SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XIII. DE MATERIALI CAUSA SUBSTANTIAE
SECTIO IV . UTRUM MATERIA PRIMA HABEAT ALIQUAM ENTITATEM ACTUALEM INGENERABILEM ET INCORRUPTIBILE

SECTIO IV . UTRUM MATERIA PRIMA HABEAT ALIQUAM ENTITATEM ACTUALEM INGENERABILEM ET INCORRUPTIBILE

1. Hactenus explicuimus potius quid non sit materia quam quid sit; nunc hoc secundum inquirendum est, quia non possumus causalitatem materiae et rationem causandi declarare nisi prius sciamus quid entitatis habeat ipsa materia.

Certa aliquot stabiliuntur

2. Ut ergo ab his quae certa videntur incipiamus, primo indubitatum esse videtur materiam quae actu est sub forma et cum illa componit substantiam corpoream, habere aliquid entitatis realis et substantialis et realiter distinctae ab entitate formae. Tota haec assertio sumitur ex Aristotele, VIII Metaph., text. 3, et XII Metaph., text. 14, et II de Anima, text. 2, et aliis locis, in quibus dividit substantiam in materiam, formam et compositum. Quia vero materia non est substantia completa, ideo I Phys., text. 66 et 69, ait materiam esse ens non ut hoc aliquid sed ut subiectum, eiusque entitatem explicat per analogiam ad materiam artificialium, et text. 79 et sequentibus ait propius accedere ad rationem substantiae, et lib. II Phys., text. 10, materiam dicit quamdam naturam. Similiter Plato in Timaeo, materiam sub ente constituit, eiusque naturam late et optime declarat; interdum tamen vocat materiam non ens; in quo reprehenditur ab Aristotele, quia esse non ens magis convenit privationi quam materiae. Sed est dissensio in voce tantum; appellatur enim non ens, sumpto ente per antonomasiam pro ente completo, quod est ens simpliciter; conveniunt etiam in hac assertione omnes interpretes Aristotelis, Averroes, I Phys., text. 66, et de Substantia orbis, c. 1; Simplic., I Phys., text. 69; Philop., text. 60; Themis., text. 61; et D. Thomas, q. de Spirit. creatur., a. 1, ait materiam primam esse in genere substantiae; et ex aliis locis quae statim referam, idem colligitur.

3. Et probantur breviter singulae partes. Prima quidem quia materia non est omnino nihil; alioqui nullum verum ac reale munus exerceret in natura, et dum res quae corrumpuntur in materiam resolvi dicuntur, in nihilum redigerentur, et dum ex materia producuntur ex nihilo fierent, atque ita nihil materia deserviret ad generationes et corruptiones, neque ad evitandam perpetuam rerum creationem et annihilationem; est ergo materia aliquid rei; ergo maxime id habet cum est coniuncta formae et componit compositum. Unde Aug., XII Confess., c. 7 et 8, ait materiam esse creatam a Deo, non quae sit nihil, sed prope nihil, nec nulla res, sed paene nulla res. Estque de fide certum, et infra etiam ratione probabitur, materiam esse creatam a Deo, ut constat ex I, q. 44, a. 2, et q. 46, a. 1, ad 3; quod autem creatur, aliquid entitatis realis accipit; alioqui tam maneret infectum sicut antea.

4. Entitas primae materiae substantialis .— Secunda pars ex eo evidenter probatur quod materia prima essentialiter componit substantiam, VIII Metaph., text. 15, 16 et 36, et lib. IX, in fine, et infra latius tractabitur. Substantia autem non componitur nisi ex substantiis, saltem incompletas. Item substantia composita aliquid rei addit praeter formam, et illud non est accidens; est ergo aliquid substantiale. Denique materia prima, eo modo quo est ens non est in subiecto; nam hoc maxime repugnat illi, cum sit primum subiectum.

