SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO VIII. DE VERITATE SEU VERO, QUOD EST PASSIO ENTIS
SECTIO III. UTRUM VERITAS COGNITIONIS SIT SOLUM IN COMPOSITIONE ET DIVISIONE, VEL ETIAM IN SIMPLICIBUS CONCEPTIBUS

SECTIO III. UTRUM VERITAS COGNITIONIS SIT SOLUM IN COMPOSITIONE ET DIVISIONE, VEL ETIAM IN SIMPLICIBUS CONCEPTIBUS

1. Communis sententia esse videtur veritatem cognitionis proprie et in rigore loquendo solum esse in compositione et divisione intellectus et non in actibus eius simplicibus. Ita sentit Caietan., I, q. 16, a. 2; et ibi aliqui thomistae; Hervaeus. Quodl. III, q. 1, a. 2 et 3; Durand., In II, dist. 16, q. 5, n. 14; et videtur esse opinio D. Thomae ibi, sic enim scribit: Proprie loquendo, veritas est in intellectu componente et dividente, non autem in sensu neque in intellectu cognoscente quod quid est. Similia habet I cont. Gent. c. 59, et q. 1 de Verit., a. 3. Et videtur id sumpsisse ex Aristot., I de Interpretat. c. 1 et 3, ubi ait verum et falsum in compositione divisioneque consistere. Similia habet III de Anima, c. 6, ubi ait in indivisibili mentis conceptione falsitatem non esse. Ubi autem falsitas esse non potest nec veritas esse potest; nam opposita circa idem nata sunt esse. Unde concludit Aristoteles: At in quibus et falsitas iam et veritas inest, in hisce compositio quaedam iam est conceptuum intellectus; et IX Metaph., c. ult., et lib. VI, c. 2, dicit veritatem solum esse in intellectu, quia tantum in illo est compositio et divisio.

2. Ratione potest haec sententia fundari, primo quia in vocibus non est veritas et falsitas in significando, nisi in oratione complexa qua significamus hoc esse vel non esse, non autem in prolatione vocum incomplexarum; ergo idem iudicandum est de veritate in cognoscendo respectu conceptuum mentis, quod, scilicet, non sit in incomplexis ac simplicibus conceptibus sed in his tantum quibus componendo cognoscimus ac iudicamus hoc esse vel non esse. Probatur consequentia, quia voces sunt signa conceptuum et quidquid veritatis vel falsitatis est in conceptu, potest esse in voce ut in signo. Quae tota ratio sumpta est ex Aristot., I de Interpret., c. 1.

3. Secundo, quia, si in simplici conceptione est veritas, vel omnis conceptus simplex est verus et nunquam falsus, vel interdum est verus, interdum falsus, vel semper est verus et falsus respectu diversorum; nullum autem istorum potest dici probabiliter; ergo neque etiam potest veritas simplici conceptioni attribui. Minor declaratur quoad singulas partes. Primo enim, si in simplici conceptu potest esse veritas, nulla ratio fingi potest cur non possit in eodem esse falsitas; nam, ut dicebam, contraria circa idem versantur; ergo, quamvis conceptus simplex possit esse verus, non ideo omnis talis conceptus erit verus; quin potius, ex eodem principio inferre licet aliquando posse esse falsum. Et confirmatur ac declaratur exemplo, nam si conceptus simplex ac proprius veri auri verus est, ergo, si aurichalcum ut verum aurum simpliciter concipiatur, conceptus ille falsus erit. Deinde si hoc concedatur, scilicet, aliquem conceptum simplicem posse esse falsum respectu alicuius, probo necessario debere esse verum respectu alterius; quia impossibile est dari conceptum intellectus qui non habeat aliquod proprium obiectum quod repraesentet; ergo, si ad illud comparetur, non potest non esse verus conceptus talis obiecti, quia necesse est ut naturaliter illud repraesentet; non potest autem illud naturaliter repraesentare nisi intentionaliter sit illi conformis; si autem est conformis, est etiam verus, quia veritas nihil aliud est quam conformitas intellectus ad rem. Ut in exemplo adducto, quamvis conceptus aurichalci respectu auri falsus existimetur, tamen respectu aurichalci verus conceptus illius est. Immo nullum potest esse obiectum ita fictum et impossibile quin conceptus illius ut sic verus sit, ut conceptus chymerae, vel hippocentauri, etiamsi dici possit falsus conceptus veri aut possibilis animalis, tamen respectu chymerae aut hippocentauri est verus conceptus eius. Denique, si hac de causa dicatur idem conceptus verus esse et falsus respectu diversorum, sequitur in omnibus conceptibus esse falsitatem aliquam, quod est ab omni veritate alienum; alioqui etiam in divino conceptu esset falsitas. Item, quis dicat imaginem Christi Domini, hoc ipso quod est vera imago eius, esse falsam imaginem Antichristi?

