SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLIV. DE HABITIBUS
SECTIO I. AN SINT, ET QUID SINT, ET IN QUO SUBIECTO SINT HABITUS

SECTIO I. AN SINT, ET QUID SINT, ET IN QUO SUBIECTO SINT HABITUS

1. Duæ primæ partes in titulo propositæ facillime expediri possunt ex dictis in superioribus; quod enim aliqui sint habitus, extra controversiam est, ex communi omnium philosophorum consensu, et in theologia habet peculiarem certitudinem ex habitibus infusis.

Quibus modis constet dari habitus

2. Habitus sunt in rerum natura.— Prima vero cognitio horum habituum sumpta est ex experientia humanorum actuum; experimur enim usu et consuetudine actuum acquirere nos facilitatem in operando, quæ facilitas, cum realis quidam effectus in nobis sit, ac permaneat transactis actibus, aliquam formam realem et permanentem requirit, quæ in nobis sit, cum antea non esset; hanc autem vocamus habitum: constat ergo experientia esse in nobis habitus.

3. Species intentionalis unde probatur — Ut autem procedamus distinctius, et disputationem magis coarctemus, distinguamus duo genera qualitatum, quæ nostris potentiis adduntur, ut illis ad operationes suas iuventur; quædam sunt ad coniungendum obiectum potentiæ, quæ dicuntur requiri ex parte obiecti, et solum sunt necessariæ in potentiis cognoscentibus; aliæ sunt quæ adduntur potentiæ ad augendam virtutem eius in operando, ex quo habent ut dent facilitatem in operatione, ut infra dicam, quod in voluntate evidentius constat; illa enim non indiget qualitatibus ex parte obiecti, et tamen usu acquirit facilitatem in operando. Utrumque ergo genus harum qualitatum sub specie habitus continetur, ut in superioribus dixi; ex diverso tamen principio probanda est utriusque existentia vel necessitas. Nam priores qualitates, simpliciter loquendo, supponuntur ad actus tanquam omnino necessariæ ad illos ex natura rei; posteriores vero consequuntur ex actibus, nunc enim non agimus de habitus per se infusis. In præsenti ergo solum intendimus agere de habitibus posteriori modo sumptis; nam priores qui proprie vocantur species intentionales, in scientia de anima considerantur. Unde ad probandum esse habitus in illo sensu, utendum nobis esset illis mediis quibus philosophi, contra Durandum et alios, probant dari species intentionales, quae partim sumuntur ex iis quae experimur in sensibus externis, praesertim in visu et speculo, partim et maxime ex memoria et abstractiva rerum cognitione partim ex modo cognoscendi talium potentiarum per repræsentationem, ad quam non possunt determinari nisi ab obiectis, mediantibus speciebus. Itaque in hoc sensu satis constat, et habitus esse, et ubi sint, nimirum in quacumque potentia cognoscitiva iuxta proportionem et capacitatem eius, et quid etiam sint; sunt enim qualitates quædam, quæ sunt veluti semina aut instrumenta obiectorum, quibus mediantibus, virtutem suam coniungunt potentiis cognoscitivis, ut eas determinent, et in actu primo constituant ad sui cognitionem efficiendam. Neque de his habitibus in hoc tractatu plura nobis dicenda sunt.

