SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO LIV. DE ENTIBUS RATIONIS

DISPUTATIO LIV. DE ENTIBUS RATIONIS †*

1. Ratio ob quam hic agatur de ente rationis .— Quanquam in prima disputatione huius operis dixerimus ens rationis non comprehendi sub proprio et directo obiecto metaphysicae, ideoque ab ipso etiam Philosopho ab hac tractione exclusum fuisse in libro VI suae Metaphysicae, nihilominus ad complementum huius doctrinae, et ad metaphysicum munus pertinere existimo, ea, quae communia et generalia sunt entibus rationis tradere. Est enim eorum cognitio et scientia ad humanas doctrinas necessaria; vix enim sine illis loquimur, vel in metaphysica ipsa, vel etiam in philosophia, nedum in logica; et (quod magis est) etiam in Theologia. Nec vero potest hoc munus ad alium, quam ad metaphysicum spectare. Nam imprimis, cum entia rationis non sint vera entia, sed quasi umbrae entium, non sunt per se intelligibilia, sed per aliquam analogiam et coniunctionem ad vera entia, et ideo nec etiam sunt per se scibilia, nec datur scientia quae per se primo propter illa solum cognoscenda sit instituta. Quod enim hoc aliqui tribuunt dialecticae, error dialecticus est; nam finis illius scientiae non est nisi dirigere et ad artem revocare rationales hominis operationes, quae non sunt entia rationis, de quibus nunc agimus, sed entia realia. Itaque nullus artifex nullave scientia per se primo intendit entium rationis cognitionem, sed haec tradi debet quatenus cum cognitione alicuius entis realis coniuncta est; quomodo physicus agit de privatione, quae coniuncta est cum materia ad formam, et agit de vacuo per comparationem ad locum, et sic de aliis.

2. Hoc igitur modo, Metaphysicae proprium est agere de ente rationis ut sic, et de communi ratione, proprietatibus et divisionibus eius, quia hae rationes suo modo sunt quasi transcendentales, et intelligi non possunt nisi per comparationem ad veras et reales rationes entium, vel transcendentales, vel ita communes, ut sint proprie metaphysicae; nam quod fictum est, vel apparens, per comparationem ad id quod vere est, intelligi debet. Quare, licet aliae facultates, ut physica, vel dialectica, aliquando attingant aliqua entia rationis, quae cum suis obiectis coniuncta sunt, ut iam exemplis ostendimus, tamen non possunt ex propriis rationes quasi essentiales eorum exponere. Hoc ergo ad metaphysicum quasi ex obliquo ct concomitanter spectat, ut Alexander, D. Thomas et alii, VI Metaph., notarunt, et Aristotelem ita exponunt, ut supra advertimus; et ideo nec ipse Aristoteles, in sua Metaphys., illa omnino praetermisit, ut patet ex lib. 4, cap. 1 et 2, et lib. 7, cap. ultimo. Hoc itaque in praesenti disputatione praestandum a nobis est, in qua prius qualemcumque naturam et causas huius entis declarabimus; deinde, adiuncta divisione, varia genera horum entium indicabimus, ea omnia in particulari attingendo, quae ad hanc doctrinam pertinere videbuntur.

SECTIO PRIMA. AN SIT ENS RATIONIS, ET QUAM ESSENTIAM HABERE POSSIT

1. Non desunt etiam in hac re sententiae extreme contrariae, saltem in vocibus; nam si auctores earum pressius examinentur, fortasse solum de vocibus contendunt.

Prima sententia negans entia rationis

2. Quidam ergo simpliciter negant dari entia rationis, sed omnia, quae de iis dicuntur, posse optime de rebus ipsis intelligi, et in eis salvari. Hanc sententiam ita conatur defendere, disputandi potius quam asserendi gratia, Mairon., in Quodlib., quaest.7; et quidam Bernardinus Mirandulanus, in Expositione praedicament. illam defendit. Fundamentum esse potest, quia aut ens rationis dicitur, quia est in ratione subiective, vel quia est factum a ratione, et hoc non, quia inesse et fieri sunt proprietates entium realium; unde constat, actus et species, quae fiunt a ratione, eique insunt, entia esse realia; vel dicitur esse ens rationis, quia est fictum a ratione, et contradictionem involvit dicere tale ens csse, quia quod solum fingitur, non est, vel saltem (quod ad rem magis spectat) sequitur talia entia rationis minime esse necessaria, neque ad doctrinas, neque ad res veras concipiendas, nam fictiones intellectus ad hos fines necessaria non sunt.

Alia sententia tribuens entibus rationis veram entis rationem

3. Altera sententia extreme contraria est, non solum dari entia rationis, verum etiam unica significatione, atque etiam conceptione contineri sub communi appellatione entis, quanquam secundum analogam convenientiam. Immo non desunt, qui inter nonnulla entia rationis et aliqua realia ponant univocam convenientiam, ut inter relationes, quorum sententiam superius refutavimus. Nec etiam desunt qui entibus rationis attribuant entitatem independentem ab actuali cognitione intellectus, quorum opinio attingit quaestionem de modo quo consurgunt, vel suo modo causantur entia rationis, et ideo melius eam tractabimus sectione sequenti. Fundamentum ergo huius sententiae esse potest, quia entia rationis absolute dicuntur esse, ut caecitas, et similia; ergo conveniunt aliquo modo in ratione entis cum entibus realibus. Item, quia proprietates entis conveninunt entibus rationis, nam ens rationis unum est, vel plura, et est intelligibile, etc.

Vera sententia

4. Entia rationis dari oportet .— Dicendum vero est dari aliqua entia rationis, quae neque sunt vera entia realia, quia non sunt capacia verae et realis existentiae, neque etiam habent veram aliquam similitudinem cum entibus realibus, ratione cuius habeant cum illis communem conceptum entis. Prior pars huius assertionis communis est, ut patet ex communi usu et modo loquendi, tam in Theologia, quam in Philosophia. Patet etiam ex distinctione superius tractata de relatione reali et rationis, nam relatio rationis, ens rationis est. Aristoteles etiam, V Metaphysic., textu 14, distinguit duplex esse, aliud, quod vere est in re, et aliud, quod non semper est in re, sed solum in apprehensione mentis, ut cum dicimus hominem esse caecum, nam illud esse non indicat aliquid quod sit in homine, sed potius adiuncto tali praedicato ab illo aliquid removet, tamen quia intellectus per modum entis apprehendit illam carentiam visus ideo illam esse dicit in homine, quod esse significat veritatem propositionis, non existentiam in re. Atque ita ex hoc loco colligunt entia rationis D. Thomas, et allii expositores. Et eodem modo idem Aristoteles, IV Metaphys., text. 2, negationes et privationes numerat inter ea quae aliquo modo dicuntur entia. Atque hoc magis constabit ex iis quae infra dicemus de divisionibus entis rationis.

5. Entis rationis notanda divisio . — Non potest autem ratione confirmari haec pars, nisi prius explicemus quale esse, aut qualem essentiam habeat hoc ens rationis, de quo loquimur. Cum autem ens rationis, ut ipsum nomen prae se fert, habitudinem dicat ad rationem, merito distingui solet multiplex ens rationis, iuxta diversas habitudines. Est enim quoddam ens, quod effective fit a ratione, vera tamen et reali efficientia; quomodo omnia artificiata possunt entia rationis appellari, quia per rationem fiunt, non est tamen in usu haec appellatio, quia propter solam habitudinem ad causam efficientem vel exemplarem non solet effectus ita singulariter appellari. Aliud est habitudo ad rationem ut ad subiectum inhaesionis, et est magis propria denominatio, nam accidens dicitur esse eius subiecti in quo est, quia accidens est entis ens, et ita omnes perfectiones, quae inhaerent intellectui, sive ab illo fiant, sive aliunde proveniant vel infundantur, dici possunt entia rationis. Sed nunc non est sermo de illis, quia illa sunt vera entia realia, contenta sub generibus accidentium hactenus declaratis; unde neque illa acceptio entis rationis multum est usitata, quia ratio valde materialiter consideratur in ea habitudine. Alio ergo modo dicitur aliquid esse in ratione per modum obiecti, nam quia cognitio fit per quamdam assimilationem et quasi attractionem rei cognitae ad cognoscentem, dicitur res cognita esse in cognoscente, non solum inhaesive per suam imaginem, sed etiam obiective secundum seipsam.

6. Id autem, quod sic est obiective in mente, interdum habet vel potest habere in se verum esse reale, secundum quod rationi obiicitur, et hoc absolute et simpliciter non est verum ens rationis, sed reale, quia hoc esse est quod simpliciter per se convenit, obiici autem rationi est extrinsecum et accidentale. Aliquid vero interdum obiicitur seu consideratur a ratione, quod non habet in se aliud reale ac positivum esse praeterquam obiici intellectui seu rationi de illo cogitanti, et hoc propriissime vocatur ens rationis, quia est aliquo modo in ratione, scilicet, obiective, et non habet alium nobiliorem aut magis realem essendi modum, unde possit ens appellari. Et ideo recte definiri solet ens rationis esse illud, quod habet esse obiective tantum in intellectu, seu esse id, quod a ratione cogitatur ut ens, cum tamen in se entitatem non habeat . Unde recte dixit Comment. VI Metaphys., comment. 3, ens rationis solum posse habere esse obiective in intellectu. Et Divus Thomas, opusc. 42, cap. 1, ait, tunc effici ens rationis, quando intellectus nititur apprehendere quod non est, et ideo fingit illud aliquo modo ut ens; et idem significat I p., q.16, art. 3, ad 2; et I-II, q. 8, art.1, ad 3, ait, illud quod non est in rerum natura, accipi ut ens in ratione . Eodem modo declarant naturam entis rationis Soncinas, lib. 10 Metaphys., q.5; Caietan, de Ente et essent., c.l; Durand, in 1, d. 19, quaest. 5, n. 6 et quaest. 6, n. 9, et d. 33, q. l, n. 10, quamvis hic addat: totum esse entis rationis esse denominationem extrinsecam ab actu rationis, quod aequivocum est et habet difficultatem tractandam sectione sequenti.

7. Ex hac ergo declaratione vocis, quae etiam est definitio rei significatae, quantum hic esse potest, manifeste colligi videtur dari aliquid, quod illo titulo possit ens rationis dici. Nam multa cogitantur ab intellectu nostro, quae in se non habent reale esse, etsi cogitentur ad modum entium, ut patet in exemplis adductis de caecitate, relatione rationis, etc. Item multa cogitantur quae sunt impossibilia, et modo possibilium entium finguntur, ut chymaera, quae non habent aliud esse quam cogitari. Item, hoc ipsum quod agimus disputando de ente rationis non fit sine aliqua cogitatione eius, et per reflexionem etiam concepimus nos disputare de quodam genere entis quod in se vere non est. Nemo ergo, nisi propriam vocem ignoret, negare potest dari aliquid huiusmodi sola cogitatione fictum, nisi forte in aequivoco laboret in usu illius verbi, dari, aut esse. Cum enim dicimus dari aut esse entia rationis, non intelligimus dari aut esse a parte rei secundum veram existentiam, alias repugnantiam in terminis involveremus; unde si hoc solum negare intendunt, qui negant dari entia rationis, nobis non contradicunt, non tamen utuntur illis verbis iuxta subiectam materiam; dicuntur enim dari aut esse huiusmodi entia non simpliciter, sed secundum quid, iuxta capacitatem eorum, scilicet, tantum obiective in intellectu, et sic est res clara. Modum autem huius existentiae magis declarabimus in sectione sequenti.

Cur entia rationis excogitata sint

8. Secundo colligitur ex dictis quae sit radix vel occasio fingendi aut excogitandi huiusmodi entia rationis. Triplex enim assignari potest. Prima est cognitio quam intellectus noster consequi conatur de ipsis etiam negationibus et privationibus, quae nihil sunt. Cum enim obiectum adaequatum intellectus sit ens, nihil potest concipere, nisi ad modum entis, et ideo dum privationes aut negationes concipere conatur eas concipit ad modum entium, et ita format entia rationis. Hanc rationem tangit D. Thomas citatis locis, quae non videtur habere locum in relationibus rationis, et ideo addenda est secunda causa proveniens ex imperfectione nostri intellectus; cum enim aliquando non possit cognoscere res prout in se sunt, eas concipit per comparationem unius ad aliam, et ita format relationes rationis, ubi verae relationes non sunt. Sicut enim, quia non potest unico conceptu distincte cognoscere totam perfectionem unius rei simplicis, eam partitur diversis conceptibus, et sic format distinctionem rationis, ita dum inter se comparat ea quae in re ipsa relata non sunt, relationem rationis format. Indiget autem saepe ea comparatione, quia non potest concipere rem prout in se est; vel certe quia modo sibi accommodato vult explicare id quod est in re sine tali modo, ut cum praedicat idem de seipso, dicens esse idem sibi. Atque hi duo modi fudantur aliquo modo in rebus, vel ordinantur ad cognoscendum aliquid, quod vere de rebus ipsis dici potest. Est tamen tertia causa proveniens ex quadam foecunditate intellectus, qui potest ex veris entibus ficta conficere, coniungendo partes quae in re componi non possunt, quomodo fingit chymaeram, aut quid simile, et ita format illa entia rationis, quae vocantur impossibilia, et ab aliquibus dicuntur entia prohibita. In his autem conceptionibus non fallitur intellectus, quia non affirmat ita esse in re, sicut ea concipit conceptu simplici, in quo non est falsitas. Et ita satis responsum est argumentis primae sententiae.

Quid commune sit entibus rationis cum realibus

9. Tertio, facile est ex dictis contra posteriorem sententiam ostendere, ens rationis, quamvis aliquo modo participet nomen entis, et non mere aequivoce et casu (ut aiunt), sed per aliquam analogiam et proportionalitatem ad verum ens, non tamen posse participare aut convenire cum entibus realibus in conceptu eius. Prior pars constat ex Aristotele, IV Metaph., in principio, ubi analogiam entis declarat etiam in ordine ad privationes et negationes; lib. 5, cap. 7, in divisione entis similiter numerat entia rationis; in illo autem libro non distinguit nomina mere aequivoca. Praeterea, quia, ut ex dictis constat, ens rationis non est appellatum ens, nisi quia ad modum entis fingitur et cogitatur, ut in relationibus rationis manifeste constat; sicut etiam distinctio rationis appellatur distinctio propter aliquam proportionem ad veram distinctionem rei, vel quia aliquo modo fundatur in distinctione conceptuum, quam intellectus facit. Denique, quod secundum nullam habitudinem vel proportionem comparari potest ad verum ens, non potest ens rationis appellari, neque appellationem entis ullo modo participare; ergo non dicitur ens de ente rationis nisi per aliquam analogiam, saltem proportionalitatis, aut aliquam habitudinem, scilicet, quia aliquo modo fundatur in ente, vel illud refert.