4. Dices: sicut eadem res hoc ipso quod uni est similis, est dissimilis alteri, ita nullum est inconveniens quod idem conceptus sit verus et falsus respectu diversorum. Respondetur potius hoc argumento declarari veritatem vel falsitatem cognitionis non consistere in simplici similitudine vel dissimilitudine, sed in aliqua alia comparatione seu compositione per quam rei attribuitur proprius conceptus eius, vel alienus; ut in adducto exemplo, in concipiendo aurichalco non potest esse falsitas, sed in attribuendo rei sic conceptae naturam veri auri. Et confirmatur ac declaratur quia aliud est non cognoscere rem aliquam, aliud falli in cognitione eius; qui autem concipit simplici ac vero conceptu rem unam, quamvis ex vi illius non concipiat alias res dissimiles, tamen non fallitur in conceptione earum; quia neque illas concipit, neque aliquid alienum eis attribuit; ergo conceptus simplex et proprius unius rei non potest dici falsus conceptus aliarum rerum eo quod illas non repraesentet, et eadem ratione non poterit dici verus ex sola simplici repraesentatione sui obiecti. Et confirmatur tandem quia alias in sola specie intelligibili posset esse veritas; quia etiam illa simpliciter repraesentat, et in repraesentatione eius poterit intelligi conformitas quaedam ad rem repraesentatam; consequens autem est falsum, quia in sola specie intelligibili ut sic non est cognitio; ergo neque veritas esse potest.

Secunda sententia

5. Aliorum nihilominus opinio est veritatem cognitionis non tantum in compositione et divisione, sed etiam in simplicibus mentis conceptibus reperiri. Quam opinionem tenet Ferrar., I cont. Gent., c. 59 et 60; idemque sentit Capreol., In I, dist. 19, q. 3, a. 1, concl. 3; Soncin., VI Metaph., c. 2, q. 17; Aegid., Quodl. IV, q. 7; Fonseca, lib. IV Metaph., c. 2, q. 6, sect. 4. Et probari potest primo ex Arist., III de Anima, c. 6, in fine, ubi D. Thom., lect. 11, ait quod licet intelligibile incomplexum non sit neque verum neque falsum, intellectus tamen intelligendo ipsum verus est, in quantum adaequatur rei intellectae. Et ita exponit Arist., ibid. dicentem, intellectum, qui est ipsius quid est ex ipso quid erat esse, verum esse, etiamsi non aliquid de aliquo, supple, enuntiet vel affirmet. Et confirmatur exemplo quod ibidem adducit Aristoteles, quia ipsemet dixerat, II de Anima, c. 6, sensum in cognitione proprii sensibilis verum esse; constat autem in sensu tantum esse simplicem actum seu cognitionem; ergo multo magis in simplici cognitione intellectus erit veritas. Item, lib. IX Metaph., c. 7, text. 21 et 22, ubi id etiam D. Thom. notat, lect. 11, dicens, in simplicibus esse veritatem, per hoc quod cognoscitur res secundum propriam quidditatem. Ratione confirmatur haec sententia, quia ut per simplicem conceptum res concipiatur, necesse est ut sit aliqua conformitas conceptus ad rem in repraesentando, propter quod dixit Arist., III de Anima, c. 8, animam intelligendo fieri omnia, quia per repraesentationem omnibus conformatur; ergo illa conformitas est quaedam veritas, nam illi convenit definitio veritatis.

