SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLIII. DE POTENTIA ET ACTU
SECTIO IV. UTRUM OMNIS POTENTIA SIT NATURALIS, ET NATURALITER INDITA

SECTIO IV. UTRUM OMNIS POTENTIA SIT NATURALIS, ET NATURALITER INDITA

1. Ratio dubitandi esse potest quia Aristoteles, in c. de Qualit., assignando secundam speciem, naturalem potentiam vocat. Quod autem naturale est, naturaliter inest. In contrarium vero est quia praeter potentiam naturalem multi ponunt neutram in ordine naturae, qualis censetur esse in caelo ad motum. Alii addunt potentiam obedientialem, vel in ordine naturae ad artificialia, vel in ordine gratiae ad supernaturalia. Aliqua etiam potest esse potentia acquisita, vel extrinsecus addita et non a natura indita, ut impetus lapidi impressus. Non ergo omnis potentia naturalis est.

Exponitur sensus quaestionis

2. Suppono quaestionem esse de potentia vera ac reali, quae generatim dici potest physica, sive activa sive passiva sit, nam potentia logica, cum in re nihil entitatis ponat, nec naturalis est nec violenta, sed est non repugnantia quaedam; unde ab aliquibus vocatur potentia obedientialis, quia de se est indifferens; ab aliis autem vocatur potentia obiectiva; nihil vero refert quo nomine vocetur, dummodo constet illam non esse potentiam realem. Addere vero possumus hanc non repugnantiam, eo modo quo potentia dicitur, interdum posse vocari naturalem, vel quia est consentanea naturis et essentiis rerum, vel quia in eis fundatur. Alia enim est non repugnantia quae est per solam non implicationem contradictionis, cui magis potest accommodari nomen potentiae obedientalis in hac significatione, quae negativa potius est quam positiva; haec enim potentia non tam obedit quam non resistit, cum tamen obedire in praesenti locutione seu translatione esse videatur aliquo modo exsequi praeceptum alterius vel cooperari illi.

3. Rursus potentia realis et physica, sive activa, sive passiva, accipi potest vel transcendentaliter vel praedicamentaliter, ut supra declaravimus, et de utraque potest praesens quaestio versari; et quamvis de praedicamentali nos praecipue agamus, de utraque tamen obiter dicemus. Potest autem potentia dici naturalis variis respectibus vel rationibus: primo, quia in se est naturalis ordinis, et sic distinguitur contra supernaturalem. Vel quia est indita et congenita cum natura, et sic distinguitur contra acquisitam vel extrinsecus inditam. Vel dici potest potentia naturalis comparatione ad actum, ut si activa sit, quia talem actum virtute naturali exercere potest sine aliquo extrinseco et praeternaturali concursu, si vero sit passiva, dicetur naturalis si vel talem actum natura sua postulet, vel certe si per naturales causas possit illum recipere. Naturalis autem causa non sumitur hic ut distinguitur contra liberam, sed ut distinguitur a supernaturali, quae praeter ordinem causarum universi naturis rerum consentaneum operatur.

Quaestionis resolutio

4. Dico primo: si potentia activa transcendenter et generatim sumatur, non omnis potentia activa est naturalis secundum omnem respectum, quamvis nulla sit quae respectum aliquem naturalitatis non habeat; dantur vero etiam in hoc ordine potentia supernaturalis et obedientialis. Declaro primo inductione, nam imprimis divina potentia, comparatione ad ipsum suppositum cuius est potentia, connaturalis est, ut per se constat; tamen comparatione effectuum vel subiectorum quae immutare potest, non solum naturalis est, sed etiam supernaturalis, vel neutrum est praecise, sed eminenti modo utrumque. Potest enim, quantum ad actiones transeuntes, agere modo naturali et physico, educendo formam de potentia naturali materiae, et potest etiam agere modo ultranaturali, per creationem scilicet. Quamquam ex vi huius modi agendi per creationem potentia illa non semper potest supernaturalis denominari; nam licet semper superet naturalem modum agendi reliquorum agentium, qui est agere ex praesupposito subiecto, non tamen semper agit aliter quam natura rerum postulet, et ideo quatenus operatur consentanee ad naturas rerum, naturalis dici potest. Ulterius vero potest divina potentia, sive per creationem, sive per eductionem, operari ultra id quod naturale est rebus, vel quoad modum faciendi, vel etiam quoad formam seu esse factum; atque hoc respectu illa potentia supernaturalis appellatur. Sic igitur divina potentia, propter amplitudinem et illimitationem suam in ordine ad suas actiones, nec praecise naturalis est nec supernaturalis, sed eminentem quamdam rationem potentiae habet, in qua utrumque complectitur.