10. Nulllus communis conceptus entibus realibus et rationis assignari potest . — Communis autem conceptus nullo modo habet hic locum, quia huiusmodi conceptus requirit ut forma significata per nomen vere et intrinsece participetur ab inferioribus; esse autem, a quo ens dictum est, non potest intrinsece participari ab entibus rationis, quia esse obiective tantum in ratione non est esse, sed est cogitari aut fingi. Unde communis descriptio, qualis dari potest de communi conceptu entis, scilicet, id quod habet esse, revera non convenit entibus rationis, et ideo nec dici possunt habere essentiam, quia essentia, simpliciter dicta, dicit habitudinem ad esse, seu capacitatem eius; ens autem rationis tale est, ut ei repugnet esse. Ex quo etiam nascitur differentia inter accidens et ens rationis; nam accidens, absolute et sine addito potest dici ens, quia licet sit analogice ens, tamen est proprie et intrinsece ens; ens autem rationis non potest absolute dici ens, sed cum aliquo addito, quod declarat non esse verum ens, sed per modum entis cogitatum. Et confirmatur, quia plus distat, in ratione entis, ens rationis ab ente reali, quam homo pictus a vero, nam hic saltem intercedit realis similitudo in aliquo accidente, quae inter ens reale et rationis nulla esse potest. Dices: simili argumento probaretur non posse hic intervenire analogiam proportionalitatis, quia ens rationis neque proportionem habere potest cum ente reali. Respondetur, quamvis ens rationis ut sic in se non habeat proportionem aut fundamentum proportionis, quia in se nihil est, cogitatur tamen ad modum habentis proportionem vel habitudinem, et hoc satis est ad fundandam aliquam analogiam, quam docuit D. Thomas, quaest. 2 de Veritat., a. 11, ad quintum.

SECTIO II. UTRUM ENS RATIONIS HABEAT CAUSAM ET QUAENAM ILLA SIT

1. Entis rationis nulla causa finalis.— Formalis nulla . — An aliquam materialem. — Haec quaestio solum potest intelligi de causa efficiente, nam ens rationis ex se nullam proprie habet finalem causam, quia non est aliquid per se intentum a natura, vel ab aliquo agente. Quod si ex parte hominis excogitantis aut fingentis entia rationis, finalis aliqua ratio reddi possit, illa magis est finalis ratio ipsius cogitationis hominis, quam ipsius obiecti facti et cogitati, et ille finis satis explicatus est in sectione praecedenti. Rursus, cum ipsum ens rationis fingatur per modum cuiusdam forma, ut relationis, vel aliquid simile, non est necessaria alia formalis causa. Ac denique, cum in nulla re sit subiective, sed tantum obiective in intellectu, ut dictum est, etiam non habet causam materialem, quanquam si res, qui ab ente rationis denominatur, consideretur per modum subiecti, possit dici materia vel quasi materia illius denominationis aut forma. Et consequenter si illud sic denominatum consideretur ut quid compositum per rationem, possit dici habere causam formalem, scilicet, ipsum ens rationis in abstracto sumptum; ut cum homo, verbi gratia, dicitur species, illud concretum, species , est quoddam ens rationis, cuius materia est homo, forma vero relatio speciei; quod quidem secundum varias opiniones, et pro varietate etiam entium rationis explicandum est diversis modis, iuxta ea quae inferius dicemus.

Prima sententia de causa efficiente entium rationis

2. De causa ergo efficiente solum dicendum est. — Aliqui enim hanc causam simpliciter negant de entibus rationis. Ita sensit Soncin., VI Metaph., quaest. 18, quamvis non dicat absolute non habere causam, sed non habere causam dantem eis esse, et loquitur aperte de esse existentiae, quo sensu est res clarissima, quia ostensum est ens rationis non habere esse nisi obiectivum in intellectu. Ut tamen superius dixi, hae quaestiones accipiendae sunt iuxta subiectam materiam, et ideo, suppositis quae diximus de natura entis rationis, ineptum esset inquirere causam qui per realem efficientiam esse tribuat, sive mediate, sive immediate. Tamen, cum ens rationis non semper sit eo modo quo esse potest, aliquando vero esse incipiat eodem proportionali modo, non est ineptum quaerere causam huius qualiscunque esse talis entis.

Assertio prima

3. Causa efficiens entis rationis datur, et quomodo illud attingat .— Sic ergo dicendum necessario est primo, dari aliquam causam efficientem, a qua habet ens rationis ut suo modo sit, quanquam efficientia eius, ut est realis productio, ad illud non terminetur, ut ad terminum effectionis, sed tantum ut ad obiectum ipsius termini producti. Probatur, quia quamvis ens rationis non habeat esse reale, habet tamen esse obiectivum, quod tamen non semper habet; ergo quod nunc illud habeat, et non antea, in aliquam causam aliquo modo efficientem referendum est; alioqui nulla ratio sufficiens illius qualiscunque varietatis reddi posset. Item illud esse obiectivum, quamvis in ipso ente rationis nihil sit, tamen necessario supponit aliquod esse reale, in quo fundetur, vel a cuius denominatione seu habitudine illud esse obiectivum quasi resultet; illa ergo causa, quae efficit tale esse reale, est causa entis rationis. Et hinc facile patet posterior pars conclusionis, nam talis causa per realem efficientiam aliquid operatur, ut, verbi gratia, talem cognitionem vel fictionem, quae in ipso intellectu quippiam reale est; tota vero illa efficientia, ut ad terminum realis productionis terminatur ad formalem conceptum ipsius mentis, et ibi sistit; inde tamen fit, ut illemet conceptus formalis terminetur aliquo modo, ut ad obiectum, ad ipsum ens rationis, quod cogitatur aut fingitur. Atque ita tandem ipsum ens rationis habet esse obiectivum in intellectu.

Assertio secunda

4. Intellectus est causa efficiens entis rationis .— Dico secundo: intellectus est causa efficiens entium rationis; efficit autem illa, efficiendo solum aliquam cogitationem, vel conceptum suum, ratione cuius dicitur ens rationis habere esse obiectivum in intellectu. Haec satis constat ex praecedenti, et ex ipsa appellatione entis rationis, prout superius explicata est, quia si ens rationis habet esse tantum obiectivum in intellectu, ergo illud habet medio aliquo actu intellectus, cui obiicitur; ergo per efficientiam illius actus habet illud esse; illa ergo appellatur efficientia ipsius entis rationis lato modo et iuxta materiae capacitatem, ut saepe diximus. Contra hanc assertionem referri posset opinio asserens omnem extrinsecam denominationem esse ens rationis, etiam ante omnem intellectus considerationem, de qua statim dicam.

Variae dubitationes circa assertionem positam

5. Circa hanc enim assertionom occurrunt multa inquirenda et explicanda. Primum est, qui sit illa actio vel cogitatio intellectus, per cuius efficientiam dicitur ens rationis resultare, et consequenter an per quemlibet actum mentis resultet in obiecto aliquod ens rationis, vel solum per certos ac determinatos actus, et quinam sint. Deinde, an conficere hoc modo entia rationis sit proprium intellectus, vel conveniat etiam voluntati, aut etiam sensibus, et in universum potentiis habentibus propria obiecta. Denique, an hoc intelligendum tantum sit de intellectu humano, vel etiam per divinum aut Angelicum resultent entia rationis.

Opinio asserens consistere ens rationis in extrinseca denominatione.

6. Est ergo quorumdam opinio, entia rationis nihil aliud esse quam denominationem extrinsecam, qua res cognita denominatur ab actu intellectus secundum aliquam proprietatem, aut conditionem convenientem quatenus cognita est, quae denominatio potest esse multiplex. Prima omnium videtur esse illa, qua dicitur res esse cognita, nam haec etiam est denominatio extrinseca proveniens ab actu rationis, et non cadit in rem, nisi prout est obiective in mente. Deinde sunt denominationes sumptae ex variis operationibus intellectus, ut ex prima, esse universale, genus, definitum, etc.; ex secunda, affirmari, negari, etc.; ex tertia, esse antecedens, consequens, etc. Nam quod haec omnia sint entia rationis, communis omnium consensus est; et patet, quia nihil reale est in rebus sic denominatis, et tamen ita concipitur et dicitur, ac si esset aliquid. Item, quia illas denominationes aeque tribuuntur non entibus, nam etiam privatio cognoscitur, affirmatur, negatur, etc. Quod vero hae denominationes praecise sumantur ab actu intellectus, quo res cognoscitur hoc vel illo modo, probatur, quia ex eo praecise quod intellectus cognoscit rem, dicitur res esse cognita; unde, licet intelligere in ipso intellectu sit vera res illam intrinsece afficiens, tamen in obiecto, intelligi est tantum rationis denominatio, atque ita ens rationis. At vero ex quo intellectus cognoscit rem tali modo, verbi gratia, abstracte, denominatur universalis. et sic de aliis. Et haec sententia sic explicata tribuitur Durando, in I, dist. 19, q. 5 et 6, an vero ita sentiat, postea videbimus.

7. Prima illatio ex praemissa opinione .— Et iuxta hanc sententiam sequitur primo, entia rationis non tantum resultare suo modo in rebus cognitis per intellectum humanum vel creatum, sed etiam per intellectum divinum, quia etiam prout obiiciuntur, denominantur cognitae. Quo fere modo Scotus dixit creaturas ex aeternitate esse productas a Deo in esse cognito, nam, ut in superioribus saepe diximus, illud esse, in sententia Scoti, non est reale esse existentiae, neque esse essentiae, nam essentia creaturae non est cognosci, sed est id quod cognoscitur; erit ergo ens rationis. Verum est ipsummet Scotum, in I, dist. 36, quaest. unica, § Ad secundum dico, declarare, quod illud esse non est esse relationis rationis, sed aliud esse diminutum et absolutum, non tamen declarat an sit dicendum reale, vel rationis.

8. Secunda illatio .— Segundo sequitur ex praedicta sententia, non solum per intellectum, sed etiam per voluntatem, immo et per visum, et per alios similes actus resultare entia rationis, quia etiam ex illis denominantur obiecta secundum aliquod esse, quod in eis nihil est, videlicet, esse volitum, aut esse visum. Unde Scotus pari modo dicit, creaturas produci a Deo in esse volito per voluntatem, ac in esse cognito per intellectum, ut constat ex 2, d. l, q. l, et maiori ratione per voluntatem humanam omnino extrinsece dicitur res volita et amata, et per visionem visa; est ergo in his omnibus eadem ratio et proportio.

9. Tertio infertur ex dicta sententia, non solum dari entia rationis ex vi horum actuum potentiarum vitalium, sed etiam ex aliis rebus vel habitudinibus rerum posse consurgere, quia in rebus ipsis ante hos actus inveniuntur aliquae extrinsecae denominationes, quae nihil in eis ponunt, et consequenter etiam erunt entia rationis. Huiusmodi est denominatio, qua columna dicitur dextra vel sinistra animali; item illa quae redundat in obiectum ex potentia ut sic, ut esse visibile, vel audibile; denique omnes illae relationes non mutuae, quae ex parte alterius extremi dicuntur esse rationis, aut denominationes extrinsecae ab aliis extremis. Quin potius, a paritate rationis sequitur, denominationem vestiti a veste, locati a loco, immo et agentis ab actione, esse entia rationis, quia est eadem vel proportionalis ratio. Nam talis denominatio nihil ponit in re denominata; ideo enim extrinseca appellatur; ergo etiam illa ut sic erit ens rationis; quid enim magis in his obstat quam in caeteris?

Non omnis denominatio extrinseca potest dici ens rationis

10. Haec igitur corollaria satis, ut opinor, declarant, illam sententiam non posse esse veram quantum ad hanc generalem regulam, quod denominatio extrinseca ut sic constituat ens rationis. Nam si denominatio sumitur a forma reali, hoc ipso in rebus existit, et consequenter non pertinet ad entia ralionis. Antecedens patet, quia illa forma habet verum esse reale sine dependentia a ratione; ergo etiam denominatio ab illa proveniens, quamvis extrinseca, realis tamen est, et non est tantum obiective in intellectu, aut per negotiationem aut fictionem eius. Dices: hoc ipso quod est sola denominatio, non potest esse plus quam ens rationis, nam denominatio opus rationis est. Respondetur: si per denominationem quis intelligat impositionem nominis denominativi, illud quidem est opus rationis; sed nunc non agimus de impositione nominum; hoc enim modo etiam denominatio intrinseca, quantum ad impositionem nominis denominativi, est opus rationis; sed agimus de ipsarum rerum unionibus aut habitudinibus, in quibus talia denominativa nomina fundantur, quae non sunt opera rationis, sed in denominatione intrinseca est realis unio vel identitas, aut aliquid simile; in denominatione autem extrinseca quae ex rebus ipsis sumitur, est habitudo realis unius rei ad aliam, ex qua provenit ut illa res, ad quam est habitudo, denominetur per modum termini alterius habitudinis. Sub habitudine autem comprehendimus tam relationem praedicamentalem, quam transcendentalem.

Nec denominatao ab actu rationis est semper ens rationis

11. Quod si illud principium de denominatione extrinseca sumpta ab ente reali, non est universaliter verum, neque etiam applicatum ad actus intellectus, ut directe denominantes obiecta cognita, potest esse verum. Quia actus intellectus tam est vera forma realis, sicut aliae, et in re ipsa habet habitudinem realem et transcendentalem ad obiectum, ex qua provenit ut obiectum denominetur cognitum. Dices, hoc esse peculiare in denominatione sumpta ab actibus intellectus, quod possit cadere etiam in entia rationis, et ideo speciali ratione posse appellari ens rationis; sed hoc non satis est, nam inde solum infertur aliquam denominationem extrinsecam posse extendi ad entia rationis, etiamsi alioqui a forma reali sumatur, non vero e converso hanc denominationem sufficere ad constituendum ens rationis. Quocirca, ut recte notavit Scotus, loco citato, hae denominationes extrinsecae possunt fundare aliquod ens vel relationem rationis, si concipiantur tanquam aliquid in re denominata; ipsae tamen praecise sumptae non sunt proprie entia rationis. Tale autem fundamentum non in ipsa re quae extrinsece denominatur sed in alia, a qua denominatur, et inde fit ut id quod concipitur per modum entis in re sic denominata, sit ens rationis.

12. Sed dici ulterius potest hoc esse peculiare denominationibus sumptis ab actibus intellectus, ut illud esse quod conferunt, tantum sit obiective in intellectu, quod est proprium entis rationis, ut supra diximus; denominationes vero extrinsecae sumptav ab aliis rebus aut actibus, etsi in hoc conveniant cum denominationibus intellectus, quod nullum esse reale ponunt in rebus denominatis, in eo tamen differunt, quod non sunt obiective tantum in intellectu, neque pendent ab actuali operatione rationis. Sed in ac responsione duplex defectus committitur. Primus est, quia vel solum fit vis in nomine entis rationis, vel admittenda erunt alia genera entium, quae nec realia sint, nec rationis. Declaratur hoc, quia si ens illud, quod constituitur per denominationem extrinsecum ab actu rationis, habet propriam quamdam rationem entis condistinctam ab ente reali, ergo etiam ens visum, aut ens amatum, ut sic, et in universum ens extrinsece denominatum, habebit quamdam rationem entis condistinctam ab ente reali; nam est cadem ratio et proportio, ut ostensum est. Si autem fiat vis in nomine entis rationis, quod significare videtur peculiarem dependentiam ab actu rationis, facili negotio multiplicare possumus similia seu proportionalia nomina, ut ens imaginationis, aut sensus, aut voluntatis, etc., quae omnia erunt condistincta ab ente reali propter dictam similitudinem rationis. Quod si non ad nomen, sed ad rem attendamus, cum in illis omnibus sit idem modus entis, convenient in generali ratione entis rationis, non ut significat peculiarem dependentium ab actu rationis, sed ut significat ens condistinctum ab ente reali, quod potest dici ens extrinsecae denominationis.

