SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXII. DE DIVISIONE ENTIS CREATI IN SUBSTANTIAM ET ACCIDENS

DISPUTATIO XXXII. DE DIVISIONE ENTIS CREATI IN SUBSTANTIAM ET ACCIDENS †*

Explicata communi ratione entis creati, sequitur declaranda eius divisio, ut per eam ad pertractandas et dignoscendas determinatas rationes entium, quantum ad metaphysicum spectat, progrediamur. Solet autem huiusmodi ens proxime dividi in decem praedicamenta; tamen divisio a nobis proposita aptior visa est ad servandum doctrinae ordinem et explicandum rationes omnes communes et quasi transcendentales quae sub ente considerari possunt. De hac ergo divisione breviter dicemus quomodo membra eius opponantur et sufficienter divisum exhauriant, et quomodo in illius communi ratione conveniant.

SECTIO PRIMA. UTRUM ENS PROXIME ET SUFFICIENTER DIVIDATUR IN SUBSTANTIAM ET ACCIDENS

1. Prima ratio dubitandi esse potest quia substantia non solum in entibus creatis, sed maxime in increato reperitur; non ergo recte dividitur ens creatum per rationem substantiae, alioquin continebitur aliquid sub membro dividente quod non continetur sub diviso; vel saltem modus contrahens seu determinans divisum universalior erit seu communior quam ipsum divisum. Quod si forte dicatur substantiam in ea divisione non sumi ut abstrahit a creata et increata, sed definite pro substantia creata, oritur hinc alia difficultas, nimirum ens prius fuisse dividendum in substantiam et accidens, deinde vero substantiam in creatam et increatam, quandoquidem substantia creata non convenit cum increata solum in ratione entis, sed etiam in ratione substantiae; ergo nullo modo potest praesens divisio enti creato attribui.

2. Secundo, sunt aliae divisiones entis aeque universales et immediate partientes ipsum ens; ergo nulla est ratio ob quam praesens divisio caeteris praeferatur. Antecedens patet, nam ens dividi potest in absolutum et respectivum, quae divisio adaequata est enti, cum nullum excogitari possit ens quod non sub altero membrorum contineatur. Unde fit hanc divisionem esse proximam ac immediatam ipsius entis, alioquin non possent membra dividentia illud adaequate dividere. Item dividitur ens creatum in actum et potentiam, quae etiam est adaequata et immediata divisio. Item dividi potest ens in completum et incompletum; dantur enim quaedam entia integra et totalia, ut sunt substantialia supposita, quae merito completa entia nominari possunt; alia vero sunt quae sunt partes aut affectiones talis entis, quae sub ratione entis incompleti comprehenduntur sub quo membro non tantum accidentia, sed etiam partes substantiae comprehenduntur. Unde constat hanc divisionem esse valde diversam a praecedenti; quod autem sit adaequata, per se notum est, quia membra immediatam contradictionem includunt dividuntque immediate ipsam rationem entis, quia illi modi quasi transcendentes sunt et proxime determinant et quasi afficiunt ipsam rationem entis. Videtur autem haec partitio aptior ad explicandam communitatem seu analogiam entis, quia solum ens completum esse videtur principale membrum, et per habitudinem ad illud reliqua omnia entis rationem participant.

3. Tertio, hinc oritur praecipua difficultas, nam videtur illa divisio plane insufficiens; nam praeter substantiam et accidentia, datur aliquid quod participat rationem entis et non est substantia nec accidens; ut, verbi gratia, modus rei non est substantia rei, ut per se notum est, nec etiam est accidens, quia non inhaeret, sed per quamdam identitatem afficit rem cuius est modus. Quod praesertim declaratur in dependentia creativa qua ens creatum producitur et conservatur a Deo; illa enim aliquid rei est, et hoc modo sub ente continetur; et non est accidens, quia non est in subiecto, nec ex subiecto, sed est prior natura omni subiecto, cum sit ex nihilo; nec etiam est substantia, quia ex natura rei distinguitur a substantia quae per ipsam producitur. Et confirmatur augeturque difficultas ex quibusdam proprietatibus substantiae vel entis, quae secundum suas rationes formales non censentur esse substantiae, sed proprietates substantiae, et tamen non sunt etiam accidentia, quia in re non distinguuntur a substantia, nec realiter nec modaliter, sed tantum formaliter, ex mentis praecisione, quae est rationis distinctio. Assumptum declaratur, nam est proprietas substantiae esse aptam ut substet accidentibus, quae tamen proprietas neque addit substantiae ullum accidens nec declarat ipsam rationem substantiae. Simile est de hac proprietate esse principalem virtutem operandi, et similibus. Idemque argumentum maiori ratione fieri potest de ipsis proprietatibus entis in communi, quae nec accidentia esse possunt, nec substantiae, cum utrisque communes sint, et tamen sunt entia, alioqui nihil essent; illa ergo duo membra non dividunt sufficienter ens.

Quaestionis resolutio

4. Nihilominus dicendum est illam esse optimam ac sufficientem divisionem entis. Quae sententia adeo est communis, ut tamquam res per se nota ab omnibus recepta sit; quapropter magis indiget terminorum explicatione quam probatione. Quod ergo in rebus creatis quaedam sint substantiae, quaedam vero accidentia, ex ipsa continua rerum mutatione et alteratione manifestum est; mutatur enim aqua, verbi gratia, ex calida in frigidam, et e converso, et homo nunc sedet, nunc vero ambulat, per quas mutationes aliquid rei amitti vel acquiri necesse est, alioqui non fieret mutatio realis; non amittitur autem nec mutatur substantia; integra enim manet substantia aquae vel hominis, sive calefiat, sive frigefiat, sedeat, aut ambulet; est ergo accidens iliud in quo fit mutatio; dantur ergo in entibus quaedam quae sunt accidentia. Unde ulterius necessario concluditur aliquod esse ens quod sit substantia; nam accidens alicuius est accidens, nimirum substantiae. Quod si quis dicat etiam accidentis posse dari accidens, respondetur necessario sistendum esse in aliqua substantia, quia, licet unum accidens alteri accidat, tamen cum neque in hoc ordine possit in infinitum procedi, neque sisti in aliquo accidente quod nulli subiecto accidat (alioqui iam non esset accidens, sed substantia), necessario sistendum est in aliquo ente quod sit substantia quodque sit primum et quasi radicale subiectum et fundamentum accidentium. Quod etiam manifestant praedictae accidentales mutationes, sub quarum terminis necesse est ut idem subiectum maneat, quod non potest esse nisi substantia, sive sola ac nuda, sive aliis accidentibus affecta. Sic igitur satis constat convenienter dividi ens in substantiam et accidens.

5. Quod vero sufficienter etiam dividatur, eodem fere discursu concludi potest; nam vel ens tale est ut nulli alteri accidat, vel est tale ut alicui accidat, seu ut alicui enti adhaereat, illudque afficiat accidentaliter, seu extra essentiam eius. Quidquid priori modo se habet, sub ratione substantiae comprehenditur; quod autem posteriori, sub ratione accidentis. Non potest autem inter haec duo membra sic explicata medium inveniri, nam immediatam contradictionem includunt, ut ex ipsis verbis a nobis propositis satis constat. Coincidit autem haec ratio cura illa vulgari, quod ens per se, et in alio, habent inter se immediatam oppositionem, unde necesse est alterutrum ex his modis omni enti convenire; ens autem per se constituit substantiam, ens vero in alio constituit accidens; ergo adaequate dividunt ens. Quid autem per hos duos modos per se et in alio significetur, non potest breviter explicari, sed in sequentibus disputationibus tractandum est; nunc tantum supponatur utrumque sumi ut includit immediatam negationem alterius, ita ut quidquid non est in alio ad modum accidentis, id est, inhaerendo vel afficiendo extra essentiam rerum, per se esse dicatur et sit substantia; et e converso, quidquid per se non est, sed alicui adhaeret, sit in alio, et accidens dicatur. Quamquam ex illis duobus modis melius modus per se concipiatur et explicetur a nobis per negationem alterius, quia simplicior est quam modus existendi in alio. Atque hoc nunc sit satis ad explicandam sufficientiam huius divisionis; nam exacta declaratio horum modorum inferius tradenda est, ut dixi. Et respondendo ad difficultates propositas haec divisio amplius declarabitur.

Responsio ad primam dubitandi rationem

6. Ad primam ergo rationem dubitandi, primo dicendum est, in hac divisione, prout a nobis tradita est, membra dividentia sumenda esse proportionata diviso. Cum ergo divisum sit ens creatum, utrumque membrum dividens accipiendum est quatenus per modum enti creato accommodatum constituitur. Et quidem in accidente hoc nulla indiget declaratione, quia, iuxta sanam et catholicam doctrinam nullum est increatum accidens, quia neque extra Deum est aliquod ens increatum, neque in Deo est aliquod accidens, ut supra ostensum est. De alio vero membro, scilicet, substantia, fatemur quidem Deum esse substantiam increatam, atque ita posse abstrahi rationem substantiae in communi a creata et increata; tamen in hac divisione non hoc modo sumitur, sed quatenus constituitur per modum proprium substantiae creatae. Qui modus dupliciter explicari potest. Primo, ut substantia non tantum dicatur quae per se est, sed quae accidentibus substat vel substare potest, quomodo videtur Aristoteles sumpsisse et descripsisse substantiam in Praedicamentis. Haec vero explicatio supponit imprimis omnem substantiam creatam et creabilem aptam esse substare accidentibus, quod alicui fortasse non omnino evidens apparebit; mihi autem indubitatum est, ut ex dictis in disputatione praecedenti de compositionibus entis creati constare potest. Illa vero descriptio declarat rationem substantiae creatae per habitudinem ad aliquid extrinsecum, cum tamen illius ratio absoluta sit et intra proprium genus contineatur.

