SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XX. DE PRIMA CAUSA EFFICIENTI PRIMAQUE EIUS ACTIONE, QUAE EST CREATIO
SECTIO V. UTRUM DE RATIONE CREATIONIS SIT NOVITAS ESSENDI

SECTIO V. UTRUM DE RATIONE CREATIONIS SIT NOVITAS ESSENDI

1. De aeternitate mundi duplex est consideratio, una quoad substantiam eius, altera quoad motum. Haec posterior est proprie physica, et ideo praetermittenda est in hac scientia, quamquam non poterimus illam non attingere inferius demonstrando Deum esse et non posse dari processum in infinitum in causis efficientibus, tam per se quam per accidens subordinatis. Prior vero consideratio est proprie metaphysica, nam pertinet ad causalitatem entium quatenus entia sunt, estque necessaria ad declarandam rationem creationis, et ideo in hunc locum optime cadit.

Argumenta ad partem affirmativam quaestionis

2. Diximus enim creationem esse productionem ex nihilo; ergo necesse est ut res quae creatur prius fuerit nihil; ergo de ratione creationis est ut ante illam praecedat non esse simpliciter et omnino eius rei quae creatur; ergo de ratione creationis est novitas essendi. Patet haec ultima consequentia, quia omne id quod habet esse post non esse habuit aliquando initium essendi, et hoc est habere novitatem essendi. Secundo, quia de ratione creationis est ut a conservatione distinguatur, saltem ratione et denominatione, iuxta ea quae tractanda sunt disputatione sequenti; sed non in alio distinguitur nisi quia creatio dicit novitatem essendi, quam non dicit conservatio; ideo enim angelus, qui nunc conservatur a Deo eadem actione qua creatus fuit, non creatur nunc, quia in praesenti nunc non habet novitatem essendi; ergo. Maior patet quia si in aliquo effectu non distingueretur creatio a conservatione, talis effectus nunquam esset creatus, sed conservatus semper, quod plane videtur involvere repugnantiam. Quomodo enim conservabitur quod factum seu creatum non est? Tertio de ratione creaturae est ut non sit aeterna; ergo de ratione creationis est ut non sit aeterna; ergo de ratione creationis est novitas essendi. Consequentiae sunt clarae; antecedens vero potest primo theologice probari, quia sancti Patres colligunt Verbum esse verum Deum quia ab aeterno productum est. Et inde putant sufficienter probari illam productionem non esse creationem, quia aeterna est; ergo supponunt repugnare creationi aeternitatem. Consequentia est clara; et antecedens probatur ex Athanas., orat. II cont. Arian.; et Nazianz., orat. XXXII, cum scholio Nicet., n. 58; Easil., lib. IV cont. Eunom., § Quod Filius non sit creatura ; et Cyrill. Alexand., dialog. IV De Trinit.; Damasc., lib. I De Fide, c. 8 et 9; Ambrosio, lib I Hexaem., c. 3, et aliis quos infra referemus. Secundo probatur idem antecedens ratione philosophica, quia quod aeternum est, est immutabile; repugnat autem creaturae immutabilitas. Antecedens patet, quia quod est aeternum necesse est ita infinita duratione permanere, sicut ex aeternitate fuit, alias esset aliquid aeternum finita tantum duratione permanens, quae est manifesta implicatio contradictionis. Quod autem ex necessitate permanet eodem modo et in eadem dispositione per infinitam durationem, immutabile est. Unde confirmatur, nam si creatura esset aeterna, cogeretur Deus infinito tempore vel duratione eam conservare. Et eadem ratione ac necessitate eam semper perpetuo conservaret, quia non est maior ratio de una duratione quam de alia.