13. Secundo, deficit illa evasio, quia in rigore falsum est denominationem sumptam ab actu directo intellectus habere tantum esse obiective in intellectu, nam proprie potius habet esse formale in intellectu quam obiectum. Unde cavenda est aequivocatio, quando agimus de esse cognito, aut aliis similibus denominationibus intellectus. Potest enim vocari esse cognitum, illud esse quod cognoscitur, quodque proprie est obiective in intellectu; vel potest vocari esse cognitum, illudmet esse quod res habere dicitur, ex eo praecise quod cognoscitur, quod ex vi cognitionis directae non est obiective in intellectu, sed potius est formaliter ab actu quo res cognoscitur, obiective autem est in cognitione reflexa, qua intellectus cognoscit se cognoscere, vel potius qua cognoscit rem esse cognitam. Et praeterea, licet respectu talis cognitionis illud esse sit obiective in intellectu, non tamen est tantum obiective, quia forma, a qua est illa denominatio, non est tantum obiective in mente, sed in re ipsa. Sicut quando intellectus cognoscit rem esse amatam, est quidem illud esse amatum obiective in intellectu, non tamen hoc est totum esse illius, ut ea ratione dicatur esse tantum obiective in intellectu, nam in re ipsa talis actus amoris tendit et terminatur ad talem rem, et hoc ipsum est rem illam esse amatam.

14. Quocirca, si praecise sistamus in denominatione extrinseca proveniente a forma reali, et ab aliqua eius habitudine non ficta sed vera, et in re ipsa existente, non existimo pertinere ad ens rationis, sed comprehendi sub latitudine entis realis, saltem ex parte formae denominantis. Unde, si intellectus nihil aliud cognoscat quam talem formam, verbi gratia, visionem habere intrinsecam habitudinem ad tale obiectum et ad illud terminari, et inde tale obiectum extrinsece denominari visum, nullum ens rationis concipit, nam omnia illa revera ita sunt in re, sicut cognoscuntur, scilicet, res denominata, forma denominans, et illa qualiscunque unio complens denominationem quae potius est realis habitudo. Et quoad hoc eadem est ratio de denominatione sumpta ex actu intellectus, ut directe cognoscentis rem, a quo res dicitur cognita, sine ulla fiction rationis, per solam realem existentiam actus cognoscendi cum reali habitudine ad rem, quae denominatur cognita. Quae omnia magis ex sequentibus constabunt.

Prima assertio ad resolutionem quaestionis

15. Ens rationis fit per actum intellectus .— Dicendum est ergo, ens rationis proprie fieri per illum actum intellectus, quo per modum entis concipitur id, quod in re non habet entitatem. Haec assertio sumitur ex dictis in sectione prima, et ex omnibus locis D.Thomae quae ibi citavimus, et ex causis seu occasionibus quas ibi numeravimus, et in nobis sunt ad confingenda haec entia rationis. Secundo probatur ex dictis contra praecedentem sententiam, quia si sola denominatio extrinseca non sufficit, nullus alius superest modus explicandi hanc causalitatem entium rationis. Tertio declaratur ex re ipsa, et quasi inductione quadam, nam caecitas, verbi gratia, (et idem est de simplici negatione), dupliciter concipi potest, primo negative tantum, concipiendo in tali organo non esse potentiam visivam, et tunc nullum insurgit ens rationis, quia nihil concipitur per modum entis, sed solum per modum non entis; inde vero fit, ut ad formandum conceptum simplicem ipsius caecitatis, intellectus concipiat illam ut affectionem animalis seu organi, sicut etiam apprehendit tenebras ut dispositionem quamdam aeris; tunc ergo concipit aliquid per modum entis; cumque non concipiat ens reale, tunc proprie format tale ens rationis. Simile quid considerare licet in entibus rationis, quae in extrinsecis denominationibus fundamentum habent, ut est relatio visi, cogniti, etc., nam etiam hae denominationes possunt esse duplices, scilicet, aut tantum denominationes extrinsecae, et sic dum intellectus directe cognoscit rem esse visam, quatenus visio existens in oculo ad eam terminatur, per hanc cognitionem nullum ens rationis format aut cognoscit. Alio modo fiunt hae denominationes respective, quia intellectus noster non satis concipit aliquid ut terminum relationis alterius ad ipsum, quin statim concipiat illud per modum correlativi, et tunc concipitur aliquid per modum entis respectivi in re sic denominata, et quia illud non est ens reale, nec relatio realis, fit consequenter ut sit ens rationis. Atque hoc modo declaravimus rem hanc supra, disp. 6, sect. 6 et 7, et quae ibi diximus de fabricatione universalis ut sic, applicari possunt ad caeteras relationes rationis, ubi etiam assignavimus modum conciliandi varias opiniones et dicta Doctorum de huiusmodi entibus rationis, et de cognitione per quam fiunt, et iuxta ibi dicta posset etiam explicari prima opinio supra tractata. Atque ex dicendis infra in particulari de singulis entibus rationis haec assertio magis constabit.

Secunda assertio

16. Qualis sit actus intellectus quo fabricatur ens rationis. — Dico secundo: actus intellectus, quo ens rationis consurgit, est aliquo modo comparativus, vel reflexus, praesertim quando ens rationis fundatur in actu intellectus. Probatur et declaratur, quia ille actus, quo ens rationis suo modo fabricatur et consurgit, natura sua supponit alium conceptum realis entis, ad cuius proportionem seu imitationem concipitur seu formatur ens rationis; ut in privatione, verbi gratia, in tenebris, supponitur aliqua cognitio lucis, ut remotio vel negatio eius concipiatur per modum oppositae affectionis. Similiter ut cognoscatur paries visus, supponitur cognitio alicuius visionis terminatae ad ipsum, et tunc concipi potest in ipso pariete quasi passio quaedam in eo proveniens ex visione, quae circa illum fit. Sic ergo, late loquendo, dici potest fabricatio entis rationis fieri per reflexam cognitionem, extendendo nomen reflexionis ad cognitionem omnem supponentem aliam, et quasi fundatam in illa, quae, generatim loquendo, proprius comparationis quam reflexionis nomine significatur. Proprie vero reperitur haec reflexio in respectibus rationis, quos dialectici vocant secundas intentiones , nam in eis praecedit directa operatio intellectus, et deinde superadditur alius actus, quo in subiecto cognito consideratur aliqua conditio per modum alicuius entis in eo existentis, cum revera nihil in re ipsa sit, sed sola denominatio extrinseca. Ut, verbi gratia, prius intellectus concipit Petrum esse album, quae est directa operatio, per quam intellectus nullum ens rationis fabricatur aut cognoscit, sed solum id quod est in re, quamvis modus ille, quo cognoscit talem rem, scilicet, intellectualiter componendo, unum subiiciendo et aliud praedicando, non sit in re; ille autem modus ex vi illius actus non tribuitur rei cognitae, nec cognoscitur ut aliquid existens in illa, et ideo nondum pertinet ille actus ad causalitatem entis rationis. nisi remote et fundamentaliter. Postea vero reflectitur intellectus, et considerat ordinem illorum extremorum, ut obiiciuntur compositioni rationis, et intelligit unum comparari ad aliud per modum subiecti, aliud vero per modum praedicati, et ita concipit ea per modum mutui respectus, quamvis revera in eis talis respectus non sit. Atque ad hunc modum fiunt omnes similes secundae intentiones per conceptus reflexos supra priores denominationes provenientes ex conceptibus directis, quae, ut diximus, non pertinent ad propriam rationem entis rationis seu ficti, de quo nunc tractamus. Solum oportet advertere (quod supra etiam notavi tractando de universalibus), hanc reflexionem posse esse multiplicem, nam postquam intellectus apprehendit per modum entis id quod vere non est ens, potest iterum reflecti, et considerare qualis relatio sit illa quam fingit, et quem terminum habeat, et similia. Non est ergo necessaria omnis ista reflexio, ut intelligatur fabricatum ens rationis, sed quamprimum concipitur permodum entis quod vere non est ens, iam intelligitur fabricatum ens rationis. Atque haec videntur satis de prima interrogatione, et de omnibus quae in illa insinuantur.

Per solum actum intellectus consurgere proprie ens rationis

17. Sensus non efficit entia rationis.— Appetitus non format entia rationis .— Hinc etiam facile est secundam interrogationem expedire. Dicendum est enim neque in sensibus, neque in voluntate aut appetitu formari aut esse aliquo modo propria entia rationis, quia neque sensus neque potentia appetitiva habent hanc vim formandi aut concipiendi per modum entis id quod vere non est ens. Sensus enim non est reflexivus, neque inquisitivus quidditatis rei sicut intellectus, ut ea de causa concipiat per modum entium ea quae entia non sunt, maxime cum ens, ut ens, non sit adaequatum obiectum sensus, sicut intellectus. Et quoad ad hoc eadem est ratio de voluntate, quae non tendit in ens ut ens, sed ut bonum. Et quamvis interdum voluntas humana tendat in id quod in re non est bonum, ac si bonum esset, tamen ipsa non fingit tale bonum, sed supponit apprehensum et repraesentatum per intellectum; unde etiamsi illud computetur inter entia rationis, non est a voluntate fabricatum, sed ab intellectu. Quanquam autem voluntas, sicut et sensus, denominet suum obiectum amatum et desideratum, denominatione reali extrinseca per habitudinem sui actus ad tale obiectum, tamen ipsa voluntas non ulterius reflectitur vel inquirit quid sit in tali obiecto esse amatum vel desideratum, nec in eo fingit relationem rationis, sed hoc spectat ad intellectum. Et quamvis voluntas possit iu suo ordine reflecti in suum actum, amando amorem vel desiderium, et possit etiam reflecti in obiectum, ut denominatum ab actu eiusdem vel similis voluntatis, scilicet, amando obiectum, eo quod ab alio sit amatum, tamen per hanc reflexionem non fingit aliquid per modum entis aut boni, quod in se bonum non sit, sed in unumquodque tendit sicut in se est, vel sicut ab intellectu proponitur. Et ob eamdem causam quamvis voluntas possit tendere in obiectum universale, ipsa tamen non fabricatur ipsum universale, sed supponit fabricatum ab intellectu. Et idem est de omnibus obiectis, in quae tendit voluntas propter extrinsecas denominationes vel habitudines, quae, si per modum relationum concipiantur, revera tantum sunt relationes rationis, ut cum voluntas amat aliquem actum, quia praeceptus est; nam esse praeceptum denominatio est extrinseca, quae si apprehendatur ut aliquid existens in ipsa re praecepta, erit ens rationis; tamen id non fit per voluntatem, sed per intellectum. Ex his ergo satis constat, neque per voluntatem, neque per sensus fieri entia rationis.

18. Imaginatio an entium rationis effectrix .— Ab hac tamen generali regula excipi potest imaginatio humana, quae interdum fingit quaedam entia, quae revera nusquam sunt, vel etiam esse non possunt, componendo illa ex his entibus quae sub sensum cadunt, ut cum fingit montem aureum, qui non est, licet sit possibilis; eodem tamen modo fingere potest rem impossibilem, ut chymaeram. Nam, hoc ipso quod habet vim componendi species simplices, per eas formando idolum, constans ex rebus repraesentatis per simplicia phantasmata, sicut potest componere ea quae non involvunt repugnantiam, etiamsi de facto non ita inveniantur composita, ita etiam potest fingere compositionem inter ea quae cohaerere repugnat. Unde etiam dialectici dicunt ens imaginabile latius ampliare quam ens possibile. Atque ita sane dicendum est ea entia rationis, quae sunt mere impossibilia, et non habent aliud fundamentum in re, praeter vim potentiae componentis quae in re componi non possunt, etiam posse fingi per imaginationem; tamen, quia imaginatio humana in hoc participat aliquo modo vim rationis, et fortasse nunquam id facit nisi cooperante ratione, ideo haec omnia dicuntur entia rationis, et, simpliciter loquendo, etiam hoc munus rationi tribuitur.

Formetne divinus intellectus entia rationis.

19. Aliquorum sententia .— Ultimo colligitur ex dictis responsio ad ultimam interrogationem de intellectu divino, an per illum etiam formentur entia rationis. Multis enim videtur non esse denegandum divino intellectui, quia dicit perfectionem in intellectu nostro, et nullam necessario involvit imperfectionem. Nam intelligere omne intelligibile, perfectiones est; haec autem entia rationis sunt aliquo modo intelligibilia, ergo ad divinam perfectionem pertinet illa etiam intelligere. Rursus ad perfectionem intelligentis pertinet, ut unumquodque cognoscat sicut est seu quale est; sed haec entia rationis talia sunt, ut in se non sint vera entia, cogitari tamen possint per modum entium; ergo ad perfectionem intellectus divini pertinet illa comprehendere; nulla igitur imperfectio erit in divino intellectu, quod hac cognoscat per modum entium, cum entia non sint, sed est, imperfectio ipsius obiecti, quod talem habet modum entitatis. Et confirmatur, quia necessitas fabricandi haec entia rationis non provenit semper ex imperfectione intelligentis, sed ex natura et intrinseca necessitate ipsarum rerum cognoscendarum. Hoc patet imprimis in negationibus et privationibus; ideo enim cognoscuntur per modum entium, quia nihil est per se intelligibile nisi ens, et ideo illa quatenus non entia sunt, non habent intelligibililatem, ideoque ut intelligi possint, oportet ut per modum entium concipiantur; haec autem ratio communis est omni intellectui, et non fundatur in imperfectione intelligentis, sed in ipsa natura obiecti intelligibilis. Nam sicut ens est obiectum adaequatum intellectus humani, est etiam suo modo adaequatum obiectum intellectus divini, loquendo de obiecto terminativo, sive primario, sive secundario; ergo etiam intellectus divinus non potest aliquid concipere nisi per modum entis; ergo etiam hoc modo concipiet negationes et privationes. Rursum de relationibus rationis hoc patet, quia etiam intellectus divinus concipit ut ratione distincta, ea quae in re distincta non sunt; cognoscit enim Verbum divinum procedere per intellectum, et non per voluntatem, et Spiritum Sanctum procedere per voluntatem, et non per intellectum; et similiter concipit hominem creari per ideam hominis, et non per ideam leonis, et e converso, et sic de aliis. Atque huic sententiae favent multi Theologi. qui, tractantes de ideis divinis, vel de relationibus, aut attributis, Deo attribuunt tum respectus rationis, tum etiam distinctiones rationis per comparationem eiusdem rei ad diversas, ut videre licet apud D. Thomam, 1 p., quaest. 19, a. 2, ad 2 et 3, 1 contr. Gent., c. 18, et alios theologos, in 1, dist. 35 et 36.

20. Opposita sententia .— Nihilominus aliunde videtur repugnare perfectioni divini intellectus, ut per illum formentur entia rationis, quia ens rationis non formatur nisi concipiendo per modum entis id quod ens non est; at vero hoc provenit ex imperfectione intellectus, et repugnat perfectioni divinae cognitionis, nam haec in eo posita est, quod unumquodque clarissime cognoscit sicut est; ergo fieri non potest ut per divinum intellectum entia rationis formentur. Et confirmatur, nam fieri non potest ut intellectus divinus concipiat spiritualia instar corporalium, quia ille est imperfectus modus cognoscendi, sed ad perfectionem eius pertinet ut ita intueatur spiritualia sicut sunt, et non aliter; ergo, pari ratione, fieri non potest ut intellectus divinus concipiat ut distincta, quae in re distincta non sunt, quia etiam hic est imperfectus et alienus modus cognoscendi; ergo distinctio rationis non potest fieri per divinum intellectum; ergo, pari ratione, nulla alia relatio rationis potest per intellectum divinum fieri. Est enim eadem seu proportionalis ratio, quia non potest Deus intelligere ut relata, quae relata non sunt, quia etiam ille modus concipiendi non esset proprius nec per illum conciperentur res ut sunt. Ac denique ob eamdem rationem non concipit Deus negationes aut privationes per modum entium positivorum, quia conciperet illa extraneo modo, et non qualia sunt; ergo nullum genus entis rationis per divinum intellectum formari potest.

