SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO VIII. DE VERITATE SEU VERO, QUOD EST PASSIO ENTIS
SECTIO II. QUID SIT VERITAS COGNITIONIS

SECTIO II. QUID SIT VERITAS COGNITIONIS

1. Prima sententia suadetur. — Declarandum superest quid sit haec conformitas quam dicimus esse veritatem cognitionis, an, scilicet, in ipso actu sit aliquid absolutum vel respectivum, reale vel rationis. Quidam enim existimant veritatem esse aliquid reale et absolutum in ipsomet actu cognoscendi seu iudicio intellectus. Quae opinio suaderi potest, nam quod haec veritas aliquid reale sit in ipso actu videtur valde probabile. Primo, quia iudicium a parte rei et sine ulla fictione intellectus denominatur verum; ergo illa denominatio provenit ab aliqua forma reali et non a forma extrinseca; quia, ut ostendimus, veritas formaliter est in ipso actu et non extrinsece. Secundo, quia veritas est perfectio simpliciter intellectus; ergo est aliquid reale in ipso intellectu et non est in ipso nisi mediante actu; agimus enim de veritate actuali; ergo est proprietas realis ipsius actus. Unde confirmatur tertio, quia in habitu scientiae est magna perfectio, quod verus sit; ergo veritas habitualis (ut sic dicam) est realis proprietas eius; ergo similiter erit in actuali cognitione.

2. Quod autem haec proprietas absoluta sit et non respectiva, probari potest primo ex dictis, quia est perfectio simpliciter. Secundo, quia non pendet, per se loquendo, et ex necessitate ab aliquo termino reali et existenti, nisi quando tale esse iudicatur; quod est per accidens, nam veritas eiusdem rationis debet esse in omnibus; in hoc autem iudicio: Chymera est ens fictum, est veritas realis absque relatione reali; ergo idem est in omnibus, quidquid sit an in aliquibus consequatur ad veritatem relatio realis; sicut etiam in scientia habitudo ad obiectum scibile non est relatio realis formaliter loquendo. quamvis interdum possit ad illam consequi. Tertio, sumi potest argumentum ex veritate divina, nam in Deo est veritas cognitionis quae sine dubio est magna perfectio illius et tamen non potest esse relatio realis, quia, si comparetur ad ipsam essentiam Dei, non distinguitur in re ab illa; si vero ad creaturas, non potest ad illas realiter referri; erit ergo proprietas et perfectio absoluta. Tandem, quia veritas vel falsitas necessario comitatur iudicium intellectus et tamen nulla relatio realis illud necessario comitatur; ergo non est aliquid relativum, sed absolutum quid. Et hanc opinionem videtur tenere Soncin., VI Metaph., q. 17, ubi, licet dicat veritatem dicere absolutum cum respectu, explicans tamen hunc respectum in summa dicit esse secundum dici, non secundum esse et utitur hoc exemplo: Sicut intellectivum potest dici includere respectum, quia non potest concipi sine habitudine ad intelligibile; constat autem huiusmodi respectum intellectivi esse tantum trascendentalem seu secundum dici; et idem sentit Capreolus, In I, dist. 19, q. 3, concl. 3.

3. Secunda sententia. — Aliis tamen videtur huiusmodi veritatem solum in relatione consistere. Quod tenet Durandus, et Hervaeus, Iavell. et Flandria citati in superiori sectione; Amon., I Perih., c. 1; et ibi alii expositores. Fundamentum in communi est quia esse veritatis omnino pendet ex termino, ita ut illo mutato mutetur veritas et illo posito ponatur, nulla facta mutatione ex parte cognoscentis; nam teste Aristotele, eadem propositio mutatur de vera in falsam et e converso, mutato obiecto; ergo signum est veritatem solum consistere in relatione, nam proprium est relationis ut, stante fundamento, consurgat posito termino, et mutetur illo mutato. Unde confirmatur primo, quia veritas non est de essentia actus, quandoquidem mutatur illo manente; ergo est accidens eius; et tamen non est accidens absolutum; non est enim qualitas, quia actus secundus et ultimus non est subiectum alterius qualitatis; neque etiam est in aliquo alio genere accidentis absoluti, ut videtur per se notum; ergo erit relatio. Confirmatur secundo, quia veritas nihil est aliud quam conformitas quaedam; conformitas autem non est aliud quam convenientia vel similitudo aut proportio; omnia autem haec relationem indicant; sicut conformitas imaginis ad suum exemplar relatio est, et sic de aliis.