Contrariae opiniones referuntur

3. Propter haec et similia argumenta, aliqui theologi asseruerunt de ratione creationis esse quod per eam communicetur esse post non esse, ita ut reali successione seu duratione esse sequatur post non esse. Ita sentit Albertus Magnus, In II, dist. 1, a. 6 et 10, et VIII Phys., c. Bonav., In II, dist. 1, a. 1, q. 1; Richard., ibid., a. 3, q. 4; Marsil., ibi., q. 1, a. 2; Henric., Quodl. I, q. 7, et Quodl. IX, q. 17. Qui omnes ex hoc fundamento docent impossibile fuisse res etiam substantiales et incorruptibiles creatas esse ab aeterno; idemque senserunt nonnulli philosophi, ut Philoponus in libro quo respondet ad argumenta Procli pro aeternitate mundi, c. 3. Et in huius sententiae favorem plura congerit argumenta Toletus, VIII Phys., c. 2, q. 2, qui eam etiam amplectitur.

4. Contraria sententia supponitur ab Arist., VIII Phys., (si verum est ipsum cognovisse creationem). Eam vero praecipue defendit D. Thom., I, q. 46, a. 2, quem sequuntur eius discipuli; Caiet., ibi; Ferrar., VIII Phys., q. 3; Hervaeus, tract. de Aeternit. mundi, q. 2, et In II, dist. 1, ubi etiam Capreol. et Deza, atque etiam Aegidius, Ocham, Gabriel, Argentina, et praecipue Greg., q. 3, et Durand., q. 2, qui hoc limitat ad creationem rerum incorruptibilium. Scotus vero, q. 3, problema esse existimat.

Quaestionis resolutio

5. Mihi opinio D. Thom. vera esse videtur quoad hanc partem. Ad rem vero declarandam et confirmandam, adverto duobus modis posse rem aliquam vel productionem esse aeternam. Uno modo ex intrinseca necessitate sua, quomodo divini Verbi generatio aeterna est. Alio modo absque necessitate simpliciter, ex libertate causae volentis ex aeternitate eam efficere.

6. Creatio non necessario aeterna .— Dico ergo primo: repugnat creationi quod sit ab intrinseco aeterna. Unde dici potest novitas essendi esse de ratione creationis, vel actu vel saltem aptitudine. Haec assertio imprimis sequitur ex fide, tum quia de fide est nullam creationem actu fuisse aeternam; ergo multo magis nullam ex necessitate esse aeternam; tum etiam quia de fide est Deum nihil extra se agere ex necessitate naturae. Unde concluditur ratio quia omnis creatura (sub qua etiam ipsa creatio comprehendi potest, ut supra vidimus) non habet ex se esse, et consequenter nec necessitatem essendi; ergo nec creatio ex se potest habere hanc necessitatem; sed neque ab extrinseca causa illam habet; ergo non potest esse aeterna in praedicto sensu. Atque hinc sequitur posterior conclusionis pars, nimirum, de ratione creationis esse novitatem essendi saltem aptitudine. Quia ex ratione sua non repugnat haec novitas; neque etiam repugnat ex parte Dei, quia, ut infra ostendemus, nihil extra se agit Deus ex necessitate naturae; ergo.

7. Nulla ratio naturalis probat mundum esse ab aeterno .— Atque ex hac conclusione obiter constat non posse ratione naturali demonstrari mundum esse ab aeterno; suppono enim ratione naturali constare mundum habuisse esse per creationem, ut supra probatum est. Unde sic concluditur ratio, nam demonstratio tantum est de necessariis; sed creationem mundi semper esse non est necessarium, neque ex intrinseca necessitate eius neque ex extrinseca necessitate agentis; ergo non est demonstrabile. Non immorabor autem in solvendis rationibus Aristotelis, in quo alii scriptores satis erudite laborarunt; tum ob hoc ipsum, tum etiam quia rationes philosophicae vel nullius momenti sunt vel eo potissimum tendunt ut probent mundum non incepisse per naturalem generationem, quod verissimum est, quidquid sit de rationum efficacia. Ratio autem methaphysica seu theologica, quae potest esse alicuius difficultatis vel momenti, statim attingetur.