21. Unde falsum esse videtur, quod in argumentis contrariis assumitur, scilicet, formationem entium rationis non provenire ex imperfecto modo cognoscendi, aut necessariam esse ex vi obiecti intellectus; nam omnis conceptio rei, quae aliter se habet ex parte obiecti aut modi repraesentandi, quam res cognita se habeat, in se est imperfecta et non habet illam conditionem ex vi obiecti, sed ex parte cognoscentis. Dico autem ex parte obiecti, et in modo repraesentandi , quia ex parte cognoscentis, et actus, seu entitatis eius, fieri potest ut res aliter formetur in intelligente quam sit in se, ob maiorem perfectionem cognoscentis. Sic enim cognoscimus materialia immaterialiter, et Deus cognoscit composita simplicissime, et mutabilia immutabiliter, et potentialia per purissimum actum, quia haec omnia solum dicunt perfectionem in illo esse, quo cognitio perficitur. At vero quoad repraesentationem obiecti, pertinet ad perfectionem cognitionis, ut ita repraesentet illud sicut est, et omnis cognitio quae recedit ab hac proprietate non potest id habere ex perfectione cognitionis, sed ex aliqua imperfectione vel limitatione adiuncta, quia perfectio cognitionis consistit in adaequatione ad rem cognitam, et consequenter in repraesentatione eius sicut in se est. Atque hinc fit ut, ex vi obiecti intellectus, etiam terminativi, nunquam sit necessarius alius modus cognitionis, nam potius ipsum obiectum postulat cognosci sicut est.

22. Et discurrendo per singula obiecta seu entia rationis, id facile constare potest, nam ens absolutum, quantum in ipso est, non postulat cognosci per modum relativi; quantumvis enim duae res nobis videantur inter se connexae, si tamen revera non sunt relatae, perfectius cognoscentur prout in se sunt, et cum ea connexione quam vere habent sine ulla relatione vera vel conficta, quam si modo relativo, qui eis extraneus est, cognoscantur. Et simili ratione, ens respectivum non postulat cognosci per modum absoluti, neque ens positivum per modum negativi, quantum est in se, neque e converso negatio per modum positivi. Quanquam hoc ultimum difficilius existimatur, eo quod negatio nihil habeat entitatis quae per cognitionem repraesentari possit, nisi per modum entis fingatur. Sed est considerandum, perfectam cognitionem negationis non consistere in hoc quod ipsa directe et per modum entis repraesentetur, sed in hoc quod, cognoscendo clarissime entia positiva, in eis cognoscatur unum non esse aliud, vel non habere aliud, seu hoc non esse unitum illi, absque alia †1 directa repraesentatione ipsius negationis vel privationis. Et hoc modo perfectissime cognoscit Deus negationes ipsas, non quidem sine positivo actu et iudicio, quo Deus, intuendo duas res, simplicissime simul intuetur unum non esse aliam, et non esse coniunctam alteri, aut etiam non posse uniri; sed quia praeter hunc actum Deus non habet alium ratione distinctum, quo apprehendat ipsam negationem per modum entis positivi; hic enim conceptus neque Deo est necessarius, neque ad perfectionem spectat. Quod autem Deus dicitur cognoscere ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt, non ideo dicitur quia ad cognoscenda ea quae non sunt, seu negationes entium, necesse sit Deum cognoscere negationem per modum entis positivi, sed quia tam clare et distincte cognoscit ea quae sunt, sicut ea quae non sunt, cognoscendo et iudicando de unoquoque id quod est vel non est. Et praeterea, quia Deus non accipit cognitionem a rebus, neque, ut eas cognoscat, pendet ex existentia illarum, sed aeque cognoscit possibilia sicut existentia, et futura sicut praesentia, unumquodque tamen ita cognoscendo esse sicut est, vel non esse sicut non est.

23. Ultima sententia probatur.— Deus perfectissime cognoscit entia rationis .— Haec posterior sententia vera mihi videtur, et maxime consentanea divinae perfectioni. Solum addendum occurrit, quanquam Deus per se et immediate non intelligat formando entia rationis, nihilominus tamen perfectissime cognoscere ipsa entia rationis, et ea ratione dici posse huiusmodi entia habere aliquod esse ex vi divinae cognitionis. Quia esse eorum est esse obiective in intellectu; si autem a Deo cognoscuntur, sunt obiective in intellectu divino, ergo habent esse sibi proportionatum ex vi divinae intellectionis. Quod autem haec entia perfecte cognoscantur a Deo, dubitari non potest, ob rationes priori loco positas, quae hoc saltem probant, et non aliud. Declararique potest, quia Deus comprehendit omnes actiones humanae imaginationis vel rationis; ergo comprehendit omnes fictiones formales (ut ita dicam) quae in his potentiis esse possunt; ergo etiam cognoscit fictions obiectivas quae illis actibus mentis correspondent seu obiiciuntur, atque ita cognoscit omnia entia rationis, quae per operationes harum potentiarum quovis modo insurgere possunt.

24. Dicere tamen potest aliquis, licet Deus ita cognoscat entia rationis, id non satis esse ut illa dicantur actu esse eo modo quo esse possunt, sed solum ut dicantur esse possibilia, vel potius imaginabilia, seu fingibilia per humanam mentem. Respondetur, non esse contendendum, si alicui hic modus loquendi magis placeat, nam erit contentio de nomine, potius quam de re, et talis loquendi modus non est improbabilis, nam cum haec entia tantum sint ficta, tunc proprio et peculiari modo dicuntur actu esse, quando actu finguntur; non finguntur autem per intellectum divinum, sed cognoscuntur ut fingibilia per humamum intellectum, et sub ea ratione merito dici possunt nondum actu esse. Quanquam si latius loquamur de quolibet esse obiectivo illorum, sicut actu cognoscuntur per intellectum divinum, ita etiam dici possunt actu esse.

25. Angelus et Beatus an forment entia rationis .— Ex his autem quae diximus de intellectu divino et humano, ferendum est iudicium de intellectu Angelico, vel de quocunque creato, perfecto et superiori modo intelligente, ut est intellectus videntis Deum, ut sic. Nam quatenus perfecte cognoscunt res prout in se sunt, vel in seipsis, non formant entia rationis. Intellectus vero Angelicus, si quae fortasse intelligit imperfecto modo, et per alienas species aut conceptus, potest aliqua entia rationis formare; ut cognoscendo Deum naturali cognitione, potest illum cognoscere per aliquam habitudinem ad creaturas, et distinctionem rationis in illo formare. Sed huius rei rationem et expositionem Theologis remittimus, quia supponit perfectam intelligentiam circa modum cognoscendi Angelorum.

SECTIO III. AN RECTE DIVIDATUR ENS RATIONIS IN NEGATIONEM, PRIVATIONEM ET RELATIONEM

1. Divisio haec satis vulgaris est, habetque fundamentum in Aristotele, IV Metaph., in principio, ubi negationes et privationes ponit inter entia, cum tamen revera non entia sint; unde solum ponit ea sic numerare, quia entia rationis sunt. Atque ita postea, lib. V, c. 7, declarat, esse talium entium solum esse secundum praedicationem veram, atque adeo per intellectum atque eodem libro, cap. 15, insinuat relationes rationis. Sumitur etiam illa divisio ex D. Thoma, quaest. 21 de Verit., art. 1, in 1, dist. 2, q. l, a. 3, et dist. 19, q. 1, a. 1, et omnes recentiores eadem distinctione utuntur.

Difficultates circa divisionem positam

2. Habet tantum nonnullam difficultatem, tum in sufficientia, tum etiam in distinctione horum membrorum sub huiusmodi diviso. Et de priori quidem parte dicemus section sequenti. Quoad alteram vero partem, ratio dubitandi breviter esse potest, quia negationes et privationes immerito numerari videntur inter entia rationis, quia non sint aliquid mente confictum, sed vere rebus ipsis conveniunt, nam in re ipsa aer est tenebrosus et carens lumine, et homo est non albus, si sit niger. Quod si haec dicantur esse entia rationis quatenus per modum entis finguntur, hoc modo omnia entia rationis erunt negationes quaedam; quia omnia sunt non entia realia et vera, et hanc negationem intrinsece includunt. Aliunde etiam non apparet cur negatio et privatio ut diversa entia rationis numerentur, quia si considerentur formaliter, et quoad carentiam seu fictionem entitatis, non habent diversitatem; quod autem differant ex habitudine seu connotatione subiecti aut potentiae receptivae, sub ea consideratione non differunt in aliqua entitate rationis, sed quasi extrinsece in entitate reali seu in habitudine ad ens reale. Denique etiam negatio et privatio non concipiuntur ut entia rationis sine habitudine ad aliud; non ergo recte distinguuntur a relatione rationis. Antecedens patet, quia privatio, alicuius est privatio.

Explicatur et probatur divisio

3. Nihilominus dicta divisio recte tradita est. Non est enim dubium quin illa tria membra concepta per modum entium sint entia rationis, et non rei. Quod de relationibus rationis suppono ex dictis supra de praedicamento Ad aliquid, ubi ostendimus quasdam esse relaliones reales, et alias rationis, et has posteriores diximus non habere in re verum esse ad aliud, sed cogitari ut habentes esse ad aliud. Igitur esse talium relationum non est esse rei, sed est esse quod cogitatione fingitur; est ergo esse rationis. Rursus negatio ex se non dicit aliquid rei, cum illud simpliciter removeat. De privatione vero supponendum est pro tota hac materia, interdum vocari ab Aristotele privationem, formam minus perfectam comparatione perfectioris formae sibi oppositae, ut nigredo, comparatione albedinis; tamen illa non est vera privatio, sed forma positiva, unde non pertinet ad hanc divisionem. Propria ergo privatio dicitur carentia formae in subiecto apto, V Metaphysic., capite vigesimo secundo, lib. 10, c. 7, unde ex se ac formaliter etiam est remotio ac non ens, ut docet etiam Aristoteles, I Phys., cap. 8. Sic igitur tam negatio quam privatio, si considerentur praecise quatenus non entia sunt, ut sic, nec sunt entia realia, nec rationis, quia non sunt entia, nec considerantur ut entia, sed ut non entia, et hoc modo non sunt aliquid fictum, et dicuntur convenire rebus ipsis, non ponendo in eis aliquid, sed tollendo, ut ex D. Thoma notavit Caietanus, 1 p., q. 48, articulo 2, ubi D. Thomas idem sentit, et q. 1 de Malo, art. 2; Capreolus, in 2, dist. 34, quaest. 2, ad 1; Ferrar., 3 contr. Gent., capite 19; Soncinas, X Metaph., quaest. 15. Et sic dicimus dari in rebus privationes, ut caecitatem in oculo, tenebras in aere, malum in actionibus humanis; sicque Aristoteles posuit privationem principium generationis naturalis.

4. Ex hac autem negatione seu remotione entitatis, et ex modo quo noster intellectus illam attribuit rebus, non solum negando, sed etiam affirmando, fit ut haec non solum concipiantur a nobis pure negative, sed etiam per modum entis positivi; sub qua consideratione habent rationem entis, non rei, sed rationis, ut recte D. Thomas notavit, IV Metaph., cap. 2, ubi. Aristoteles idem sentit. Primum patet, tum quia in hac affirmatione, ȜHomo est caecusȝ, virtute includitur praedicatio entis; nam verbum Ȝestȝ includit participium entis; tum etiam quia noster intellectus non concipit aliquid ut in rebus existens, nisi concipiat illud per modum entis. Secundum autem patet, quia in hoc modo conceptionis aut affirmationis non admiscetur falsitas vel deceptio; nam huiusmodi locutiones omnino verae sunt; unde et in Scriptura sacra reperiuntur, Genes. 1: et tenebrae erant super faciem abyssi , et Ioan. 9: Erat caecus a nativitate . Ergo non attribuitur hoc ens, ut ponens aliquam entitatem in re; ergo ut ens rationis tantum, quia, nimirum, id quod in re est sola carentia, concipitur et attribuitur subiecto, ut aliquid in illo existens; in quo est quidem extraneus seu improprius modus concipiendi et praedicandi, non tamen falsitas. Sic igitur constat illa tria membra sub ente rationis comprehendi.

Discrimen inter relationem rationis, et alia duo membra

5. Quod vero relatio sit in illo ordine et latitudine diversum ens rationis ab aliis duobus, constat primo ex diversitate fundamenti; nam fundamentum, quod habet intellectus ad concipiendam relationem rationis, non est negatio aliqua vel remotio entitatis, sed potius est aliqua positiva entitas, quae a nobis non perfecte concipitur nisi per modum respectus. Dices: ad concipiendum respectum rationis, semper supponitur in re carentia respectus realis; nam si interveniret respectus realis, non fingeretur relatio rationis. Respondetur: verum est supponi huiusmodi carentiam seu negationem tanquam conditionem necessariam, non tamen ut proprium fundamentum huiusmodi relationis. Unde relatio rationis non fingitur ad concipiendam ipsam negationem seu carentiam relationis †2 per modum entis positivi, sed ad concipiendum aliquid aliud, quod in re positivum est, et absolutum, ita tamen connexum cum alio, ut ea ratione per modum respectivi a nobis concipiatur.

6. Atque hinc colligitur ulterius propria et formalis differentia inter respectum rationis, et alia duo membra, quod relatio rationis formaliter dat denominationem respectivam secundum rationem, et per eam nos explicamus aliquid positivum in re, praesertim quando talis relatio habet in re ipsa aliquod fundamentum, saltem remotum. Quod ideo adverto, quia interdum fundatur tantum in modo nostro concipiendi, et tunc fieri potest ut per eam solum explicetur aliqua negatio ex parte rei ut patet de relatione rationis identitatis eiusdem ad seipsum. Hoc tamen est quasi per accidens ad denominationem relativam, quam confert relatio rationis ut sic. At vero negatio et privatio ex suo genere denominant per modum absoluti et positivi secundum rationem, quamvis per eam denominationem solam carentiam nos declaremus, ut denominamus aerem tenebrosum, quasi affectum quadam dispositione absoluta lumini opposita, per quam hanc carentiam luminis declaramus.

7. Nec refert quod privatio per positivum cognoscatur et definatur ad modum relationis tum quia illud magis provenit ex ipso fundamento negativo, quod in re supponitur, quam ex modo concipiendi tale ens rationis per modum positivi; tum etiam quia ille modus habitudinis privationis ad habitumu, eo modo quo in privatione esse aut concipi potest, non est per modum relationis secundum esse, sed secundum dici, sicut unum contrariorum per aliud cognoscatur. Unde fit ut dari possit privatio relationis realis, quae non concipitur per modum relationis, quamvis sine termino cognosci non possit. Ut, verbi gratia, esse orphanum, privatio quaedam est, quae immediate videtur privare relatione filiationis, quae tollitur per mortem patris, et ideo illa privatio intelligi satis non potest sine patre, et tamen non concipitur per modum relationis, sed potius per modum cuiusdam absolutae affectionis, quae manet in uno extremo, ablato alio; nam, hoc ipso quod per illum modum concipiendi declaramus privationem relationis, concipimus illam per modum absoluti, et non respectivi.

Differentia inter negationem et privationem.

8. Denique, quod spectat ad distinctionem inter alia duo membra, scilicet, privationem et negationem, non est dubium quin aliquo modo sint distincta; nam privatio dicit carentiam in subiecto apto nato, negatio vero dicit carentiam in subiecto absolute et simpliciter. An vero differentia sit essentialis seu formalis necne, quaestio est parvi momenti, quam in sect. 5 expediemus commodius. Nunc solum adverto, ex D. Thoma, quaest. 3 de Malo, art. 7, negationem dupliciter sumi posse: primo in communi, et sic proprie et adaequate condistingui a relatione rationis, et ulterius dividi in privationem proprie dictam, et in negationem pressius sumptam, prout dicit carentiam in subiecto non apto, seu inepto; et hic est secundus modus, quo sumi solet negatio. Atque ita illa trimembris divisio, quam tractamus, duas bimembres continet: prima est entis rationis in positivum, quod est ad aliquid, et negativum. Et haec prima divisio est in membra essentialiter diversa, eo videlicet modo quo in his entibus potest cogitari essentialis constitutio aut diversitas.