6. Secundo in intellectu divino et angelico est perfectissima veritas, et tamen in eis non est compositio neque divisio; ergo etiam in nostro intellectu simpliciter cognoscente potest esse veritas. Dicetur fortasse ex D. Thom., I, q. 16, a. 5, ad 1, et I cont. Gent., c. 59, quamvis Deus simpliciter cognoscat, tamen illo actu simplici iudicare ita esse vel non esse, quod nos complexe iudicamus. Sed contra hoc obiicitur ex eodem D. Thoma eodem c. 59, lib. I cont. Gent., nam etiam nos per simplicem conceptionem iudicamus aliquid de re, ita ut simplex aliquis conceptus virtute contineat quidquid per conceptum complexum seu per compositionem iudicatur. Ut quando concipio hominem sub conceptu distincto animalis rationalis, et hunc apprehendo ut quidditatem hominis, ibi virtute iudico hominem esse animal rationale et illa simplex conceptio virtute continet totum id quod per hanc enuntiationem significatur; ergo erit etiam veritas propria in illo simplici conceptu. Tertio, omnis res quae est conformis et adaequata suae mensurae suisque principiis habet propriam veritatem; sed in conceptu simplici est conformitas ad obiectum tamquam ad suam mensuram et principium, cui debet conformari; est ergo in eo veritas quae non est alia quam veritas cognitionis, quandoquidem illa est conformitas cognitionis.

Duo certa ex dictis opinionibus colliguntur

7. Fundamenta harum opinionum duo convincere videntur. Unum est veritatem aliquam reperiri in simplici mentis conceptione, neque solum mentis sed etiam sensuum. Alterum est veritatem aliquam propria et speciali ratione reperiri in compositione intellectus quae in simplici notitia intellectus non reperitur. Et primum quidem constat primo ex adductis testimoniis Aristot. et D. Thom., et ex eodem D. Thom., I, q. 16, a. 2 et seq., et I cont. Gent., c. 59, et aliis locis quae ibi Ferrar. adducit. Secundo, ex communi modo loquendi; recte enim dicimus eum formare verum conceptum hominis qui illum tamquam rationale animal apprehendit, et sic de conceptibus aliarum rerum. Tertio, quia hi conceptus mentis sunt res quaedam seu qualitates; si ergo in aliis rebus est veritas, ut infra ostendemus, etiam in his conceptibus veritatem esse necesse est; unde, sicut dicitur verum aurum quod propriam habet auri naturam, ita dicetur verus auri conceptus qui habet entitatem commensuratam vero auro in repraesentando intentionaliter, et simile est de reliquis. Atque hinc etiam constat quae vel qualis sit haec veritas quae in simplici mentis notitia reperitur; nihil enim aliud est quam veritas ipsa transcendentalis, his entibus accommodata. Nam, si veritas quam vocant in essendo est adaequata passio entis, ut dicemus, in unoquoque ente iuxta modum naturae suae reperietur; ergo et in his entibus quae sunt simplices conceptus mentis. Unde, quia esse proprium horum conceptuum est esse cognitionis et consequenter formaliter reddere cognoscentem eum cui insunt, ideo veritas talis conceptus est etiam veritas cognitionis.