8. Dubium dissolvitur .— Dubitare enim potest aliquis circa probationem huius assertionis, nam videmus fundare rem certam in principio incerto et opinabili, nimirum, quod creatio sit aliquid creatum et extra Deum, quod incertum est, ut patet ex sectione praecedenti. Respondetur ad rationem factam satis esse quod creatio passiva seu fieri creaturae (sive re, sive ratione tantum a creatura distinguatur) sit extra Deum et consequenter extra omnem necessitatem essendi. Dices: ergo si supponamus creationem activam esse in Deo et non in creatura, illa habebit necessitatem essendi eritque ab intrinseco aeterna; ergo ex necessitate inferet creationem passivam aeternam. Respondetur communiter distinguendo antecedens, scilicet, quod erit aeterna illa actio quantum ad rem quam ponit in Deo, non vero quantum ad relationem rationis quam connotat ad creaturam; haec enim non intelligitur esse donec creatura existat. Quod si instes quia illa actio non est actio secundum id quod relatio rationis adiungit, id enim nihil est, sed secundum id quod est entitatis et realitatis in ipsa, respondendum est in actione illa duo posse considerari: unum est esse illius, aliud est actualis efficacia eius, seu quod passionem inferat actualiter; quoad primum aeterna est, quoad secundum vero minime, quia illa actio tantae est nobilitatis et perfectionis ut non inferat seu ponat terminum suum nisi quando vult operans. Et quia actio ut actio non tantum dicit entitatem illius actionis secundum se, sed connotat etiam actualem coniunctionem seu emanationem passivam termini, ideo simpliciter illa actio non est ex necessitate aeterna, sed potest esse temporalis.

9. Atque haec quidem doctrina vera est; si quis tamen illam attente consideret, intelliget illud quidquid est per modum actus quod intelligitur aeternum in Deo non esse veram actionem, prout actio significat actualem viam et fluxum manantem ab agente et tendentem in terminum; nam huiusmodi actio non est re separabilis a termino, cum consistat in actuali fluxu eius. Ergo quidquid intelligitur aeternum in Deo, est per modum actus qui sit principium agendi, sive sit principium, tamquam ipsamet potentia vel forma a qua in tempore manat actio, sive sit per modum actus immanentis applicantis potentiam exsequentem ut tali tempore actionem inferat, quomodo est ab aeterno in Deo actus voluntatis quo vult creare, non tamen pro ipsa aeternitate, sed pro tempore vel momento quod ipse definire voluit.

10. Ex quo facile solvitur argumentum quod maxime potuit philosophos movere, nam si creatio est in tempore, oportuisset Deum mutari, saltem ratione voluntatis creandi; nam si in tempore creat, in tempore vult creare; ergo mutatur. Distinguendum est enim primum consequens, in tempore vult, ex parte actus vel ex parte obiecti; primum est verum, secundum falsum; id est, si sit sensus in tempore incipit habere actum quo vult creare, vel liberam eius determinationem, sic negatur consequentia, nam per actum aeternum velle potuit ex aeternitate creationem quam facit in tempore; si vero sit sensus in tempore vult creare obiective, id est, quod creare in tempore fuit obiectum divinae voluntatis, sic est verum consequens. Ad quod explicandum dici communiter solet verius ac proprius dici voluisse Deum in tempore creare quam quod in tempore voluerit creare; quia in priori locutione illud in tempore coniungitur cum verbo creare , in posteriori autem videtur coniungi cum ipso velle, ex hoc autem vero sensu non sequitur ulla mutatio, cum voluntas illius temporalis obiecti sit aeterna. Quid autem sit illa voluntas aeterna, quidve addat in ipsa aeternitate libera determinatio ad temporale obiectum, dicendum est infra tractando de attributis Dei, nam ad praesens non refert; eadem enim est difficultas, etiamsi intelligamus illam liberam determinationem Dei esse ad creationem aeternam.