9. Dubiolo satisfit . — Potest tamen de hac divisione dubitari, an sit univoca, an analoga; et si est univoca, an sit generis in species, vel qualis sit; sed haec, quae parvi momenti sunt, legentis disputationi et cogitationi relinquo. Mihi quidem videtur esse univoca, quia nulla est sufficiens ratio analogiae; videtur etiam esse generis in species, nam hi respectus possunt etiam entibus rationis attribui; et in eis cogitari potest compositio ex genere et differentia, ut ex dialectica suppono. Et in praesenti etiam potest ille conceptus entis rationis ita abstrahi, ut in suo ordine concipiatur tanquam quid completum, et habens differentias extra sui rationem. Altera divisio, vel potius subdivisio est entis rationis negativi in communi, in negationem stricte sumptam, et privationem; quam in duabus sectionibus sequentibus commodius declarabimus.

SECTIO IV. UTRUM ENS RATIONIS SUFICIENTER DIVIDATUR IN NEGATIONEM, PRIVATIONEM ET RELATIONEM

1. Ratio dubitandi est, quia ens rationis proportionaliter dividi potest per omnia pradicamenta; ergo non satis comprehenditur in illis tribus membris. Antecedens patet, quia discurrendo per omnia praedicamenta, in singulis confinguntur aliqua entia rationis per proportionem ad realia, quae totidem praedicamenta rationis proportionaliter possunt constituere. Ut in substantia concipitur chymaera, aut similia monstra rationis, quae per modum substantiae concipiuntur; non enim finguntur ut adiacentia aliis, sed ut entia per se ficta. In quantitate videtur esse imprimis spatium imaginarium, quod per modum cuiusdam extensionis nos concipimus; quantitas etiam illa, quam in chymaera, verbi gratia, concipimus, ens rationis est. Rursus in qualitate videtur esse magna latitudo entium rationis; nam famam, verbi gratia, et honorem concipimus, ut dispositionem convenientem personae honoratae, seu bonae famae, cum tamen in illa tantum sit ens rationis. Item dominium humanum, vel iurisdictio, concipiuntur ut potestates quaedam, quae propterea appellari solent potentiae morales; tamen sunt entia rationis. Deinde sicut fingimus chymaeram, ita in illa fingere possumus figuram propriam eius, quae ut sic etiam erit quaedam qualitas rationis. Et fere ad hunc modum possunt in chymaera reliqua praedicamenta per modum entium rationis confingi, ut si quis in ea excogitet proprias actiones vel passiones, seu modos, et proprium Ubi, et similia. Et praeterea specialiter actio, si concipiatur ut forma absoluta inhaerens agenti, est quoddam ens rationis, non per modum relationis, sed per modum actionis; et e converso denominationes visi, cogniti, amati, et similes, si concipiantur ut aliquid in re denominata, concipiuntur per modum cuiusdam passionis, et ut sic sunt entia rationis. Item in praedicamento Quando, concipimus extensionem imaginariam, vel denominationem ab extrinseco tempore ut mensurante, ac si esset quippam in re denominata, et idem est de caeteris praedicamentis. Ergo non recte coarctatur partitio entium rationis ad illa tria membra. In contrarium vero est, quia nisi illa divisio sufficiens sit, non erit convenienter data, quod erit contra communem sententiam.

Prior modus explicandi sufficientiam divisionis

2. Duo possunt esse modi explicandi dictam divisionem. Prior est, ut illa divisio non intelligatur dari de ente rationis in tota sua latitudine sumpto, sed tantum de illo, quod in re habet aliquod fundamentum. Ut enim notavit D. Thomas, in 1, d. 2, quaest. 1, art. 3, et d. 19, quaest. 5, art. 1, quaedam sunt entia rationis, quae habent in rebus fundamentum, licet a ratione habeant complementum, ut ratio universalis seu generis, et aliae similes, et huiusmodi etiam sunt negationes et privationes, ut facile potest ex dictis in superioribus sectionlbus intelligi. Alia vero sunt entia rationis omnino ficta per intellectum sine fundamento in re, ut chymaera. Divisum ergo illius divisionis esse potest ens rationis, quod in re habet fundamentum. Et ratio reddi potest, quia huiusmodi ens rationis aliquo modo deservit ad scientias, et cognitiones rerum prout in hominibus esse possunt, et ita potest sub scientiam et doctrinam cadere, unde, quia illa divisio doctrinalis est, de illo tantum ente rationis merito traditur; nam aliud ens rationis mere fictum, est omnino per accidens, et in infinitum multiplicari potest. Sic igitur nullum ens rationis, quod in re habeat fundamentum, fingitur per modum substantiae, sed per modum adiacentis alicui in quo fundatur; omne enim ens rationis, quod fingitur per modum substantiae, est mere fictum, et sine fundamento; unde mirum non est, quod in illa divisione non comprehendatur; unde etiam fit ut omnia entia rationis, quae per modum accidentis in tali ficta substantia concipiuntur, ab hac etiam divisione excludantur, quia etiam sunt mere ficta, et sine fundamento. Ac denique iuxta hanc interpretationem concedi poterit, entia rationis, quae mere ficta sunt, vagari per omnia praedicamenta, seu ad eorum imitationem posse confingi; secus vero esse de iis qui in re habent fundamentum.

3. Expenditur praedicta sufficientiae ratio .— Sed iuxta hanc sententiam adhuc superest exponendum, cur illa entia rationis, qui in re habent fundamentum, et per modum accidentium finguntur, non possint saltem per plura praedicamenta accidentium multiplicari. Ut enim in praecedenti sectione dicebam, ens rationis, quod dividitur in negationem, relationem et privationem, virtute prius dividitur in ens positivum et negativum; ut ergo illa divisio sit adaequata, oportet ut omne ens rationis positivum sit etiam relativum; huius ergo rei rationem investigamus; nam discursus in principio factus videtur ostendere plura esse entia rationis habentia in re fundamentum, quae excogitantur ad modum aliorum praedicamentorum, prasertim qualitatis seu potentiae, et actionis, et passionis.

4. Solet autem huius rei ratio reddi ex proprio constitutivo relationis ut sic, quod est esse ad aliud . Nam hic modus, seu quasi differentia praecise sumpta, scilicet, ad ut ad , ex se non ponit aliquid inhaerens rei quae refertur; accidentia vero absoluta secundum proprias rationes dicunt aliquid inhaerens. Et hinc est, ut ens rationis, quod ut positivum accidens cogitatur, semper concipiatur per modum relativi, et non per modum absoluti, quia ipsum esse ad aliud, cum ex se non dicat inharere, cogitari potest ut affixum seu quasi adiunctum per rationem, non tamen potest cogitari ut quid absolutum et inhaerens, quia inhaerere ex proprio conceptu intrinseco dicit aliquid reale.

5. Quae ratio videtur habere fundamentum in D. Thoma, 1 part, quaest. 28, art. 1. Eam tamen recte intelligere et declarare oportet; habet enim difficultatem, quoad omnes suas partes. Prima, quia esse ad aliud, vere ac proprie sumptum, quippiam reale est et inhaerens, ut supra diximus, et hoc non obstante, per rationem excogitatur esse ad non verum, sed fictum; ergo idem dici poterit de esse in , etiam absoluto. Secundo, quia non omnia praedicamenta absolutum accidentium dicunt veram inhaerentiam, sed quaedam dicunt adiacentiam extrinsecam, ut supra visum est; ergo ex hac parte etiam habent fundamentum ut secundum rationem fingantar. Quod vero Caietanus ibi, et alii sentiunt, esse ad , ut sic, abstrahere a reali et rationis, ut in hoc fundent dictam rationem, supra a nobis improbatum est.

6. Quocirca illa ratio in hoc sensu videtur sumenda, quod nimirum, quia relatio secundum propriam et peculiarem rationem includit habitudinem non solum ad subiectum, sed etiam ad terminum, potest intellectus hanc posteriorem rationem praecise considerare, non considerando aliam expresse, etiam si in re ipsa includatur in vero esse ad, quae praecisio et consideratio satis est, ut intellectus possit concipere et comparare aliquid per modum respicientis aliud, etiamsi in illo vere non sit talis respectus; atque ita est in relativis peculiaris ratio, ob quam possint entia rationis positiva concipi per modum relationum; haec autem ratio non reperitur in praedicamentis absolutis, nisi fortasse quatenus includunt aliquem transcendentalem respectum; nam sub ea ratione iam sunt quodammodo ad aliud. Si vero aliqua entia rationis excogitantur per modum relationum, hoc ipso finguntur ad instar relationum praedicamentalium, et non transcendentalium, quia sunt illi respectus adventitii per extrinsecam conceptionem intellectus, et non concipiuntur ut intrinsece pertinentes ad constitutionem alicuius entis, quod est de ratione respectus transcendentalis. At vero in accidente absoluto, quatenus absolutum est, nullum est fundamentum ad cogitandum aliquod ens rationis positivum proportionatum, sive tale accidens sit inhaerens, sive adiacens; nam in tota hac amplitudine sumendum est accidens absolutum in praedicta ratione, et verbum ipsum inhaerendi interdum in ea lata significatione sumi solet. Atque haec ratio sic exposita magis declarabitur discurrendo per singula exempla superius posita.

Satisfit difficultatibus initio positis

7. Spatium imaginarium quale ens rationis .— Primum erat de spatio imaginario, quod ad modum dimensionum concipimus. At, licet verum sit huiusmodi spatium sic conceptum, esse ens rationis, comprehenditur tamen sub negatione vel privatione late sumpta, quia spatium illud, seclusis dimensionibus, negativum quid est; nos vero ad illud declarandum, ita illud concipimus, et de illo loquimur, ac si esset quid positivum, et in hoc consistat ens rationis, quod est negatio vel privatio, ut dictum est. Hinc vero recte concludi potest, entia rationis, quae sunt negationes vel privationes, revocari posse ad diversa praedicamenta, iuxta exigentiam formarum, quibus tales negationes opponuntur. Ut est etiam in exemplo illo de successione imaginaria, quam concipimus secluso tempore reali, de qua eadem ratio est quae de spatio imaginario.

8. Aliud exemplum erat de quibusdam denominationibus pertinentibus ad genus qualitatis, ut sunt illae quae sumuntur a fama vel honore, quae prout habentur in humana existimatione, et censentur aliqua bona, non sunt propria entia rationis, sed denominationes extrinsecae a formis realibus existentibus in aliis, et sic honor dicitur esse in honorante, et fama esse clara notitia cum laude. Si vero hinc sumatur occasio fingendi aliquod ens rationis in honorato, illud non est nisi per modum relationis obiecti cogniti, vel alio modo significati seu repraesentati, sicut paulo inferius dicemus de obiecto viso vel cognito. Aliud exemplum erat de morali potestate dominii vel iurisdictionis, et haec etiam concipitur a nobis per modum cuiusdam relationis superioris; nam ad concipiendam hanc potestatem, non fingimus aut cogitamus aliquid per modum qualitatis superadditum ei cui talis potestas datur, sed solum concipimus illi addi respectum superioris fundatum in aliqua extrinseca denominatione proveniente ex voluntate alterius.

9. Praeterea addebatur exemplum de actione et passione, de quibus diversa est ratio. Nam actio si sit immanens, non concipitur in agente ut aliquid rationis, sed ut aliquid rei; si vero sit transiens, aut agens tale est ut inde in illo resultet relatio realis, et tunc etiam non potest inde concipi in agente aliquid rationis, sed solum aliquid rei; si tamen tale sit agens, ut in eo non consurgat relatio realis, sic ex tali actione potest concipi in agente aliquid rationis; illud tamen non est nisi relatio quaedam, quia actio transiens, ut sic, non potest concipi in agente nisi per modum relationis, quia repugnat propria rationi eius concipi in illo per modum actionis. At vero passio, si propria ac vera sit, semper dicit in passo aliquid rei, et non rationis tantum, sive consideretur secundum propriam rationem passionis, sive secundum relationem praedicamentalem inde resultantem. Si vero consideretur aliquid per modum passionis, quod vera passio non sit secundum rem, sed solum secundum modum concipiendi et denominandi, ut esse visum, amatum, et similia, sic quidem aut denominatio est extrinseca et realis, aut si concipiatur quasi intrinseca et rationis, tantum est relativa, quia revera non est denominatio passi ut sic, sed obiecti ut terminantis actum potentiae et relati ad illum, eo quod aliud referatur ad ipsum. Quia in obiecto aut termino ut sic denominato non potest aliquid concipi absolutum omnino ab actu vel motu denominante, et ideo necessario concipitur per modum respectus. Quod etiam colligi potest ex doctrina de relativis non mutuis data ab Aristotele V Metaph., c. 15, quod, nimirum, concipiuntur et denominantur ut correlata ad alia, eo quod alia referuntur ad ipsa. Et hoc ipsum dicendum est de omni denominatione rationis fundata in aliqua reali denominatione extrinseca; semper enim talis denominatio respectiva est in ordine ad formam denominantem, unde si non sumitur ex relatione reali, sumenda erit ex relatione rationis. Ita ergo constat omnem denominationem rationis, quae fit per modum positivae formae, et non ad concipiendam vel declarandam aliquam privationem vel negationem, fieri per modum relationis.

Alter modus explicandi sufficientiam.

10. Atque haec quidem interpretatio huius divisionis satis accommodata est, et sufficienter rem declarat. Addere vero possumus modum alium, quo illa divisio adaequata sit de toto ente rationis, comprehendendo sub negatione entia ficta et impossibilia, sive per modum substantiae, sive per modum accidentis fingantur. Cum enim huiusmodi entia ficta simpliciter sint non entia, merito sub negatione comprehenduntur; immo interdum ad explicandum quasi per simplicem conceptum complexam et impossibilem negationem, huiusmodi entia impossibilia finguntur. Ut quia impossibile est equum esse leonem, ideo illud ens, quod concipitur per modum equi et leonis simul, dicimus esse fictum, et chymaeram vel aliquid simile nominamus; et ad eumdem modum, ut explicemus hanc negationem esse necessariam, ȜBos non potest volareȝ, apprehendimus bovem volantem, ut quid impossibile et ens rationis. Et hic videtur esse communior sensus huius divisionis, quod, nimirum, haec omnia sub negatione comprehendantur; hoc etiam modo, adiunctis aliis quae in priori interpretatione diximus, facile constat divisionem sufficientem esse, et non repugnare, quod per omnia praedicamenta possint entia rationis fingi, nam reliqua omnia, praeter relationes, per modum privationum aut negationum confinguntur.

SECTIO V. IN QUO CONVENIANT AUT DIFFERANT NEGATIO ET PRIVATIO QUATENUS ENTIA RATIONIS SUNT

1. De negatione et privatione agere possumus, vel solum quatenus removent formam seu entitatem positivam, vel quatenus entia rationis sunt; has enim duas rationes superius distinximus, et secundum eas diversae etiam sunt considerationes negationum et privationum.