4. An vero haec sit relatio realis vel rationis controversum est, etiam inter praedictos auctores; nam argumenta quibus prima sententia probabat veritatem esse proprietatem realem, videntur consequenter probare hanc relationem debere esse realem. Argumenta vero quibus eadem prima sententia probabat veritatem esse proprietatem absolutam, videntur concludere non esse relationem realem sed rationis. Utraque vero argumenta inter se collata videntur probare hanc relationem interdum esse realem, interdum rationis; nam interdum videmur omnia concurrere quae ad relationem realem necessaria sunt, interdum vero aliquid deesse potest; ergo aliquando etiam erit relatio realis, aliquando vero minime. Antecedens declaratur, nam ad relationem realem primum requiritur terminus realis et deinde fundamentum non solum reale, sed etiam capax relationis seu ordinabile ad terminum; saepe autem haec duo concurrunt in hac relatione veritatis. Nam et saepe respicit terminum realem et realiter existentem; et ex parte ipsius iudicii saepe est fundamentum sufficiens, quia et iudicium quid creatum est et ex hac parte referibile realiter ad extrinsecum terminum, et praeterea tale est ut comparetur ad suum obiectum tamquam mensuratum ad mensuram, quae relatio realis est ex parte mensurati, qua ratione relatio scientiae ad scibile realis esse censetur; huiusmodi autem est haec relatio veritatis. At vero aliquando deest in hac conformitate terminus realis, ut quando iudicium verum est de non entibus; aliquando vero deest fundamentum aptum ad fundandam relationem realem, vel quia non est ordinabile ad aliud extrinsecum, ut contingit in divina scientia respectu creaturarum existentium; vel quia non est distinctum a termino, ut in eadem scientia Dei respectu eiusdem Dei; vel quia non comparatur ut mensuratum ad mensuram, sed potius ut mensura ad mensuratum, ut eadem scientia Dei ad omnes creaturas; et idem censetur de arte humana respectu artificii; ergo in his casibus erit haec relatio rationis, et non realis.

Quaestionis resolutio

5. Ut rem hanc explicemus, advertendum est aliud esse inquirere quid addat veritas supra actum qui denominatur verus, aliud vero, quid includat totum id quod nomine veritatis significatur; ad eum modum quo supra de unitate dicebamus aliud esse quod addit supra ens, aliud vero quod nomine unitatis significatur.

6. Veritas nihil in re distinctum addit cognitioni. — Primo ergo certum existimo veritatem non addere actui vero aliquam rem, vel modum absolutum ex natura rei distinctum ab ipso seu ab essentia et entitate eius. In hoc videntur omnes auctores convenire; neque aliquem invenio qui oppositum expresse docuerit. Et probatur satis argumentis factis in secunda sententia. Item, quia neque intelligi, neque explicari potest quid aut quale sit hoc absolutum, neque ad quid ponatur. Quod ita declaro, quia vel illud est aliquid separabile ab actu vero, vel est omnino inseparabile; si dicatur hoc secundum, sine causa ponitur distinctum ab actu ex natura rei; si vero dicatur primum, illud non erit absolutum sed respectivum, ut argumentum factum probat; quia separatur per mutationem solam obiecti, sine alia absoluta mutatione ex parte actus; nam actus ex se idem et eodem modo repraesentat, solumque mutatur eius veritas, quia res non eodem modo se habet. Dices veritatem addere quid absolutum inseparabile ab actu, non tamen re sed ratione distinctum ab illo. Sed contra, quia vel hoc absolutum complet actum tamquam ultima differentia specifica vel individualis eius, vel non complet sed supponit perfecte completum. Si primum dicatur, ergo tale absolutum non additur actui constituto sed constituit illum; ergo non recte dicitur veritatem addere hoc absolutum supra actum; secundum autem dici non potest, quia impossibile est intelligere actui plene constituto addi aliquid reale absolutum sola ratione distinctum. Ac deinde contra hoc procedit argumentum de mutatione eiusdem actus de vero in falsum.