7. Secundo ergo modo explicari potest, ex eo quod modus per se essendi, qui essentialiter constituit substantiam creatam, imperfectus est, vel quia aliquam compositionem includit in tali substantia, vel certe quia, licet includat negationem inhaerendi, tamen non dicit ex vi suae praecisae et essentialis rationis actualem modum subsistendi, quo ultimate ac perfecto videtur substantia compleri ac constitui. Substantia itaque increata est per se ipsa substantialiter atque essentialiter subsistens, atque ita ex vi suae essentiae habet completam rationem substantiae; substantia vero creata, si incompleta sit, hoc ipso deficit a perfecta ratione substantiae, et ex se vel non subsistit actu nisi in alio, seu in toto, vel non perfccte subsistit, neque omnino absoluta, sed in ordine ad componendum aliquod totum, ut materia prima. Si vero sit completa substantia, quamvis subsistat actu, non tamen vi suae essentiae formaliter ac praecise, sed per aliquem modum et actum suae essentiae, et ideo substantialis natura creata, ut infra dicam, non est essentialiter actus subsistens, sed aptitudine. Sic igitur constat sub hac divisione. prout in praesenti assignatur, non comprehendi substantiam increatam.

8. Neque necesse fuit prius dividere ens in substantiam et accidens, et deinde substantiam in creatam et increatam; quamvis enim negari non possit quin talis modus dividendi fundamentum habeat in re, et ideo non sit reiiciendus tamquam includens aliquid falsum vel in rebus ipsis repugnans, nihilominus inde non fit illum dividendi modum fuisse ordine naturae praeferendum. Quin potius, si attente res consideretur, non possunt huiusmodi divisiones quadam serie et ordine a nobis concipi et tradi, ita ut non possint secundum alias rerum convenientias et differentias aliis etiam modis concipi et coordinari. Ut (retorquendo argumentum) licet divideretur ens in substantiam et accidens, posset substantia non dividi immediate in creatam et increatam, sed in spiritualem et materialem, et deinde substantia spiritualis dividenda esset in creatam et inereatam. Vel aliter posset dividi substantia in viventem et inanimem, et rursus substantia vivens in rationalem sive intellectualem et irrationalem, ac deinde intellectualis in simplicem seu pure intellectualem et compositam seu discursivam, ac tandem simplex et pure intellectualis in creatam et increatam. Atque his et aliis modis possunt in infinitum hae divisiones multiplicari, quia convenientiae et differentiae rerum infinitis pene modis possunt a nobis concipi per habitudinem ad diversas actiones seu rerum proprietates.

9. Quapropter, ad constituendum aliquem divisionis modum ordini doctrinae maxime accommodatum, considerabimus, ut supra notatum est, summam ac primam entium distantiam ac diversitatem quam invenimus inter ens creatum et increatum. Quamvis enim ens increatum possit sub aliis rationibus, praeter communem rationem entis, convenire cum aliquibus entibus creatis, ut in ratione substantiae, et in aliis iam propositis, et in ratione entis absoluti vel respectivi, et similibus, nihilominus, omnibus pensatis, maior est distinctio ac diversitas inter ens increatum et quodlibet creatum, quam inter omnia creata inter se comparata, et ideo merito prius divisimus ens in creatum et increatum, quam in substantiam et accidens. Praesertim quia Deus extra omne genus seu extra omne praedicamentum existit; unde, licet aliquo modo conveniat in ratione substantiae cum aliquibus entibus creatis, non tamen univoce, sed analogice, ut ex superius dictis de ente creato et increato sumi facile potest, et ideo, ad constituendum sub ente decem genera summa seu praedicamenta rerum, oportuit prius increatum ens a caeteris secernere, et deinde ens creatum in caetera membra ordinate distinguere.

Responsio ad rationen secundam

10. Atque ex his patet responsio ad secundam rationem dubitandi; concedimus enim posse alias divisiones entis creati excogitari, quibus et immediate et adaequate dividatur, praeterquam in substantiam et accidens; hoc enim satis probant exempla ibi adducta, et quoad hoc eadem est ratio de ente creato quae de ente in communi. Nihilominus tamen, haec divisio entis creati in substantiam et accidens caeteris a nobis praelata est, propter easdem causas supra indicatas. Prima est quia maior est diversitas inter substantiam et accidens quam inter quaelibet alia membra quae sub ente creato excogitentur, quia maiorem oppositionem includunt et quia maior est analogia entis respectu illorum, ut statim dicetur, quod est signum minoris convenientiae maiorisque distantiae. Quod etiam ex ipsis exemplis in argumento adductis intelligi potest. Primum erat de divisione in absolutum et respectivum, in qua, si ens respectivum sumatur pro respectu transcendentali, vix distingui potest in re ab absoluto, sed ratione tantum, quia nullum est ens creatum adeo absolutum ut non includat in sua entitate aliquem transcendentalem respectum, ut supra tactum est. Si vero sumatur proprie pro respectu praedicamentali, huiusmodi respectus vel nihil rei addit entibus absolutis vel, si quid addit, multo minus distat a caeteris accidentibus maioremque cum illis convenientiam habet quam ipsa accidentia inter se.

11. Aliud exemplum erat de actu et potentia, quae, si sumantur pro ente in actu et pro ente in potentia, non sunt proprie ac positive diversa entia, sed indicant diversos status eiusdem entis, ut supra declaratum est, et ideo illa divisio in eo sensu non tam deservit ad declarandas diversas naturas entium, quod hic intendimus, quam ad explicandum ipsam communem rationem entis creati, quod de se non habet esse actu, et ideo illa divisio supra est a nobis declarata simul cum ipsa ratione entis creati. Si vero actus et potentia proprie sumantur pro potentia agendi vel recipiendi et actu utriusque, sic illa membra nec maxime inter se distant, nam saepe potentia et actus ad idem genus pertinent, nec etiam illa duo membra in eo sensu sumpta adaequate dividunt ens; non enim omne ens est actus aut potentia in ea proprietate, quamvis si actus late sumatur pro quocumque formali constitutivo, sive sit propria forma, sive modus aut terminus, et potentia sumatur pro quovis principio agendi aut recipiendi, sic revera potest quodlibet ens ad aliquod ex dictis membris reduci. Tamen, non ita declarant propriam et intrinsecam rationem uniuscuiusque entis sicut ratio substantiae et accidentis, nec tantam diversitatem inter entia ipsa constituunt, ut dictum est.

12. Aliud exemplum erat de ente completo et incompleto, quae duo membra fatemur adaequate et immediate dividere ens; nihilominus tamen, non est ita apta ad praesentem doctrinam sicut divisio entis in substantiam et accidens; quia tam in accidentibus quam in substantiis dari possunt entia completa et incompleta respective, et maior est conveniencia inter ens incompletum substantiale cum substantia completa quam cum quocumque accidente; et e converso, maior est diversitas inter quamcumque substantiam et accidentia quam inter substantiam completam et incompletam inter se. Accedit altera generalis ratio, quod hae divisiones entis ordinantur ad distinguenda praedicamenta seu genera rerum et declarandas eorum essentias, et ad hunc finem longe aptior est divisio entis in substantiam et accidens quam in ens completum et incompletum. Immo vix potest ratio entis completi et incompleti exacte declarari nisi supposita priori divisione; nam, quod in uno genere est incompletum, perfectius ens esse potest quam quod est completum in alio; et quod in uno genere est completum in propria ratione illius generis, est simpliciter incompletum in ratione seu latitudine entis. Non est ergo necessaria illa divisio, sed in singulis generibus entium commodius explicatur.

Primum dubium de modis entium, circa tertiam dubitandi rationem

13. In tertia difficultate nonnulla brevia dubia insinuantur. Primum est an modus entis qui ex natura rei distinguitur ab illa re cuius est modus, sub hac divisione comprehendatur, et ad quod illius membrum pertineat. Et quidem, propter argumentum factum, existimare quis posset hos modos non contineri sub diviso huius divisionis, et ideo necessarium non esse ut aliquod ex membris dividentibus illis conveniat. Hi enim modi non habent propriam entitatem et realitatem, et ideo neque entia dici possunt, sed solum modi entium; cum ergo divisum huius divisionis sit ens, non complectetur hos modos, et ideo nec accidentia erunt nec substantiae. Verumtamen, hic modus dicendi falsus est, nam constat, ab Aristotele et aliis philosophis, multa inter accidentia numerari quae solum sunt modi entium, ut figura, Ubi, et alia huiusmodi, de quibus suis locis videbimus. Et ratio est quia ens creatum, prout absolute distinguitur ab increato, complectitur quidquid non est nihil, sed aliquam realem essentiam seu formalitatem habet in rerum natura; hoc enim totum complectitur ens creabile transcendentaliter et in tota sua latitudine sumptum; ergo etiam ens creatum ambit omnia quae non sunt omnino nihil et extra Deum sunt; hi autem modi reales non sunt nihil, sed suas reales essentias habent sibi proportionatas; continentur ergo sub diviso huius divisionis.

14. Aliter ergo potest hos modos entium revocari ad genera rerum quarum sunt modi et cum quibus habent realem identitatem, ita ut modus substantiae revocetur ad substantiam et sit substantia saltem incompleta; modus vero accidentis sit accidens, et ad illud genus accidentis revocetur in quo fuerit ipsum accidens cuius est talis modus. Sed neque haec sententia in universum verum habet; nam, licet interdum ita contingat quod modus rei participet illam rationem substantiae vel accidentis quae est in re cuius est modus, non est autem hoc semper verum; nam figura est modus quantitatis, et tamen non participat rationem quantitatis, sed qualitatis, et similiter ubi est modus quantitatis vel substantiae, et tamen nec est substantia nec quantitas, sed peculiare genus ac praedicamentum constituit. Et idem multi censent de relationibus praedicamentalibus, si in ipsa substantia immediate fundentur; non enim habent proprias entitates realiter distinctas ab aliis, sed ad summum sunt quidam modi entium, et tamen novum genus accidentis constituunt.