Comparantur negatio et privatio, ut in rebus sunt

2. Nam, ut supra insinuavi, in negatione (et idem est proportionaliter de privatione, ut remotio est), si vera sit negatio, nulla est fictio intellectus; sed dum intellectus concipit praecise hominem non esse equum, illud vere concipit quod in re est, eo modo quo esse potest, scilicet, vel positive ac fundamentaliter in entitatibus extremorum, vel remotive tantum secundum propriam rationem negationis, quia vere et a parte rei unum non est aliud, etiamsi ab homine non consideretur, nec cognoscatur. Dixi autem, si vera sit negatio, quia si negatio falsa sit, ut si quis concipiat hominem, qui non sit animal, tunc illa negatio etiam sub ratione negationis est mere conficta per intellectum, solumque habet esse obiective in illo, et ideo est ens rationis, vel potius negatio rationis, nam illa etiam negatio praecise concepta in ratione negationis non apprehenditur per modum entis, sed potius per modum non entis, et ita est quaedam negatio per rationem conficta. Aliae vero negationes, quae verae sunt, dici possunt negationes aut privationes reales, quatenus vere removent formas aut naturas reales, et ideo non est in eis quaerenda vera essentia accidentalis vel substantialis, quia non dicuntur esse in rebus, ponendo aliquid in illis, sed negative, seu removendo aliquid ab illis. Sunt autem privatio et negatio entia rationis, quatenus per modum entis concipiuntur, ut supra declaratum est.

Privatio et negatio, ut in rebus sunt, in quibus conveniant

3. Prima convenientia. — Secunda . — Onnissis autem falsis seu fictis negationibus, quia nec ad prasentem considerationem referunt, nec novam expositionem requirunt, praeter ea quae de falsitate dicta sunt in disp. IX, vera et realis negatio, et privatio, in hoc imprimis conveniunt, quod utraque, quantum ad id quod dicit de formali, vel, ut aiunt, in recto, in sola remotione consistit, ut supra dictum est et late tractat Soncin., X Metaph., q. 15, et Niphus, lib. IV Metaphys., disput. 3, et est per se manifestum. Conveniunt secundo, quod utraque est extremum alicuius oppositionis in rebus ipsis aliquo modo inventae, et non fictae per intellectum, qualis est oppositio privativa vel contradictoria, hae namque oppositiones non sunt confictae per intellectum, et quamvis peculiari modo tribuantur quibusdam actibus vel compositionibus intellectus, tamen et in illis dicunt realem oppositionem inter ipsos, et in obiectis supponunt aliquam oppositionem, quae non est facta per intellectum, sed omnem fictionem eius antecedit, ut supra, disp. 45, declaratum est.

4. Tertio conveniunt, quod utraque potest habere fundamentum in re cui tribuitur talis negatio, vel in aliqua conditione eius absolute sumpta, vel ad aliud comparata. Fundamentum appellamus non solum subiectum cui negatio vel privatio tribuitur, sed proximam causam seu radicem, ratione cuius talis negatio vel privatio convenit tali subiecto. Et hoc fundamentum frequentius et facilius reperitur in negatione, quia cum negatio non requirat subiectum aptum ad recipiendam formam vel naturam oppositam, fundari potest in ipsa intrinseca natura talis subiecti, ut in homine negatio hinnibilis vel rugibilis, etc., fundatur in intrinseca differentia hominis. At vero privatio cum connotet aptitudinem in subiecto, non potest in illo ut sic seu in sola intrinseca eius natura fundari, sed in aliqua alia forma vel conditione adiuncta. Ut si homo sit caecus, non fundatur illa privatio in praecisa hominis natura, sed in aliqua alia causa, quae removet formam quam negat illa privatio. Haec autem causa interdum est positiva dispositio subiecti; interdum potest esse forma contraria, ut calor in aqua infert privationem frigoris; aliquando vero solum est absentia causae extrinsecae, ut in aere causa tenebrarum est absentia solis, quanquam ex parte ipsius aeris supponatur talis natura, quae licet sit apta ad formam luminis, tamen ex se illam non habet, nec est ex se ac necessario coniunctus causae a qua illam potest recipere.

5. Quarta convenientia . — Quarto conveniunt, quia tam negatio quam privatio possunt vere et absolute praedicari de re sine ulla fictione intellectus; non dico sine operatione intellectus, cum ipsa praedicatio sit quaedam intellectus operatio; sed dico, sine fictione, quia ex parte ipsarum rerum supponatur sufficiens fundamentum, ut intellectus possit unam rem de alia negare, utramque prout in se est concipiendo. Unde, sicut intellectus divinus vel Angelus sine ulla fictione et sine compositione aut divisione cognoscit negationem vel privationem, ita humanus intellectus sine ulla fictione potest huiusmodi negationem cognoscere, media tamen compositione seu divisione propter suum imperfectum operandi modum. Quo fit ut id etiam non faciat sine indirecta et quasi discursiva cognitione. Nam hoc etiam commune est privationi et negationi, ut non possint per proprium speciem directe repraesentari; nam, cum sint non entia, non possunt habere huiusmodi propriam speciem; cognoscuntur ergo a nobis per speciem oppositae formae indirecte et medio aliquo discursu, et ideo cognitio privationis necessario supponit cognitionem positivi, per quod possit intellectus in cognitionem privationis pervenire. Atque ita etiam fit, ut tam privatio quam negatio cognoscantur per habitudinem ad positivum removendo illud, quanquam per diversum actum et conceptum ab illo quo forma ipsa positive directe et secundum se concipitur, ut Soncinas et Niphus locis supra citatis attingunt, et Iavel., X Metaph., q. 10; Ferrar., 1 cont. Gent., cap. 17; Capreol., in 2, d. 39, quaest. 1, art. 3; et Aegid., in 1, dist. 36, quaest. 2.

6. Est autem considerandum, dupliciter hoc cognosci ab intellectu: primo, per modum divisionis seu negationis; et tunc proprie cognoscitur sicut est, quia per divisionem unum extremum tantum removetur ab alio; secundo, per modum compositionis ct affirmationis, ut cum dicimus, homo est caecus, vel est non albus, et tunc iam videtur admisceri quidam improprius modus cognoscendi et concipiendi; nam cum in verbo est, ipsum ens aliquo modo includatur, iam attribuitur per modum entis id, quod revera non est ens, atque in hoc fundatur seu inchoatur altera consideratio negationis et privationis, quatenus entia rationis sunt, de qua statim dicemus. Est autem animadvertendum, quod in his affirmationibus non attribuitur subiecto modus quo praedictum concipitur, ut illo modo subiecto attribuatur, sed solum tribui id quod concipitur, nempe negationem seu privationem ipsam; quare in re illa affirmatio negationi aequivalet quantum ad remotionem praedicati, vel solum per illam copulam affirmatur veritas cognitionis, ut significavit Aristoteles, V Metaph., cap. 7. Unde, cum dicimus, verbi gratia, ȜTenebrae sunt in aereȝ, non significamus aliquid realiter inhaerere aeri, sed solum aerem carere luce, et ideo vere cognosci et affirmari tenebrosum. Haec ergo communia sunt negationi et privationi secundum se consideratis.

In quibus differant negatio et privatio, prout in re inveniuntur

7. Differunt autem primo, quia privatio dicit carentiam formae in subiecto apto nato; negatio vero praecise dicit carentiam sine subiecti aptitudinc; hoc enim necesse est addere, ut distinguatur a privatione, vel a generali ratione carentiae, quae communis esse potest tam privationi quam negationi. Haec autem diversitas non est in propria et formali ratione quam in recto dicit privatio et negatio, sed in connotato; privatio enim ut sic non includit intrinsece subiectum aut aptitudinem eius, alioqui et privatio non distingueretur a subiecto privato, quod est quasi compositum ex subiecto et privatione, et non esset purum non ens reale, sed constans ex realitate potentiae, et negatione actus seu formae, quod est contra rationem privationis. Igitur privatio de formali solum dicit negationem, coarctando illam ad subiectum capax oppositae formae, et hoc modo dicitur differre a negatione in obliquo, et quatenus connotat subiectum aptum ad oppositam formam. Quod genus discriminis etiam solet inter formas positivas tali modo conceptas aut significatas reperiri; sic enim saepe Aristoteles ait differre simitatem a curvitate, nam, licet de formali dicant eamdem figuram, tamen simitas significat illam cum habitudine ad talem materiam, quae differentia non est essentialis, sed materialis; ita ergo de negatione et privatione sentiendum est.

Privationum divisio

8. Et ex hac differentia colligi potest multiplex distinctio privationum, quam tetigit Aristoteles, lib. V Metaph., cap. 22; nam cum privatio dicat negationem connotando aptitudinem, interdum haec aptitudo tam improprie sumitur, ut non connotetur in subiecto, cui tribuitur privatio, sed absolute in entibus, ut si planta (quod est Aristotelis exemplum) privata oculis dicatur. Aliquando vero connotatur illa aptitudo in re cui tribuitur privatio, non secundum speciem, sed secundum genus tantum, ut si talpa caeca dicatur. Tertio connotatur aptitudo in re secundum speciem, non tamen secundum tempus et omnes circumstantias requisitas, ut si infans dicatur privatus dentibus. Quarto et magis proprie connotatur aptitudo in re secundum speciem, et secundum omnes circumstantias quae ad talem aptitudinem requiruntur. Ac praeterea privatio interdum connotat tantum aptitudinem seu capacitatem, ut tenebrae aut nox respectus aeris; interdum vero connotat non tantum capacitatem, sed etiam principium aliquod, ratione cuius debita est opposita forma; quo modo quies, verbi gratia, terrae in centro, aut supremi coeli in suo loco, licet sit privatio motus priori modo, non tamen hoc posteriori; quia nullus motus est debitus tali corpori in tali loco existenti; at vero carentia frigoris aut siccitatis respectu terrae esset privatio perfectionis debitae, quae est maxime propria privatio. Et hoc modo distingui solet ignorantia quaedam negationis, altera privationis; nam, licet utraque supponat capacitatem, et ex hac parte habeat rationem privationis, tamen illa, quae est carentia scientiae debitae, magis propriam ct rigorosam rationem privationis habet, ita ut comparatione eius altera censeatur negatio. Cum ergo privatio et negatio adaequate dividant carentiam, quot multiplicantur modi privationum, tot possunt multiplicari modi negationum, nam quantum ab una receditur, tantum acceditur ad alteram, et e converso.

9. Rursus distinguitur privatio ex Aristotele supra, in privationem totalem, vel tantum ex parte; ut dicitur res invisibilis quae caret colore, vel quae habet valde remissum, et sic de aliis. Ex quibus illa prior est simpliciter privatio in re et loquendi modo; posterior vero licet in modo loquendi interdum significari soleat per modum absolutae privationis, tamen in re tantum est privatio secundum id quod negat, nam si quid relinquit, illo vere non privat, ut per se notum est.

Expeditur incidens dubium, an privatio suscipiat magis et minus

10. Unde obiter et facile expeditur illa quastio, an privatio suscipiat magis et minus. Solet enim etiam in hoc constitui differentia inter negationem et privationem, quod negatio non suscipit magis et minus, privatio autem ea suscipit. Sed si cum proportione de eis loquamur, in hoc fere nullum est discrimen. Nam si privatio sit totalis, nulla potest esse maior quam illa formaliter et in se; poterit autem alia privatio esse minor, si non sit totalis, sed partialis tantum, atque ita inter ipsas partiales privationes poterit dari maior et minor, pro ratione formae cui opponuntur. Nam si forma habeat gradus intensionis, ea erit maior privatio physice, quae plures gradus formae a subiecto removerit; illa vero erit maxima, quae omnino formam removeat; fortasse vero nulla potest dari minima, quia non datur minima pars gradus formae, quae per remissionem auferri possit. Si vero forma opposita habeat latitudinem extensionis, privatio etiam esse poterit maior vel minor extensive cum eadem proportione et secundum physicam considerationem. Quod semper addo, quia moraliter potest gravitas seu quantitas privationis aliunde pensari, scilicet, ex maiori debito habendi talem formam. Et absolute etiam in genere imperfectionis seu mali erit maior imperfectio seu privatio, si forma opposita sit magis debita, etiamsi alioqui sit aequalis negatio. Dixi etiam privationem totalem in se ac formaliter non posse esse maiorem, quia ex parte causae seu fundamenti interdum dicitur una privatio maior alia; ut caecitas, quae vehementiorem habet causam, dicitur maior, etiamsi non plus tollat de forma, et hoc modo una immaterialitas dicitur maior alia, et sic de aliis. Omnis tamen haec inaequalitas, ut ex ipsa explicatione constat, provenit semper ex parte rei positivae, quae vel privationem causat aut fundat, vel certe, quia per ipsam non aufertur, sed in subiecto relinquitur; quae fere omnia cum proportione ad negationem applicari possunt, quia etiam potest intelligi negatio totalis vel partialis, et maiorem vel minorem habens causam.

11. Negatio necessaria esse potest subiecto, secus privatio . — Una vero differentia intercedere in hoc videtur inter privationem et negationem, quod negatio, quia non supponit aptitudinem in subiecto, talis esse potest, ut sit necessaria, et opposita affirmatio impossibilis, in quo dici potest habere exactam quamdam rationem negationis; privatio vero, si propriissima sit, nunquam potest esse necessaria, respectu proprii subiecti, quia supponit potentiam ad oppositum actum; ubi autem est potentia contrariorum, neutrum extremum est simpliciter impossibile vel necessarium, iuxta doctrinam Aristotelis, 9 Metaph. Ex qua differentia colligi potest alia, quod negatio habere potest intrinsecum et quasi essentiale fundamentum positivum in subiecto cui attribuitur; privatio vero propria cum per accidens conveniat, aliunde provenit, et quasi ab extrinseco fundamento, ut superius etiam, explicando quamdam †3 convenientiam inter privationem et negationem, insinuatum est.

12. Differentia quae inter privationem, etc.— An negative opposita careant medio, privative autem illud habeant .— Praeterea colligitur ex dictis intelligentia alterius discriminis, quod inter privationem et negationem assignari solet, nimirum, quod inter negationem et oppositam affirmationem non datur medium: inter privationem autem et habitum datur medium. Circa quam differentiam est advertendum, non esse in ea sermonem de affirmatione et negatione, quatenus inveniuntur in compositione et divisione mentis; sic enim, si propria sit contradictio, inter affirmationem et negationem nunquam datur medium, sive id quod affirmatur et negatur sit aliquid positivum, sive aliquid privativum. Nam, sicut necesse est, aliquid videre aut non videre, ita et esse caecum, aut non esse caecum, dummodo de eodem omnino subiecto et sub eadem significatione seu ratione praedicati affirmatio et negatio fiat. Si vero non sit perfectu contradictio, sed aut contrarietas, aut subcontrarietas, sic in utrisque potest dari medium, vel per abnegationem, vel per participationem utriusque extremi, ut ex dialectica constat. Non est ergo hic sermo de ipsis complexionibus mentis. sed de simplici privatione vel negatione, comparatis ad oppositam formam, quam removent, et a nobis explicantur per hos terminos, caecus, non videns et similes, et sic constituitur differentia respectu eiusdem subiecti.

13. Et declarari potest per duas affirmationes, in quibus praedicata contradictorie vel privative opposita de eodem subiecto praedicantur. Nam quae contradictorie opponuntur, non habent medium, sed aliquod eorum de quolibet subiecto vere dicitur, nec fieri potest ut utrumque simul affirmetur aut negetur, quin una propositio vera sit, et altera falsa. Et hoc modo docet ubique Aristoteles, inter contradictoria non dari medium, libr. X Metaph., c. 6 et 10, et lib. I Poster., cap. 2. Et ratio est quia inter ens et non ens non potest excogitari medium. Dices, fieri esse medium. Respondeo, esse medium inter ens perfectum et omnino non ens, non tamen absolute inter ens et non ens, cum sit absolute aliquid, et consequenter aliquo modo ens, ut sumitur ex Aristotele, IV lib. Metaph., c. 2. Unde magis explicatur ratio, quia negatio simpliciter removet formam seu id quod negat, et nullam peculiarem conditionem in subiecto requirit, et ideo fieri non potcst quin vel forma vel negatio formae in subiecto conveniat. At vero in privative oppositis datar medium, non quidem per participationem utriusque extremi, sed per abnegationem, quia privatio non dicit simpliciter negationem, sed connotando in subiecto aptitudinem, et ideo ex defectu huius connotati dari potest subiectum, cui neutrum oppositorum conveniat, ut lapis nec est caecus, nec videns, quamvis nccessario sit videns aut non videns. Hinc vero consequenter intelligitur, respectu proprii subiecti habentis aptitudinem ad formam non posse dari medium inter privative opposita, quia tunc iam includunt virtualiter contradictoriam oppositionem. Quocirca, licet praedicta dfferentia sic explicata vera sit, tamen ex ea colligitur proportionalis convenientia, quia sicut inter negationem et positivum non datur medium respectu cuiuscumque subiecti, eo quod respectu negationis vel affirmationis oppositae quaelibet res potest esse aptum subiectum, ita etiam inter privationem et positivum respectu subiecti proportionati non datur medium.