5. At vero potentia activa creata interdum est naturalis, id est, a natura indita subiecto, interdum vero minime, sed superaddita, et haec rursus, quamvis non sit congenita, sed acquisita, proportionata est naturalibus viribus et capacitati subiecti, ut habitus acquisiti, scilicet, artes, etc.; nam haec omnia comprehenduntur sub potentia activa in hac aptitudine, ut ex Aristotele constat; et sistendo in ratione naturali non potest cognosci alius modus potentiae activae in creaturis; et ideo Aristoteles alterius non meminit. At vero iuxta principia theologiae dantur aliae virtutes activae, quae non solum non sunt congenitae cum natura, neque ab illa naturaliter manant, sed etiam excedunt capacitatem et vires naturales eius. Et haec quidem non possunt dici potentiae naturales respectu subiecti, sed simpliciter supernaturales, tamen respectu propriorum actuum sunt principia connaturalia eorum, et ideo secundum eam rationem habent aliquem respectum naturalis potentiae. Quomodo aiunt theologi intellectum lumine gloriae illustratum connaturaliter videre Deum. Immo potissima ratio ponendi eas virtutes est, ut operans habeat intrinseca principia connaturalia talibus actibus.

6. Praeter haec vero est in creatura potentia ut cooperetur Deo tamquam instrumentum eius ad effectus vel actiones superantes totum naturae ordinem, ut verior sententia theologorum docet; illa ergo potentia non potest non esse realis, cum per illam influat res in effectum realem, nec potest non esse activa, cum sit principium agendi saltem instrumentaliter, comparataque ad effectum vel actionem non potest dici naturalis, cum talis actio omnino sit supra naturam talis instrumenti. In se tamen et in entitate sua non est ex se entitas supernaturalis, sed talis est qualis fuerit entitas ipsius creaturae, quia in re est omnino idem cum illa, et illi non confert propriam aliquam specificationem. Unde etiam est necessario congenita cum entitate cuius est potentia, secundum quam habitudinem naturalis dici potest. Simpliciter tamen et secundum habitudinem ad effectum, et considerato modo agendi, optime appellatur potentia obedientialis activa, non negative tantum, sed positive, quia revera positive exsequitur imperium vel motionem superioris agentis, cui active cooperatur, et aliter operari non potest; de qua potentia copiose disputavimus in I tom., III partis, disp. XXI, sect. 5 et 6.

7. Ex his ergo satis probata manet tota conclusio, et quomodo in hoc ordine dentur potentia naturalis, supernaturalis et obedientialis. Ratio autem non est alia nisi quia cum potentia activa hic transcendenter sumatur, oportet ut sub se complectatur omnes ordines potentiarum possibilium, omnes autem ordines praedictos esse possibiles ex dictis patet; sunt enim consentanei partim naturis rerum, partim divinae potentiae et subordinationi quam habere debet creatura ad creatorem. Quod vero nulla ex his potentiis sit quae non habeat aliquem respectum connaturalitatis, patet etiam ex dictis, quia aut respectu actionis habet connaturalitatem, aut saltem respectu subiecti, quatenus est naturaliter congenita.

8. Solum potest contra hoc ultimum instari quia potest dari qualitas in se supernaturalis et infusa quae non habeat vim agendi aliquem actum connaturalem, possit autem esse instrumentum actionum supernaturalium, qualem multi theologi putant esse characterem; illa ergo qualitas habebit potentiam obedientialem, quae nec respectu subiecti, nec respectu actionis naturalis sit. Respondeo, etsi illa potentia non sit connaturalis subiecto illius qualitatis, esse connaturalem ipsi qualitati, quatenus ab illa separari non potest; quamvis enim haec qualitas supernaturalis sit, suam tamen propriam habet essentiam, secundum quam potest habere attributa connaturalia sibique necessario congenita.