4. Aliud ergo genus habituum, de quo in præsenti agimus, sola experientia supra dicta cognitum est, quia talis habitus per se loquendo, et in ordine naturali, nunquam supponitur ad actus. Unde Aristoteles, IX Metaph., cap. 5 et 8, ait, quasdam esse potentias, id est, principia activa operationum, quæ haberi non possunt, nisi per actus; et exemplum adhibet in arte. Adeo ut etiam habitus per se infusi, quatenus per se supponuntur ad actus, ut connaturali modo fiant, magis censeantur habere rationem potentiarum, quam habituum. Quod ergo huiusmodi habitus sint, a nobis solum cognosci potest ex actibus, quatenus aliquam facilitatem, et consequenter novam aliquam facultatem operandi in potentiis relinquunt. Ex quo etiam obiter constat, necessitatem horum habituum non esse necessitatem simpliciter, sed ad melius esse, seu ex suppositione, vel in ordine ad talem effectum. Nam absolute potentia est sufficiens ad efficiendum actum sine tali habitu; alioqui nunquam posset actus præcedere habitum; tamen ut facilius et promptius operetur, necessarius est habitus; quæ potius est utilitas quædam, quæ vocatur etiam necessitas ad melius esse; et idem est quod dici solet, hos habitus non esse necessarios ad substantiam actuum, sed ad facultatem; ad hunc ergo peculiarem effectum, scilicet, promptitudinem in operando, necessarii sunt. Quo item fit, ut ex suppositione actuum talis habitus sint necessarii, quia necessaria sequela, et naturali activitate (qualiscumque illa sit) consequuntur. Quæ omnia ex Aristot. desumuntur, 3 Ethic., c. 5.

5. Propter quid potentiis et actibus ad habituum productionem vires indiderit natura. — Unde etiam colligi potest ratio, ob quam natura dederit et potentiis ipsis capacitatem ad hos habitus, et actibus ipsis vim efficacitatem aliquam, ut ex eis sequantur hi habitus, quia nimirum, potentia ex se potens est, et indifferens ad varios actus, et interdum etiam ad repugnantes, vel ob aliquam imperfectionem non habet totam determinationem et propensionem, quam habere potest ad aliquem actum. Quia ergo natura intendit optimum operandi modum, iuxta uniuscuiusque rei capacitatem, et hæ potentiæ non possunt habere ex natura sua innata totam virtutem necessariam ad operandum singulos actus suos cum tota promptitudine et facilitate, ideo aptitudinem et vim aliquam a natura habent, ut saltem usu et exercitio actuum possint huiusmodi facilitatem acquirere. Et haec sufficiunt de quæstione, an sint huiusmodi habitus; nam si quæ obiectiones fieri possunt, faciles sunt, et ex hac ultima animadversione solvuntur, et magis ex iis quæ statim dicemus de subiecto horum habituum.

Essentia et definitio habitus

6. Secundo dicendum est quid sit habitus, quod etiam est facillimum ex dictis; est enim qualitas quaedam permanens, et de se stabilis in subiecto, per se primo ordinata ad operationem, non tribuens primam facultatem operandi, sed adiuvans et facilitans illum. Hæc tota descriptio constat ex nominis interpretatione iam tradita, et ex dictis supra de speciebus qualitatis. Itaque, quod forma illa, quam actus relinquunt, et dat promptitudinem in operando, sit qualitas, evidens est, tum ex communi definitione qualitatis supra posita, tum etiam quia in nullo alio prædicamento collocari potest. Dicitur autem hæc qualitas permanens et stabilis, ut distinguatur ab ipsis actibus, qui dicuntur esse quasi in continuo fieri, quia ab actuali influxu potentiarum pendent, et ideo non solum qualitates sunt, sed etiam actuales operationes potentiarum vitalium; habitus vero non habet hanc dependentiam, sed permanet cessante actuali influxu animae, in qua est, non ut actus secundus, sed ut actus primus; nam ad hoc causatur in anima, ut eam promptam reddat ad actus secundos eliciendos. Unde eadem experientia, quæ probat esse huiusmodi habitus, probat esse hoc modo qualitates permanentes, quia ex actibus relinquitur in homine hæc facilitas, etiam postquam cessat ab operatione; nam cum postea ad operandum redit, maiori promptitudine et facilitate operatur: permansit ergo in eo qualitas, dans huiusmodi promptitudinem. Atque in hoc sensu intelligendum est, cum dicitur habitus difficile mobilis, si per illam particulam, id quod est essentiale et generale habitui, et non aliquis status accidentalis, vel specialis aliqua proprietas alicuius habitus, seu virtutis, significanda est, ut clarius constat ex dictis disputando de qualitate in communi, et speciebus eius.

