualis est indivisio unius, ut explicatum est, non est necesse ut habitus sit prior negatione; ut, licet immateriale privative sumptum negationem dicat, simpliciter prius est esse immateriale in rebus quam esse materiale, quia non dicit privationem proprie dictam et in subiecto apto nato, quod ex se prius postulet esse materiale quam immateriale; et in homine, verbi gratia, prius est generationis ordine ut dentibus careat quam quod illos habeat, quae carentia, licet pro tempore infantiae non habeat propriissimam privationis rationem, magis tamen ad illam accedit quam negatio divisionis quam dicit indivisio unius; ergo multo minus necesse est ut in praesenti divisio sit prior natura sua indivisione. Et ideo D. Thomas, I, q. 11, a. 2, ad 4, recte docuit divisionem esse priorem unitate, non simpliciter, sed secundum rationem nostrae apprehensionis.

4. Comparando ergo haec duo secundum se et ex natura sua, sicut unitas multitudine, ita indivisio est prior divisione; quoad nos vero dicitur prior divisio indivisione, quia, cum indivisio cognoscatur ut negatio, necesse est ut prius apprehendatur id cuius est negatio, quia semper quoad nos affirmatio antecedit negationem; hoc autem intelligendum erit de indivisione sumpta formaliter pro negatione vel pro fundamento negationis, iuxta varios modos explicandi indivisionem unius, quod supra tractavimus. Et eodem modo loquitur Aristoteles, lib. X, text. 6, de uno seu indivisione eius respectu multitudinis; ait enim multitudinem esse ratione priorem propter sensum, in quo ultimo verbo satis declarat se loqui de prioritate quoad nos; et ita exposuit ibi D. Thomas, lect. 4. Et declarat id intelligendum esse de multitudine ratione divisionis tantum; nam, si sumatur multitudo secundum totum id quod est de ratione eius, sic etiam quoad nos multitudo est posterior, quia nihil aliud est (inquit) quam aggregatio imitatum. Unde, licet ea quae sunt divisa, multa sint, non habent tamen rationem multorum, nisi postquam huic et illi attribuitur quod sit unum.