5. Ultima pars etiam est clara, quia materia est entitas realiter separabilis a qualibet forma particulari determinata, quod satis est ut a forma sit in re ipsa distincta; non distinguuntur autem solum modaliter; nam forma substantialis non est modus, sed res vera habens propriam entitatem; unde interdum naturaliter etiam conservari potest separata a materia, ut anima rationalis, et per potentiam absolutam quaelibet forma potest separata conservara. Distinguitur ergo materia a forma tamquam res a re. Et confirmatur; nam compositio substantiae ex materia et forma est realis et physica et non ex re et modo; ergo ex duabus rebus. Denique cum materia sit perpetua et ante formam, evidens est distingui realiter a forma, supponendo formam non esse tantum aliquem modum sed verum actum et propriam entitatem, quod etiam est certum cum sit res perfectior quam materia, de quo infra latius dicetur. Soncinas vero, VII Metaph., q. 19, quamvis hanc partem veram esse concedat, addit tamen ponse aliquem defendere materiam non esse actu distinctam a forma, quia non habet esse distinctum. Sed, quidquid sit de esse existentiae, de quo statim dicetur, nemo tamen negare potest quin secundum entitatem essentiae alia sit entitas materiae ab entitate formae, ut rationes factae demonstrant.

Difficultatis punctus et quorumdam placitum

6. His ergo positis extra controversiam, difficultas huius quaestionis est an materia ex se habeat aliquam entitatem actualem. Potest autem illa particula ex se dicere negationem vel causae formalis vel efficientis et in utroque sensu tractanda est quaestio, sed praesertim in priori. Nam de posteriori nulla est controversia inter philosophos catholicos, licet nonnulli ethnici in eo erraverint. In priori vero sensu multi existimant materiam ex se nullam entitatem actualem habere, sed omnino a forma. Quae sententia videtur esse D. Thomae, I, q. 44, a. 2, ad 3, ubi ait materiam ex se esse tantum in potentia et ideo non posse creari nisi sub forma; et idem significat q. 45, a. 4, et q. 66, a. 1, ubi ex eo principio concludit materiam non posse esse sine forma; idem q. 4 de Potent., a. 1, et Quodl. III, q. 1, et saepe alias; et ita opinantur thomistae, Caietan., In de Ente et Essent., e. 5, q. 8, et I, q. 76, a. 1; Ferrar., II cont. Gent., c. 66; Soncin., VII Metaph., q. 17; Iavel., q. 5; et idem tenet Durand., In II, dist. 12, q. 2, et In IV, dist. 44, q. 1. Fundamentum huius sententiae est, quia materia est pura potentia; ergo non potest ex se habere aliquem actum; ergo neque entitatem actualem. Prima consequentia probatur, quia actus opponitur potentiae, et cum dicitur pura potentia, illud additum includit negationem omnis actus. Secunda etiam consequentia probatur quia actualis entitas est aliquis actus; nam est ens actu. Antecedens vero est veluti commune axioma philosophorum omnium, sumiturque ex Aristot., I Phys., text. 69, ubi ait ita se habere materiam ex se ad res naturales sicut res naturales ex se ad artificiales, ad quas tantum sunt in potentia, et VII Metaph., c. 3, ait materiam per se neque quid, neque aliud huiusmodi esse. Et I de Gener., c. 3, dicit essentiam materiae consistere in ipso posse, et VIII Metaph., text. 3, et lib. XI, c. 2, et V Phys., text. 8, sentit materiam esse non ens actu, sed potentia tantum. Idem quoque docet Commentator eisdem locis, et ideo lib.de Substantia orbis, in principio, et II Phys., com. 12, ait materiam substantiari per posse . In eadem sententia videtur fuisse Plato in Timaeo, idque probat ex eo quod receptivum debet esse expers eorum omnium quae recipere potest.