7. Non addit veritas relationem praedicamentalem. — Secundo dicendum est veritatem non addere supra actum relationem realem propriam et praedicamentalem actus ad obiectum. Hoc etiam sufficienter probatur argumentis factis, nam in multis impossibilis est talis relatio et ab eis sumitur argumentum nunquam esse necessariam talem relationem ad rationem veritatis ut sic. Tum quia conceptus et modus veritatis eiusdem rationis seu proportionis est in omnibus. Tum etiam quia, licet gratis concedamus interdum concurrere omnia necessaria ut inter actum et obiectum consurgat relatio realis, tamen prius natura intelligitur actus verus, quam intelligatur consurgere relatio realis. Nam haec dicitur consurgere posito fundamento et termino; actus autem formalissime verus est hoc ipso quod ponitur tale fundamentum et terminus; ita ut si per impossibile impediretur resultantia relationis, adhuc actus esset verus ex vi talis actus et obiecti in rerum natura positorum; ergo in formali conceptu veritatis non intrat relatio, quidquid sit an inde interdum consequatur.

8. Neque relationem rationis stricte sumptam. — Tertio dicendum est veritatem ut sic non addere actui vero relationem rationis actualem proprie et in rigore sumptam. Hoc etiam mihi sufficienter persuadet argumentum illud quod denominatio veritatis non pendet ex huiusmodi relatione; nam haec, eo modo quo esse potest, non est actu nisi intellectu actu cogitante vel comparante unum ad aliud; sed absque huiusmodi comparatione actus est simpliciter verus; ergo. Praeterea argumentum factum de relatione reali a fortiori probat de relatione rationis; nam, sicut illa consurgit posito fundamento et termino, ita haec fingitur per intellectum supposito eo quod per modum fundamenti et termini intervenire potest; sed ex vi eius quod supponitur ad talem relationem vel fictionem, actus est verus; ergo talis relatio non intrat formaliter conceptum veritatis; ergo nec veritas habet talem relationem supra ipsum actum.

9. Veritas addit cognitioni connotationem obiecti, sicut iudicatur se habere. — Quarto dicendum est veritatem cognitionis ultra ipsum actum nihil addere reale et intrinsecum ipsi actui, sed connotare solum obiectum ita se habens sicut per actum repraesentatur. Haec assertio sequitur ex praecedentibus; nam actum esse verum plus aliquid dicit quam actum esse; et non dicit aliquid reale absolutum vel relativum ultra ipsum actum, nec etiam dicit propriam et rigorosam relationem rationis; ergo nihil aliud addere potest praeter dictam connotationem seu denominationem consurgentem ex connexione seu coniunctione talis actus et obiecti. Praeterea hoc confirmat argumentum quo posterior opinio probat veritatem non esse aliquid omnino absolutum, scilicet, quia mutato obiecto, mutatur veritas cognitionis, et tamen non mutatur ibi aliquid intrinsecum actui sed tollitur concomitantia obiecti; ergo signum est veritatem includere vel saltem connotare praedictam concomitantiam obiecti.

