SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO LII. DE SITU

DISPUTATIO LII. DE SITU †*

Situs consideratio tractationi ubi annexa .— Situs propinquissime adiacet et convenit cum ipso ubi, et ideo praesens disputatio convenienter praecedenti succedit; quam brevissime expediemus, quia, ut ex discursu eius constabit, hoc genus nihil rei addit superioribus, sed quamdam praedicamentalem denominationem, quae brevissime explicari potest.

SECTIO PRIMA. QUIDNAM SIT SITUS, ET QUO MODO AB ȜUBIȝ DIFFERAT

1. Variae situs acceptiones .— Difficile sane est explicare quidnam situs sit, ita ut diversum genus entis a reliquis constituere possit. Vox enim situs tribus modis accipi posse videtur. Primo, ut significat generatim locum illum extrinsecum in quo res sita est, qui non est forma vel accidens rei, sed quasi sustentaculum eius, ut si dicas portionem terrae in qua arbor plantata est esse situm eius, et sic per se notum videtur situm non constituere praedicamentum. Secundo significare potest quamdam relationem ordinis, ut esse sursum vel deorsum, aut in priori vel posteriori loco, seu in digniori vel minus digno, quae relatio, quando realis est, ad praedicamentum ad aliquid spectat. Tertio modo significat positionem partium in ordine ad locum; et in hac significatione censetur constituere hoc praedicamentum; eamdem tamen difficultatem habet, quia in hac etiam positione nihil intervenire videtur quod ad alia praedicamenta non pertineat, quia in positione partium in ordine ad locum aut consideratur ubi uniuscuiusque partis, et hoc non est nisi partiale ubi totius, unde ad idem praedicamentum reducitur tamquam quid incompletum; aut consideratur respectus qui inde consurgit inter partes ipsas, et ille pertinet ad praedicamentum relationis; vel consideratur integra dispositio subiecti, quae ex partibus sic situatis consurgit, et illa dispositio vel nihil est nisi integrum ubi totius, vel ad summum addit figuram quamdam ipsiusmet ubi , ad praedicamentum qualitatis pertinentem. Nihil ergo novi apparet quod possit esse situs. Et confirmatur, nam duplex est positio partium quantitativarum: una dicitur esse in toto secundum se seu in ordine ad se, ut patet ex Aristotele, in Praedicament., de Quantitat., quae in hoc consistit quod in ipso toto quaedam partes sunt extremae, et quaedam intermediae, et quaedam consideratur ut centrum aliarum, ac denique una post aliam in toto ipso; alia vero est positio partium in ordine ad locum, quae consistit in simili coordinatione earum secundum ubi intrinsecum, nam extrinsecus locus non est simpliciter necessarius ad hanc partium positionem. Sed prior positio partium non addit supra quantitatem nisi relationem partium et ideo secundum id quod est absolutum, ac idem praedicamentum quantitatis pertinet; ergo eadem proportione situs praeter relationes nihil aliud dicere potest quam ipsum ubi .

Prima sentencia, quod situs sit denominatio extrinseca reiicitur

2. In hoc praedicamento explicando no' haber locum sola denominatio extrinseca, ir qua aliqui ponunt omnes rationes sex poste riorum praedicamentorum, quam sentcntiar. generaliter tractat et late defendit Fonseca V Metaph., c. 15, q. 7; nihil tamen speciale dicit de hoc praedicamento, quamquam de aliis, et maxime de ubi, difficultatem senserit. Quae tamen non minor est in situ; nam denominationes quae ad hoc praedicamentum pertinere censentur, nullo modo possunt alicui formae vel corpori extrinseco attribui, ut satis indicavit Aristoteles in Praedicament., capite de Sex ultimis, dicens denominationes huius praedicamenti sumi a positione; positio autem non est denominatio extrinseca, quod in particulari clarius patet. Ut, verbi gratia, sedere est denominatio huius praedicamenti, quae non sumitur a sede in qua quis sedet, sed a sessione, quae est interna quaedam dispositio ipsius corporis sedentis; similiter stare quis dicitur non ab aere circumscribente, neque a terra, verbi gratia, in qua forte stat; posset enim eodem modo contingere terram, etiamsi non staret, sed aliam dispositionem corporis haberet; et quamvis nullus esset aer circumstans, homo vere esset stans aut sedens; praeter haec autem fingi non potest aliquid extrinsecum, unde illa denominatio sumatur.