7. Deinde probatur ratione idem antecedens, quia si materia non est pura potentia, ergo vel est composita ex potentia et actu vel est aliquis actus. Primum dici non potest, ut constat ex sectione praecedenti et quia alias daretur alia potentia prior ipsa materia. Rursus si est actus, vel actus informans vel actus subsistens. Non primum, ut per se notum est, alias esset actus alterius subiecti et consequenter daretur aliud subiectum prius materia, quod repugnat rationi materiae. Neque etiam dici potest secundum, primo, quia actus subsistens est perfectior actu informante: unde si ita sit subsistens ut informare non possit, semper est substantia completa, hac enim ratione angelicae substantiae sunt perfectae et completae, quia sunt actus subsistentes; et qui ponunt substantiam caeli esse simplicem, dicunt esse completam quia est actus per se subsistens. Denique Deus ipse, qui est perfectissimus actus, est actus subsistens et non informans; ergo signum est actum subsistentem ex sua ratione esse perfectiorem informante. At materia prima est imperfectissima, atque adeo minus perfecta quam quaelibet forma substantialis, quae est actus informans et non subsistens. Et confirmatur, nam omnis actus sive informans sive per se subsistens habet aliquam operationem, ut patet discurrendo per omnes huiusmodi actus; materia autem prima non habet propriam actionem; non ergo est actus sed pura potentia.

Quaestionis resolutio

8. Ut quaestioni respondeamus seclusa omni ambiguitate terminorum, distinguamus quaestionem de entitate essentiae et de entitate existentiae; nam est valde controversum quomodo haec duo distinguantur in creaturis habet aliquam essentiam realem, alioqui non esset ens reale; sed essentia materiae non constituitur intrinsece in suo esse essentiae per formam; ergo per seipsam habet suam qualemcumque entitatem essentiae. Minor probatur, quia forma non constituit intrinsece aliquam naturam in suo esse essentiae nisi componendo illam per modum actus; forma autem non componit essentiam materiae, ut per se constat, quia materia essentialiter est entitas simplex, sicut et forma, et ex utraque consurgit compositum. Unde sumitur secunda ratio; nam omnis entitas simplex necessario habet per seipsam intrinsece, et non per aliam entitatem, suam essentiam, quia in hoc consistit ipsamet ratio entitatis seu essentiae simplicis; sed materia est essentia simplex; ergo. Tertio, materia essentialiter est entitas incompleta; ergo intrinsece non constituitur per formam. Patet consequentia quia si formam includeret, nihil illi deesset ad rationem completas essentiae. Tandem ex ipsa ratione purae potentiae hoc ipsum colligitur; nam si materia et ideo certior est resolutio de una quam de altera. Rursus, cum inquiritur an materia habeat ex se entitatem et non a forma, dupliciter intelligi potest illa negatio: uno modo, quod non habeat a forma intrinsece seu ut ab actu informante et dante esse materiae per suam intrinsecam informationem; alio modo, quod nulla ratione habeat suum esse per formam seu per habitudinem ad formam aut per dependentiam ab illa.

9. Materia actualem essentiam distinctam a forma habet, at ab illa dependentem.— Dico ergo primo: materia prima ex se et non intrinsece a forma habet suam entitatem actualem essentiae, quamvis non habeat illam nisi cum intrinsece habitudine ad formam. Loquor in hac assertione de actuali esse essentiae, ut in nominibus et modo loquendi conveniam cum auctoribus contrarias opinionis; quamquam in hoc sensu et quoad hanc partem, non video quomodo possit esse opinionum diversitas; nam materia creata a Deo et in composito existens haberet suum esse essentiae intrinsece per formara, in suo essentiali conceptu includeret actum formae, non ut extrinsecum terminum seu additum, sed ut intrinsecum actum formalem constituentem, atque ita non esset pura potentia.