8. Veritas speciali modo in compositione et divisione. — Secundum, scilicet, in compositione et divisione speciali modo veritatem et falsitatem reperiri probatur. Non enim sine causa Aristoteles in locis citatis specialiter dixit veritatem et falsitatem in sola mentis compositione reperiri; cum enim hoc verum esse non possit de omni veritate et falsitate, ut ex priori puncto constat, necesse est ut aliquo proprio et peculiari modo veritas sit in huiusmodi compositione, ut doctrina etiam Aristotelis vera sit. Et ita plane sensit D. Thomas in eisdem locis citatis, praesertim in prima parte. Secundo, hoc constat ex communi modo sentiendi et loquendi; quia tunc aliquis censetur veram rei cognitionem habere quando cognoscit et iudicat ita esse vel non esse sicut est vel non est in re, quod homines non facimus nisi componendo aut dividendo. Unde, sicut in loquendo veritas vel falsitas singulari modo est in propositionibus quia non censetur aliquis verum dicere vel falsum donec propositionem enuntiet, ita etiam in mente erit speciali modo veritas et falsitas in compositione et divisione. Tertio idem potest a contrario declarari, quia falsitas proprie non reperitur in simplici conceptu mentis, sed in compositione aut divisione, ut disputatione sequenti latius exponam; ergo signum est veritatem etiam, cui falsitas et deceptio opponitur, speciali modo in cognitione composita reperiri.

Punctus difficultatis et varii modi expediendi illum

9. Difficultas autem est in explicando quisnam sit hic specialis modus quo veritas dicitur in compositione reperiri. Quidam enim contenti sunt dicendo veritatem complexam reperiri tantum in compositione, incomplexam vero in simplici notitia. Sed hoc nihil est dictu, neque rem explicat; nam eadem ratione dici posset veritatem speciali modo reperiri in simplici notitia, quia incomplexe tantum in illa reperitur. Item, quia ex hoc non habetur quod veritas sit aliter in cognitione composita, formaliter loquendo, quam in aliis rebus, sed solum quasi materialiter, quod sit in illa modo illi accommodato; hoc autem commune est omnibus aliis rebus; ergo propter hanc solam causam non erat cur veritas cognitionis speciali modo soli compositioni tribueretur. Assumptum declaratur exemplis, nam etiam veritas aliter est in homine, verbi gratia, quam in angelo, nam in homine est veritas per compositionem (loquor de veritate entitativa), in angelo autem est veritas simplex, in homine est materialis, in angelo vero immaterialis, et simile est in caeteris entibus; singula enim sunt vera veritate sibi accommodata, et tamen non propterea dicitur veritas speciali modo esse in uno magis quam in aliis; sed absolute dicitur communis omnibus communitate transcendentali; ergo, si in compositione mentis nihil aliud singulare reperitur nisi hoc solum quod sicut esse talis cognitionis compositum est, ita et veritas eius complexa est, non est cur dicatur veritas singulari titulo in sola compositione reperiri.

10. Alii ergo respondent in simplici notitia reperiri veritatem, non autem falsitatem, saltem regulariter et per se loquendo; in compositione autem et divisione indifferenter reperiri veritatem et falsitatem et ideo specialiter asseruisse Aristot. in sola compositione et divisione veritatem et falsitatem reperiri. Sed hoc neque rem ipsam, neque Aristotelis locutionem satis declarat. Nam, si veritas ita reperitur in simplici conceptu ut in eo non reperiatur falsitas, in compositione autem indifferenter veritas et falsitas reperitur, potius dicendum fuisset veritatem esse quodammodo propriam simplicium conceptuum, falsitatem autem in sola compositione reperiri, vel ad summum dicendum esset compositionem esse indifferentem ad veritatem et falsitatem, non autem quod sit veluti proprium utriusque susceptivum. Ac denique (ut dicebam) hoc ipsum, scilicet, in simplici apprehensione esse veritatem talis rationis cui nulla opponatur falsitas in tali subiecto, in compositione autem reperiri veritatem cui falsitas opposita inesse potest, indicat veritatem esse speciali modo in compositione; nam illud prius commune est omni veritati in essendo, ut inferius dicam; quis autem sit hic specialis modus veritatis non declaratur per solam illam indifferentiam.