7. Addimus vero, huiusmodi qualitatem debere esse per se primo ordinatam ad operationem, quia, ut in initio disputationis notavi, agimus de propriis habitibus, re ipsa et essentia distinctis a cæteris speciebus qualitatis; huiusmodi autem nulli sunt, nisi illi, qui propter operationem fiunt. Nam si aliquæ qualitates vocantur habitus, eo quod bene vel male ac stabiliter disponant subiectum in ordine ad esse, illæ secundum propriam essentiam magis pertinent ad passibiles qualitates. Denique dicta experientia, per quam hos habitus probamus, simul declarat primarium finem horum habituum esse dare facilitatem in operando; hac ergo ratione dicimus per se primo ordinari ad operationem.

8. Quia vero commune hoc est ipsis potentiis, in quibus habitus resident, addimus in definitione, habitum non ordinari ad operationem, ut primam facultatem operandi. Ubi per primam facultatem non intelligimus solum principium principale, seu radicale operationis, quod est anima, sed proximam facultatem, quæ absolute confert primam potestatem operandi; hanc enim supponit habitus, ut diximus, et illam iuvat, et promovet, ut facilius operetur. Atque ita satis constat quid sit habitus in communi. Et quamvis in explicanda descriptione, ad habitus acquisitos præcipue respexerimus, tamen ex se communis est, etiam infusis; nam etiam per se primo ordinantur ad operationem, et quamvis non dent solam facilitatem, sed simul aliquo modo facultatem, et connaturalitatem operationis, tamen absolute prærequirunt priorem potentiam proximam, eamque elevant ad tale genus operationis. Denique addi solet, habitum esse, quo bene, vel male disponitur potentia ad operationem. Quod sumi potest ex Aristotele, in Prædicam., et 7 Phys. c. 3. Verumtamen in illa disiunctione non tantum definitio, sed etiam divisio habitus comprehenditur; inter habitus enim sunt virtutes et vitia, seu quidam sunt consentanei naturæ, alii repugnantes, et ideo quidam boni, alii mali dicuntur; omnibus tamen commune est ut ad suas operationes per se tendant, et facilitatem præbeant. Hanc ergo communem rationem satis fuit in definitione ponere.

Subiectum habitus

9. Tertio loco potest ex dictis facile definiri, in quo subiecto sint huiusmodi habitus. Dicendum est enim solum esse in viventibus intellectualibus, et proxime tantum esse in potentiis elicitivis actuum immanentium, et quæ rationales sint, vel aliquo modo rationem participent. Prior pars ex posteriori constat: nam cum prædictæ potentiæ sint propriæ vivientum rationalium, si habitus solum esse possunt in huiusmodi potentiis, tantum etiam esse poterunt in prædictis viventibus. Hic vero dubitari poterat, an hoc sit intelligendum de solis hominibus, vel etiam de Angelis. Sed quia hoc pendet ex proprio modo operandi Angelorum, eiusque cognitione, ideo illam partem Theologis omittemus, solumque de hominibus dicemus. Posterior ergo pars de subiecto proximo, quod solum esse possit potentia elicitiva actuum immanentium, probatur, quia de ratione habitus est ut inclinet potentiam ipsam ad operandum, et hoc modo eam facilem et promptam reddat; ergo necesse est ut habitus sit proxime in ipsamet potentia, quæ est principium elicitivum operationis, quia nisi eam informet, nec potest eam inclinare, neque in ulteriori actu primo constituere. Item, quia unumquodque accidens debet esse in subiecto fini suo proportionato; sed finis proximus habitus est operatio et promptitudo ad illam; ergo subiectum eius est ipsamet potentia, quæ est principium proximum operationis; nam illa sola habet debitam proportionem ad illum finem.

10. Hinc ergo necesse est ut potentia, in qua proxime residet habitus, et activa sit, et passiva; non enim potest esse proximum principium eliciendi actus nisi sit activa, nec potest in se recipere habitus, nisi passiva sit. At vero tantum illa potentia est simul activa et passiva, quæ actus immanentes elicere potest; ergo. Et confirmatur, nam actus in illa potentia relinquit habitum, in qua ipse est, quia illammet potentiam, et non aliam reddit facilem ad operandum. Sed habitus manet in illa potentia, quæ est principium proximum talis actus; ergo in eadem manet ipse actus; ergo et ipse est actus immanens, et potentia, quæ est principium eius, est elicitiva actum immanentium. Unde hi actus, per quos producuntur habitus, tales sunt, ut, per se loquendo, nihil extra proprias potentias efficiant, quod est proprium actuum immanentium. Potest etiam hæc pars inductione confirmari; sed haec inductio facile constabit ex sequenti puncto.