10. Eadem enuntiatio per extrinsecam mutationem ex falsa vera fit. — Respondent aliqui negando posse eamdem mentalem propositionem transferri de vera in falsam sine intrinseca mutatione eius, loquendo de propria cognitione seu iudicio ipsius rei; quia propositio quae pro aliquo tempore vera fuit, non potest esse falsa pro eodem tempore, et ut fiat falsa necesse est ut mens coniungat extrema pro alio tempore, quod facere non potest nisi in ipsa sit aliqua mutatio. Sed hoc simpliciter repugnat Aristoteli, in Praedicam., c. de Substantia, et D. Thom., I, q. 14, a. 15, ad 3. Et primo sumi potest argumentum a propositionibus vocalibus seu mentalibus, quae dicuntur esse in mente non ultimata; nam in eis dubitari non potest quin sit eadem omnino propositio quae antea erat vera et nunc est falsa per mutationem rei significatae absque ulla mutatione signi vel significationis eius; ergo veritas illa in significando quae convenit his propositionibus, praeter totum id quod se tenet ex parte propositionis significantis, connotat talem concomitantiam obiecti. Sic ergo intelligi potest in veritate ipsius iudicii seu veritatis existentis in mente ultimata saltem imperfecta et abstractiva. Quod idcirco addo, quia in cognitione intuitiva perfecta, qua exacte videtur res in particulari secundum omnes conditiones existentiae omnino determinatas, non potest esse mutatio conformitatis inter cognitionem et obiectum manente immutata cognitione; tunc enim recte procedit argumentum factum, quod semper terminatur actus ad rem prout in tali tempore et momento existentem; pro quo tempore et momento mutari non potest veritas, quamvis pro aliis temporibus mutetur. Propter quam rationem divina scientia semper est conformis obiectis cognitis, quantumvis haec pro suis diversis temporibus mutentur. Et idem fortasse est in cognitione angelica, quando est perfecte intuitiva, quamvis differat a divina, quod haec simpliciter immutabilis est, illa vero mutari potest. Nihilominus tamen in cognitione imperfecta et abstractiva, qualis est nostra cognitio, non repugnat idem omnino iudicium mutari de vero in falsum absque intrinseca mutatione, quia illa duratio quam concipimus et per copulam significamus, non est indivisibilis nec omnino determinata, sed aliquo modo indifferens et confusa et consequenter latitudinem habens, ratione cuius potest in una parte illius successionis obiectum se habere uno modo et diverso modo in alia. Et hac ratione fieri potest ut eadem cognitio mutetur de vera in falsam ex mutatione obiecti, ipsa cognitione in se manente invariata; sicut cognitio seu propositio indefinita ex parte obiecti eadem manens potest nunc esse vera ratione unius singularis, postea ratione alterius, quamvis ipsa in se non mutetur, quia in conceptu illo confuso rei communis et indefinite conceptae includit aliquo modo plura singularia quorum singula sufficiunt ad eius veritatem; et ideo, licet ipsa mutentur, veritas manere potest in eodem conceptu confuso; si autem omnia singularia deessent, omnino periret veritas. Idem ergo est respectu temporis seu durationis confuse conceptae; nam etiam respectu illius propositio seu cognitio est quasi indefinita et ideo eadem manens, et ad diversa instantia seu tempora comparari potest, et in eis nunc vera, nunc autem falsa reperiri, sine mutatione sui per solam obiecti mutationem. Ergo signum est, hanc veritatem cognitionis connotare saltem concomitantiam obiecti in tali statu, qualis per cognitionem repraesentatur.

11. Ultimo confirmatur a simili de bonitate; nam, sicut verum dicit conformitatem, ita bonum convenientiam; sed bonum ut conveniens solum addit denominationem seu concomitantiam alterius extremi habentis talem naturam, vel aptitudinem ad talem perfectionem, ut infra ostendemus; ergo eodem modo de veritate philosophandum est.

12. Veritas requirit intentionalem repraesentationem obiecti sicut est. — Quinto, ex dictis concludo veritatem cognitionis includere talem repraesentationem cognitionis quae habeat coniunctam concomitantiam obiecti ita se habentis, sicut per cognitionem repraesentatur. Probatur ex dictis, quia ad veritatem nec sola repraesentatio sufficit, si obiectum non ita se habeat sicut repraesentatur: neque concomitantia obiecti potest sufficere ad denominationem veritatis, nisi praesupposita praedicta repraesentatione vel potius includendo illam; quia veritas non est sola illa denominatio extrinseca, sed includit intrinsecam habitudinem actus terminatam ad obiectum taliter se habens.