11. Aliter dici solet ideo veritatem vel falsitatem specialiter attribui compositioni et divisioni, quia secundum eam dicimur vere sentire vel falli, quod non proprie dicimur ratione conceptuum simplicium. Sed hoc quidem (ut supra etiam argumentabar) indicium est a posteriori esse singulari modo in compositione et divisione veritatem et falsitatem, non tamen a priori rem declarat, in quo, scilicet, hic modus consistat. Non enim ideo compositio vera vel falsa est quia secundum eam nos vere vel falso sentimus, sed potius e contrario, quia illa vera vel falsa est, ideo secundum eam nos vere vel falso sentimus; est enim ipsa compositio forma, quae sicut suum esse ita et proprietates suas nobis communicat.

Hac super re D. Thomae doctrina expenditur

12. D. Thomas igitur, I, q. 16, a. 2, rem hanc declarans dicit veritatem singulariter tribui compositioni et divisioni, quia per hanc solam operationem est veritas in intellectu tamquam in cognoscente veritatem ipsam. Itaque significat per simplicem notitiam esse veritatem in intellectu, solum ut in cognoscente rem tali notitia apprehensam, non vero tamquam in cognoscente veritatem ipsam; per compositionem autem esse veritatem in intellectu, non solum tamquam in cognoscente rem, sed etiam tamquam in cognoscente ipsam veritatem. Nam veritas in conformitate consistit. Dum autem intellectus componit, comparat rem ut simpliciter conceptam uno modo ad esse ipsius rei, et cognoscit conformitatem quam inter se habent, et ideo non solum rem sed etiam veritatem cognoscit, eamque ob causam dicitur veritas esse singulari modo in compositione et divisione. Et hoc idem est quod alii dicunt veritatem esse subiective quidem non solum in compositione, sed etiam in simplici notitia, obiective autem esse tantum in compositione et divisione.

13. Sed haec responsio non parvam habet difficultatem, quia vel est sermo de notitiis directis aut de reflexis. Si de directis, non est verum in compositione et divisione directa esse obiective veritatem et multo minus falsitatem. Neque etiam verum est intellectum componendo et dividendo non solum concipere rem sed etiam veritatem suam. Probatur, quia quando intellectus componit hominem esse album et hoc directe cognoscit, non comparat conceptum suum ad aliquam rem, nec rem ad conceptum ut veritatem cognoscat, sed solum comparat unam rem ad aliam, ut cognoscat coniunctionem earum inter se, quod est componere; ergo. Unde fallax videtur ille argumentandi modus, ut quia intellectus tunc comparat unum ad aliud, ideo dicatur comparare et cognoscere conformitatem in qua veritas consistit, quia non comparat conceptum formalem ad rem nec rem ad conceptum, sed comparat rem conceptam ad aliam vel ad seipsam. Unde non fit ut per talem compositionem cognoscat veritatem, sed solum illud esse rei quod fundat veritatem, iuxta illud Aristotelis: Ex eo quod res est vel non est, opinio vera vel falsa est; quod esse formaliter non est veritas quamvis causet veritatem in intellectu, ut dixit idem D. Thomas dict. q. 16, a. 1, ad 3. Et confirmatur, nam aliud est quando intellectus componendo dicit: Homo est albus, aliud vero quando dicit: Hominem esse album est verum; haec enim posterior compositio est reflexa et ideo in illa est obiective veritas, quia formaliter per illam cognoscitur. At vero prior conceptio est tantum directa, et non habet idem obiectum quod posterior; ergo per illam non cognoscitur formaliter veritas, neque in illa est obiective.