11. Non repugnat creationi ab aeterno exerceri .— Particula ex nihilo in definitione creationis qualiter intelligenda .— Dico secundo: non est de ratione creationis novitas essendi actualis, seu quod non fiat ex aeternitate. Probatur, quia neque in definitione creationis recte intellecta hoc includitur, neque ex aliquo alio capite id est necessarium, aut oppositum repugnat. Prior pars probatur, nam cum creatio dicitur esse productio ex nihilo, illud ex non significat successionem unius post aliud, ut cum dicimus vespertinum tempus fieri ex matutino; nam praeterquam quod illa locutio est valde impropria et inepta ad definitionem, denotat etiam ordinem per accidens, nisi in successivis quatenus successiva sunt; creatio autem non est de se successiva emanatio, sed momentanea seu tota simul. Illud ergo ex nihilo , vel negative sumptum significat carentiam causae materialis, et ex hac parte nulla est necessitas novitatis essendi, quia creatio, etiamsi esset aeterna, potuit esse independens a materiali causa; vel denotat habitudinem ad terminum a quo, qui debet esse simpliciter non ens, et sic denotat tantum ordinem naturae, non durationis, ut etiam Avicena notavit, Vl suae Metaph., c. 2. Hic autem naturae ordo in hoc tantum consistit quod creatura de se nullum omnino esse habet nisi ab alio communicetur per creationem, et ita ex se est nihil negative, id est, non habet ex se esse. Atque hac ratione, etiamsi ab aeterno crearetur, ex nihilo crearetur, quia ex non habente esse ex se fit habens esse ab alio, ita ut ipsummet esse (quod, si non fieret, nihil esset) per creationem fiat. Et tunc, licet in nulla duratione reali verum sit dicere creatura non est , aut nihil est , nihilominus verum est dicere prius natura esse nihil quam aliquid, quia illud prius natura non excludit ita esse in aliqua duratione reali, sed explicandum est negative, scilicet, quod sine causalitate, quae est per creationem, res nihil esset. Quod recte notavit Scot., In II, dist. 1, q. 2, distinguens duplicem prioritatem naturae, positivam, scilicet, et privativam. Sicut in eodem instanti in quo forma ingreditur materiam dicitur expelli privatio, quae dicitur in materia esse prius natura quam introducitur forma, non formaliter seu positive, sed causaliter seu negative, quia nisi introduceretur forma, ibi esset privatio; sic ergo in praesenti intelligendum est.

12. Posterior pars .— Posterior pars probatur, quia ex nullo alio capite potest ostendi repugnantia, quod facillime constabit solvendo difficultates in principio positas. Nunc autem declaratur breviter, quia id non repugnat ex parte Dei, ut constat, cum sit omnipotens, nec repugnat ex parte ipsius esse creati, ut sic, quia, licet ab aeterno fiat, erit vere creatum et pendens; non est enim de ratione talis esse creati quod a parte ante aliquando non fuerit, sicut non est de ratione eius quod a parte post aliquando futurum non sit; solum ergo est de eius ratione ut non sit a se et quod non habeat absolutam necessitatem essendi; utrumque autem haberet etiamsi ex aeternitate fieret, quia et ab alio effective manaret et ex libera eius determinatione penderet. Neque etiam aeternitas effectus repugnat libertati causae, quia sicut determinatio divinae voluntatis aeterna est, et nihilominus est libera, quia prius ratione quam illa voluntas intelligatur determinata in sua aeternitate intelligitur indifferens ad hoc vel illud obiectum extra se volendum, ita, licet ab aeterno et pro ipsa aeternitate crearet, esset indifferens prius secundum rationem ad creandum vel non creandum. Rursus, neque ex modo quo fit creatio repugnat eam esse aeternam, quia non fit successive sed tota simul et indivisibiliter, et ideo quamvis aeternitas ipsa intelligatur indivisibilis, potest coexistere creatio.