9. Dubiolum dissolvitur .— Rursus dubitari potest circa illam conclusionem, cur inter potentias activas non dicatur aliqua esse violenta active, id est, violentiam inferens, cum haec habitudo potentiae ad actum in rebus inveniatur, ut constat, et sit diversa a reliquis supra numeratis. Respondetur imprimis violentum proprie non sumi active, sed passive, ut constat ex usu omnium et ex vulgari definitione Aristotelis. Deinde actio non potest esse violenta agenti ut sic, nam si virtute naturali agit, actio illa est naturali inclinationi conformis; si autem agat virtute supernaturali vel obedientiali, actio non erit contra inclinationem naturae, sed supra illam. Quod autem actio sit violenta passo, id non est satis ut potentia activa dicatur violenta, eo vel maxime quod, si formaliter ac per se loquamur de passo ut passum est, actio non est illi violenta, cum sit in potentia ad illam, sed est illi violenta quatenus est affectum contraria forma seu qualitate, quod est per accidens ad rationem activae potentiae.

Secunda assertio

10. Dico secundo: si potentia passiva transcendenter sumatur, non omnis potentia passiva est simpliciter naturalis; aliqua est enim obedientialis, vel etiam neutra, quamquam nulla sit huiusmodi potentia quae secundum aliquem respectum non sit naturalis. Haec assertio eadem proportione qua praecedens declaranda est et probanda; non habet tamen locum in Deo, sed tantum in creaturis, quia in Deo nulla est potentia passiva, sed haec est creaturarum propria. Quae comparari potest, vel ad subiectum cui inest, vel ad actum quem recipit, quia actus interdum talis est, ut non solum possit potentia naturaliter illum recipere, sed etiam ad illum habeat naturalem inclinationem; aliquando vero actus est talis, ut virtute causarum naturalium tribui possit, non tamen sit debitus tali potentiae passivae, neque ex intrinseca et naturali inclinatione eius. Rursus potest aliquando actus talis esse, ut neque sit ex inclinatione passi, neque etiam possit per naturales causas fieri; a divino autem et supernaturali agente possit in tale subiectum induci.

Resolutio incidens de potentia neutra

11. Prima sententia .— Quando ergo potentia passiva et est innata et connaturalis subiecto et connaturalem etiam habet inclinationem ad actum quem per naturales causas recipere potest, tunc propriissime et omni respectu est potentia naturalis, sicque materia est naturalis potentia ad formam, visus ad species vel actus videndi, etc. Aliquando vero est potentia innata quidem et intrinseca subiecto, actus vero qui in ea recipitur talis non est ut per se spectet ad perfectionem talis potentiae, quive sit ex inclinatione eius, etiamsi a causis creatis et intra ordinem naturae contentis induci possit. Et hanc potentiam appellavit neutram Scotus, q. 1 Prologi, et In II, dist. 2, q. 6, in fine; adhibetque exemplum in potentia passiva quam caelum habet ad suum motum circularem, quam dicit esse neutram, quia caelum ex se indifferens est ad illum motum, eo quod nihil ad eius particularem perfectionem pertineat, quae fuit sententia Avicen., lib. IX suae Metaph., c. 2. Similemque dicit Scotus esse potentiam angeli ad motum vel ad existendum in hoc aut illo loco, et potentiam superficiei ad albedinem vel nigredinem, quia, licet superficies apta sit ad has formas recipiendas, indifferens tamen est ad illas.