Secunda sententia, quod situs sit relatio, non probatur

3. Quapropter, si in aliquo ex his praedicamentis probabilitatem habet opinio Scoti, quod in relatione consistant, maxime quidem in hoc, quia nihil aliud intrinsecum videtur posse excogitari, ut in ratione dubitandi propositum est. Et favet Aristoteles, in capite de ad aliquid, ubi situm numerat inter ea quae sunt illius praedicamenti, et positionem illud vocat, et ponit exempla recubatio, statio, sessio , et postea, in c. 9, de Sex ultimis praedicamentis, dicit situm esse nihil aliud esse quam denominativum ipsum, sumptum a positione, declarans situm in praesenti non esse nomen abstractum, sed concretum, cuius abstractum erit situatio vel positio, quam dicit Aristoteles esse relationem.

4. Nihilominus tamen haec sententia, si intelligatur de relatione praedicamentali, non potest probari, quia alias non constitueretur novum praedicamentum; si vero intelligatur de relatione transcendentali, erit fortasse vera, sed non declarat quomodo sit diversa ab ubi ; si autem intelligatur de alia relatione distincta ab his, quae extrinsecus advenientes vocantur, nos talem relationem non admittimus, ut supra, disp. XLVIII, tractatum est. Neque in praesenti apparet qualis possit esse haec relatio extrinsecus adveniens; nam si sit relatio ordinis situalis partium inter se, haec non extrinsecus nascitur, neque per aliquam actionem fit quae per se ad illam tendat, sed intrinsece sequitur, positis partialibus ubi omnium partium, in quibus illa fundatur; unde nulla actio est ad illam necessaria praeter motum localem quo fit tale ubi . Vel est relatio totius ad suas partes et partium ad totum; et de hac eadem est ratio idemque ostendi potest eodem discursu. Vel denique est relatio totius ad aliquid aliud extrinsecum, et talis relatio aut nulla est simpliciter necessaria, quod infra videbimus; aut etiam illa intrinsece consequitur ex talibus ubi utriusque corporis continentis et contenti.

5. Neque Aristoteles huic favet sententiae; nam eo modo quo dicit positionem esse relationem, dicit etiam illam pertinere ad praedicamentum ad aliquid. Quo autem sensu Aristoteles fuerit locutus, late tractat Caietanus in Praedicam., cap. de Sex ultimis. Sed omissis aliis modis, quos ibi refert et improbat, vera responsio est Aristotelem numerasse positionem inter ea quae sunt ad aliquid, non ex propria sententia, sed iuxta primam definitionem relativorum, quam prius posuit in illo praedicamento cum omnibus quae ex illa sequebantur, et postea illam reiecit: intellexit ergo esse respectum secundum dici vel transcendentalem, et ab illo postea dixit sumi denominationes huius praedicamenti. Quis autem ille respectus sit, et quomodo ab aliis differat, nunquam explicuit.