13. Obiectioni satisfit .— Dicunt aliqui, quamvis creatio ut sic tota simul fiat, tamen conservationem fieri successive; creatio autem aeterna necessario habet adiunctam conservationem et infinitam durationem successivam; cum ergo repugnet successionem esse aeternam, ut supponimus, repugnabit etiam creationem esse aeternam, saltem ob adiunctam conservationem. Quae obiectio haberet quidem locum in opinione Bonaventurae et aliorum, qui putant in esse rerum incorruptibilium, aut earum duratione seu aevo, esse realem successionem; illa tamen sententia falsa est, ut infra ostendemus disputando de durationibus. Quocirca falsum etiam est in conservatione perpetua harum rerum esse nece.sariam aliquam realem successionem, nam in eodem esse permanenti et in eadem duratione indivisibili conservantur, et eadem indivisibili actione, ut disputatione sequenti dicam. Solum nostro concipiendi modo illa conservatio vel duratio apprehenditur per modum successionis; quia non possumus aliter mensurare aut concipere illam durationem nisi quasi per coexistentiam ad infinitam successionem imaginariam.

14. Res ab aeterno creata non infinite perfecta .— Atque ita facile etiam intelligitur ex aeterna creatione non sequi ullam realem infinitatem in re creata; nam, licet duratio aeterna dicatur infinita quatenus caret principio, illa tamen solum est vel quaedam extrinseca denominatio coexistentiae ad aeternitatem Dei, quatenus principio caret, vel (quod verius videtur) negatio quaedam initii in existendo; in re tamen nulla perfectio infinita adiungitur creaturae, sed eadem semper existens; sicut angelum coexistere vel durare mille annis caelestis motus non est in illo maior perfectio physica quam existere uno momento, sed est eadem secundum se totam sine intermissione durans; ergo ex nullo capite repugnat creationi esse aeternam.

15. Res corruptibiles permanentes ab aeterno creari potuerunt .— Et hinc ulterius colligo non esse necessariam limitationem quam adiungit Durandus de rebus incorruptibilibus, nam etiam creatio rerum permanentium corruptibilium, si tota simul absque successione fiat, ut ex se postulat rerum permanentium conditio, non requirit ex intrinseca ratione sua novitatem essendi, neque habet unde intrinsece repugnet aeternitas essendi, nam totus discursus factus eodem modo potest ad huiusmodi res applicari. Sed inquit Durandus rei corruptibili repugnare infinitam durationem etiam in sensu declarato, quia non potest res corruptibilis infinito tempore durare; res autem ab aeterno facta necesse est ut infinito tempore duret. Responsio communis est argumentum probare rem corruptibilem non posse ab aeterno creari et naturae suae relinqui; quia hinc sequitur illa contradictio, scilicet, quod duret res et non duret tempore infinito; non tamen probare absolute repugnare huiusmodi res creari ab aeterno, quia potuit Deus non illas relinquere suae naturae, sed infinito tempore eas conservare.