Censura primae opinionis et solutiones argumentorum eius

13. Atque hinc intelligitur primo quid veritatis habeat prima opinio et quid dicendum sit ad rationes eius. Nam, si per absolutum intelligat solam entitatem actus cum reali et transcendentali habitudine ad obiectum, quam habet omnino inseparabiliter et immutabiliter, sic falsum est veritatem consistere in hoc solo absoluto, quia alias esset omnino immutabilis manente eodem actu. Si autem dicat consistere in absoluto, quia nullam intrinsecam relationem addi necesse est sed solam concomitantiam obiecti, sic fatemur veritatem esse aliquid absolutum vel potius consistere in absoluto cum respectu secundum dici; nam illa denominatio sumpta ex concomitantia obiecti non incongrue potest respectus secundum dici appellari. Tamen, quia rationes illius opinionis videntur in priori sensu procedere et possunt his quae diximus obstare, eis satisfaciendum est.

14. Verum formale quid, quid verum radicale. — Ad priora ergo argumenta, quibus probatur veritatem cognitionis esse realem et intrinsecam proprietatem actus, respondetur advertendo denominationem veri dupliciter posse tribui actui cognitionis. Uno modo formaliter, alio modo radicaliter; formalem veri denominationem appello eam quam hactenus explicui, quae consistit in actuali conformitate ad obiectum; radicalem autem voco illam perfectionem actus a qua habet huiusmodi conformitatem cum obiecto, ut est in scientia evidentia, vel in fide certitudo, ratione cuius habet ut infallibilis sit et consequenter ut existere non possit quin conformitatem habeat cum materiali obiecto suo. Hoc ergo supposito, ad primum respondeo denominationem veri radicaliter sumptam ex intrinseca perfectione actus vel habitus esse realem et absolutam; nos tamen nunc non loquimur de illa, quia illa non tam est denominatio veri quam certi vel evidentis assensus. Unde perfectio illa a qua sumitur haec denominatio non est aliquid ex natura rei distinctum ab ipso iudicio, sed est ipsamet specifica differentia quae sumitur ex tali obiecto formali seu ratione assentiendi. Denominatio autem veri formalis et actualis est quidem in re ipsa absque fictione †1 intellectus, ut recte probat argumentum, non tamen est omnino intrinseca denominatio sed partim est a forma intrinseca, partim connotat coexistentiam obiectivam seu concomitantiam obiecti ita se habentis, sicut per cognitionem iudicatur. Unde, quod diximus, huiusmodi veritatem de qua agimus convenire ipsi formali iudicio seu cognitioni et non tantum obiecto eius, intelligendum est ab hac conformitate ipsum iudicium primo ac per se denominari verum, quamvis forma a qua denominatur, non sit omnino intrinseca, sed concomitantiam alicuius extrinseci includat.

15. Ad secundum eadem distinctione satisfaciendum est; nam veritas radicalis quae sumitur ex formali ratione talis cognitionis, est perfectio simpliciter intellectus, quia pertinet ad rationem virtutis intellectualis simpliciter; veritas autem actualis de qua loquimur, per se non est perfectio simpliciter; immo neque addit perfectionem supra naturam vel speciem ipsius actus cognoscendi. Nam haec veritas actualis qua ex parte connotat vel includit concomitantiam seu convenientiam extrinseci obiecti, nihil reale addit actui et consequenter nec perfectionem ullam ei afferre potest; qua vero ex parte supponit vel requirit in ipso actu repraesentationem seu habitudinem realem ad obiectum, dicit realem aliquam perfectionem eius; illa autem perfectio aliquando esse potest perfectio simpliciter, interdum vero est tantum secundum quid. Nam interdum haec veritas actualis est infallibiliter ac necessario coniuncta cum essentiali ac reali perfectione talis actus et ex vi illius; et tunc perfectio quam per se supponit in actu, est perfectio simpliciter; pertinet enim ad rationem intellectualis virtutis simpliciter. Interdum vero non est haec veritas actualis necessario coniuncta cum actu, aut non ex vi rationis formalis et essentialis eius; et tunc perfectio quae supponitur in actu, non est simpliciter sed secundum quid, quia non pertinet ad rationem virtutis intellectualis simpliciter, et semper ac intrinsece habet admixtam imperfectionem obscurae vel confusae cognitionis, ut est in humana fide et opinione, etc. Ad tertium eadem est responsio, nam in habitu scientiae quod verus sit radicaliter est perfectio eius, ultra quam actualis veritas nihil perfectionis ei addit.