Reiicitur opinio tertia, quod sit absolutum cum respectu

6. Potest ergo ad hoc praedicamentum accommodari alia opinio, quam aliqui de sex omnibus defendunt, scilicet, quod dicat absolutum simul cum respectu, et absolutum sit vel locus extrinsecus modus ipsius ubi , respectus autem sit habitudo ad rem aliquam, in qua alia sita esse dicitur, ut verbi gratia, sedentis ad sedem, stantis ad rem in qua stat, vel aliquid simile. Sed haec sententia primum excluditur ratione generali, quia vel loquitur de respectu praedicamentali vel transcendentali; si de transcendentali, etiam ubi dicit respectum transcendentalem, neque explicatur quem alium dicat situs, nam illi respectus qui sunt ad res extrinsecas vel continentes, aut, e converso, continentis ad rem contentam, non sunt transcendentales, sed praedicamentales. Si autem sit sermo de relatione praedicamentali, illa non potest essentialiter componere formam alterius praedicamenti, quia illa non esset compositio per se, sed per accidens, et quia, illo modo miscendo formas diversorum praedicamentorum, possemus praedicamenta in infinitum multiplicare.

Vera sententia, situm esse modum rei

7. Relinquitur ergo ut dicamus situm seu positionem esse aliquem intrinsecum modum corporis situati, a quo sic denominatur sedens, aut iacens, vel similis. Quod satis probari videtur a sufficienti partium enumeratione, quia nec necesse est fingere entitatem distinctam, ut satis per se clarum est, neque aliquid aliud relinquitur praeter intrinsecum modum, reiectis aliis sententiis. Quis autem hic modus sit, et quomodo distinguatur ab ubi , difficile explicatur. Et quidem ego censeo non esse novum modum ex natura rei distinctum ab ipsomet modo qui est ubicatio talis subiecti et omnium partium eius; hoc enim videtur convincere ratio dubitandi superius posita. Et praeterea declaratur, nam ubi et situs respectu eiusdem corporis ita comparantur, ut eodem omnino modo fiant et amittantur, nam qui stat non fit sedens nisi per motum localem, neque amittit sessionem nisi per alium motum localem, vel totius vel aliquarum partium. Unde fieri non potest ut in tali subiecto situs separetur a tali ubi integro et totali, nec, e converso, fieri potest ut tale ubi separetur a tali situ; ergo non sunt modi ex natura rei distincti; nullum enim est indicium distinctionis inter illa, nec etiam occurrit ratio aut effectus aliquis propter quem distinguenda sint; immo nec satis potest declarari aut concipi talis distinctio. Atque hanc sententiam, quamvis aliter explicatam, tenet Fonseca, in V Metaph., c. 7, q. 2, sect. 4, dicens, etsi populari sensu situs ab ubi distinguatur, tamen si res ad philosophorum normam exigatur, non esse revera distinctum a praedicamento ubi. Quod si solum intendit, haec praedicamenta non distingui per distinctionem in re inter situm et ubi , placet eius sententia; si vero neget habere distinctionem rationis seu in modo praedicandi sufficientem ad distinctionem praedicamentorum, id non admittimus, neque a recepta sententia recedendum putamus.

8. Ut ergo haec duo praedicamenta distinguantur, dicere quis posset praedicamentum ubi non constitui per illum modum intrinsecum, sed per locum extrinsecum, ita ut esse in loco, quod pertinet ad illud praedicamentum, sit sola denominatio extrinseca a loco continente; situs vero sit modus ille intrinsecus, quem in tota disputatione praecedenti declaravimus. Iuxta quam sententiam omnia quae in superiori disputatione dicta sunt ad situm essent accommodanda, exceptis quae pertinent ad extrinsecam denominationem loci continentis. Quae sententia posset probabiliter defendi, nos autem illam non sequimur. Primo, quia Aristoteles semper dixit proprium terminum localis motus esse ubi ; motus autem localis primo et per se terminatur ad illum modum intrinsecum. Secundo, quia ille modus in genere sumptus est communis corporibus et spiritibus, ut declaravimus; situs autem proprie non tribuitur rei spirituali, immo neque omnibus corporalibus, ut infra declarabitnus, cum tamen ubi proprie omnibus tribuatur. Tertio, quia sola illa denominado extrinseca essendi in loco continente non est sufficiens ad constituendum praedicamentum distinctum a reliquis, ut in eadem disputatione, sect. 2, explicatum reliquimus.