12. Secunda sententia .— Alii vero nolunt admittere huiusmodi potentiam neutram, ut Caietanus, in suis opusc., tom. III, tract. III, q. 1; et Soto, II Phys., q. 1, ad 2. Fundamentum autem est, quia vel potentia comparatur ad actum adaequatum, vel ad particulares et inadaequatos sub illo contentos. Priori modo non potest dari potentia neutra, quia omnis potentia instituta est propter actum, praesertim adaequatum, quem propterea per se primo respicit et ad illum inclinatur, iuxta doctrinam Philosophi, IX Metaph., text. 13, 14, 15 et 16, ubi propterea ait omnem potentiam definiri per actum. Si vero comparetur potentia ad actus inadaequatos, licet aliquo modo indifferens sit ad hunc vel illum recipiendum, simpliciter tamen dici non potest neutra, sed potius connaturalis ad singulos, saltem per se secundo, quia in singulis reperitur communis ratio obiecti seu actus adaequati. Alias materia tantum esset in potentia neutra ad singulas formas, et visus ad visiones, etc., atque ita nunquam potentia, ut est sub actu, esset potentia naturalis, quia nunquam est nisi sub uno actu singulari et determinato.

13. Potentia aliqua neutra necessario asserenda .— Sed negari non potest quin aliqua potentia neutra possit appellari; idque dupliciter, scilicet, vel ut est sub aliquo actu, vel secundum se. Declaratur, nam materia prima dupliciter considerari potest: primo, ut est sub aliqua forma, verbi gratia, ignis; secundo, praecise ac secundum se. Et eadem duplex consideratio locum habet in qualibet potentia passiva. Materia igitur, ut est sub una forma, dici potest esse in potentia neutra ad actus indifferentes tali formae; quamquam id proprius dicatur de toto composito, prout est in potentia ad tales actus. Sic certe ignis (quidquid pro nunc de caelis sit) est in potentia neutra ut in suo naturali loco vel circulariter moveatur vel quiescat, quia forma ignis ad neutrum horum inclinationem habet vel repugnantiam, sed solum inclinatur naturaliter ad existendum in suo loco, et hoc est quasi obiectum primarium et adaequatum illius inclinationis; modus autem existendi cum motu, vel sine illo, accidentarius est, et non est proprie actus per se contentus sub primario obiecto, sed conditio concomitans et accidentaria. Ecdem modo censeo dici posse aerem esse in potentia neutra ad lumen, quia forma aeris non habet naturalem inclinationem ad illud, etiamsi illi non repugnet: et similia exempla sunt facilia. Neque contra hanc partem procedit fundamentum secundae sententiae, quia haec potentia non tam dicitur neutra comparatione ipsius potentiae passivae quam formae, quae ad nullum ex illis actibus inclinatur.

14. Considerando autem posteriori modo materiam seu potentiam passivam secundum se, sic alia distinctione utendum censeo; nam vel potentia est per se instituta et ordinata ad actum, vel solum habet aptitudinem ad talem actum quasi concomitantem entitatem eius, ita ut non pertineat ad primarium finem eius. Quando potentia est prioris generis, sive ad adaequatam rationem sui actus, sive ad specificas et singulares sub illa contentas comparetur, non potest potentia neutra vocari, sed naturalis, ut recte probat fundamentum Caietani et aliorum. At vero quando potentia vel capacitas est tantum posterioris rationis, recte dicitur potentia neutra, quia revera nullum actum talem postulat ex inclinatione naturali, neque adaequate, neque inadaequate, quia illa capacitas non inest tali rei eo quod sit per se ordinata ad illum actum, sed solum concomitanter. Sic existimo superficiem esse in potentia neutra ad colores et non tantum ad singulos colores, sed etiam ad colorem absolute, quia nullam naturalem inclinationem ad illum haber. Unde in caelo est superficies sine ullo colore, et in simplicibus elementis, et tam naturalem statum habet ac in mixtis, ubi est colorata. Quod si in mixtis esse non potest naturaliter sine colore, id non est ratione sui, sed ratione formae. Eodem fere modo existimo esse quantitatem in potentia neutra ad varias figuras, quia nihil omnino pertinent ad naturalem perfectionem vel inclinationem eius secundum se. Sic etiam ex sententia et modo loquendi philosophorum omnium, res naturales non dicuntur esse in potentia naturali ad formas artificiales, quae sunt figurae quaedam, sed in obedientiali, quae in illis rebus eiusdem rationis est cum neutra; cur autem obedientialis dicatur, statim declarabo. Et idem existimo accidere in materia prima respectu aliquorum accidentium, quantum ad illam spectant, quia materia prima per se primo est propter formam substantialem; accidentia vero (praeter quantitatem, quae est proprietas sibi connaturalis) solum respicit vel media forma substantiali, vel ratione illius. Unde, si quae sunt accidentia quae ad substantialem formam nihil conferunt nec ratione illius postulantur, respectu illorum dici potest materia prima esse in potentia neutra, ut ad motum vel quietem, densitatem vel raritatem.