16. Alia vero argumenta quibus probatur veritatem esse proprietatem omnino absolutam admitti quidem possunt, quatenus probant non esse necessariam relationem realem ad huiusmodi veritatem; quatenus vero excludere possunt omnem extrinsecam connotationem non recte concludunt; unde ad primum iam declaratum est quando et quomodo veritas sit perfectio simpliciter, non quidem formaliter et in se sed in radice, quando illa talis est ut necessario secum habeat veritatem coniunctam. Ad secundum, concedo veritatem ut sic nunquam consistere formaliter in relatione reali, nego tamen inde sequi non includere concomitantiam obiecti cui cognitio conformetur. Nec refert quod huiusmodi veritas cognitionis non semper requirat obiectum actu existens, quia non dicimus realem existentiam obiecti includi in conceptu veritatis, sed solum quod ita se habeat sicut per cognitionem repraesentatur seu iudicatur; seu quod habeat tale esse quale cognoscitur. Quod esse non semper est existentiae, sed quale sufficit ad veritatem enuntiationis, ut tetigit Aristotel., V Metaph., c. 7, et lib. VI, c. ult., et lib. IX, c. ultimo.

17. Veritas in Deo quot modis, et an sit perfectio simpliciter. — Ad tertium idem dicendum est de veritate divina quod dictum est de veritate scientiae et cuiuscumque virtutis intellectualis, quod in Deo dicit perfectionem quantum ad radicalem veritatem; quoad actualem vero conformitatem cum obiecto nullam novam perfectionem addit neque etiam realem relationem, ut recte argumentum probat. Quod ut magis intelligatur omnisque aequivocatio tollatur advertendum est perfectionem summam veritatis triplici modo tribui Deo, scilicet ratione essentiae seu esse, ratione intellectus, et ratione voluntatis; quibus modis dicitur Deus prima veritas in essendo, in intelligendo et in dicendo. De prima ratione veritatis in essendo dicemus inferius quia illa nihil aliud est quam veritas transcendentalis, quae in Deo est in summo ac primo perfectionis gradu. Postrema veritatis ratio nihil etiam ad praesens refert, quia nomen veritatis sub illa significatione valde aequivocum est significatque virtutem quamdam moralem in voluntate existentem quae inclinat ad verum semper loquendum et dicendum iuxta mentem; quae virtus est in Deo in gradu eminentissimo, tamque naturalis est illi ut nullo modo possit aliud quam verum loqui et hoc modo veritas est perfectio simpliciter, sed moralis. Secunda ergo veritas, scilicet, intellectualis duo significare potest in Deo: primum, vim intelligendi adeo perfectam ut nunquam ab scopo aberret neque aberrare possit, et hoc est magna perfectio simpliciter quam ex se habet Deus in eminentissimo gradu; et hac ratione dicitur prima veritas in cognoscendo. Deinde dicere potest actualem conformitatem inter cognitionem Dei et rem cognitam; et hoc supponit quidem praedictam perfectionem, non vero addit novam sed connotat tantum obiectum ita se habere in se sicut cognoscitur.