10. Dices haec argumenta recte probare de esse essentiae potentiali, non vero actuali. Respondetur, si sit sermo de esse in potentia obiectiva seu in virtute causae, et de esse in actu opposito huic potentiae sic non solum procedent rationes factae de esse potentiali sed maxime de actuali, quia sive materia existat per entitatem a se distinctam sive non, tamen certum est quod, cum actu est coniuncta formae, habet suam actualem essentiam de qua (quidquid sit de existentia) procedent omnia dicta, quod essentialiter est entitas simplex, actuabilis quidem per formara, non tamen includens in sua essentia intrinsece formam. Et ideo, conservata eadem numero entitate essentiae, potest abiicere unam formam et aliam acquirere; ergo per illam simplicem entitatem suam habet propriam perfectionem essentialem, distinctam ab illa quam forma confert; et similiter secundum illam habet actuale esse essentiae; nam omnis essentia includit aliquod esse, saltem essentiale. Si vero sit sermo de esse potentiali, ut dicitur a potentia receptiva et distinguitur ab actu actuante, sic verum est materiam solum dicere entitatem potentialem; tamen hoc non excludit quin in illa qualicumque essentia seipsa sit intrinsece constituta, et non per formam.

11. Quod vero materia non habet suammet entitatem esssentiae sine transcendentali habitudine ad formam, probatur quia essentialiter est potentia, ut infra ostendetur, et patet ex definitione Aristotelis dicentis materiam esse primum subiectum, etc.; omnis autem potentia dicit intrinsecam habitudinem ad suum actum; proprius autem actus materiae est forma; habet ergo materia suam propriam essentiam per seipsam cum habitudine ad formam. Haec autem habitudo non est per se primo ad hanc vel illam formam sed ad formam absolute, et consequenter ad quamcumque formam generabilem, seu quae per generationem uniri possit, et ideo quamvis in materia varientur formae, non variatur essentialis ratio vel habitudo materiae. Quod etiam est clarum argumentum materiam non habere entitatem essentiae ab informatione formae.

12. Obiectio dissolvitur .— Sed obiiciunt aliqui: nam omne esse essentiae debet esse constitutum in aliqua certa specie; sed omnis species est per formam; ergo nullum esse essentiae potest esse plene constitutum nisi per formam. Unde D. Thomas, I, q. 44, a. 2, dicit materiam contrahi per formam ad determinatam speciem. Ad hoc in superioribus fere responsum est materiam rerum generabilium constitutam esse in ultima specie materiae, in qua specie non constituitur per eam formam qua informatur; nam eamdem semper habet sub quacumque forma. Cum autem dicitur formam esse quae dat speciem, intelligitur de specie completa et perfecta. Et eodem sensu intelligit D. Thomas materiam contrahi per formam ad determinatam speciem, ut aperte declarat sequentibus verbis, dicens: Sicut substantia alicuius speciei per accidens illi adveniens contrahitur ad determinatum modum essendi, ut homo contrahitur per album. Quod exemplum solum adducitur ad declarandum hanc determinationem materiae per formam non esse quoad intrinsecam essentiam ipsius materiae, sed quoad essentiam compositi, quae quodammodo accidit ipsi materiae secundum se, quatenus modus existendi materiae sub hac vel illa forma non est de essentia materiae sed variabilis in ipsa. Unde D. Thomas in illo eadem articulo aperte supponit materiam ex se habere aliquod esse praeter illud quod dat forma; inde enim concludit Deum esse causam materiae, quia est causa rerum non solum secundum quod sunt tales per formas accidentales vel substantiales, sed etiam secundum omne illud quod pertinet ad esse illarum quacumque modo. Et eadem I, q. 14, a. 11, ad 3, ait licet materia recedat a similitudine Dei secundum suam potentialitatem, tamen in quantum vel sic esse habet, similitudinem quamdam habere divini esse; et q. 3 de Verit., a. 5, ad 1, ait: licet materia prima sit informis, tamen inest el imitatio primae formae, quantumcumque enim debile esse habeat, illud tamen est imitatio primi entis.