15. Quocirca, duo a nobis exponenda sunt: unum est, quando modus entis sit substantia, quando vero accidens; aliud est, quando ille modus qui est accidens revocetur ad praedicamentum alterius accidentis, vel novum genus accidentis constituat. Circa primum dicendum est in substantiis illum modum substantialem esse qui ad constitutionem et complementum ipsius substantiae pertinet; e contrario vero, illum esse accidentalem modum qui supponit substantiam complete constitutam et illam afficit sub aliqua alia ratione. Exemplis declaratur: nam unio materiae cum forma substantiali, vel formae cum materia, per se ordinatur ad constitutionem substantiae completae et in intrinseca ratione substantiae compositae includitur, et ideo talis modus substantialis est; similiter, subsistentia est intrinsecus terminus substantialis naturae, complens ac constituens substantiale suppositum, et ideo est etiam substantialis modus; idemque dicendum esset de existentia substantiali, si illa esset modus ex natura rei distinctus ab essentia actuali naturae substantialis. Ac denique, eodem modo dicunt theologi unionem humanitatis ad Verbum, quamvis supernaturalis sit, nihilominus esse substantialem modum, quia ad constitutionem unius personae compositae intrinsece concurrit. Altera pars declaratur etiam exemplis; nam in substantia, verbi gratia, angelica, iam completa in ratione suppositi per suam subsistentiam, datur modus praesentiae localis in hoc vel illo spatio seu loco, cui praesentiae respondet localis motus angelo proportionatus, qui etiam est modus subiecti in quo est, et tamen neuter est modus substantialis, nec illis mutatis censetur aliquid substantiale in angelo mutari, quia neuter pertinat ad constitutionem seu complementum angelicae substantiae. Idemque, servata proportione, reperitur in substantia corporea, si praesentia localis non in sola quantitate, sed in ipsamet substantia intelligatur. Quo etiam modo dicunt theologi praesentiam sacramentalem Corporis Christi in Eucharistia, quae ad genus localis praesentiae revocatur, esse modum accidentalem illius Corporis, quia nullo modo spectat ad substantialem constitutionem vel complementum eius. Idem est de relatione identitatis, quae immediate in substantia fundatur (si supponamus has relationes esse modos), nam talis relatio nihil confert ad substantiae complementum; aeque enim perfecta substantia fuit Adam, quando nullum habuit hominem similem seu eiusdem speciei, ac postea, quando alii producti fuere.

16. Ratio vero utriusque partis facile reddi potest; nam substantia completa, cum sit ens per se unum et in suo genere absolutum, non nisi ex substantia vel substantiis constat; quidquid ergo intrinsece concurrit ad constitutionem substantiae, substantiam saltem incompletam esse necesse est. Item, substantia incompleta nihil aliud est nisi vel substantia ista in aliquo esse imperfecto, vel id quod est pars seu complementum substantiae; ergo omnis modus qui ita concurrit ad constitutionem substantiae est substantia incompleta seu modus substantialis, et non est accidens. Denique, de ratione accidentis est ut supponat subiectum suum; ergo modus qui non supponit, sed complet substantiam, non est accidens. Atque hinc patet ratio alterius partis; nam postquam substantia iam est plene in suo genere constituta, quidquid ei additur, sive sit res, sive modus, est accidens eius; sed modus qui nullo modo spectat ad complementum substantiae, ex se supponit illam plene constitutam in suo genere; est ergo accidens eius. Maior constat, tum ex communi ratione accidentis, tum etiam quia, si modus adveniens substantiae non est accidens, sed aliquid substantiale, ergo complet amplius et quasi magis integrat ipsam substantiam cuius est modus; ergo talis modus non supponit substantiam plene constitutam; ergo si eam sic constitutam supponit talis modus, non erit substantialis, sed accidentalis. Tandem, quia nulla alia ratio reddi potest cur aliqui modi advenientes substantiae sint accidentales, nisi quia non pertinent ut modi ad constitutionem vel complementum eius.

17. Solum habet peculiarem difficultatem, quae in praedicto argumento tangebatur, de dependentia substantiae, et maxime de illa quae est per modum creationis; nam illa non constituit intrinsece substantiam neque pertinet ad complementum eius; ergo nullo modo erit substantia etiam incompleta, cum tamen neque accidens esse possit, propter rationem ibi tactam, scilicet, quia non est in subiecto. Haec vero difficultas generalis esse potest de omni actione seu dependentia, quamvis specialem rationem difficultatis habeat in illa quae non est ex subiecto; de qua re ex professo dicendum erit inferius, disputando de actione et de passione. Nunc breviter dicitur nullam dependentiam seu fieri, ut sic, habere rationem accidentis respectu termini ad quem tendunt, sed esse modum quemdam indirecte seu reductive pertinentem ad praedicamentum sui termini; sub qua consideratione motus localis reducitur ad praedicamentum ubi , alteratio ad qualitatem; et fortassis sub hac ratione Aristoteles de motu disseruit in Postpracdicamentis. Ratio autem huius est quia de ratione accidentis est ut supponat subiectum suum, de ratione autem dependentiae seu fieri est ut non supponat terminum suum, nam est via ad illum, et ideo non potest dependentia respectu termini habere rationem accidentis. An vero quando talis dependentia est in subiecto et de subixto, respectu illius habeat rationem accidentis, in dicto loco tractabimus. Recte temen ex dictis colligitur illam dependentiam quae et ad substantiam tendit et in subiecto non recipitur, non habere rationem accidentis, sed modi substantialis. Unde consequenter dicendum est non esse de ratione substantialis modi ut intrinsece et in facto esse constituat substantiam, sed satis esse ut constituat illam tamquam via ad illam, seu ut intrinsecum fieri eius, et quod non aliter illam afficiat; sic enim omne fieri, ut sic, nihil aliud est quam suus terminus in esse incompleto, ut calefactio est veluti quidam incompletus calor, et sic de reliquis.

18. Ex dictis facile est respondere ad aliam partem, quam secundo loco proposuimus, scilicet, quando modus qui est accidens reducatur ad aliud genus accidentis, vel novum genus constituat. Eadem enim fere regula quam de modis substantialibus tradidimus applicanda hic est. Nam interdum accidentalis modus solum est ad complementum alterius accidentis, seu ad exercendum effectum formalem eius, et tunc modus accidentalis non constituit novum genus seu praedicamentum accidentis, sed ad illud reducitur ad cuius complementum pertinet, nam in eo genere quid incompletum est. Quando vero modus accidentalis non spectat ad complementum vel constitutionem alterius accidentis, sed per sese peculiari modo afficit substantias, vel immediate vel medio aliquo accidente, tunc per se habet peculiarem rationem accidentis et novum praedicamentum vel proprium genus alicuius praedicamenti constituit. Exemplis res declaratur: nam actualis inhaerentia quantitatis in substantia modus est ex natura rei distinctus a quantitate, quandoquidem in Eucharistiae Sacramento ab ea separatur, qui tamen modus non constituit aliquod genus peculiare alicuius praedicamenti, sed ad praedicamentum quantitatis reducitur, quia intrinsece pertinet ad constitutionem rei quantae et ad exercendum formalem effectum quantitatis. Et idem proportionaliter est de inhaerentia qualitatis, quae ad praedicamentum qualitatis reducitur. Item, punctus tamquam incompleta quantitas ad genus quantitatis revocatur, quia intrinsece competit ad constitutionem ipsius quantitatis cuius est modus vel terminus; immo, licet forte punctus habeat suam entitatem, nihilominus, quia solum ordinatur ad terminandam vel uniendam quantitatem, ad illam revocatur; multo ergo magis modus qui est complementum alicuius accidentis ad illud revocatur, neque constituet per se suum genus accidentis.

19. At vero figura, quamvis sit modus quantitatis, non revocatur ad praedicamentum quantitatis, sed genus quoddam qualitatis constituit, et ubi similiter est alius modus quantitatis, qui non reducitur ad quantitatem, sed novum praedicamentum constituit. Cuius rei causa non potest esse alia nisi quia tales modi non conferunt per se ad effectum formalem quantitatis, neque ad integritatem vel constitutionem eius, sed novum et specialem modum afficiendi habent; idem ergo est in omnibus similibus. Ratio item generalis fere tacta est; nam, quoad priorem partem, eadem est ratio proportionalis in accidentibus quae est in substantia; nam, sicut id quod componit aut integrat substantiam est incompleta substantia, sive sit pars sive modus eius, ita quod complet vel integrat aliquod accidens est quid incompletum in eo genere accidentis, sive sit pars sive modus eius. Quoad posteriorem autem partem, ratio est quia, si modus est accidentalis et non est pars vel complementum accidentis in suo esse, necesse est ut habeat proprium modum afficiendi accidentaliter, qui proprium genus accidentis constituet, quia in suo ordine est completum accidens, neque est aliquod genus accidentis ad quod revocetur tamquam quid incompletum in eo ordine. Atque haec doctrina notanda est ad distinguenda praedicamenta accidentium et eorum rationem seu sufficientiam tradendam; de qua posterius disputabimus et, si quid difficultatis circa hanc doctrinam occurrerit, ibi melius expedietur.

Quae distinctio necessario intercedat inter substantiam et accidens

20. In confirmatione illius tertii argumenti indicatur aliud dubium, nimirum, quanta distinctio necessaria sit inter accidens et substantiam. Quidam enim existimant requiri disiunctioncm realem propriam et rigurosam, qualis est inter res mutuo separabiles. Ita significavit Soncinas, VII Metaph., q. 36, et alii, ut videbimus tractando praedicamenta accidentium, praesertim relationis. Sed hoc non est in universum verum, ut ex dictis in proximo puncto constat evidentiusque constabit ex dicendis inferius de singulis praedicamentorum seu rerum generibus. Et ratio breviter nunc est quia ad rationem accidentis sufficit quod sit modus ex natura rei distinctus a substantia, afficiens illam omnino extra genus substantiae, ut est ubi , verbi gratia, et si quid est aliud simile.