11. Quae potentiae habitus sint capaces. Voluntas est habituum capax.— Igitur probandum superest, hanc potentiam debere esse rationalem, vel aliquo modo rationis participem, ut est intellectus aut voluntas, vel etiam appetitus sensitivus humanus, et phantasia, seu cogitativa. Et quidem, quod in potentiis possint esse habitus, præter experientiam, constat ex utraque philosophia, naturali et morali; nam in intellectu sunt virtutes intellectuales, et in voluntate morales, quæ ex parte censentur etiam esse in appetitu sensitivo; et consequenter eis respondet aliquid proportionale in phantasia. Ratio autem a priori est, quia hæ potentiæ habent natura sua aliquam indifferentiam, seu indeterminationem in operando; determinantur autem per suos actus; ergo etiam sunt capaces habitualis determinationis, seu inclinationis ex actibus relictæ. Assumptum manifestum est in voluntate, nam est potentia ex se libera, et consequenter indifferens ad operandum et non operandum, et ad actus seu obiecta contraria. Unde et ex parte sua non est ad alterutram partem satis determinata, et ex parte obiectorum pati solet difficultates, eo quod cum aliqua ratione boni sit alia ratio mali coniuncta. Habet etiam voluntas, eo quod universalis hominis appetitus, varias inclinationes, tum ad ea quæ sunt per se bona et honesta, tum etiam ad ea quae sunt commoda homini, inter quas inclinationes est interdum repugnantia, ex qua oritur difficultas operandi, quæ difficultas usu et consuetudine actuum superatur, quod non fit nisi per generationem habitus; est ergo hæc potentia subiectum capax habituum.

12. Intellectus receptivus est habituum.— Atque eadem fere ratio locum habet in intellectu: nam, licet non sit adeo indifferens potentia sicut voluntas, tamen aliquo modo indifferentiam participat; primum, in ferendo iudicio de his rebus quarum evidentem cognitionem non assequitur, ut sunt illæ, quæ sub fidem vel opinionem cadunt; unde constat experientia difficulter removeri hominem ab his rebus quarum habet inveteratam fidem vel opinionem. Deinde, quamquam ex parte obiectorum, quando evidenter ostenditur eorum veritas, naturaliter determinetur ad iudicium, tamen sæpe magnam difficultatem patitur intellectus noster in demonstranda veritate, et ideo usu et exercitatione actuum, facilitatem in hoc acquirit, quam non confert nisi habitus, ut etiam de habitu primorum principiorum in prima disputatione huius operis declaravimus. Denique in habitibus practicis, præsertim in arte, id est evidentissimum; quare Aristoteles, IX Metaphysicæ, et ubicumque agit de potentiis agendi, quæ non nisi usu acquiruntur, præcipue ponit exemplum in arte; illæ autem potentiæ non sunt nisi habitus, ut sæpe dixi.