Quomodo situs et ubi ratione differant

9. Igitur dicendum censeo formam situs seu positionem, quae dat denominationem huius praedicamenti, esse ipsummet ubi sub diversa ratione conceptum, ita ut, sicut ad distinguendam actionem et passionem sufficit distinctio rationis, ita hic sufficiat inter situm et ubi . Consistit autem distinctio rationis in hoc quod ubi ut sic solum dicit illum modum quatenus constituit rem praesentem alicubi, et ideo nos semper explicamus ipsum ubi per relationes distantiae, aut propinquitatis, vel intimae praesentiae, quia solum illud concipimus ut fundamentum earum. At vero situs ut sic dicit illum modum ut denominantem rem ita dispositam in se, dispositione quadam resultante ex locali coordinatione partium. In qua denominatione non attenditur ratio praesentiae, nec ordo ad spatium proprie, sed ordo partium inter se; ordo (inquam) non prout dicit relationem praedicamentalem, sed prout est fundamentum eius. Quod satis significavit Aristoteles, V Metaph., c. 19, ubi ait: Dispositio est ordo habentis partes, et ponens primum membrum, addit aut loco , ubi omnes intelligunt propriam formam huius praedicamenti. Est ergo situs quaedam dispositio situalis seu localis consurgens in toto ex tali partium ubicatione; quae dispositio, quamvis in re non sit aliquid distinctum ab illo modo qui est ubi , a nobis tamen concipitur per modum cuiusdam formae distinctae, quae diversum modum denominationis et praedicationis habet, quod satis est ad distinctionem praedicamentalem.

10. Et hoc etiam confirmat exemplum de quantitate, nam positio partium in toto, uno modo solum dicit extensionem partium continuarum, et sic pertinet ad differentiam essentialem quantitatis continuae, et ideo non potest novam rationem praedicamentalem constituere. Alio vero modo potest illa positio sumi pro dispositione totius resultante ex tali extensione partium et coordinatione earum in se, et sic illa dispositio habet diversam rationem praedicamentalem a quantitate, non est tamen alia nisi figura, et multi de hac exponunt tertium membrum dispositionis positum ab Aristotele citato loco, quod formam vel (ut alii vertunt) speciem appellat; et ita videtur exponere D. Thomas. Ad hunc ergo modum comparatur situs ad ubi in his rebus quae illius sunt capaces. Est tamen discrimen, nam figura est magis distincta a quantitate quam situs ab ubi , eo quod quantitas propriam et veram realitatem habeat, cuius modus est figura, et separabilis ab ipsa. Ubi autem est tantum quidam modus, et situs est veluti modus eius, et ideo non est in re modus distinctus, sed ratione tantum, vel quia modus non modificatur per alium modum, ne procedamus in infinitum, vel quia est ita intrinsecus, ut sit omnino inseparabilis. Atque hace sententia sic exposita solum confirmatur impugnatione aliarum et a sufficienti enumeratione, et quia, ex sola expositione data, est per se verisimilis et consentanea modo concipiendi et loquendi de his rebus et sine ullo inconvenienti.