21. Alii, e contrario, sentiunt de ratione accidentis non esse quod distinguatur a substantia ex natura rei, id est, vel realiter vel modaliter, sed satis esse quod distinguatur ratione formali praecisa per intellectum cura fundamento in re, qualis est in exemplis in praedicta confirmatione adductis. Sic enim in materia prima distinguimus potentiam recipiendi a substantia materiae, quia ratio potentiae diversam rationem formalem denotat, quamvis contingat a parte rei non distingui ab entitate in qua est. Item, interdum substantia est virtus proxima ad agendum, vel virtute naturali (ut est probabilis opinio), vel saltem virtute obedientiali, quae virtus non est a parte rei distincta ab ipsa substantia, et tamen est formaliter accidens ad qualitatem pertinens; nam potentia species est qualitatis, virtus autem agendi nihil est aliud quam potentia quaedam. Item, relatio identitatis substantialis specificae est formaliter accidens, et tamen non est aliquid a parte rei distinctum a substantia. Denique, est urgens argumentum quia, ut duo praedicamenta accidentium distinguantur, non est necessario a parte rei distinctio inter ipsa, sed sufficit distinctio rationis formalis per intellectum, ut constat in actione et passione, et inferius latius dicitur; ergo, ad distinguendum accidens a substantia, similis distinctio sufficit; est enim aequalis ratio, cum non sit necessaria maior distinctio quam praedicamentalis.

22. Alii putant necessariam esse in re aliquam distinctionem, saltem modalem. Primo, quia ratio accidentis realis non constituitur mente nostra, sed in re esse debet, alioqui non esset ens reale, sed rationis; ubi vero non est distinctio in re ipsa, non potest vera ratio accidentis in re ipsa consistere; ergo, ad veram rationem accidentis, oportet quod a parte rei sit aliqua realis distinctio inter illud et substantiam. Minor probatur, quia alias nulla ratio afferri posset ob quam attributa Dei, aut actus voluntatis vel intellectus eius, non sint vera et realia accidentia, quia, si identitas non obstat, nihil est quod obstet; nam etiam ibi est distinctio rationis formalis fundata in re et completa per intellectum. Secundo, quia, si in re nulla est distinctio, nihil est quod in re accidat alicui; nam idem non potest accidere sibi ipsi, cum nihil possit cogitari magis essentiale quam idem sibi; ergo sine distinctione in re non potest concipi vera ratio accidentis realis, nam de ratione accidentis est ut accidat alicui. Vel potest aliter formari ratio, quia de ratione accidentis est aliqua realis inhaerentia actualis vel aptitudinalis; sed eiusdem ad seipsum non potest esse vera et realis inhaerentia, sed omnimoda identitas secundum rem; ergo sine distinctione aliqua in re non potest vera ratio accidentis intelligi. Tertio declaratur aliter, quia, quando mens concipit diversis modis seu conceptibus eamdem substantiam, nullum format conceptum distinctum et adaequatum essentiae talis substantiae; ergo quilibet ex illis conceptibus est inadaequatus substantiae secundum rationem substantialem et essentialem eius; ergo ratio formalis concepta in substantia, ut sola ratione distincta ab illa, nunquam habet veram rationem accidentis. Primum antecedens patet, quia, si substantia quaelibet concipiatur distincte et adaequate, ut in se est, solum uno conceptu concipietur et secundum unam rationem formalem illi adaequatam et essentialem, quia nulla ratio formalis potest esse magis essentialis quam illa quae est adaequata entitati rei et ab illa in re ipsa non distinguitur; ergo nulla forma vel modus potest habere in re veram rationem accidentis, nisi vel realiter vel modaliter ex natura rei a substantia distinguatur. Atque hoc modo intelligi videtur quod Div. Thom. ait, In I, dist. 33, q. 1, a. 4, ad 4, ea quae sunt in genere substantiae et accidentis non esse in re idem, ut latius docet, IV cont. Gens., c. 14.

23. Alii, denique, distinctione utendum putant. Aliud est enim loqui de accidente reali et physico, aliud vero de accidente logico seu praedicamentali. Accidens priori modo dicitur quod in re vere inest et accidentaliter advenit, et hoc sine dubio requirit distinctionem aliquam ex natura rei, ut argumenta proxime facta convincunt. Posteriori autem modo dicitur accidens id quod secundum modum praedicationis et conceptionis nostrae accidentaliter ac contingenter dicitur, secundum specialem aliquam rationem quae ad constituendam aliquam ordinationem praedicamentalem sufficiat, et huiusmodi accidens non semper requirit actualem distinctionem in re, iuxta hanc sententiam. Quam existimo necessario esse probandam, propter argumentum factum, quod ad distinctionem praedicamentorum non semper est necessaria distinctio in re. Quod etiam verum esse de aliquibus generibus accidentium ad substantiam comparatis, praesertim relatione et quando , ex discursu praedicamentorum constabit. Deinde, negari non potest quin aliquae denominationes praedicamentorum accidentium a rebus quae sunt substantiae desumantur, ut esse vestitum, deauratum, et aliae similes. Praeterea, metaphysice abstrahendo ac praescindendo, aliqua sunt extra essentiam rei quae a parte rei non sunt actu distincta; ergo, pari ratione, poterunt aliqua praedicari accidentaliter, secundum praedicamentalem distinctionem, etiamsi in re non sint distincta a substantia. Et ita facile possunt argumenta pro aliis sententiis adducta dissolvi, quamquam non omnia exempla quae in eis sumuntur vera sint. Quae omnia ex discursu praedicamentorum accidentium evidentius et clarius intelliguntur. Nunc vero, ut comparemus substantiam et accidens, praecipue agimus de accidente vero et physico ac reali, alias non poterit commode fieri comparatio.

SECTIO II. UTRUM ENS ANALOGICE DIVIDATUR IN SUBSTANTIAM ET ACCIDENS

1. Supponimus ens non dici aequivoce de substantia et accidente; neque enim in hoc invenio inter auctores opinionum diversitatem; estque expressa sententia Aristotelis, IV Metaph., c. 2, et aliis locis infra citandis, et necessario sequitur ex dictis supra de uno conceptu formali et obiectivo entis; nam nomen aequivocum subordinatur distinctis conceptibus. Item sequitur ex dictis de obiecto huius scientiae; non enim posset ens in communi esse obiectum metaphysicae, si esset mere aequivocum. Item hoc ipsum necessaria consecutione infertur ex dictis de divisione entis in increatum et creatum; nam si respectu horum non est aequivocum, multo minus erit respectu substantiae et accidentis; longe enim maior distantia est minorque convenientia entis creati ad increatum quam accidentis ad substantiam creatam. Unde rationes ibi factae hic possunt eadem efficacitate applicari. Quod ergo Porphyrius, ex sententia Aristotelis, dixit in c. de specie, ens aequivoce dici de primis decem generibus, primum Scotus, In I, dist. 3, negat apud Aristotolem inveniri; de Porphyrii autem auctoritate non curat. Deinde dicendum est ab antiquis auctoribus analoga sub aequivocis comprehendi, ut constat ex Aristotele, in Antepraedicam., c. 4; et ex August., in Categoriis, c. 2. Et hoc significavit Aristoteles, locis infra citandis, de analogia entis, et praesertim I Elench., c. 6, ubi, agens de aequivocis, exempla ponit in ente. Relinquitur ergo quaestio de analogia entis creati respectu substantiae et accidentis.

2. Et quidem auctores omnes qui ens faciunt univocum ad Deum et creaturas, consequenter dicunt ens creatum esse univocum ad substantiam et accidens, ut Scotus, In I, dist. 3, q. 1, et In III, dist. 8, q: 1; et Gabriel, In I, dist. 2, q. 4, et alii, tum scotistae, tum nominales. Fundamenta huius sententiae eadem fere sunt in hac quaestione quae in illa de Deo et creaturis, et immediate quidem probant ens creatum dicere unum conceptum formalem et obiectivum communem substantiae et accidenti, quia contingit esse nos certos aliquid esse ens creatum, et postea inquirere an sit substantia vel accidens. Item, quia per accidentia investigamus substantias, quod non facimus nisi incipiendo ab his in quibus substantia formaliter convenit cum accidente, et deinde distinctionem vel differentiam investigando. Si enim substantia et accidens in nulo conceptu formaliter convenirent, ex vi accidentis nullum conceptum substantiae formare possemus, quia neque proprium, ut per se constat, neque communem, si talis communis conceptus non admittatur; necessario ergo admittendus est; si autem aliquis conceptus est communis, maxime conceptus entis. Item, quia substantia et accidens in ratione entis creati sunt aliquo modo similia; tam enim accidens ac substantia habet suum esse, per quod est intrinsece ens. Item, quia ens creatum potest esse obiectum scientiae et medium vel extremum demonstrationis, et ex illo confici potest universalis propositio et contradictio, quae omnia sunt indicia manifesta unius conceptus communis formalis et obiectivi. Ex hoc vero ulterius concludunt dicti auctores ens creatum esse univocum quia dicitur de substantia et accidenti secundum idem nomen et eamdem rationem, quae est univocorum definitio.

Posterior sententia opposita

3. Communior vero sententia est ens esse analogum ad substantiam et accidens. Haec censetur esse sententia Aristotelis, dicto lib. IV Metaph., c. 2, et lib. VII, c. 2 et 4, et lib. I Ethic., c. 6. Quibus locis D. Thom., Aver., Alexand. et alii idem docent. Tenet etiam Porphyr., in c. de specie, ubi idem sequuntur Albert., Ammonius et alii. Et D. Thom. saepissime, et omnes eius discipuli hanc sententiam docent, ut supra retuli. Atque haec sententia, absolute loquendo, probanda est. Rationes autem quibus multi ex thomistis illam confirmant a nobis admitti non possunt, nam intendunt ut excludant unum conceptum obiectivum entis. Prima est illa, quod ens dicitur immediate de substantia et accidentibus omnibus, quod repugnat nomini univoco, quia terminus univocus significat immediate unam rationem praecisam et abstractam et communem illis de quibus univoce dicitur.

4. Secunda ratio est quia, si accidens esset univoce ens, non definiretur per substantiam, contra Aristotelem, VI Metaph., c. 1. Sequela patet, quia quae univoce conveniunt in aliqua ratione, conveniunt in eadem definitione, et ideo non potest unum per aliud definiri.