13. Dico secundo: materia prima etiam habet in se et per se entitatem seu actualitatem existentiae distinctam ab existentia formae, quamvis illam habeat dependenter a forma. Priorem partem tenet Henric., Quodl. I, q. 10, et Quodl. IV, q. 16; Scot., In II, dist. 12, q. 1 et 2, et ibid. Gregor., q. 1; Gabriel et alii, ibid. Fundamentum huius conclusionis, supposita praecedenti, est quia esse existentiae nullam rem vel modum realem addit supra entitatem essentiae, ut actualem et extra causas positam, quia hoc ipso quod entitas concipitur actualis extra causas, concipitur existens. Quod principium infra, disp. XXXIV, ex professo probandum est. Ex illo autem evidenter sequitur materiam sicut habet entitatem essentiae actualem distinctam a forma, ita habere suum proprium esse existentiae, quod retinet sub quacumque forma. Unde confirmatur: nam materia eamdem numero entitatem actualem habet sub forma geniti quam habet sub forma corrupti; ergo etiam habet idem numero esse quo constituitur in tali entitate actuali. Illud autem esse est existentiae, ut dicto loco probatur. Confirmatur secundo, nam materia ut praesupponitur formae et est subiectum generationis, non est omnino nihil, alias generatio fieret ex nihilo; est ergo aliqua entitas creata; ergo entitas actualis et existens, quia creatio non nisi ad actualem entitatem et existentem terminatur. Nec subiectum reale esse potest, nisi sit in rerum natura existens. Demum talis est existentia rei qualis essentia actualis; sicut ergo essentia substantiae corporeae componitur ex partialibus essentiis materiae et formae, ita etiam integra existentia eiusdem substantiae componitur ex partialibus existentiis materiae et formae. Quod in citato loco latius probandum est; sequitur enim manifeste ex dicto principio, quod existentia et essentia actualis non re, sed ratione distinguuntur; ergo materia, ut est actualis entitas realiter distincta a forma, in sua entitate includit propriam partialem existentiam, in re etiam distinctam ab existentia partiali formae.

14. Quod autem haec existentia materiae pendeat aliquo modo a forma et ab informatione eius, videntur negare Scot., Henric. et Gregor., locis supra citatis; contraria vero sententia, quam in secunda parte assertionis posuimus, communiter recepta est, quia materia, quamvis propriam existentiam habeat, illa tamen adeo imperfecta est ut sine formae adminiculo naturaliter esse non possit; et haec vocatur in praesenti dependentia materiae a forma. Qualis autem sit hic modus dependentiae declarari commode non potest nisi prius explicemus causalitatem formae; et ibidem etiam tractabimus an sit tanta dependentia materiae a forma, ut sine illa nullo modo esse possit.

15. Dico tertio: materia non habet ex se actualem entitatem vel existentiam sine causa efficienti, sed oportet ut ab alio, scilicet a Deo, hoc esse recipiat. Haec assertio secundum fidem certissima est; secundum philosophiam vero non omnes admittunt esse demonstrabilem. Unde ex sententia Platonis materia ad omnem actionem etiam Dei supponitur et ideo infecta esse censetur, ut referunt ex Patribus Iustin., in orat. Paraen. ad Gent.; et Ambros., lib. I Hexam., c. 1; et Athanas., lib.de Incarnat. Verbi, in initio; et ex philosophis Plutarch., lib. I de Placitis; Philopon., I Phys., text. 6; et Themist., text. 32. De sententia vero Aristotelis dubia res est, quam tractabimus infra agentes de causa efficienti. Sufficienter sutem demonstratur assertio posita ex eo quod tantum esse potest unum ens per essentiam et ab intrinseco necessarium, ut ostendemus infra demonstrando esse Deum; illud sutem ens non potest esse materia prima, nisi incidamus in eorum errorem qui dixerunt materiam primam esse Deum, quem merito stultissimum appellat D. Thomas, I, q. 3, a. 8, et I cont. Gent., c. 17; nullum est enim ens substantiale magis distans a Deo quam materia prima, nec quidquam magis Deo repugnat quam illud munus propter quod ponitur materia, quod est recipere et esse potentiam passivam, actuari ac perfici; ergo materia non est ens per se necessarium ac per essentiam; ergo non est ex se actualis entitas, donec ab alio fiat et existentiam recipiat. Et confirmatur, nam esse ens actu ex se et vi solius essentiae propriae est magna perfectio, quam entia finita perfectissima ut sunt caeli et angeli non habent; immo illa sola est indicium infinitae perfectionis; cum igitur materia imperfecta sit, non potest haec perfectio ei convenire; sed haec omnia latius tractanda sunt inferius locis citatis.