11. Obiectio solvitur .— Solum potest obiici, quia homo in vacuo existens non esset capax situs; haberet autem ubi, ut supra diximus; ergo etiam in re sunt hace duo separabilia; immo etiam concluditur situm non constitui per solam denominationem intrinsecam, cum egeat aliquo extrinseco aut circumscribente, aut sustentante, vel aliquo simili. Antecedens patet, quia si quis esset in vacuo, non posset dici sedere, etiamsi in modo sui ubi haberet eamdem dispositionem et quasi figuram quam nunc habet dum sedet. Similiter, etiamsi esset recto corpore, non posset dici stare magis quam iacere; nam si attente consideretur corpus iacens aut stans, non differt quoad localem dispositionem, quae in corpore eius resultat ex positione partium, sed differt tantum in modo quo est dispositus in ordine ad illud corpus a quo sustentatur, quae diversitas non posset in vacuo intelligi. Respondeo verum quidem videri in his denominationibus, prout sunt in communi usu, interdum admisceri extrinsecas denominationes vel habitudines, quamvis illae non sint quae praedicamentalem rationem constituunt. Ut nomen situs etiam est aequivocum, et interdum, ut dixi, sumitur substantive pro illo loco in quo res sita est, et non semper pro loco adaequato, sed pro illa parte terrae in qua res sustentatur, ut si dicamus situm corporis Christi in caelo esse illam partem superficiei convexae caeli empyrei quam suis pedibus contingit. Sic igitur, cum quis dicitur sedere, ibi possunt coniungi duo, scilicet, quod habeat talem dispositionem sui corporis, et quod habeat sedem in qua sustentetur; prior ratio est quae per se pertinet ad praedicamentum situs, quam posset quis habere etiam in vacuo; posterior autem non spectat per se ad praedicamentum, quia non sumitur ex aliquo quod se habeat per modum formae, sed solum per modum causae extrinsecae sustentantis, vel potius impedientis ne corpus aut partes eius ulterius descendant. Unde si homo esset rectus in vacuo, secundum dispositionem intrinsecam stare diceretur. Non quidem in ordine ad corpus extrinsecum sustentans, sed quia ipsae partes corporis inter se ita essent dispositae et ordinatae, sicut nunc sunt in homine qui stare dicitur; quod a nobis explicari non potest, nisi per relationes aut effectus aliquos, scilicet, quia una pars esset sub alia et quasi sustentaret illam, ut pedes, crura, et sic de aliis. Neque aliter posset homo in vacuo constitui, saltem naturaliter.

SECTIO II. QUAE SUBIECTA, SPECIES AUT PROPRIETATES HUIC PRAEDICAMENTO TRIBUI POSSINT

1. Hic breviter expedimus reliqua quae de hoc praedicamento desiderari possunt.

De subiecto situs

2. Primum est quibus rebus attribui possit situs. Dicendum est enim imprimis non posse attribui rebus incorporeis, quia est dispositio totius, resultans ex ordine partium in loco; res autem incorporea non habet partes, sed tota est in toto et tota in qualibet parte. Unde non est satis quod eius praesentia sit aliquo modo divisibilis, et habens partes in ordine ad spatium, quia cum tota substantia sit sub qualibet parte illius praesentiae, nulla peculiaris denominatio aut situalis dispositio inde resultat in tale re, praeter hanc, scilicet, esse praesentem maiori vel minori spatio. Et ideo supra non diximus situm identificari cum quolibet ubi , sed cum illo in quo potest reperiri.

3. Deinde est certum situm maxime proprie convenire animalibus, in quibus sunt partes diversarum rationum ac figurarum, et ex propria et intrinseca virtute diversimode componi possunt aut disponi in ordine ad locum. In aliis vero rebus, praesertim si uniformes sint seu homogeneae, non ita facile potest distingui situs ab ubi , saltem considerando solam ipsam dispositionem internam, non autem externam, partium, absque habitudine ad alia corpora universi. Nihilominus tamen potest in eis considerari aliqua ratio situs, quae consistat in ista dispositione partium inter se, quamvis per analogiam vel proportionem ad ordinem universi a nobis explicetur. In ipso enim universo, quatenus est aliquo modo unum, et quasi artificiatum quoddam, compositum ex congruenti dispositione suarum partium, intelligi potest quidam situs, et quasi dispositio totius, ratione cuius diversa corpora dicuntur habere diversum situm in universo. Qui quidem situs in unoquoque corpore partialis est respectu universi; tamen respectu talis corporis est totalis, consurgens ex partialibus sitibus suarum partium, et sic quodlibet corpus habet suum situm, quatenus partes eius habent superiorem vel inferiorem locum inter se et in ordine universi. Quamvis enim situs non consistat intrinsece in his respectibus, non tamen potest a nobis eius ratio sine illis exponi. Unde etiam in animalibus non potest positio omnino praescindi ab his respectibus; nam qui rectus stat ordine naturali suarum partium, diversum situm habere censetur ab eo qui, inverso ordine, caput haberet inferius et pedes superius, etiamsi alioqui haberet corpus aeque extensum et in eadem figura dispositum. Sic igitur potest situs inveniri etiam in corporibus inanimatis, maxime tamen attribui solet iis quae habent partes diversarum rationum. Unde etiam corpora artificialia, quatenus diversis partibus constant, positionem et situm habere censentur, ut domus, in qua fundamentum est inferius, tectum superius, etc.; immo et exercitus, eo modo quo est unum quid, suam habet positionem, quando ordinate constitutus est, non quod positio sit relatio ordinis, sed quod ex partibus sic ordinatis taus dispositio totius consurgat.