5. Tertia ratio est quia, si ens esset univocum respectu substantiae et accidentium, posset in eorum definitionibus poni, quia semper licet in definitione ponere omnes rationes communes in quibus propinquiora genera possunt univoce resolvi; nam loco nominis positi in definitione, licet eius definitionem ponere, teste Aristotele, II Topic., c. 2. Censequens autem est contra eumdem Arist., VIII Metaph., textu 17, et plane falsum et contra usum omnium. Ratio autem esse potest, vel quia ens non est genus neque differentia, vel certe quia ens adiunctum caeteris praedicatis nihil eis addit, ut ait Aristoteles, IV Metaph., e. 2, unde esset supervacanea nugatio addere ens caeteris definitionum terminis. Quarta ratio afferri solet, quia si ens esset univocum, esset genus, nam esset universale; esset enim unum in multis et de multis, et non posset esse aliud universale quam genus, ut patet facile discurrendo per reliqua, et quia praedicaretur de pluribus differentibus specie. Consequens autem est falsum, alias praedicamenta non essent primo diversa, neque darentur decem suprema rerum genera, possentque dari differentiae contrahentes ens, nam hoc est de ratione generis; hoc autem esse impossibile probat Aristoteles, III Metaph., text. 10, quia genus est extra rationem differentiae, ens autem esse non potest extra rationem alicuius.

Expenduntur rationes posterioris sententiae

6. Nihilominus hae rationes mihi non videntur efficaces; nam prima, ut dixi, non solum procedit contra univocationem entis, sed etiam contra unitatem conceptus eius; nam si ens habet unum conceptum, necesse est ut illum immediate significet, nisi fortasse sit sermo de medio in re ipsa praeciso ab inferioribus, vel saltem quod ita possit ratione praescindi ut habeat differentias contrahentes in quibus non includatur, quomodo conceptus entis non est praecisus ab inferioribus, ut supra dixi, quamvis absolute sit medium ratione distinctum a substantia et accidente. Quod si illo priori et stricto modo medium sumatur, negabitur facile de ratione termini univoci esse ut significet immediate aliquam naturam illo modo abstractam et praecisam ab inferioribus; nam satis est quod significet rationem communem aeque inventam in inferioribus, quomodocumque communis sit; nam ex ratione univocationis nihil aliud colligi potest, et ex discursu huius sectionis variis exemplis constabit illum modum praecisionis et abstractionis non esse necessarium ad univocationem.

7. Secunda ratio posset fortasse in aliquo sensu esse efficax, ut infra videbimus; ut tamen proposita est, dissolvi potest distinguendo consequens ibi illatum; nam, aut est sermo de accidente ut ens est, vel ut accidens est. Priori modo, concedenda est sequela; nam verissimum est in definitione accidentis ut est ens non cadere substantiam, sed solum id quod est de ratione entis in quantum ens. Quamvis Caietan., de Ente et essentia, q. 3, contrarium sentiat, et citat Antonium Trombetam, idem asserentem. Ex quo ad hominem quidem bene contra illum argumentatur, tamen absolute illud falsum est. Quia plus est de ratione accidentis in quantum accidens quam in quantum ens; sed habitudinem ad substantiam praecise dicit in quantum accidens; non ergo in quantum ens; ergo ut sic non definitur per substantiam. Item, ens in quantum ens habet suam rationem, in qua non ponitur substantia, ut supra declaratum est; sed accidens, praecise sumptum in quantum ens, solum constituitur illa ratione formali entis; ergo. Denique, hoc evidenter sequitur ex unitate conceptus obiectivi entis, contra quam aeque procedit ratio illa in hoc sensu proposita. Hinc vero non sequitur univocatio, ut mox videbimus et supra late declaratum est tractando de analogia entis ad creatum et increatum. Posteriori autem modo negatur sequela; nam accidens, licet non ex communi ratione entis, tamen ex propria ratione accidentis ut tale est, indiget per substantiam definiri, eo quod sit entis ens. Quod si dicas etiam hoc repugnare univocationi entis, respondeo fortasse id verum esse; hac enim ratione dixi posse illam rationem esse efficacem; id tamen non recte probatur ratione ibi facta, scilicet, quia quae univoce conveniunt habent eamdem definitionem; est enim hoc verum si definiantur praecise sub ratione in qua conveniunt, non sub propriis rationibus.

8. Tertia ratio non solum procedit contra entis univocationem, sed etiam contra unitatem conceptus eius, vel potius (ut verius loquar) contra neutram earum procedit, sed difficultatem quamdam proponit, quae in omni sententia et opinione locum habet. Nam, sive ens sit univocum, sive analogum, et sive dicat unum conceptum, sive non, nihilominus verum est substantiam esse ens per se, et accidens ens in alio. Cur ergo in definitione quae datur per substantiam vel accidens non licebit ponere loco substantiae ens per se, et loco accidentis ens in alio? Ut, si definitur angelus, quod sit substantia creata intellectualis, cur non dici potest ens creatum per se intellectuale? Rursus, eadem difficultas est de novem primis generibus accidentium; unumquodque enim definitur, vel potius describitur esse accidens taliter afficiens substantiam; cur ergo non poterit definiri esse ens in substantia, taliter afficiens illam? Et de inferioribus accidentibus similiter inquiri potest, cur, sicut definiuntur per sua suprema genera, non possint per descriptiones illorum, in quibus ens vel accidens ponitur, definiri. Neque enim ea incommoda quae in tertia ratione contra hunc definiendi modum proponuntur videntur esse alicuius momenti, quia, licet definitio sufficienter detur per genus proximum et differentiam, tamen etiam potest dari per genus remotum et omnes differentias intermedias, et eadem ratione poterit loco supremi generis poni praedicatum transcendens cum modo determinante. Neque propterea committeretur nugatio, sicut non committitur cum dicitur substantia esse ens per se, sed distinctius explicatur quod substantia dicit confusius; et, licet ens includatur in ipso modo per se et in omnibus differentiis inferioribus, tamen ut non sit nugatio sufficit diversus modus significandi et concipiendi, per modum determinabilis et determinantis.

9. Haec proposita sint, non ut concludamus ens ponendum esse explicite in definitionibus rerum, sed ut ostendamus eamdem esse difficultatem in quacumque sententia de analogia entis. Nam, si ens non est ponendum in definitionibus, non ideo est quia est analogum, sed quia est transcendens. Quocirca dicendum est, cum Aristoteles negat ens poni in definitionibus, loqui de propriis definitionibus, quae ex genere et differentia constant, in qua proprietate dicendum etiam est suprema genera definiri non posse, ideoque transcendentia ad definitiones rerum non pertinere. Accedit quod id censetur supervacaneum, quia, quando res quaelibet definitur, supponitur esse ens; nam quaestio quid est supponit quaestionem an est . Quod si quis vellet, ut rem totam distinctissime explicaret quoad posset, loco substantiae (et idem est proportionaliter de accidente) illam qualemcumque eius descriptionem ponere, esset quidem prolixus et morosus, et misceret descriptionem cum propria definitione, nihil tamen falsum diceret aut faceret absurdum, ut argumentum, mea sententia, convincit, etiamsi ens analogum sit, immo etiamsi unum conceptum non diceret.

10. Ad quartam rationem neganda est sequela, quia, licet ens esset univocum, posset non esse genus, quia non dicit conceptum unum omnino praecisum a differentiis, sed in eis inclusum, et ideo non facit propriam compositionem metaphysicam, cuius veluti potentialis pars est genus. Unde multi probabiliter sentiunt accidens esse univocum et non esse genus, et motum similiter dici univoce de actione et passione, et ipsum ens esse univocum respectu aliquorum, licet non respectu omnium, de quibus exemplis postea dicemus. Posset etiam in hoc numero poni persona vel relatio increata, prout communis est tribus personis vel relationibus divinis; dicitur enim univoce de illis, quae enim ratio analogiae ibi excogitari potest?; dicitur etiam in quid , si formaliter de quidditate personae vel relationis ut sic loquamur, et tamen non est genus, cum non possit habere differentias contrahentes; haec enim duo quasi correlativa sunt. Latius ergo patet univocum praedicatum, etiam in quid , quam genus. Quare, consequenter dicendum est tale praedicatum univocum non esse universale, eo scilicet modo quo Porphyrius de universalibus tractavit, quae in praedicamentis collocantur vel ad praedicamenta coordinanda et distinguenda deserviunt. An vero tale praedicatum possit latiori modo dici universale, quaestio fere erit de modo loquendi, quae ad rem praesentem parum aut nihil refert.

Resolutio

11. Igitur ratio analogiae entis creati respectu accidentis et substantiae sumenda est ex eodem principio ex quo analogiam entis ad Deum et creaturam declaravimus, nimirum, quia ens per se essentialiter postulat hunc ordinem descendendi prius ad substantiam quam ad accidens, et ad substantiam per se, ad accidens vero propter substantiam et per habitudinem ad illam.

Qualis analogia hic interveniat

12. Quod ut declaremus, dubitari potest primo an haec analogia sit proportionalitatis an proportionis. Multi enim existimant esse proportionalitatis tantum, ut Caietanus et alii. Et revera, qui negant unum conceptum entis coguntur ita sentire, nisi velint dicere accidens esse ens per solam extrinsecam denominationem, quod absurdissimum est. Alii vero utrumque analogiae modum hic admittunt. Ego vero idem censeo hic esse dicendum quod de ente communi ad Deum et creaturas dictum est, hic, scilicet, non intervenire proprie analogiam proportionalitatis, sed attributionis tantum. Non quod non possit a nobis considerari illa proportio quod, sicut substantia se habet ad suum esse, ita accidens se habeat ad suum; nam, sicut revera in re est proportio, ita etiam potest a nobis considerari; sed quod accidens neque sit neque denominetur ens propter hanc proportionem, sed propter intrinsecum esse per quod in ordine entium constituitur.