15. Neque contra hanc partem procedit fundamentum alterius sententiae, quia talis potentia per se ordinata non est ex natura sua ad huiusmodi formam vel accidentia, neque in particulari, nec in communi, sed est per se ad actum alterius generis, concomitanter vero habet capacitatem ad reliquos. Haec vero ratio seu denominatio potentiae neutrae non excludit quin talis capacitas connaturalis sit ex parte subiecti, tamquam necessario concomitans naturam vel entitatem talis rei, immo in re ipsa indistincta ab illa, nisi secundum rationem.

16. Potentia obedientialis passiva non est sola non repugnantia .— Atque hinc facile intelligitur quid dicendum sit de potentia quam res creatae habent ad recipiendos aliquos actus divinae et supernaturalis virtutis, quos per naturales causas recipere non possunt, ut est capacitas animae ad gratiam et intellectus ad lumen gloriae. Non est enim dubium quin talis potentia positiva et realis sit, et in ipsius rei entitate fundata. Non enim dici potest quod sit sola non repugnantia; nam, licet haec simul intercedat, tamen sola non satis est ad realem causalitatem materialem quam huiusmodi res habent circa actum quem in se recipiunt, nam est verum ac reale subiectum eius a quo talis actus accidentalis in esse et fieri pendet. Est igitur in tali subiecto realis capacitas passiva ad talem actum. De hac ergo capacitate disputant theologi an naturalis dicenda sit; et Scotus, In II, ubi supra, et discipuli eius illam naturalem appellant. Caietanus vero, I p., q. 1, et 12, a. 1 utriusque, et alii thomistae vocant obedientialem, et melius loquuntur, licet possit esse dissensio in solo modo loquendi. Certum est enim hanc potentiam non esse aliquam rem superadditam naturis rerum, aut ab eis in re ipsa distinctam, nam oporteret illam supponere aliam capacitatem, de qua eadem rediret quaestio. Unde secundum hunc respectum potest dici talis potentia naturalis subiecto, quia et est cum illo naturaliter congenita, et est ipsamet entitas naturalis eius. Quomodo dixit Augustinus, de Praedestinat. sanct., c. 5: Posse haberi fidem et charitatem naturae est fidelium ; et D. Thom., III, q. 113, a. 1, eodem sensu ait rationalem animam naturaliter esse capacem gratiae; et I, q. 48, a. 4, ait habilitatem animae ad gratiam consequi naturam eius. At vero comparatione ad actum et ad agens, a quibus potentia simpliciter denominatur, non potest haec potentia dici naturalis, ut recta dicit D. Thom., In I, dist 14, q. 9, a. 2, tum quia ille actus est simpliciter et in se supernaturalis; tum etiam quia non potest a naturali agente reduci ad actum; tum praeterea quia neque talis actus est ex natura rei debitus tali potentiae, neque ipsa habet naturalem inclinationem ad illum, iuxta veriorem theologorum sententiam. Et ideo vocari solet haec potentia obedientialis, seu potentia obedientiae, ut late tractavi in I tom. I-II partis, disp. XXXI, sect. 6. Et praeterea videri potest D. Thom., q. 29 de Verit., a. 3, ad 3, et q. unica de Virtutibus, a. 10, ad 13, et q. 1 de Potent., a. 3, ad 1; et Capreolus, In I, dist. 42, q. 1, a. 3, ad 5 contra 4 concl.; et Ferrar., III contra Gent., c. 102, ubi D. Thomas, ratione 4.