13. Appetitus sensitivus hominis capax est habituum.— Deinde facile probari potest eadem pars de appetitu sensitivo hominis ex sententia Aristotelis, I Ethicorum, c. ult., et 3 Ethic., cap. 3 ; et D. Thomæ, 1.2, quæst. 50, art. 3. Et ratio est, quia, licet appetitus hominis non sit simpliciter potentia libera, habet tamen aliquem modum indifferentiæ, ratione cuius potest per rationem et voluntatem in officio contineri; quamquam, ut Aristoteles dixit, non despotice, sed politice obediat. Quo fit ut etiam in hoc appetitu variæ sint inclinationes, et quodammodo repugnantes; nam ex vi sui generis naturaliter inclinatur ad sensibilia et delectabilia; tamen ex vi coniunctionis et emanationis ex anima rationali habet inclinationem ad obediendum rationi, et ad appetendum ipsamet bona sensibilia, non tantum quatenus delectabilia, aut corpori commoda, sed maxime quatenus simpliciter bona homini existimantur. Ex qua duplici inclinatione nascitur, ut etiam hic appetitus non habeat a natura omnem determinationem ad suos actus, quam potest habere, et ideo potest acquirere habitum, quo magis ad alteram partem inclinetur. Quod maxime necessarium est respectu eorum actuum, qui delectationibus sensibilibus aut commodis corporis sunt aliquo modo contrarii; non quia inclinatio naturalis ad hos actus in hoc appetitu minor sit, sed quia obiecta sensibilia, quæ sunt magis propinqua et proportionata, vehementius movent. Propter quod quædam etiam virtutes morales in appetitu sensitivo collocari solent, ut tradit D. Thomas, 1. 2, q. 56, a. 4. Quod quomodo intelligendum sit, non spectat ad hunc locum; satis nunc erit asserere necessarios esse habitus in appetitu, quibus reddatur promptus et facilis ad obediendum rationi in materia harum virtutum, scilicet, temperantiæ et fortitudinis, et aliarum quæ sub eis continentur. Et hoc modo dicimus, vel etiam experimur mortificari, seu ad mediocritatem redigi passiones huius appetitus exercitio virtutum, quod non fit, nisi per acquisitionem habitus. Et simili ratione, per contrarios actus acquiruntur habitus augentes impetum passionum; nam, licet inclinatio ad obiecta sensibilia videatur maxime naturalis, et facillime prodire in opus, si non contineatur, nihilominus experimur consuetudine augeri, et vires acquirere ad resistendum rationi, quæ vix potest repugnare appetitui, quando nimia consuetudine ad hæc sensibilia trahitur; non est ergo dubium quin in hac potentia sit aptitudo ad generandos et recipiendos in se habitus.

14. Phantasia hominis habituum capax.— Denique idem esse consequenter sentiendum de hominis phantasia, seu cogitativa, docet etiam D. Thomas, dicta q. 50, art. 4. Quomodo autem id intelligendum sit, inferius ex solutione obiectionum explicabimus.

15. Quae potentiae habituum capaces.— Ultimo loco probanda est altera pars exclusiva, nimirum has solas potentias esse capaces habituum. Ratio autem est, quia omnes aliæ potentiæ præter has mere naturaliter operantur; per operationes autem mere naturales non acquiritur habitus, quia potentiæ determinatæ ad unum simpliciter ex natura sua non sunt capaces habituum; ut enim dixit Philosophus, 2 Ethic., cap. 1, nihil eorum quae sunt natura, aliter assuescit, ut lapis ferri sursum, aut ignis deorsum; et similiter nec lapis velocius fertur deorsum, etiam si millies ante descenderit. Inductione etiam ostendi potest; nam aliæ potentiæ, aut agunt tantum actione transeunti, et hæ non sunt capaces habituum, ut ostendimus; aut immanenti, et hæ aut sunt sensus externi, de quibus satis constat experientia non acquirere habitum operando; vel sunt phantasia et appetitus brutorum, et in his est nonnulla maior dubitandi ratio, ut statim in obiectionibus attingemus; nunc vero etiam de illis supponimus, cum sint potentiæ omnino determinatæ ad unum, non esse capaces habituum. Unde D. Thomas, 1. 2, q. 69, art. 4, ait potentiam non esse capacem habitus, nisi aliquo modo se habeat indifferenter ad multa; ideo enim vires naturales non agunt operationes suas mediantibus aliquibus habitibus, quia secundum seipsas sunt determinatæ ad unum. Et ita declarat omnem habitum esse dispositionem, cum tamen dispositio (teste Aristotele) sit ordo habentis partes, quia, licet non sit necessarium ut ipsa potentia receptiva habitus in se habeat partes, necesse est tamen ut habeat ordinem et aliquam indifferentiam ad multa, ut ita possit per habitum ad unum potius quam ad aliud determinari.