13. Quod eisdem argumentis confirmari potest quibus supra in explicanda analogia entis ad Deum et creaturas usi sumus. Nam vox analoga secundum proportionalitatem duplici impositione significat sua significata. Una propria, altera per translationem et metaphoram, propter nonnullam similitudinem vel proportionem. Nomen autem ens non significat hoc modo accidens, sed unica impositione, qua impositum est ad significandum quidquid aliquo modo habet esse. Est ergo haec analogia attributionis, atque ita illam explicuit Aristoteles, I Ethic., c. 6, ubi ait ens esse analogum et dici per prius et posterius, quia quod est per se, scilicet, substantia, prius natura est eo quod ad aliquid, id est, ad substantiam ipsam, dicitur, ut est accidens; et IV Metaph., c. 2, ait ens multipliciter dici, verum ad unum; et comparat cum sano, quod est analogum attributionis. Atque idem repetit lib. VII, c. 4, et lib. XI, c. 3, et lib. XII, c. 4, ubi etiam declarat reperiri quamdam proportionalitatem inter principia accidentis et substantiae, non tamen dicit analogiam entis positam esse in hac proportionalitate, sed in attributione. Et eodem modo intelligendus est D. Thom., In III, dist. 1, q. 1, a. 1, ubi eamdem proportionalitatem proponit; aliis tamen locis diserte explicat hanc analogiam solum esse proportionis, praesertim I cont. Gent., c. 34.

Qualis attributio haec sit

14. Secundo, dubitari potest qualis sit hace analogia attributionis entis creati ad substantiam et accidens. Ad quod breviter ex superius tractatis dicendum est, cum duplex sit analogia attributionis: una, quae sumitur ab eadem forma quae intrinsece est in uno analogatorum, in aliis vero per extrinsecam denominationem; altera, quae dicit formam seu rationem formalem intrinsece inventam in omnibus analogatis cum aliquo ordine vel habitudine eorum inter se; dicendum (inquam) est hanc analogiam esse posterioris modi, non prioris. Nam accidens non est ens per denominationem extrinsecam a substantia, sed per intrinsecam entitatem suam, secundum quam habet suum proprium esse; est enim aperta repugnantia quod aliquid sit ens reale per extrinsecam denominationem, nam sola extrinseca denominatio nihil rei ponit in re denominata. Item, quia ostendimus supra ens immediate significare unum conceptum obiectivum, cuius formalis ratio intrinsece reperitur in omnibus entibus, et ex vi illius sub entis significatione seu analogia comprehenduntur. Est ergo haec analogia cum intrinseca habitudine seu inclusione rationis formalis entis, tam in accidente quam in substantia. Unde fit hanc analogiam non posse in alio consistere nisi in hoc quod illamet ratio formalis entis non omnino aequaliter et indifferenter descendit ad accidens et substantiam, sed cum quodam ordine et habitudine quam per se requirit, nimirum, ut prius sit absolute in substantia, et deinde in accidente cum habitudine ad substantiam.

15. Et ita solvitur fundamentum Scoti. Recte enim probat ens significare substantiam et accidens medio eodem conceptu formali et obiectivo; negamus tamen id satis esse ut sit univocum proprie, nisi sit etiam perfecte unum in habitudine et indifferentia ad inferiora. Et in hoc differt haec unitas conceptus entis ab unitate generis; nam genus, licet in speciebus sit inaequaliter perfectum ratione inaequalium differentiarum, ex quo dici solet physice aut secundum rem esse aequivocum seu analogum, tamen, secundum se sumptum, non solum abstrahit ab illa inaequalitate, sed etiam ab omni ordine unius ad alterum, quia non descendit ad unam speciem mediante altera aut per habitudinem ad alteram, et ideo metaphysice est perfecte univocum; secus vero est de ente, propter contrariam rationem. Accedit etiam quod inaequalitas generis, prout existit in speciebus, provenit solum ex differentiis contrahentibus, quae formaliter ac praecise genus ipsum non includunt, solumque consistit in diversis gradibus perfectionis; at vero modi quibus ens creatum determinatur ad esse substantiae vel accidentis, intrinsece includunt ipsum ens, et ideo dicitur ens quodammodo ex se habere illam inaequalitatem quam habet in substantia et accidente. Quae etiam non consistit in qualicumque diversitate perfectionis, sed in participatione adeo diversa, ut in substantia sit absolute et simpliciter, in accidente vero solo diminute et per habitudinem ad substantiam.

16. Ex quo etiam intelligimus hanc analogiam esse diversam ab aliis, quia in re ipsa existit, et ex vi eius derivatur ad nomen absque ulla negotiatione †1 intellectus nostri, sed sola impositione talis nominis ad significandam talem rationem formalem, quae ex se non respicit plura nisi cum ordine et habitudine eorum inter se; unde nomen ideo est analogum quia significat rationem analogam seu non perfecte unam neque aeque indifferentem. Aliae vero analogiae, in quibus secundaria significata solum per denominationem extrinsecam talia sunt, fundantur potissime in impositione et attributione intellectus nostri; nam forma significata per nomen ex se tantum est in uno analogato et non dicit intrinsecam habitudinem ad aliud, sed intellectus noster, considerans aliquam habitudinem extrinsecam, transfert nomen et analogiam complet.

Sitne accidens absolute ens

17. Tertio, dubitari potest an haec analogia tanta sit ut ratione illius absolute negandum sit accidens esse ens, nisi cum aliquo addito, scilicet, ens secundum quid, vel entis ens, prout loquitur Aristot., VII Metaph., text. 2 et 15. Quidam enim videntur sentire hanc locutionem absolute prolatam: Accidens est ens, esse falsam ; quod significat Soto, in Antepraed., c. 4, q. 1, in probationibus conclusionis 3; et post conclusionem 4, solvens quoddam argumentum, nescio quam differentiam in hoc invenit inter analogiam entis ad creaturam respectu Dei et ad accidens respectu substantiae; nam de creatura dicitur simpliciter, de accidente vero minime, sed tantum secundum quid.

18. Sed nihilominus dicendum est, non obstante hac anologia, ens absolute et sine addito praedicari posse de accidente. Quod patet primo ex communi modo concipiendi et loquendi omnium philosophorum, qui absolute dicunt sola entia realia constitui in praedicamentis, et quantitatem vel qualitatem esse realia entia. Item, hac ratione ens potest esse medium et extremum demonstrationis, et ex eo potest confici vera distributio et contradictio. Unde ipsemet Soto, in fine illius quaestionis, negat hanc propositionem: Omne ens est substantia ; et merito, nam si omne ens esset substantia, non recte divideretur ens in substantiam et accidens. Hinc vero aperte sequitur hanc esse veram: Accidens est ens ; nam si non omne ens est substantia, ergo aliquod ens est non substantia; ergo aliquod ens est accidens; quid enim esse potest illud ens, quod non est substantia, nisi accidens? Ergo, per simplicem conversionem, accidens etiam est ens. Praeterea, quaenam differentiae ratio potest in hoc assignari inter creaturam respectu Dei et accidens respectu substantiae? Ideo enim absolute dicitur creatura ens quia habet intrinsecum esse suum, quo formaliter existit, sicut Deus per suum, quamvis non sic aequale neque independens, ut auctores contrariae sententiae docent; sed etiam accidens habet suum esse intrinsecum, quo formaliter existit, quamvis non aeque perfecte nec independenter ac substantia; est ergo in hoc eadem proportionalis ratio; sicut ergo homo est ens, non obstante analogia ad Deum, ita et qualitas est ens, non obstante analogia ad substantiam.

19. Neque Aristoteles unquam hoc negavit, sed solum ait accidentia non habere quod sint entia nisi in substantia, seu ut entis entia, ut D. Thomas, in dicto loco, VII Metaph., declaravit. Cum autem dicitur accidens esse ens, non excluditur quod sit entis ens, sed tantum non exprimitur. Dices analoga per se sumpta stare pro primario significato; cum ergo accidens dicitur absolute ens, in rigore significatur quod sit substantia. Respondetur illud axioma habere locum in analogatis quae per diversas impositiones significant plura, unum proprie, aliud metaphorice, vel unum intrinsece, aliud per solam extrinsecam denominationem; non vero in his quae immediate significant unam rationem formalem intrinsece inventam in multis, ut patet in analogie entis ad Deum et creaturas. Et ratio est clara, quia, cum talis ratio sit immediatum significatum talis vocis, et illa ratio proprie et intrinsece reperiatur in omnibus analogatis, de omnibus poterit simpliciter praedicari. Neque obstare potest quod non eodem ordine vel perfectione reperiatur in singulis, quia hoc non excluditur per illam praedicationem, sed solum affirmatur talem rationem, scilicet, entis, ut sic, in accidente reperiri, quod verum est.

Sintne accidentia inter se comparata univoce entia

20. Quarto, dubitari potest an ens creatum dicatur univoce de accidentibus inter se comparatis, esto sit analogum ad illa comparatione substantiae; videtur enim fieri non posse ut eadem vox, ex vi eiusdem impositionis et significationis, sit analoga et univoca, etiam respectu diversorum; ergo, si ens absolute est analogum, non potest esse univocum respectu accidentium, etiamsi inter se comparentur. Atque ita multi sentiunt, et praesertim coguntur ita philosophari qui negant ens creatutn immediate significare rationem aliquam communem vel substantiae et accidenti, vel accidentibus inter se, sed immediate significare decem suprema genera; hinc enim aperte sequitur non posse esse univocum, etiam ad praedicamenta accidentium, quia de ratione univoci est ut significet immediate aliquam rationem communem. Quamquam Fonseca, qui in ea est sententia, lib. IV Metaph., c. 2, q. 1, sect. 5, affirmat, licet ens sit analogum respectu eorum de quibus immediate dicitur, esse tamen univocum respectu aliquorum quae sub eodem genere vel specie continentur, ut de homine et equo, vel de duobus hominibus; eadem autem ratio est de duobus coloribus, vel aliis accidentibus et qualitatibus. Quod si illi obiicias quia, si ens absolute sumptum non dicit unam rationem, non potest esse eiusdem rationis comparatione quarumlibet rerum, ac proinde neque univocum, respondet negando assumptum, quia, licet ens non dicat unam rationem, sed plures, per aliquam illarum potest esse univocum, verbi gratia, per rationem substantiae, aut qualitatis. Sed contra, quia inde non habetur ens esse univocum, sed substantiam, vel qualitatem. Neque enim verum est ens significare substantiam vel qualitatem sub propriis rationibus earum. In quo non aequiparatur ens ad caetera analoga vel aequivoca, sed est in eo longe diversa ratio; nam alia non significant plura ex unica impositione, sed ex pluribus, et ideo ex singulis impositionibus significant singula significata secundum proprias rationes. At vero ens significat substantiam, qualitatem, etc., ex vi unius impositionis, et ideo impossibile est ut significet singula secundum proprias rationes, quod etiam in superioribus aliis rationibus late confirmatum est.