16. Aliter vero respondendum censeo, res corruptibiles etiam posse infinito tempore durare suae naturae relictas, si absit contrarium agens, vel ita sit affectum seu dispositum ut in eas agere non possit, quia nulla res seipsam interimit, per se loquendo. Si autem res corruptibiles ab aeterno crearentur, nihil possent ex aeternitate pati a contrariis agentibus, quia nihil possent pati nisi per motum successivum, quem repugnat esse ex aeternitate. Dico autem a contrariis agentibus, quia agimus de actione corruptiva; actio enim perfectiva, ut illuminatio, visio, intellectio, optime potest esse aeterna, quia tota simul sine resistentia fieri potest, et semel facta, potest ex se infinito tempore durare. Quomodo dixit August., VI de Trinit., c. 1, quod splendor ignis aut solis coaeternus esset, si ignis aut sol esset aeternus. At vero actio corruptiva quae fit cum resistentia contraria, motum et successionem requirit, et ideo esse non potest ex aeternitate, ut Durandus ipse docet et nos supponimus. Atque ita fit ut res corruptibiles ab aeterno creatae et suae naturae relictae, id est, nulla adhibita speciali protectione Dei praeter generalem influxum, infinito tempore possint durare ex defectu actionis contrarii agentis, ita ut, licet ignis et stupa ex aeternitate creata essent propinqua, non posset ignis in aeternitate agere in stupam, et per consequens, neque per infinitum tempus imaginarium. Probatur, quia si ignis ageret in stupam, vel simul et indivisibili actione illam corrumperet et in se commutaret, vel successive alteraret. Primum dici non potest, tum quia excedit efficacitatem ignis, tum etiam quia repugnat positioni, nam si ignis aeternus indivisibili actione statim generare alium ignem, tam aeternus esset genitus sicut generans; ut autem generetur ex stupa, necesse est stupam aliquando extitisse; erunt ergo simul in aeternitate stupa et ignis genitus ex stupa, quod plane repugnat. Secundum etiam dici non potest, quia (ut supponitur) successiva alteratio aeterna esse non potest. Idque facile intelligi potest explicando argumentum factum; nam alteratio successiva est ex contrario et per eam removetur contrarium a dispositione praeex.istente in ipso; ergo si successiva alteratio est aeterna, etiam passum existens cum dispositione contraria alterationi est aeternum; ergo in ipsa aeternitate simul habuit illam dispositionem et fuit illa privatum per contrariam alterationem, quae est aperta repugnantia. Et ratio a priori est quia res quae ab aeterno creatur, in aliqua reali dispositione creatur, et ideo necesse est ut in ea duret per infinitum tempus; ergo in toto illo non potest fieri alteratio contraria; necesse est ergo ut in tempore incipiat. Et ob eamdem rationem, si homo aliquis ab aeterno crearetur, etiam in pura natura, non posset per infinitum tempus pati aliquam alterationem ab intrinseco, quia eadem est ratio de alteratione unius partis in aliam, vel caloris naturalis in humores aut nutrimentum, quae est quorumcumque aliorum agentium vel patientium, et ideo talis homo non indigeret cibis per infinitum tempus, et pro eodem non solum non moreretur, sed neque mori posset.

17. Dices: haec omnia sunt praeternaturalia rebus corruptibilibus et agentibus ac patientibus contrariis; iam ergo non relinquuntur huiusmodi res suae naturae, ut supponebatur. Respondetur his et similibus argumentis et illationibus declarari saltem a posteriori creationem aeternam non esse consentaneam naturis harum rerum, quia unaquaeque res natura sua postulat existere, atque etiam fieri in ea mensura et in eo statu in quo possit actiones suas exercere modo naturae suae accommodato. Res autem corruptibiles in aeternitate factae pro ipsa aeternitate nihil accommodatum sibi agere possent. Unde neque etiam postea ex se possent inchoare actionem et passionem; nam illud tempus imaginarium infinitum, pro quo necessario durarent in dispositione in qua creatae essent, non haberet certum terminum a parte post, sed ante quodlibet instans signatum posset finiri, et ita etiam ante quodlibet instans posset actio creaturae inchoari; ergo non possent ex se inchoare actionem determinando instans pro quo esset inchoanda, sed hoc ad Deum pertineret, quod etiam praeternaturale est. Nihilominus tamen, supposita creatione aeterna, dicimus haec omnia naturali necessitate sequi, et ex illa suppositione aeternae creationis dicimus quod, licet in reliquis relinquantur huiusmodi res suis naturis, infinito tempore durabunt.

18. Incorruptibiles substantiae non omnino connaturaliter existerent ab aeterno creatae .— Addo vero ulterius hanc improportionem sive (ut sic dicam) praeternaturalitatem, licet non omnino aequalem, paene eamdem reperiri in creatione aeterna rerum incorruptibilium, quia necessarium est rem quamcumque ab aeterno creatam omnino immutatam manere per infinitum tempus, tam in substantia quam in accidentibus omnibus cum quibus creata est, quia omnia illa sunt aeterna, ideoque ex ea parte infinita in duratione secundum totam realitatem vel modum realem in quo ab aeterno creata sunt; ergo necesse est ut pro infinita duratione immutata maneant. Omnis autem creatura, quantumvis incorruptibilis, mutabilis est secundum locum aut alias operationes, et ideo etiam praeternaturale est in eo statu fieri in quo non possit suos motus aut operationes naturales cxercere vel variare per infinitum tempus. Nihilominus tamen, hoc non est simpliciter impossibile aut repugnans, quod nos intendimus.