14. Si autem dicatur sermonem esse de cognitione reflexa, sequitur primo non esse in universum verum quod Aristoteles ait veritatem et falsitatem in compositione et divisione reperiri; consequens autem est falsum, quia, sicut enuntiatio omnis vocalis vera vel falsa est, ita et mentalis compositio vel divisio. Unde per omnem illam aut vere aut falso sentimus. Secundo sequitur nullam esse differentiam, quia etiam per simplicem notitiam reflexam potest veritas formaliter ac vere concipi; sicut enim simpliciter concipimus quid est homo, ita etiam simpliciter concipere possumus quid est veritas et per simplicem conceptum possumus concipere conformitatem inter conceptum et rem per modum cuiusdam relationis; tunc ergo erit etiam veritas obiective in simplici notitia; nulla ergo est praedicta differentia.

15. Responderi potest doctrinam D. Thomae intelligendam esse de compositione et divisione quae fit per directam cognitionem, nam certum est in omni tali compositione propriam veritatem vel falsitatem reperiri. Ad obiectionem autem contra hoc factam, si vera esset sententia Durandi quod veritas est conformitas rei prout est in esse obiectivo intellectus ad seipsam prout est in re, facilis esset responsio dicendo intellectum, quando componit, comparare conceptum obiectivum unius rei ad aliam vel ad seipsam aliter seu prius conceptam; atque ita cognoscere conformitatem inter illa, et ideo dici cognoscere veritatem. Atque hoc modo videtur declarasse hanc rem D. Thomas, I cont. Gent., c. 59, in 1 ratione, dicens: Cum veritas intellectus sit adaequatio intellectus et rei, secundum quod intellectus dicit esse quod est vel non esse quod non est, ad id in intellectu veritas pertinet quod intellectus dicit, non ad operationem qua id dicit; non enim ad veritatem intellectus exigitur ut ipsum intelligere rei adaequetur, cum res interdum sit materialis, intelligere vero immateriale, sed illud quod intellectus intelligendo dicit et cognoscit oportet esse rei aequatum, scilicet, ut ita in re sit, sicut intellectus dicit. Iuxta hanc ergo interpretationem facile intelligitur per directam cognitionem compositivam cognosci conformitatem, in qua veritas consistit.

16. Sed haec responsio, si aliud non addatur, nobis satisfacere non potest. Primo quia sententia illa Durandi a nobis supra reiecta est, neque est verisimile D. Thomam in citatis verbis eum sensum intendisse, ut patet ex ratione quam adducit, quod non oportet ut intelligere rei adaequetur; quia interdum res est materialis et intelligere immateriale. Ubi constat aperte loqui de intelligere, quantum ad convenientiam quam habet cum re intellecta in esse entis et conditionibus eius, et non de convenientia quam habet in ratione repraesentantis et repraesentati. Et ita Ferr. ibi, distinguens inter intelligere et conceptum seu verbum mentis, et existimans intelligere non esse repraesentativum rei, conceptum autem seu verbum repraesentare illam, exponit D. Thomam loqui de conceptu ipso seu verbo et in illo constituere conformitatem seu veritatem, non in ipso intelligere. Ego autem existimo, si proprie loquamur, intelligere formaliter fieri per ipsum verbum seu conceptum ut informantem intellectum, et ideo non posse verbum ut verbum esse conforme in repraesentando rei cuius est verbum, quin etiam intellectus, quatenus per verbum formaliter intelligit, fiat eidem rei conformis. D. Thomas ergo non potuit excludere hanc conformitatem in ratione repraesentandi, sed tantum conformitatem in essendo. In eodem ergo sensu intelligendum est quod paulo superius ait: veritatem pertinere ad id quod intellectus dicit, non ad operationem qua id dicit. Sensus enim est veritatem non pertinere ad illam operationem quasi materialiter sumptam, ut est qualitas quaedam spiritualis, sed formaliter quatenus refert intellectui rem quae per illam dicitur seu quatenus in esse repraesentativo continet rem cognitam.