21. Quapropter, aliter procedendum est iuxta principia a nobis posita, et dicendum eam quidem sententiam esse veram, non tamen esse adeo restringendam. Ratio prioris partis est quia, quamvis ens respiciat substantiam et accidens cum habitudine et ordine qui fundet analogiam, duas vero substantias praesertim completas et integras aeque respicit sine tali ordine; ergo respectu illarum nullam rationem analogiae habet. Haec autem ratio aeque procedit de duobus accidentibus quae inter se nullam habent habitudinem, quia, eo modo quo unumquodque illorum est ens, habet suum esse sine habitudine ad aliud; ergo nulla ratio analogiae excogitari potest in ente respectu illorum; cum ergo sit commune illis, et non analogum, erit univocum.

22. Atque hinc declaratur altera pars cuius sensus est hanc univocationem non esse restringendam ad res contentas sus eodem genere vel specie, sed etiam posse habere locum in rebus diversorum praedicamentorum, ut, verbi gratia, in quantitate et qualitate, quae sub nullo communi genere continentur. Probatur eadem ratione, quia ens dicit rationem communem illis, et non per habitudinem unius ad aliud; ergo aeque respicit utrumque; ergo nulla ibi ratio analogiae intercedit. Immo, etiam si quis contendat ens dici de qualitate et quantitate, non propter rationem communem, nec propter attributionem, sed propter proportionalitatem, scilicet, quia sicut quantitas se habet ad suum esse, ita qualitas se habet ad suum, licet (inquam) sic aliquis opinetur, non potest explicare analogiam in ente respectu qualitatis et quantatis, inter analogiam (inquam) veram ac propriam, in qua nomen per prius de uno dicatur quam de alio, quia nec quantitas nec qualitas habet quod sit ens propter proportionem ad aliam, quia non est maior ratio de una quam de altera, sed utraque absolute est ens per suum esse, in quo fundatur quidem illa proportio tamquam relatio quaedam, tamen haec non sufficit ad analogiam, nisi vel sit tam impropria ut non sufficiat ad formalem convenientiam, vel nisi cum convenientia formali (quae hic negari non potest, ut supra ostendi) alia habitudo vel dependentia intercedat. Quia similis relatio vel proportio etiam in univocis reperitur, immo tanto proprior et exactior quanto maior est univocatio; nam, sicut homo comparatur ad suam sensibilem differentiam, ita leo ad suam, et sic de aliis.

23. Posset forte excogitare aut respondere aliquis, in hac comparatione entis ad quantitatem, verbi gratia, et qualitatem, nec univocationem esse neque analogiam, sed aequivocationem; sumereque posset argumentum ab aliis analogis, tam attributionis quam proportionalitatis; sanum enim, quamvis analogice dicatur de urina et medicina respectu animalis, tamen respectu earum inter se videtur aequivoce dici, quia nec dicitur univoce, ut per se constat, cum nihil commune illis significet, neque analogice, quia non dicitur de una per habitudinem ad aliam. Sic etiam leo videtur aequivoce dici de Christo et de daemone, quamvis de utroque dicatur analogice per comparationem ad verum leonem. Et videtur illa analogia esse proportionalitatis; quia illa vocis translatio fundata videtur in comparatione Christi, verbi gratia, et leonis ad utriusque fortitudinem; nam, sicut leo se habet in suis actibus ad fortitudinem suam, ita Christus ad suam. Tamen, quia haec proportio longe diverso modo et in diversis rebus consideratur in Christo et in daemone, ideo respectu illorum videtur vox aequivoca; et idem facile est considerare in aliis metaphoricis translationibus.

24. Sed, quidquid sit de aliis analogis impropriis aut metaphoricis, in quibus verum sine dubio est non esse univocationem respectu extremorum quae ex diversis habitudinibus aut proportionibus idem nomen participant, et quaestio tantum de nomine esse potest an illa sit dicenda aequivocatio aut analogia saltem mediata, quod magis videtur habere usus, tamen, in praesenti hoc dici non potest. Quia, ut dicebam, si proportionem seu proportionalitatem hic consideremus, non est impropria et metaphorica, sed cum convenientia formali, quae sufficit ut nomen significet illa omnia sub eadem communi ratione. Si vero sermo sit de attributione, quamvis quantitas et qualitas diversas habitudines dicant ad substantiam, tamen, non denominantur entia ab illis habitudinibus ut diversae sunt, sed solum ut in ratione essendi similes sunt. Quapropter, accommodatius esset exemplum in sano , verbi gratia, quatenus de multis medicamentis dicitur; nam, licet sit analogum respectu animalis, est tamen univocum respectu diversorum medicamentorum, quia eadem ratione et aeque primo de illis dicitur, et, licet in eis diversi sint modi efficiendi sanitatem, tamen, non sumunt sani denominationem ex illis modis ut diversi sunt, sed solum ut conveniunt in communi ratione efficiendi sanitatem. Et confirmatur tandem hace posterior pars; nam etiam albedo et nigredo, verbi gratia, habent diversas habitudines ad substantiam, immo et substantiae ipsae, ut homo, verbi gratia, et equus habent diversos modos essendi specificos, et nihilominus ens dicitur univoce respectu illorum, quia ratio entis, ut sic, neque explicat neque requirit illam diversitatem, et ideo, illa non obstante, habet suam unitatem formalem seu obiectivam, quae, si aliunde tollatur habitudo unius ad alterum, seu dependentia, sufficit ad univocationem; sed hoc totum reperiri potest in aliquibus primis generibus accidentium, si ens ad illa praecise sumpta comparetur; ergo.

25. Ad rationem in contrarium factam respondetur non esse inconveniens idem nomen esse analogum et univocum respectu diversorum, ut dictum est de sano respectu animalis et medicamenti, vel respectu medicamentorum inter se. Et patet a fortiori; nam potest esse aequivocum et univocum, ut canis respectu animalis et sideris, vel respectu plurium latrantium. Et ratio est quia, quod respectu quorumdam significat diversas rationes, vel rationem communem cum habitudine et ordine, potest respectu aliorum significare rationem eamdem, et sine ordine vel habitudine inferiorum inter se. Fateor tamen intercedere differentiam, quia, in aliis aequivocis vel analogis, nomen non habet analogiam et univocationem etiam respectu diversorum ex vi eiusdem impositionis, sed ex una habet univocationem, et ex pluribus analogiam vel aequivocationem, quia multiplex illa significatio solum in multiplici impositione vel metaphorica translatione fundatur. At vero ens ex vi unius et eiusdem impositionis habet utrumque respectum comparatione diversorum. Ratio est quia non significat plura ex vi plurium impositionum, sed ex vi unius rationis obiectivae in multis inventae, quae in quibusdam reperitur cum ordine et habitudine eorum inter se, in aliis vero sine tali ordine vel habitudine. Sed quaeres an haec univocatio entis respectu accidentium inter se sit universalis respectu omnium generum accidentium, vel aliquorum tantum. Respondeo hoc pendere ex simili quaestione de accidente in communi, an sit univocum ad omnia, quam infra tractabimus.

Sitne ens univocum ad omnes substantias

26. Quinto, potest dubitari an ens, dictum de substantia et de omnibus quae sub substantia continentur, sit univocum respectu illorum, vel aliquam admittat analogiam. Ex cuius dubii resolutione pendet cognitio primi analogati, seu principalis significati in hac analogia entis creati respectu substantiae et accidentis. Videri ergo potest esse univocum ad omnes substantias, quia substantia est primum analogatum in ea partitione; quidquid ergo participat rationem substantiae, participat rationem primi analogati; ergo participat simpliciter seu principaliter rationem entis; ergo univoce. In contrarium vero est quia ipsamet substantia, quae ab accidente condistinguitur, non est univoca respectu omnium quae sub illa continentur; ergo neque ens potest esse univocum respectu illorum; consequentia patet tum a paritate rationis, tum etiam quia ratio entis creati primario solum convenit illis entibus quae sunt substantiae simpliciter. Antecedens vero patet quia substantia, prout condistinguitur in hac divisione contra accidens, abstrahit a completa et incompleta; ut sic autem non est univocum praedicatum, sed analogum, quia substantia incompleta tantum est substantia secundum quid, de qua re disputatione sequenti tractabimus. Atque haec posterior pars videtur veritati conformior. Ad quam confirmandam potest etiam accommodari fundamentum positum de substantia et accidente, nimirum, quod substantia completa primario ac per se habet suum esse, substantia vero incompleta totum suum esse habet in ordine ad substantiam completam; ergo ens ex se postulat hunc ordinem, ut primario in substantia completa, deinde vero in incompleta in ordine ad completam reperiatur; dicitur ergo de illis secundum eamdem rationem analogiae.

27. Atque hinc consequenter existimare quis potest primarium significatum huius analogi non esse substantiam in communi, ut abstrahit a completa et incompleta, sed substantiam simpliciter, quae sola est substantia completa. Quod quidem verum est, si sit sermo de tota latitudine entis creati absolute sumpti. Si vero sermo sit de tota illa significatione, prout ad haec duo membra revocatur, scilicet, substantiam et accidens, ut in hac divisione fit, necesse est dicere substantiam ut sic, in tota sua abstractione, esse primum analogatum, quia alias non posset in hac bimembri divisione, ut talis est, primarium significatum designari. Ad hoc autem necesse non est ut primum analogatum in se sit univocum respectu omnium quae sub illo comprehenduntur, neque etiam quod ens de illis univoce dicatur, sed satis est quod ens primario dicatur de substantia absolute et simpliciter, comparatione accidentium, ita ut, licet comparatione substantiarum prius de una quam de alia dicatur, tamen ipsamet secundaria significatio in latitudine substantiae sit primaria respectu accidentium.