17. Potentia quae est in rebus physicis ad formas artificiales, qualis sit .— Atque ad hunc modum loquuntur nonnulli philosophi de potentia passiva quae est in rebus naturalibus ad formas artificiales, sumiturque hic loquendi modus ex D. Thom., II Phys., lect. 1. Quia etiam illa potentia non est ad eius perfectionem vel naturalem inclinationem. Unde sub hac ratione potest etiam dici talis potentia neutra, quia neque inclinatur ad actum naturaliter, neque illi repugnat. Quia vero non reducitur in actum ab agente mere naturali, sed ab intellectuali, operante et per artem, quae aliquo modo est superaddita naturae, et per motionem voluntatis, quae imperium dici solet, ideo talis potentia obedientialis vocatur; nam, ut supra diximus, potentia passiva correspondet activae, unde etiam suscipit denominationem proportionatam illi. Est autem latum discrimen inter potentiam obedientialem ad formas artificiales et supernaturales, nam illa potest reduci in actum ab agente creato per naturales vires operante, haec vero nonnisi ab agente increato, saltem ut principali. Item, quia actio circa priorem potentiam, licet non sit mere naturalis, ut naturalis actio distinguitur a libera, neque etiam sit naturalis ut naturae debita, est tamen absolute contenta in ordine naturae, ut distinguitur ab ordine gratiae supernaturali, et non miraculosa, nam in illa actione nullus intervenit effectus aut motus qui non possit per virtutes et potentias naturales fieri. Neque per illam actionem fit aliqua forma quae pertineat ad superiorem gradum seu ordinem rerum. Posterior vero potentia non reducitur ad actum nisi per supernaturalem aut miraculosam actionem, aut in modo aut in substantia. Denique prior capacitas valde limitata est, et ad formas imperfectas; posterior vero amplissima est, adeo ut plene satiari et impleri non possit, etiam per potentiam Dei absolutam, ut sumitur ex D. Thoma, II-II, q. 24, a. 7, et q. 29 de Verit., a. 3. Quidquid enim Deus in illa operetur, semper manet capax ad plura recipienda; nam hoc ipsum pertinet ad infinitam potentiam Dei.

Obiter aliquot dubia expediuntur

18. Materia prima quam potentiam habeat ad animam rationalem.— Atque hinc resolvitur facile illa quaestio, qualis sit potentia materiae ad animam rationalem et an sit dicenda naturalis. Dicendum est enim vere ac proprie esse naturalem potentiam, quia anima rationalis vere ac naturaliter est actus materiae. Nec refert quod illa anima tantum fieri possit per creationem, tum quia materia non est in potentia ad creationem animae, sed ad unionem, et haec fieri potest ab agente naturali; tum etiam quia Deus non creat illam animam ut supernaturale agens, sed ut pertinens in suo ordine complementum causarum naturalium.

19. Item definitur ex dictis facile quaestio, scilicet, an in materia vel subiecto sit potentia naturalis ad recipiendum actum quem semel habuit et amisit, etiamsi iam non possit naturaliter illum recipere. Dicendum est enim, quoad entitatem et capacitatem talis formae eamdem potentiam manere tum quia illa non est in se diminuta, cum sit indivisibilis, tum etiam quia quacumque ratione restituatur illi potentiae talis actus naturali vi illum complectetur. At vero quoad modum recipiendi non est in tali subiecto capacitas proxima, id est, habens omnes conditiones requisitas ut possit a naturali agente recuperare talem actum. Et ideo quoad hoc potest talis potentia vocari obedientialis. Neque est inconveniens quod potentia in se, et respectu actus quasi in termino, sit naturalis, et tamen quod respectu viae aut modi recipiendi sit obedientialis; nam hic respectus est accidentarius ex praesuppositi prioris generationis et corruptionis; ad potentiam autem naturalem satis est quod per se et absolute potuerit ille actus modo et via naturali obtineri.