Corollaria ex superiori doctrina

16. Primum .— Ex hoc conclusione sequitur primo materiam factam esse per creationem nec potuisse aliter fieri, et hoc sensu accipi debere quod Aristoteles eam vocet ingenerabilem, I Phys., c. 9; nam si intelligat materiam esse omnino infactibilem, omnino errat, ut ostendimus; debet ergo intelligi quod tali modo, scilicet, per generationem, producibilis non sit. Quod est evidens, quia materia, cum sit primum subiectum, non potest ex subiecto produci, alias supponeret aliud subiectum. prius, quod repugnat; ergo non potest per generationem fieri; illud enim per generationem fit quod ex praesupposito subiecto fit; relinquitur ergo, ut solum possit per creationem effici, quia solum potest fieri ex nihilo. Dices: hoc repugnat axiomati recepto ab omnibus philosophis: Ex nihilo nihil fit . Respondeo hoc solum esse verum respectu agentium naturalium, quae sunt finita et solum habent vim agendi per formam; non vero respectu Dei, qui est infinitae virtutis et summae actualitatis et primum ac per se ens, quod est causa prima totius entis participati in quantum tale est. Recte vero inde concluditur solum Deum esse posse effectorem materiae primae, quia proprium eius est creare, ut infra ostendetur.

17. Secundum . Secundo infertur ex dictis materiae entitatem esse incorruptibilem, quod potest ratione superius facta proportionaliter demonstrari; nam, quod potest corrumpi potest resolvi in materiam praeiacentem; materia autem non potest resolvi in priorem materiam. Unde corrumpi, si proprie sumatur, solum competit composito ex materia et forma, quarum unio sit dissolubilis. Si vero extendatur ad ea quae concorrumpuntur (ut ita dicam), sic etiam potest convenire formae quae a materia pendet in suo ese, quia ita destruitur ut saltem maneat subiectum eius; si autem subiectum etiam primum destrueretur non esset corruptio, sed annihilatio. Dices hac ratione recte probari materiam non esse corruptibilem in dicta proprietate, non vero quod ad corruptionem compositi non possit omnino destrui seu amittere esse; videtur autem hoc modo posse corrumpi seu destrui; nam agens naturale saepe est potens ad expellendam unas formam et non ad introducendam aliam; ergo hoc modo est potens ad destruendam materiam, cum non possit sine forma conservara. Respondeo nunquam posse formam expelli a materia naturaliter nisi per introductionem alterius, sive haec introductio fiat ab agente proximo principaliter, sive instrumentaliter tantum seu dispositive; atque hunc modum generationis et corruptionis postulat ipse naturalis ordo rerum. Quae omnia in sequentibus ex professo declaranda sunt. Inde vero fit non posse materiam naturaliter corrumpi aut destrui secundum esse proprium, sed solum secundum unionem ad hanc vel illam formam vel secundum privationem alicuius formae, ut Aristoteles dixit loco citato; Deus autem per suam potentiam posset materiam destruere, non corrumpendo, sed annihilando, suspendendo influxum quo illam conservat, et concursum quo in illa formam introducit; hoc autem solum est per potentiam extrinsecam Dei; unde non impedit quominus materia de se perpetua et incorruptibilis sit.