28. Dices hinc sequi, comparando ens ad solas substantias incompletas et accidentia, de illis analogice dici, et primario de substantiis incompletis. Consequens autem videtur falsum, primo, quia substantia incompleta non est capax accidentis, unde accidens non dicit habitudinem nec per se pendet nisi a substantia completa; ergo solum comparatione illius est analogatum sub ente. Deinde, quia alias sequitur quodlibet accidens esse analogice ens respectu cuiuslibet substantiae incompletae, quod etiam videtur falsum, tum quia saepe accidens nullam habet subordinationem et dependentiam cum hoc vel illo modo aut differentia substantiae; tum maxime quia aliquod accidens videtur esse simpliciter nobilius ens quam aliqua substantia incompleta, ut, verbi gratia, intellectus videtur esse perfectius ens quam materia prima et quam forma lapidis, et gratia videtur longe nobilior.

29. Responsio prima esse potest concedendo primam sequelam; non enim potest aliter intelligi analogia inter accidens in communi et substantiam etiam in communi, ut abstrahit a completa et incompleta, nisi ratio entis primario intelligatur convenire substantiae, non solum quatenus talis vel talis est, sed etiam ex se et ex sua praecisa ac communi ratione. Unde videtur fieri omne ens in quo talis ratio substantiae ut sic reperitur, esse principalius ens quam accidens.

30. Ad primam autem impugnationem, negatur substantiam incompletam non esse capacem accidentis; anima enim rationalis incompleta substantia est, et in se recipit accidentia; et materia prima, iuxta probabilem sententiam, recipit quantitatem; quod si aliqua substantia incompleta se sola non est capax accidentium, id habebit ex proprio modo essendi, non ex communi ratione substantiae incompletae. Unde dicitur, secundo, quamvis substantia incompleta per se primo non recipiat accidentia, tamen substantiam completam non recipere illa nisi quatenus ex incompletis constat, vel physice vel metaphysice, pro ratione compositionis suae; et hoc satis esse ut ratio entis per se primo respiciat substantiam absolute, sive completam sive incompletam, comparatione accidentis. Ad alteram vero partem conceditur sequela. Ad primam vero impugnationem respondetur, ut ens sit analogum ad quodvis accidens, respectu cuiusque substantiae, non oportere ut tale accidens secundum peculiarem rationem dicat habitudinem ad talem substantiam, sed satis esse ut ratio substantiae in se sit prior quam ratio accidentis, et quod illa constituat ex se ens simpliciter, non vero haec, licet in particulari hoc accidens dicat habitudinem ad hanc substantiam et non ad aliam. Sicut sanum dicitur analogice de quolibet signo comparatione animalis, licet in particulari hoc signum indicet sanitatem in hoc animali et non in alio. Adde idem argumentum fieri posse de accidenti respectu substantiae completae, quia non quodlibet accidens dicit habitudinem ad quamlibet substantiam completam.

31. Secunda impugnatio videri potest difficilior, quia totus ordo accidentium nobilitate superat totum ordinem substantiae creatae, etiam completae, non quod omnia accidentia omnes substantias superent, sed quod quaedam accidentia videantur nobiliora quibusdam substantiis, sicut e contrario; immo, quia, comparando maximum ad maximum, nobilissimum accidens perfectissimam substantiam superare videatur. Ut enim theologi docent, et in hoc opere nos saepe indicavimus, substantia creata non potest esse supernaturalis neque ordinis divini, accidens autem potest esse supernaturale et divini ordinis; tale ergo accidens superabit in perfectione supremam substantiam etiam completam. Et sane, qui iudicaverit intellectum esse perfectiorem materia aut forma lapidis, facile inducetur ut credat esse perfectiorem tota substantia lapidis. Quam ob rem posset esse alius respondendi modus generalior, nimirum, quamvis accidens in communi sit analogice ens respectu substantiae, posse nihilominus dari aliquod accidens simpliciter perfectius aliqua substantia creata; sicut potest interdum species contenta sub genere minus nobili esse simpliciter perfectior quam ea quae continetur sub genere nobiliori, ut ex dialectica suppono et in sequentibus attingetur; iuxta quam sententiam poterit esse analogia ex vi imperfectionis et subordinationis sub ratione communi, quamvis secundum particulares rationes sit excessus in perfectione in inferiori analogato. Ita ut, licet substantia ut sic sit nobilior accidente, non tamen omne contentum sub substantia sit absolute nobilius ens quam omne contentum sub accidente. Quae quidem responsio non videtur omnino improbanda, maxime si sub generali substantiae appellatione etiam modi substantiales veniant. Quis enim dubitet gratiam esse perfectius ens quam modum substantiae, vel unionis formae substantialis ad materiam?

32. At vero, loquendo de propriis, completis et perfectis substantiis, non videtur dubitandum quin a toto genere substantia creata sit perfectior accidente, et consequenter quod nobilissima substantia creata excedat nobilissimum accidens; alias, qualis erit analogia? Unde consequenter fit ut perfecta substantia, etiamsi sit ordinis naturalis, simpliciter perfectior sit quolibet suo accidente, etiam supernaturali et perfectissimo in eo ordine; nam, quantumvis tale accidens videatur magna perfectio, non est nisi quoddam ornamentum talis substantiae, ad cuius perfectionem essentialiter ordinatur, et qui tota perfectio talis accidentis non transcendit ordinem qualitatis, qui imperfectus est comparatione substantiae. Et ob eamdem rationem probabiliter existimo, quamvis tale accidens possit secundum quid superare substantias, vel omnes vel plures, aut in modo essendi, aut in aliqua virtute agendi, vel aliquo alio effectu, tamen, in gradu entitatis simpliciter esse perfectiorem quamlibet substantiam quolibet accidente, immo illam esse simpliciter ens, hoc vero secundum quid, quia esse substantiae, hoc ipso quod est natura sua subsistens, nobilius est magisque participat perfectionem divini esse quam esse accidentis. Unde, quantamcumque perfectionem accidens habere videatur, tamen semper habet illam commensuratam et limitatam ad imperfectum modum essendi accidentis.

Aliae divisiones entis creati declarantur

33. Ultimo, ex dictis de hac divisione facile iudicare quis poterit quid dicendum sit de aliis divisionibus entis, quas superiori sectione attigimus; diximus enim posse dividi ens in absolutum et respectivum, in incompletum et completum, seu perfectum vel imperfectum. De quibus omnibus dubitari potest an sint univocae divisiones vel analogae; nam quod non sint aequivocae, facile constat ex dictis. Et breviter dicendum est omnes has divisiones esse analogas. Cuius rationem quidam reddunt, quia in illis omnibus divisum non habet unitatem in conceptu formali vel obiectivo, sed in sola voce. Sed hoc falsum esse ostendimus. Alii reddunt rationem quia in illis omnibus non potest divisum contrahi seu terminari per differentias in quibus ipsum non includatur. Sed hoc non semper impedit univocationem, ut supra ostendi et infra dicam, tractando de accidente. Ratio ergo sumenda est ex dictis in praecedenti divisione, quia in omnibus divisionibus numeratis includitur aliquo modo seu participatur praedicta divisio, aut fundamentum analogiae eius. Quod breviter declaratur in una vel altera illarum divisionum. Divisio enim entis creati in absolutum et respectivum, in altero membro includit substantiam cum multis generibus accidentium, in alio vero tantum quoddam imperfectum accidentium genus. Sic enim intelligenda est illa divisio de praedicamentali et accidentaria relatione, alioqui nullum erit ens creatum omnino absolutum a relatione transcendentali. Unde, ex eo saltem quod ens absolutum ut sic perfectissime reperitur in substantia, necesse est ut illa divisio sit analoga, et quod ens natura sua postulet prius determinari ad absolutum quam ad respectivum. An vero inter accidentia ipsa absoluta et respectiva eadem analogia intercedat, dicemus melius infra, tractando de accidente.

34. Rursus, in divisione illa entis in incompletum et completum, alterum membrum proprie et in rigore sumptum pro ente essentialiter completo solam substantiam integram complectitur; aliud vero comprehendit tam accidentia quam incompletas substantias, quatenus in quadam negatione vel imperfectione inter se conveniunt, et ideo non est dubium quin per prius dicatur ens de ente completo quam de incompleto. Quod si ens completum non sumatur in eo rigore, sed generalius pro ente completo quasi respective, id est, habente complementum quod in suo genere vel praedicamento requirit, sic etiam completum ens est per prius ens quam incompletum, tum absolute, quia dicit rationem entis, quae in perfecta substantia primario salvatur, tum etiam respective, quia totum esse entis incompleti est propter completum. In hoc tamen sensu est valde impropria divisio, nam ens completum illo modo sumptum non solum non est univocum, cum ex se sit commune ad substantiam et accidens, sed etiam videtur potius dicere analogiam proportionalitatis quam proportionis; nam accidens non dicitur ens completum nisi ex quadam imperfecta imitatione substantiae, non per convenientiam formalem propriam, sed per proportionalitatem. Quod si aliqua est ibi convenientia formalis, magis esse videtur rationis quam realis, nempe in metaphysica compositione ex genere et differentia; nam in physico complemento et perfectione revera non conveniunt.

35. Dices: quamvis hoc verum sit de accidente in abstracto sumpto, tamen in concreto videtur esse ens completum physice, et habere realem ac physicam compositionem; immo, hac ratione videtur habere univocam convenientiam cum substantia completa; nam includit totam perfectionem eius, et aliquid addit. Respondetur: si tale ens formaliter sumatur ut accidentale, non dicit esse completum in genere entis, sed incompletum et imperfectum. Si autem sumatur ut constans ex substantia et accidente et utrumque includens, sic deficit a ratione entis completi, quia non est unum per se, sed per accidens, et ex hac parte non habet univocam convenientiam cum substantia completa. Sed de hac divisione multa alia dici poterant, quae commodius tradentur in particulari, disputando de substantia et accidente. Et per haec facile erit de aliis similibus divisionibus iudicium ferre.

Notes

†* Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Junio de 2004. http://www.salvadorcastellote.com scc@salvadorcastellote.com

†1 negotiatione alit. negatione.