Responsiones ad argumenta posterioris opinionis

18. Ad fundamentum contrariae sententiae respondetur illo argumento recte probari veritatem praeter totam perfectionem realem et intrinsecam cognitionis connotare et consignificare concomitantiam obiecti, non tamen propriam relationem consurgentem ex coexistentia cognitionis et obiecti, ut satis declaratum est. Dices, si hoc argumentum in praesenti non est efficax ad inferendam relationem, nullum relinqui sufficiens ad probandas relationes reales, praesertim quae in unitate fundari dicuntur ut relationes similitudinis, aequalitatis, et similes; nam, licet mutato alio extremo, dicatur mutari similitudo, dici potest non inde variari relationem aliquam, sed solam denominationem ortam ex coexistentia utriusque extremi. Respondetur argumentum hoc pertinere ad praedicamentum ad aliquid, de quo postea dicturi sumus; nunc duo dicenda videntur: unum est talem argumentandi modum non esse sufficientem ad inferendam relationem realem quae sit modus ex natura rei distinctus a fundamento et termino eius et quasi medium quid inter illa, ut argumentum (sententia mea) convincit; unde, quidquid sit de talibus relationibus, negari non potest quin prius natura quam illae insurgant, intelligantur simul existentia fundamentum et terminus, in quibus est fundamentalis unitas seu convenientia. Unde secundo dicitur, esto demus insurgere relationem aliquam inter cognitionem et obiectum, quando in altero est sufficiens fundamentum et in altero sufficiens ratio terminandi, tamen ad rationem veritatis formaliter non esse necessariam, sed sufficere id quod in utroque extremo antecedere intelligitur ad talem relationem; sicut etiam sufficit, quandocumque extrema talia sunt ut non possint fundare nec terminare relationem realem; et sane probabilissimum est hanc relationem nunquam esse realem, ut iam dicam.

19. Unde ad primam confirmationem concedo, generatim loquendo, veritatem de qua agimus, secundum id totum quod includit non esse de essentia actus cognitionis; non tamen inde fit esse aliquod accidens intrinsecum et inhaerens ipsi actui, sed solum praeter entitatem et intrinsecam perfectionem actus connotare aliquid aliud extrinsecum sine quo veritatis ratio non subsistit, ratione cuius potest interdum veritas actus variari, quamvis actus ipse in se intrinsece non mutetur; et tunc se habet veritas ad modum accidentis separabilis seu quinti praedicabilis ratione extrinseci connotati variabilis. In his vero actibus qui habent inseparabilem et indefectibilem veritatem, perfectio illa unde oritur huiusmodi necessaria coniunctio cum veritate quae a nobis radicalis veritas dicta est, nullo modo est accidens sed essentialis proprietas talis actus; veritas autem formalis se habet in his ad modum proprietatis inseparabilis.

20. Ad secundam confirmationem primo iam responsum est quod, licet conformitas possit formalissime pro relatione sumi, tamen etiam potest accipi pro concomitantia illorum extremorum inter quae fingitur illa relatio, prout ordine naturae antecedit talem relationem et huiusmodi conformitatem ostendimus sufficere ad rationem veritatis. Quocirca nihil ad explicandam veritatis essentiam refert controversia de illa relatione, an sit semper realis vel semper rationis, vel interdum realis, interdum autem rationis; nam, quidquid de hoc sit, veritas ipsa antecedit talem relationem. Et sine dubio verum est talem relationem non semper esse realem ut recte probat argumentum de veritate scientiae divinae et de veritate cognitionis circa obiecta non existentia; et hoc satis est ut intelligamus propriam relationem non esse necessariam ad rationem veritatis; quia nec realis necessaria est, ut patet ex dictis, nec rationis, quia haec non est proprie, nisi dum cogitatur seu fingitur. Addo autem ulterius, nunquam consequi relationem realem in actu cognitionis praecise ex illa conformitate quae ad veritatem necessaria est; quia illa conformitas non consistit in vera ac propria similitudine formali, sed solum in quadam proportione et intentionali repraesentatione, ratione cuius ita res percipitur sicut est, quod magis ex sequentibus fiet manifestum.