20. Quae potentia in physicis ad physicas formas sola arte effectibiles .— Rursus vero hinc oritur et breviter expeditur alia quaestio, scilicet, an in rebus naturalibus sit potentia naturalis ad quasdam formas substantiales quae, nisi adhibita humana arte et industria, introduci non possunt, ideoque potius per artem fieri videntur quam per naturam, ut sunt forma panis, farinae, et similes. Dicendum est enim hoc non obstare quominus ad illas formas sit in rebus naturalis potentia, quae non est alia praeter potentiam ipsam materiae primae, quae has etiam formas includit sub adaequato obiecto suo; propter peculiares tamen dispositiones ad huiusmodi formas requisitas, necessaria est peculiaris industria in applicando activa passivis ut dispositiones ad huiusmodi formas requisitae introduci possint. Quin potius, vix sunt aliquae res substantiales ad humanos usus accommodatae quae humanam industriam non requirant ut convenienti modo gigni possint; tota vero haec industria in applicandis causis agentibus vel patientibus versatur. Quaedam vero sunt ex his rebus quae magis pendent ab arte, eo quod nunquam possint a sibi similibus generari; sed vis per se introducendi illorum formas in solis est universalibus causis, quae non agunt nisi materia convenienter per artem praeparetur et applicetur.

21. An aliqua passiva potentia sit violenta .— Ultimo inquiri potest circa hanc conclusionem, an detur potentia passiva violenta. Aliqui enim negant, quia actio nunquam est violenta ex parte solius potentiae passivae; haec enim de se indifferens est ad opposita, teste Aristotele, lib. X Metaph., c. 6, text. 14. Caietanus vero, in opusculo supra citato, quamvis neget potentiam neutram, dicit tamen passivam potentiam in violentam et naturalem distingui; nam potentia passiva quam lapis habet ut sursum moveatur, violenta est. Sed distinctione opus est: potest enim potentia passiva considerari vel secundum se, vel prout subest alicui actui. Priori modo revera nulla est potentia passiva violenta, quia cum ipsa sit de se capax talis actus et non supponatur in ea oppositus actus, non habet unde illi repugnet, sed potius vel ad illum inclinatur, si ad illum sit per se instituta, vel saltem illi non repugnat, sed indifferens est, si tantum concomitanter illam capacitatem habeat. Si vero potentia consideretur ut est sub aliquo actu, sic potest dici esse potentia violenta ad oppositum actum, respectu totius compositi in quo manet talis potentia; illi enim violentus est talis actus, non ipsi potentiae secundum se. Dicitur autem talis potentia violenta, non quia ipsa violenter insit composito, nam potius est naturalis, sicut homini est naturale esse mortalem; sed violenta dicitur quia est ad actum ipsi supposito violentum. Unde fit ut talis potentia violenta non distinguatur re a naturali, sed habitudine tantum ad diversos actus. Adde quod licet potentia passiva respectu plurium actuum positivorum, quorum est receptiva, non sit secundum se spectata violenta ad alterum illorum, quia neutrum sibi determinat ex naturali sua inclinatione, sed ex aliqua forma, tamen, si comparatio fiat non inter actus positivos, sed inter positivum actum et privationem eius, sic fieri potest ut potentia passiva secundum se sit violenta ad carentiam actus, ut quando ex naturali inclinatione passiva determinat sibi talem actum tamquam sibi debitum, quo modo materia caeli esset violenta sine propria forma, de qua re aliqua tetigi I tomo III partis, disp. VIII, sect. 4.

Tertia assertio de potentia praedicamentali

22. Dico tertio: potentia praedicamentalis semper est potentia naturalis comparatione ad suum actum, non tamen semper comparatione ad subiectum cui inest. Haec assertio colligitur facile ex omnibus hactenus dictis; nam imprimis omnis potentia quae est species qualitatis, est per se primo instituta et ordinata ad actum; ergo est potentia naturalis ad suum actum. Primo quidem et per se respectu actus adaequati, secundario vero etiam respectu inadaequatorum actuum qui sub adaequato obiecto continentur. Quod etiam facile confirmari potest inductione in omnibus potentiis, tam propriis animae, quae simul sunt activae et passivae, quam in aliis pure activis, quae semper inclinantur ad actiones suas. Deinde patet excludendo alia membra; nam potentia obedientialis ex vi suae rationis nunquam est particularis potentia praedicamentalis, sed quascumque res comitatur iuxta modum earum. Unde, si aliquando potentia obedientialis est res pertinens ad secundam speciem qualitatis, ut est, verbi gratia, potentia obedientialis animae rationalis ad lumen gloriae, quae non est alia nisi intellectus ipse, talis (inquam) potentia non ideo est species qualitatis quia obedientialis est, sed quia comitatur quamdam entitatem estque idem cum illa, quae alias secundum propriam rationem est naturalis potentia, et idem est in omnibus similibus.