17. Secundo, non recte applicatur illa sententia ad praesentem difficultatem explicandam, quia quando intellectus componit, vel ex parte praedicati enuntiat rem ut est in se vel ut obiective conceptam. Si primum dicatur, ergo per illam comparationem non cognoscit conformitatem rei, ut obiective conceptae, ad seipsam ut est in se, in qua veritas consistere dicebatur, et ita non cognoscet veritatem. Si vero dicatur secundum, ergo etiam ex parte subiecti non fit comparatio ad rem prout est in se, sed prout obiective conceptam, quia non est maior ratio de praedicato quam de subiecto; utrumque enim comparat intellectus, prout ab ipso conceptum est, ita ut compositio sit quasi collatio quaedam simplicium conceptuum obiectivorum et cognitio coniunctionis quam in se habent; ergo neque hoc modo concipitur veritas prout a Durando explicatur, quia non cognoscitur conformitas rei in esse obiectivo ad seipsam in re, sed conformitas, vel identitas, vel unio inter unam et alteram rem prout utraque est in esse obiectivo. Tertio, multo minus potest ille modus ad falsitatem applicari; nam, quando per compositionem unum de alio falso affirmatur, non cognoscitur difformitas quae est inter illa, sed potius cognoscitur seu concipitur conformitas quae non est in re; ergo tunc falsitas non est obiective in tali cognitione seu compositione intellectus.

Mens D. Thomae et res ipsa iuxta illam explicatur

18. Dicendum ergo est non esse mentem D. Thomas, quando intellectus componit vel dividit formaliter et in actu signato (ut bene Caietanus ibi distinxit) cognoscere veritatem et conformitatem illam in qua veritas formaliter consistit; hoc enim sensu verificari id non posse obiectio facta convincit. Intelligit ergo D. Thomas quando intellectus componit aut dividit, in actu exercito cognoscere id in quo veritas consistit et consequenter affirmare vel negare veritatem ipsam seu falsitatem. Et hac speciali ratione dici veritatem esse proprie in compositione et divisione. Quid autem sit in actu exercito veritatem cognoscere seu affirmare ita potest declarari: nam intellectus noster per unum simplicem conceptum non concipit adaequate, neque exhaurit distincte et clare rem conceptam, sicut faciunt Deus vel angeli, et ideo postquam aliquo modo confuse et inadaequate illam concepit ut illam distincte et adaequate cognoscat, illi attribuit plura praedicata sive re sive ratione tantum distincta. Sicut autem de vocibus Arist. dixit quia res non possumus adducere ad scholas, utimur terminis pro rebus, ideoque quando affirmamus unam rem de alia, id exterius non facimus, nisi mediante voce significante et quatenus significans est, ita quando mente unum de alio affirmamus, quamvis praecipue intendamus rem de re affirmare, id tamen non facimus nisi per conceptus quatenus naturaliter nobis repraesentant res. Atque hinc fit ut, dum componimus unam rem conceptam cum alia vel cum ipsamet alio modo concepta, comparando rem ipsam simul in actu exercito comparemus conceptum nostrum ut repraesentantem illam rem. Ut, verbi gratia, quando intellectus componendo dicit hominem esse album, formaliter et directe cognoscit identitatem vel coniunctionem quam album habet cum homine; simul tamen in actu exercito ipso cognoscit conceptum albi aliquo modo continere sub se hominem et repraesentare illum et consequenter esse illi aliquo modo conformem. Atque ita dum mens affirmat hominem esse album, in actu exercito affirmat veritatem seu hoc esse verum, quia dum affirmat album inesse homini affirmat conceptum albi veram aliquam conformitatem habere cum homine. Et hoc sensu dixit D. Thomas, dict. a. 2, intellectum cognoscere conformitatem sui ad rem intelligibilem, quando iudicat rem ita se habere sicut est forma quam de re apprehendit, quod facit componendo et dividendo; non quod, quando intellectus componit iudicet ita se habere rem, sicut est forma quae formaliter seu inhaesive est in intellectu, sed quod iudicet ita se habere sicut est forma apprehensa per intellectum, et consequenter in actu exercito iudicet ita se habere rem sicut est forma seu conceptus formaliter repraesentans in intellectu, quia conceptus formalis. ut repraesentans, tamquam unum quid censetur cum re repraesentata et quia intellectus non comparat rem repraesentatam nisi ut a se conceptam. Hoc ergo modo recte intelligitur cur veritas dicatur specialiter esse in intellectu nostro cognoscente media compositione et divisione; nam per simplices conceptus nullo modo cognoscit intellectus conformitatem, unde nec proprie affirmat aut sentit veritatem, sicut facit quando simplices conceptus componit. Unde, licet tam compositio quam simplex apprehensio rerum sit absolute cognitio directa, tamen si compositionem ad simplicem apprehensionem comparemus, quodammodo est quasi reflexiva supra illam veluti in ipso exercitio, quia per compositionem fit collatio inter simplices conceptus, ratione cuius est veritas in illa, praedicto speciali modo.