14. Sed occurrit obiectio, quia etiam inter terminos contradictorie oppositos datur medium per abnegationem, saltem respectu subiecti non existentis, ut chymaera neque est alba, neque est non alba; utraque enim affirmatio est falsa, cum sit de subiecto non supponente. Respondetur primo, negationem non habere medium, si in vi purae negationis sumatur; at si admisceatur aliquid positivi, ex ea parte poterit habere medium; ut si haec est falsa, chymaera est non videns, ideo est, quia non pure negatur visio, sed affirmatur entitas vel esse. Atque ita ut praedicata contradictorie opposita nunquam habeant medium, etiam dum per modum affirmationis denuntiantur, oportet ut sumantur respectu proprii subiecti, quod sit aliqua res existens, et ita servatur aliqua proportio inter negationem et privationem. Secundo respondetur negando assumptum. Nam ex illis duabus propositionibus, ea, quae est de praedicato negativo, est vera, etiamsi subiectum non existat, praesertim si (ut dialectici dicunt) illa negatio non infinitanter, sed neganter sumatur. Quod necesse est ut oppositio sit pure negativa; alioqui ex parte includetur aliqua affirmatio, ut recte dicebatur in priori responsione, quae tunc videtur procedere, quando negatio illa sumitur infinitanter.

15. Privatio veris solum entibus, negatio etiam fictis convenit .— Unde etiam colligi potest alia differentia inter privationem et negationem puram, quia privatio non potest attribui nisi veris et realibus entibus; nam cum privatio dicat carentiam formae in subiecto apto nato, non potest nisi vero ac reali enti attribui, quia aptitudo ad formam non est nisi in ente reali. Immo nec attribui potest nisi rei existenti, quia cum supponat aptitudinem ad formam, non convenit subiecto ex necessitate sed contingenter, ut supra dicebamus (loquimur enim de privatione proprie et in rigore sumpta); praedicata autem accidentalia et contingentia non conveniunt rebus, nec eis possunt vere attribui, nisi in re existentibus. Quod quidem verum est secundum propositiones de inesse; homo enim non existens non potest veredici esse caecus; secus vero erit, si fiat propositio modalis seu de possibili; vere enim dicitur posse esse caecus; sed tunc non attribuitur privatio, sed capacitas privationis, qui positiva et intrinseca est.

16. At vero negatio non solum veris entibus et existentibus, sed fictis etiam et non existentibus attribui potest, non solum dividendo, sed etiam componendo et affirmando; haec enim propositio in rigore sermonis vera est, chymaera est non ens; nam si est ens fictum, ergo est non ens; unde Aristoteles, IV Metaph., cap. 2, hanc locutionem veram esse dicit, non ens esse non ens, seu nihil ; quod si est non ens, etiam est non homo, non equus, et quodlibet aliud simile contentum sub non ente. Ratio autem esse potest, quia, licet hae habeant formam affirmationum, tamen in sensu et significatione aequivalent negationibus, ita ut licet illa negatio in ordine compositionis postponatur copulae, tamen in virtute et quoad sensum cadat in illam. Vel aliter dici potest illa copula absolvi a tempore, quia, eo modo quo subiectum concipitur ut ens fictum, pradicatum est de intrinseca ratione subiecti, et ideo potest propositio illa non solum vera esse, sed etiam necessaria. Atque haec responsio ac differentia sic declarata mihi non displicet; solum adverto, quod dictum est de privationibus, intelligendum esse de veris et realibus privationibus, nam possunt esse etiam aliquae privationes imaginariae et confictae in fictis entibus, ut si quis chymaeram cavcam fingat, aut imaginarium spatium concipiat tenebrosum, vel quid simile; huiusmodi enim privatio attribui poterit enti ficto in ordine ad copulam abstrahentem seu ampliantem tale esse fictum. Et eodem modo possunt quibusdam entibus fictis attribui negationes aliorum, et uni negationi alia negatio; sic enim concipitur chymaera non esse hyrcocervus, et spatium imaginarium non esse quid successivum.

17. Privatio inter principia rei naturalia cur numeretur negatio .— Alia differentia assignari potest inter privationem et negationem, quod privatio numeratur inter principia realis mutationis seu generationis, negatio vero, ut sic, non potest induere huiusmodi rationem principii. Prior pars nota est ex Aristotele, in I Phys. et XI Met., ubi privationem ponit inter principia rei materialis. Posterior autem pars probatur, quia non ex qualibet negatione potest fieri naturalis mutatio. Et ratio utriusque partis est, quia mutatio fieri non potest nisi in subiecto capaci; ct ideo carentia, quae in illo supponitur, oportet ut habeat rationem privationis, cum sit negatio in subiecto apto nato; ergo quae fuerit pura negatio, et non induerit rationem privationis, non potest esse principium mutationis; non est autem hoc loco a nobis explicandum quomodo privatio induat rationem principi; id enim proprie spectat ad I librum Phys., et pro huius materiae opportunitate tactum sufficienter est supra, disp. XII, sect. 1. Est enim principium non proprie influens, sed terminus per se necessarius, a quo fit mutatio. Hinc autem recte confimatur quod supra cum Caietano et aliis diximus, privationem secundum se spectatam, licet non sit ens reale, non esse quid confictum per rationem, sed talem carentiam, quae suo modo in rebus ipsis reperitur; nam seclusa omni rationis fictione potest naturalis mutatio habere sua principia necessaria, quorum unum est privatio.

18. Dices: etiam negatio hoc modo secundum se sumpta convenit rebus absque fictione intellectus, scilicet removendo, ut superius etiam diximus. Respondetur negationem non propter defectum huius conditionis non posse esse principium mutationis naturalis, sed quia ex se non requirit subiectum capax oppositae formae, quod necessarium est ad naturalem mutationem. Unde dici ulterius potest, quod, licet sola negatio non possit esse sufficiens principium mutationis, aliqua tamen negatio possit esse in suo genere, et in ratione termini a quo, sufficiens principium alicuius actionis seu productionis. Sic enim dicitur creatio fieri ex nihilo, sicut generatio ex privatione; nihil autem meram negationem dicit. Addi tamen potest rationem principii non tam proprie attribui ipsi nihilo respectu creationis, sicut privationi respectu generationiis, quia privatio saltem ex parta subiecti connotat vel includit aliquid rei positivae, quod videtur necessarium ad propriam rationem principii. Sed de hoc alias.

A privatione ad habitum an sit regressus

19. Occurrebat vero statim hoc loco explicandum commune illud axioma: A privatione ad habitum non est regressus , quod sumptum est ex Aristotele, II de Gener., et VIII Metaph., c. 5, ubi breviter declaravimus illud esse verum respectu eiusdem numero formae, non vero respectu eiusdem in specie, nisi quoad immediatum regressum, idque non in omnibus formis, sed in quibusdam, qui natura sua certum ordinem inter se determinant. Ibi autem locuti fuimus cum Aristotele de forma, quae per propriam actionem seu generationem induci potest, et de privatione illi opposita; sunt autem quaedam forme accidentales, qui ex necessitate naturali dimanant ab aliquo intrinseco principio, et aliter fieri non possunt; et in his si contingat privationem fieri, non potest naturaliter fieri regressus ad habitum, neque eumdem numero, neque in specie. Et huiusmodi videtur esse caecitas aut surditas, quae propterea naturaliter tolli non possunt, quia nullum est in natura intrinsecum principium, quod possit organum talis facultatis ad eam dispositionem restituere, ob cuius defectum etiam ipsam facultatem amisit. Sed hac iam excedunt tractationem entium rationis, de quibus in hac disputatione agimus, et ideo haec sufficiat dixisse de privatione et negatione sub priori consideratione.

Comparantur privatio et negatio ut entia rationis sunt

20. Privatio cum qualitate maximam habet proportionem . — Secundo modo agere possumus de illis formaliter quatenus entia rationis sunt, et sic etiam conveniunt in his omnibus quae communia sunt enti rationis ut sic, vel enti rationis absoluto (ut sic dicam), id est, ut condistinguitur ab ente rationis, quod est relatio, quod satis patet ex dictis in superioribus sectionibus. Unde utrique commune esse videtur, ut fingatur aut cogitetur per modum cuiusdam qualitatis afficientis subiectum quod denominat, quanquam non aequaliter seu eodem modo. Nam de privatione videtur id in universum verum: ut, verbi gratia, caecitas apprehenditur tanquam dispositio quaedam talis organi, et tenebrae ut dispositio aeris. Quidquid enim apprehenditur per modum positivi entis, oportet ut concipiatur per analogiam vel proportionem ad ens alicuius praedicamenti realis; apprehensio autem privationis respectu rei quam denominat, cum nullo alio genere habet tantam analogiam, quantam cum qualitate.

21. Obiectioni respondetur .— Dices, id esse verum, quando forma cui opponitur privatio, est qualitas, secus vero esse, si sit res alterius praedicamenti. Respondeo negando assumptum. Quod ostendo breviter discurrendo per alia praedicamenta. Privatio enim formae substantialis non apprehenditur in materia ad modum substantialis formae, sed per modum dispositiones accidentalis, quae potest inesse et abesse, et ita etiam illa qualitatem imitatur. Quantitas vero non est naturaliter separabilis, et ideo non datur naturaliter privatio quantitatis; si tamen ponamus de potentia absoluta materialem substantiam privatam quantitate, non apprehendemus illam privalionem per modum quantitatis, sed potius per modum cuiusdam immaterialis et simplicis dispositiones. Et ratio differentiae inter quantitatem et qualitatem esse videtur, quia quantitas nunquam habet aliam quantitatem sibi contrariam, et ideo carentia quantitatis non apprehenditur per modum quantitatis oppositae, sed ut dispositio quaedam alterius rationis, et ut habens effectum formalem longe alterius rationis a toto genere quantitatis. At vero una qualitas habere potest aliam sibi contrariam, et inde fit ut, quando qualitas non habet contrarium, privatio eius apprehendi possit per modum qualitatis oppositae, et ut habens effectum formalem oppositum effectui contrariae qualitatis, non tamen extra latitudinem seu proportionem totius generis qualitatis. Et eadem fere ratione dicebam supra, privationem relationis ut sic non concipi per modum relationis, quia per talem privationem destruitur proportio et similitudo ad veram relationem, quia negatur ordo ad aliud. Non nego tamen cum privatione unius relationis intelligi posse aliam positive oppositam vel diversam, interdum realem, interdum rationis; ut dum quis privatur relatione similitudinis potest oriri relatio realis dissimilitudinis; et in eo qui privatur relatione filiationis per mortem patris, concipi potest relatio rationis ad generans quod iam praeteriit, sed non est conceptio privationis ut sic, sed alterius formae.

22. Idem facile intelligi potest in ultimis pradicamentis, quatenus in eis aliquis modus privationis inveniri potest. Nam in actione ut sic non videtur esse proprie privatio, eo quod actio non respiciat agens ut subiectum, sed ut principium, et ideo carentia actionis respectu agentis non est proprie negatio in subiecto apto nato, et ideo non est proprie privatio; tamen qualiscumque negatio aut privatio sit, non concipitur ad modum actionis, quia non concipitur ut fluens ab agente. Et similiter passio (et idem est de mutatione et motu), quamvis respectu illius detur proprie privatio, tamen non concipitur per modum passionis, quia non concipitur ut aliquid in fieri, sed in facto esse ac quieto, atque ita quies, quae est privatio motus, non apprehenditur per modum passionis, sed quasi dispositionis cuiusdam quiete permanentis. In duratione vero nunquam intercedit propria ac pura privatio, quia non potest omnino tolli duratio, nisi destruatur subiectum eius. Neque Ubi (ut opinor) tolitur per privationem puram, sed per oppositum Ubi, et eadem ratio est de situ in rebus quae sunt capaces illius, et ideo in his praedicamentis non confinguntur huiusmodi privationes, quae sunt entia rationis; et si aliquo modo concipiuntur positive, est solum concipiendo aliquas relationes, ut absentiam vel distantiam loci aut temporis. Denique respectu habitus concipitur quaedam privatio, quia homo non est proprie subiectum vestis, et eo modo quo habere potest rationem privationis, non concipitur ad instar habitus,quia nec concipitur per modum adiacentis sed quasi inhaerentis potius, nec effectus eius concipitur ut proportionem habens cum effectu habitus, sed potius ut omnino extra totam latitudinem eius. Itaque recte dictum videtur, privationem in universum, si vera et propria sit, apprehendi seu cogitari per modum qualitatis.

23. Negatio cum quo vero genere entis habeat proportionem .— At vero in negatione non videtur ea generalis regula in universum vera, sed distinctione opus est; nam, aut negatio concipitur ut affectio alicuius subiecti, quod caret tali natura vel forma, et tunc eadem fere videtur ratio de negatione quae de privatione, et facile applicari possunt omnia dicta. Habet tamen ulterius negatio, ut apprehendi possit extra omne subiectum, quod tamen privationi repugnat, cum intrinsece dicat negationem in subiecto apto nato. et huiusmodi negatio non semper apprehenditur per modum qualitatis, sed etiam ad instar aliorum praedicamentorum. Diximus enim supra, entia impossibilia, quae ad modum substantiarum finguntur, sub negatione comprehendi. Item spatium imaginarium, quod per modum dimensionum concipimus, revera non est propria privatio, sed negatio quaedam, quia nullum subiectum aut capacitas realis illi supponitur, pertinet ergo etiam ad negationem. Et idem est de tempore seu successione imaginaria, quae extra omne subiectum fingitur.

24. Privatio semper concipitur ut inexistens; secus negatio .— Ex quo ulterius colligere licet discrimen inter negationem et privationem, nam privatio semper concipitur ut quid adhaerens vel adiunctum alicui subiecto, ut explicatum est; negatio vero non semper, nam ipsum nihil est quaedam negatio, quae nulli rei adhaerere intelligitur, et idem constat ex aliis exemplis supra adductis.

25. Inter negationem et privationem quanta diversitas. — Unde etiam coniectare possumus, quando inter haec duo membra sit, nostro concipiendi modo, essentialis diversitas, quando vero tantum accidentalis seu materialis. Negatio enim, quae concipitur quasi per se, et extra subiectum ex ratione sua, formaliter differt a privatione, et consequenter etiam ab illa negatione, quae ex se concipitur ut adhaerens alicui, et illud denominans, quia apprehenduntur sub diversis rationibus entis, quales sunt esse per modum existentis per se, aut in se, vel in alio. At vero privatio, et negatio illa, quae per modum existentis in alio concipitur, non necessario differunt essentialiter, sed iuxta diversitatem formarum quibus opponuntur; quomodo etiam negationes inter se et privationes inter se distinguuntur, ut notavit D. Thomas, 1, 2, quaestione septuagesima prima, art. 6, ad 1. Quanquam enim hoc praecipue verum sit de negationibus et privationibus fundamentaliter, tamen inde etiam verum habet formaliter in his quatenus entia rationis sunt; caecitas enim et surditas, etiam quatenus apprehenduntur per modum entium, ut diversa apprehenduntur, et idem est proportionaliter in negationibus inter se collatis. Unde a fortiori, si privatio et negatio opponantur formis essentialiter diversis, etiam ipsae in suo ordine habebunt similem vel proportionalem diversitatem, non quia privatio et negatio sunt, sed quia talium formarum sunt.