23. Rursus in hoc genere praedicamentalis potentiae non datur potentia neutra, quia hae includunt oppositas rctiones; nam potentia neutra est quae non inclinatur ad actum; potentia autem praedicamentalis, cum sit per se primo instituta ad actum, inclinatur ad illum, sive per se primo, sive per se secundo. Quod si demus in eamdem rem posse simul cadere ut sit per se primo instituta et inclinata ad aliquod genus actuum, et quod concomitanter habeat capacitatem ad aliquos actus recipiendos ad quos non inclinatur, ut de materia prima respectu aliquorum actuum accidentalium supra dicebamus, dicendum imprimis est talem potentiam non esse neutram quatenus praedicamentalis est, sed ut concomitanter includit aliquam capacitatem transcendentalem. Deinde addimus nullam esse potentiam praedicamentalem quae proprie habeat huiusmodi potentiam neutram, sed obedientialem. Et ratio est quia nulla est potentia praedicamentalis pure passiva, ut diximus; potentia autem pure activa naturaliter solum potest efficere actiones sibi proportionatas, ad quas non est potentia neutra, sed naturalis; quod vero elevetur ad alias actiones, id solum esse poterit per potentiam obedientialem. Et eadem ratione potentiae animae, quatenus activae sunt, non habent potentiam neutram. Neque etiam ut passivae sunt, quia recipiunt a seipsis, et ita connaturaliter recipiunt. Quod si aliquando mere passive se habent respectu aliquorum actuum quos ab aliis recipiunt naturaliter, id semper est in ordine ad proprios actus perficiendos, et ideo etiam illos actus connaturaliter recipiunt, nisi per potentiam obedientialem ad superiores actus eleventur.

24. Potentia nulla de genere qualitatis violenta est respectu sui actus .— Atque hinc a fortiori concluditur non dari in hoc ordine potentiam violentam respectu actus, cum ad illum naturaliter inclinetur et ordinetur. Dico autem respectu actus, quia respectu subiecti alicuius potest esse violenta, ut si nonsit illi innata, sed extrinsecus addita, ut statim declarabimus. Sic enim intelligendun est et limitandum quod supra de potenti activa diximus. Dices: actus vitiosus es violentus voluntati, nam est contra naturam eius, ut patet ex D. Thoma, I-II, q. 71 a. 2; ergo potentia voluntatis ad talem ac tum est violenta; et tamen est propria et praedicamentalis potentia respectu talium actuum. Respondetur primo talem actur dici contra naturam quia est contra perfectissimam inclinationem naturae, non ver quia sit contra omnem naturae inclinationem; ipsa enim voluntas etiam habet ali quam inclinationem ad corpus et ad bona sensibilia, et ideo non est actus ille simpliciter violentus, quod ex eo etiam patet, quo, absolute voluntarius est. Adde etiam illur actum, ut actus est, non esse proprie contra naturam, sed ut aliquem defectum vel privationem habet, et ut sic non ad potentiam sed ad impotentiam potius pertinere.

25. Aliqua potentia de genere qualitatis violenta est suo subiecto .— Tandem ultima conclusionis pars facilis est. Regulariter enim huiusmodi potentiae praedicamentales sunt propriae passiones, et ita etiam ex parte subiectorum sunt naturales potentiae innatae et fluentes ab essentiis substantiarum, ut per se constat; aliquando vero sunt extrinsecus adiunctae, quod solum videtur contingere in quibusdam virtutibus activis quae sunt instrumenta externorum agentium, ut patet de impetu impresso lapidi ut moveatur sursum. Propter has ergo facultates instrumentarias dixi potentiam praedicamentalem non semper esse connaturalem subiecto; nam hae facultates ad hanc speciem qualitatis pertinent. Possunt autem interdum esse violentae, ut in exemplo posito; interdum vero supernaturales et divinitus infusae; et aliquando possunt esse indifferentes, licet sint a causis creatis, ut si igni imprimatur impetus quo circulariter in sua sphaera moveatur. Neque in hoc occurrit specialis difficultas.