Argumentorum solutiones

19. Primum argumentum in principio factum iam est sufficienter solutum ex dictis; ostendimus enim non esse de ratione creationis ut ipsam nihil antecedat reali duratione, sed solum ordine rationis et causalitatis. Neque obstat quod Anselmus, in Monol., c. 8, etiam approbat illam expositionem, ut quod creatur ex nihilo fieri dicatur eo quod prius erat nihil et per creationem fit aliquid. Nam prius ibi docet veram interpretationem superius traditam, quod scilicet per illam particulam negetur omne subiectum et omnis materia ex qua creatio fiat; postea vero adhibet illam aliam interpretationem, non ut necessariam neque ut convenientem creationi ex eo praecise quod creatio est, sed ut declarantem creationem prout facta est.

20. Ad secundum respondetur, primo, nullum esse inconveniens concedere rem creari actione qua conservatur, ut mox dicemus. Deinde dicitur, etiam in creatione aeterna, posse ratione distingui creationem a conservatione. Ut enim illa creatio dicitur esse absolute in ipsa aeternitate, ut simplex participatio esse creati, habet rationem creationis; ut vero in illa concipimus quamdam successionem imaginariam, sic pro quolibet instanti signato talis successionis habet rationem conservationis. Quod fere eodem modo apprehendimus in aeterna Verbi generatione. Ut enim est in sua aeternitate, est vera productio et generatio; ut vero intelligitur coexistens instantibus nostri temporis aut imaginariis, est (ut ita dicam) permanentia quaedam in eadem generatione; nomen enim conservationis, quod imperfectionem denotat, tribuendum non est. Vide D. Thom., q. 3 de Potent., a. 14, ad 10.

21. Qualiter Sancti ex aeterna existentia Verbi Dei probent eius divinitatem .— Ad tertium negatur antecedens, nempe aeternitatem repugnare rationi creaturae. Ad Patres autem primo dici potest loqui ex suppositione fidei, quae docet nullam creaturam esse ab aeterno creatam; ex quo recte colligunt, si Verbum aeternum est, creaturam non esse. Quia vero interdum significant creaturae repugnare coaeternitatem ad Deum, intelligendum id est iuxta priorem conclusionem. Quomodo dixit August., XII de Civit., c. 15, licet angeli essent ab aeterno creati, nihilominus non fuisse futuros coaeternos creatori suo, ille enim semper fuit aeternitate immutabili, isti autem facti sunt. Ad rationem respondetur quod est ab intrinseco aeternum esse ab intrinseco immutabile; quod vero est ab extrinseco factum in aeternitate non oportere ut ab intrinsece sit immutabile, sed satis esse si pro ipsa aeternitate vel pro duratione infinita quae in illa cogitatur immutatum maneat.

22. Unde ad confirmationem concedo, hoc ipso quod Deus creat aliquid ab aeterno, ex necessitate debere illud conservare infinito tempore imaginario, in sensu declarato. Neque hoc est inconveniens, quia haec non est necessitas absoluta, sed ex suppositione, quae proportionaliter habet locum in qualibet actione Dei. Nam si vult producere rem in tempore, saltem pro illo tempore necesse est ut eam conservet; ergo si vult producere in aeternitate, quid mirum quod pro aeternitate illam necessario conservet? Haec vero necessitas tantum est a parte ante, quia ascendendo versus initium, nunquam reperitur terminus in illa duratione; non vero a parte post, quia in quocumque instanti signato in illa aeternitate posset Deus cessare ab illius rei conservatione, et ante quodlibet signatum in quolibet etiam signabili posset cessare pro suo arbitrio. Caetera de hac materia in VIII Phys. remittimus.