26. Quando vero privatio et negatio sunt eiusdem formae comparatione diversorum subiectorum, ut negatio visus respectu hominis et Angeli, tunc quidem in ratione entis rationis non videntur essentialiter differre, sed tantum denominatione, aut relatione sumpta ex ordine ad diversa subiecta. Patet, quia in formis realibus et positivis comparatio ad diversa subiecta non causat diversitatem essentialem in forma, sed solum diversas denominationes aut relationes, si alioqui entitas formae secundum se considerata habet idem principium constitutivum; ut albedo in nive et in corvo eiusdem speciei erit, etiamsi in illa sit connaturalis proprietas, in hoc vero violenta et praternaturalis, si ei inesset; et idem motus deorsum, terrae est naturalis, aeri violentus, et tamen non propterea in genere entis in specie differunt. Ita ergo carentia visus in se eiusdem rationis est, quia idem habet semper principium specificans, et sub eadem ratione entis apprehenditur, quamvis, comparata ad Angelum, ob eius incapacitatem retineat solam rationem negationis, comparata ad hominem denominetur privatio. Et ideo sub ratione mali etiam differant, quia illa carentia homini est mala, non Angelo, et similiter potest denominari violenta homini, Angelo vero connaturalis. Hoc autem intelligendum est de carentia illa secundum se considerata; nam si de illa loquamur veluti in sensu composito, ut denominata privatio, aut pura negatio, sic includit diversos. respectus rationis ad diversa subiecta, qui sunt essentiales formis denominatis, ut sunt sub talibus denominationibus.

27. Denique (ut supra dicebam) hic loquimur de negatione prout concipitur per modum incomplexae formae; nam si de complexis negationibus sit sermo, sic potest intelligi diversitas essentialis inter carentiam respectu diversorum subiectorum, ad quae ut negatio vel privatio comparantur. Haec enim negatio, Angelus non habet visum, aut haec affirmatio, Angelus est non videns, longe diversae sunt ab his, Homo est caecus, aut caret visu; nam illae sunt necessariae propositiones, hae vero contingentes: unde essentialem diversitatem habent. Neque id mirum est, quia respectu complexionis ipsa extrema intrinsece comparantur tanquam illam componentia, et ideo variato altero extremo variatur compositio et habitudo complexionis; secus vero est in ipsa simplici forma secundum se spectata; illa enim intrinsece non includit hoc vel illud subiectum, sed habitudinem ad subiectum quasi adaequatum.

SECTIO VI. QUID AD RELATIONEM RATIONIS NECESSARIUM SIT, ET QUOT MODIS FINGI AUT EXCOGITARI POSSIT

1. Descriptio relationis rationis . — Cum relatio rationis ab absolutis omnibus distinguatur per communem vel quasi communem rationem relationis, a relationibus autem realibus, ex eo quod vera et realis relatio non est, in genere defmiri potest per negationem realis respectus, ita ut relatio rationis sit omnis relatio, quae realis non est. Quia vero illa negatio non potest intelligi coniuncta cum eo, quod relatio dicit per modum positivi, nisi media fictione aut cogitatione intellectus, ideo relatio rationis in communi positive definiri potest, esse relationem, quam intellectus fingit per modum formae ordinatae ad aliud, seu referentis unum ad aliud, quod in re ipsa ordinatum aut relatum non est.

Quae sint ad relationem rationis necessaria

2. Quocirca, cum relatio rationis deficiat a veritate relationis realis, et sit quadam umbra illius, duo videntur ad illam requiri: unum est, ut in ea non concurrant omnia, quae solent esse necessaria ad relationem realem, qualia sunt subiectum capax, fundamentum reale cum debita ratione fundandi, et realis terminus actu existens cum sufficienti fundamento reali, seu ex natura rei, de quibus superius late dictum est. Hac ergo omnia simul sumpta non possunt communia esse ad relationem rationis, alioqui in nullo posset distingui talis relalio a relatione reali. Aliud est, ut aliquid eorum, quae ad relationem realem concurrunt, fundet aliquo modo, saltem remote, relationem rationis, vel potius cogitationem et modum concipiendi, quo relatio rationis confingitur, supplente ipso intellectu id quod in re deest ad verum respectum. Dico autem necessarium esse aliquid in rebus, quod saltem remote fundet, vel occasionem praebeat huic relationi, quia, ut saepe dixi, agimus de entibus rationis, quae aliquo modo conferunt ad cognitionem entium realium, quae semper habent in re aliquod fundamentum. Si autem velimus omnes omnino relationes rationis comprehendere, addere possumus, relationem rationis esse, cui deest aliqua conditio necessaria ad relationem realem, vel cui desunt omnes, ab intellectu autem fingitur vel cogitatur aliquid illis proportionale.

Prima divisio relationis rationis

3. Haec ergo dici potest prima divisio relationis rationis, in eam quae omnino est conficta per intellectum absque ullo fundamento ex parte rei, et in eam quae in re habet aliquod fundamentum, licet non sufficiens; nomine autem fundamenti nunc intelligo omnes conditiones ad relationem realem necessarias. In priori membro continentur omnes relationes rationis, quae inter alia entia rationis cogitantur, praesertim si talia entia rationis sint mere conficta, ut est relatio similitudinis inter duas chymaeras, vel dissimilitudinis inter chymaeram et hircocervum, et similes. Huc etiam pertinere possunt relationes rationis inter duas privationes, quo modo unus locus tenebrosus dicitur similis alteri, et in spatio imaginario concipitur relatio distantia, et in successione imaginaria relatio prioris et posterioris. Quanquam hae relationes fundatae in privationibus vel negationibus rerum, aliquod maius in rebus ipsis habeant fundamentum saltem remotum. Tertio, possunt ad hoc membrum reduci relationes rationis inter entia realia possibilia, non tamen existentia, ut est relatio antecessionis Adami ad Antichristum, et similes, quae maius habent in rebus fundamentum, quia extrema earum non sunt omnino entia rationis, quamvis, ut apprehenduntur ut extrema vel subiecta relationum, sint entia rationis. Unde in his tribus ordinibus relationum, quos sub illo primo membro numeramus, continetur quaedam subdivisio illius membri, et sub illis ordinibus excogitari facile possunt fere omnes modi relationum realium, per quamdam analogiam vel proportionem.

Secunda divisio relationum

4. At vero relationes rationis, quae in rebus existentibus habent aliquod fundamentum, subdistingui ulterius possunt ex diversitate fundamentorum, vel, e contrario, ex varietate defectuum earum conditionum, quae ad relationem realem requiruntur. Unde sub hoc membro primo constitui possunt relationes illae quae tribuuntur rei existenti respectu termini non existentis, sive illud sit ens possbblie, sive fictum, ut relatio prioritatis Petri existentis ad Antichristum futurum, vel diversitatis Petri existentis a chymaera. Et pari ratione, ad hunc ordinem spectat relatio rationis correspondens in alio extremo non entis ad ens, seu entis rationis ad ens reale; in his enim deest conditio necessaria ad relationem realem ex parte termini, scilicet, ut sit realis, et realiter existens. Et in hoc ipso ordine subdistingui poterunt cum proportione tres modi relativorum, qui fundantur vel in unitate, vel in actione, vel in ratione mensurae; omnes enim illae sunt relationes rationis, quando alterum extremum non est reale et existens.

5. Secundo constituuntur sub illo membro relationes quae concipiuntur inter extrema, quae sunt reale quid, tamen in re non habent distinctionem realem vel actualem ex natura rei, sed rationis tantum, nam hic est defectus alterius conditionis requisitae ad relationem realem. Et iuxta diversam distinctionem rationis inter extrema huius relationis, erit etiam diversitas inter huiusmodi relationes. Interdum enim est tantum distinctio rationis ratiocinantis, ut est in relatione identitatis eiusdem ad se ipsum; aliquando vero est distinctio rationis ratiocinatae, qui in re est fundamentalis seu virtualis, ut est relatio distinctionis inter attributa divina et sic de aliis. In huiusmodi autem relationibus, cum praedicto defectu distinctionis in re ipsa supponitur aliquod fundamentum unitatis vel distinctionis in effectus, aut actibus, vel in aliqua re simili, ex qua intellectus sumat occasionem excogitandi similes relationes, ut ex adductis exemplis facile constat. Unde ad hoc etiam genus relationis rationis reduci possunt illa, qui licet versentur inter res distinctas, non tamen cum sufficienti distinctione fundamenti, quia, nimirum, est unum et idem in utroque extremo, ut est relatio similitudinis vel aequalitatis inter divinas personas, de quo supra dictum est.

6. Tertio, constituuntur in hoc ordine illae relationes rationis, quae licet versentur inter res distinctas, et alioqui capaces relationum realium praedicamentalium, ex defectu tamen intrinseca fundamenti sunt rationis, vel in utroque, vel in altero extremo, quae possunt esse duo membra huiusmet generis. Unde ad hoc genus spectant imprimis relationes omnes, quae in utroque extremo fundantur tantum in denominatione extrinseca, ut est relatio signi ad placitum, quae tam in signo, quam in signato est relatio rationis, sive tale signum sit vox, ut nomen, aut verbum, sive sit res, ut sacramentum. Cum enim haec impositio ad significandum nihil rei ponat in signo nisi denominationem extrinsecam, neque etiam in signato, non potest fundare relationem realem, ut omnes docent. Deinde, eiusdem sunt modi relationis domini et servi inter homines, nam illae non fundantur nisi in quadam extrinseca denominatione sumpta a voluntate; et similes sunt aliae multae, ut omnes illae quae oriuntur ex contractibus et voluntatibus humanis, ut inter maritum et uxorem in ratione coniugum, inter ementem et vendentem ex voluntate contrahendi, et sic de aliis.

7. Rursus ad aliud membrum huius generis pertinent omnes relationes non mutuae, quatenus in uno extremo rationis sunt, ut sunt relatio visi ad videntem, aut visibilis ad visum, aut scibilis ad scientiam, etc., de quibus satis dictum est in disputat. XLII. Et huc etiam revocari possunt omnes relationes Dei ad creaturas existentes, nam etiam illae possent dici fundari in denominatione extrinseca, quia in ipso Deo secundum se non est capacitas, atque adeo nec fundamentum ad tales relationes.

8. Quarto et ultimo possumus aliud membrum constituere earum relationum, in quibus multi ex praedictis defectibus ex necessariis ad relationem realem concurrunt, cum aliquo fundamento remoto ex parte rei, et proximo in aliqua denominatione extrinseca; et huiusmodi videntur esse relationes rationis, quae intentiones logicales appellantur, ut sunt relationes generis, speciei, praedicati, subiecti, et similes. Quae quidem relationes interdum tribuuntur vocibus, quoniam praedicationes et definitiones mediis vocibus fiunt, interdum autem rebus, quia illae sant, quae obiective cognoscuntur, subiiciuntur et praedicantur; et hae proprie vocantur intentiones logicales, nam priores vel potius pertinent ad grammaticam, vel rhetoricam, vel secundario tribuuntur vocibus ut instrumentis, quibus conceptus manifestamus et de rebus loquimur. In his ergo relationibus licet interdum extrema sint realia, saepe tamen deficit distinctio sufficiens, ut inter animal et rationale, quatenus comparantur ut genus et differentia; interdum etiam non est sufficiens unitas et existentia in altero extremo ut sic relato, ut est in re universali ut sic respectu singularium, nam quatenus universalis est, neque existit, neque habet in re talem unitatem. Denique nunquam est in ipsis rebus sufficiens fundamentum relationis huiusmodi, quia proxime fundantur in aliqua denominatione extrinseca proveniente ab actu intellectus.

De secundis intentionibus

9. Triplicem intellectus operationem triplex sequitur relatio rationis .— Unde iuxta triplicem operationem intellectus triplex etiam est ordo talium relationum, nam ex prima operatione consurgunt relationes generis, speciei, definitionis, definiti, etc.; ex secunda operatione, relatio praedicati, subiecti, copulae, propositionis; ex tertia, relatio antecedentis, consequentis, medii, extremitatis, etc. Hae namque relationes non conveniunt rebus secundum se, sed ut denominatis ab aliqua operatione intellectus, et ideo semper rationis sunt, et non reales, etiamsi contingat interdum versari inter res existentes et distinctas. Non tamen sunt hae relationes gratis confictae, sed sumpto aliquo fundamento ex re, qualis est aut realis convenientia, in qua fundatur abstractio universalis, quae etiam variatur in genus, speciem, etc., ex eo quod convenientia maior est vel minor; vel realis identitas aut unio unius cum alio, in qua fundatur affirmatio unius de alio; vel realis emanatio unius ab alio, aut concomitantia, vel aliquid simile, in qua fundatur illatio a priori vel a posteriori.

10. Relationes generis, speciei, et similes, cur nomen secundae intentionis usurparint .— Atque ob hanc causam solent hae ultimae relationes rationis peculariter appellari secundae intentiones, quasi resultantes ex secunda intentione seu attentione vel consideratione intellectus, quo nomine proprie vocatur intellectio reflexiva, quia supponit aliam circa quam versatur. Quanquam vero omnia entia rationis, ut supra diximus, dici possint aliquo modo fundari in operatione intellectus, ex qua consurgunt, quae operatio semper supponit alium conceptum entis realis, ad cuius instar vel cuius occasione ens rationis concipitur, proprie tamen illa operatio est reflexa, et (ut ita dicam) est per se secunda, quae cadit in aliam cognitionem, vel in obiectum prout denominatum a priori cognitione, et inde participans aliquas proprietates. Quia ergo illae relationes logicales semper fundantur in huiusmodi cognitione reflexa, ideo peculiariter dicuntur secundae intentiones, seu secundae notiones obiectivae, quia secundae notioni seu intentioni formali obiiciuntur. Unde etiam per antonomasiam solent hae relationes rationis vocari res secundae intentionis, non quia omnis res cognita per intellectionem reflexam sit ens rationis, constat enim ipsam intellectionem realem posse reflexe cognosci, sed quia suum esse habet tantum obiective in secunda seu reflexiva cognitione intellectus.

11. Hinc vero ulterius nascitur, ut possit intellectus supra ipsasmet secundas intentiones iterum reflecti, et convenientias, vel differentias inter ipsas considerare, et eas definire, vel ex eis discurrere, atque ita in eis similes relationes fundare; ut ex genere et specie abstrahit relationem universalis, et illud denominat genus, et sic de aliis; et tunc iam illae relationes non tantum sunt rationis ob alios defectus, sed quia non versantur proxime inter res reales, vel existentes, et ideo cum dicuntur hae relationes fundari aliquo modo in rebus, intelligendum est de primis relationibus huius ordinis. Plura vero de his relationibus dicere, ad particulares scientias spectat, quia hae relationes in infinitum fere multiplicari possunt per fictiones vel reflexiones intellectus, ideoque tam de illis quam de tota hac doctrina haec dixisse sufficiat, quae in Dei gloriosi laudem cedant.

Notes

†* Digitalizado por el Prof. Jean-Paul Coujou, Mayo de 2004. jp.coujou@wanadoo.fr

†1 alia alit. illa.

†2 relationis alit. negationis

†3 quamdam alit. om.