4. Quae sint species situs .— Ex his facile est intelligere sub hoc genere positionis plures species distingui posse, quas breviter colligit Albertus, libro de Sex principiis, tractatu de Positione, c. 1, dicens differentias subalternas huius praedicamenti esse aeque vel non aeque poni, seu flexe aut recte; speciales vero differentias esse sessionem, stationem, etc., inter quae etiam numerat asperum et leve, in c. 2. Quod etiam habet D. Thomas, opusc. 48. Unde etiam videtur sequi, ut idem Albertus obiicit, dicto c. 2, etiam curvum vel rectum, prout praecise oriuntur ex positione partium in loco, pertinere ad praedicamentum situs, quia etiam illae differentiae dicunt quamdam dispositionem totius, consurgentem ex positione partium, quod admittere non est magnum inconveniens; nam revera statio et sessio ratione rectitudinis et curvitatis maxime differunt, non quod ipsa figura ut sic sit positio et pertineat ad hoc praedicamentum, sed illa dispositio totius in ordine ad locum secundum talem ordinem partium, ex qua sequitur talis figura. Quocirca, sicut species figurarum et habitudines partium secundum partialia loca possunt infinitis modis variari et disponi, ita species situs innumeris modis variari possent.

5. Quae proprietates situs .— De proprietatibus autem situs plura disputat Albertus supra, c. 3, 4 et 5, quae breviter colligit D. Thomas, dicto opusc., c. 2. Et imprimis illi attribuunt illas duas communes proprietates, scilicet, non habere contrarium et non recipere magis et minus, de quibus nihil occurrit addendum, praeter ea quae de ubi dicta sunt; nam, licet una positio repugnet alteri, illa non est propria cantrarietas sed specifica diversitas, sicut etiam una figura repugnat alteri. Potest autem attribui his speciebus situs illa oppositio quae est inter terminos motus, quatenus homo ex stante fit sedens, et sic de aliis; tamen etiam illud non est primario ratione situs ut sic, sed ratione ubi [quia, ut diximus, motus localis per se primo est ad ubi ]. †1 Addunt vero, cum Gilberto Porret. maxime proprium esse huius praedicamenti proxime assistere substantiae; et vim faciunt in verbo assistendi , prout distinguitur a verbo inhaerendi . Sed non censeo hanc proprietatem esse necessariam, quia etiamsi sub illo verbo assistendi comprehendamus omnem modum vel relationem, aut denominationem, quae non supponit propriam et rigorosam inhaerentiam, immediatius assistit substantiae corporcae (de qua est sermo) ubi quam situs. Sed haec parvi momenti sunt, et ideo de hoc praedicamento dicta sufficiant.

Notes

†* Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Julio de 2004. http://www.salvadorcastellote.com scc@salvadorcastellote.com

†1 [quia...ubi] alit. om.