Solvuntur oppositae rationes

19. Et per haec patet responsio ad fundamenta praedictarum opinionum, quas non existimamus inter se contrarias si recte intelligantur, ut exposuimus, et ipsimet auctores revera exponunt, ut aperte constat ex D. Thoma et Caiet. supra. Ferrar. vero, qui Caietano opponitur, vel eum et divum Thomam intelligere noluit, vel solum verbis diversis rem eamdem explicat. Fundamenta igitur utriusque opinionis, quatenus illas in vero sensu confirmant, admittenda sunt; declarandum vero superest quomodo in alio sensu eis non repugnent. Ad testimonia itaque Aristotelis priori loco adducta respondetur ibi loqui Aristotelem de veritate existente in intellectu nostro ut cognoscente aliquo modo veritatem ipsam. Unde ad primam rationem respondetur eadem proportione esse de vocibus loquendum qua de conceptibus; nam in simplici et incomplexa voce est veritas signi tamquam in habente illam ad modum veritatis transcendentalis seu in essendo; nam haec vox homo et significat verum hominem et potest dici verum signum hominis; tamen in voce simplici non est veritas tamquam in significante veritatem quomodo est in enuntiatione composita, quae dum significat hoc esse illud, significat consequenter et quasi in actu exercito conformitatem et veritatem, sicut de conceptibus explicatum est. Ad secundum, quod tangit materiam de falsitate, dicetur clarius disputatione sequenti. Nunc respondetur, ex tribus membris ibi enumeratis illud esse eligendum quo dicitur simplices conceptus ita esse veros ut non sint proprie falsi, ut argumenta ibi facta satis probant, Neque vero necesse est ut in omni subiecto ubi potest esse unum oppositorum, possit etiam esse aliud. Praesertim quia cum veritas alio modo sit in simplici apprehensione quam in compositione, ea ratione fieri potest ut ea veritas talis sit quae non habeat falsitatem oppositam. Cur autem hoc ita sit, et cur potius veritas compositionis possit habere propriam falsitatem oppositam patebit ex dicendis. Quod autem in ultima confirmatione tangitur de specie intelligibili declarabitur statim. Ad fundamenta secundae sententiae nihil addere oportet; solum enim probant in simplici conceptione esse veritatem tamquam in habente, non tamquam in cognoscente. Solum circa secundum oportet ex dictis notare non esse eamdem rationem de simplici cognitione Dei aut angelorum; illi enim simplici conceptu perfecte iudicant de re et quod ita se habeat sicut cognoscitur, seu quod ei insit id quod de ea iudicatur et cognoscitur. Immo illud iudicium simplex tale est (praesertim si sit sermo de divino), ut per illud perfectissime etiam cognoscatur omnis conformitas quae esse potest inter ipsum et rem cognitam, et ideo non est simile de illa simplici cognitione.