SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXVI. DE COMPARATIONE CAUSARUM AD SUA EFFECTA
SECTIO II. UTRUM OMNIS CAUSA SIT PRIOR SUO EFFECTU

SECTIO II. UTRUM OMNIS CAUSA SIT PRIOR SUO EFFECTU

1. Dubitandi ratio .— Ratio dubitandi est, quia Aristoteles, V Metaph., c. 2, sine ulla distinctione asseruit causam in actu simul esse cum effectu in actu; ergo non est prior illo. Quod si dicas causam in potentia esse prius effectu in actu, hoc sane nihil est, tum quia id non provenit ex ratione causae, sed ex ratione potentiae et actus correspondentis; sic enim ens in potentia dici etiam potest prius ente in actu. Tum etiam quia non recte fit comparatio; alias etiam dici posset effectum in potentia esse priorem causa in actu; debet ergo proportionate fieri; et hoc modo, sicut causa in actu non est prior suo effectu in actu, sed simul, ita nec causa in potentia est prior quam effectus in potentia. Quod si ulterius dicas Aristotelem solum fuisse locutum de simultate temporis seu durationis, contra hoc est primo, quia ipse nihil distinxit. Secundo, quia in c. 11 eiusdem lib. V Metaph., enumerans varios modos prioris et posterioris secundum naturam, non meminit eius qui est inter causam et effectum. Tertio, quia causa et effectus dicuntur relative; relativa autem non solum sunt simul tempore, sed etiam simul natura. Contra est, quia omnis causa est principium; omne autem principium, praesertim in rebus creatis, est aliquo modo prius eo cuius est principium, ut supra visum est. Unde etiam Aristoteles, in Postpraed., c. de Modis prioris, dixit omnem causam esse priorem natura suo effectu.

2. Haec quaestio, prout tactum est, de duplici prioritate intelligi potest, scilicet, temporis et naturae; et quia de illis diversa est ratio, sigillatim est de eis dicendum discurrendo breviter per singulas causas, quoniam non potest una generalis responsio de omnibus tradi. Considerandum est autem aliud esse inquirere quid per se conveniat causae, scilicet, an per se et necessario sit simul vel prior effectu, quid vero possit ei convenire, etsi necessarium non sit. Denique loqui possumus de re quae est causa, vel ut esse potest, aut quatenus est actu causa.

Expeditur quaestio quoad causam finalem

3. Causa finalis non necessario prius existit quam effectus .— Incipiendo igitur a causa finali, constat ex superioribus non semper requirere realem existentiam ad causandum, aliquando vero posse illam habere, quando, scilicet, finis non movet ut fiat, sed ut acquiratur, vel accidentaliter perficiatur. Hinc ergo fit aliquem finem, quantum ad rem ipsam quae est finis, posse esse priorem in reali existentia suo effectu, id tamen non esse necessarium, immo neque etiam ut finis actu causans simul tempore existat cum primo effectu suo, sed solum cum ultimo; quia id quod est primum in intentione est ultimum in exsecutione. Quod si obiicias Aristotelem generaliter proferentem causam in actu esse simul cum effectu in actu, respondendum est illud esse cum proportione intelligendum de causa in actu secundum illud esse quod est necessarium ad causandum, et quia in causa finali sufficit esse necessario esse simul finis actu causans cum suo effectu, quia non potest actu movere agens, nisi sit apprehensum.

4. Prioritatem tamen naturae habet ad effectum, ut ab ipsa pendentem .— De prioritate autem naturae nihil peculiare habet causa finalis praeter id quod commune est omni causae, scilicet, quod, quatenus ab ea pendet effectus et ipsa non pendet ab effectu, sit prior natura illo; de qua prioritate naturae quid sit et quomodo sit intelligenda, inferius dicemus latius. Et haec sola prioritas naturae per se convenit causae finali. Alii vero modi prioritatis naturae, qui sunt vel prioritas perfectionis, vel in subsistendi consequentia, per se non requiruntur in causa finali; quomodo autem convenire possint, satis patet ex dictis, tum in sectione praecedenti de perfectione finis, tum in hac etiam assertione de eius reali existentia.

Resolvitur quaestio quoad materialem causam

5. Secundo loco facile etiam potest haec res expediri in causa materiali; nam quoad prioritatem existentiae, per se convenit huic causae ut non sit tempore posterior illo effectu quem causat. Et quoad hoc verum habet in illa pronuntiatum illud: Causa in actu simul est cum effectu in actu . Et ratio est quia non potest actu causare nisi actu realiter existat, ut supra probatum est, et ideo fieri non potest ut sit tempore posterior suo effectu. Non est autem de ratione huius causae ut res ipsa quae causat ita sit simul tempore cum suo effectu, ut non prius etiam extiterit; potest enim prius tempore extitisse quam talis effectus, non quidem actu causando illum, sed quoad ipsam entitatem absolutam talis causae. Et hoc sensu verum habere potest in hac causa aliud pronuntiatum Aristotelis: Causa in potentia non est necessario simul cum effectu, sed potest esse prior ; comparatio enim fit inter ipsas res causae et effectus in ordine ad actualem existentiam; non enim appellatur causa quae esse potest, sed quae causare potest. Et hoc modo de illa dicitur non semper esse simul in reali existentia cum effectu, sed posse esse priorem, quod manifestum est in hac causa; nam materia ligni, ex qua potest ignis generari, est causa in potentia ignis nondum geniti, et est prior tempore illo.

6. Materia nequit omnes suos effectus duratione antecedere .— Addendum vero est peculiare esse huic causae ut, licet possit esse prior tempore quocumque effectu suo signato, non tamen possit esse prior tempore omni effectu suo collective id intelligendo, quod maxime verum est in causa materiali substantiae; tamen servata proportione invenietur etiam verum in materiali causa accidentium. Et ratio est quia haec causa talis est naturae, ut in nullo momento possit actu existere quin actu etiam causet, quia nec materia potest esse naturaliter sine forma, nec substantia capax accidentium potest esse absque omni accidenti; atque ita semper datur aliquis effectus huius causae aequalis illi in duratione; ergo respectu talis effectus non est prior tempore. Quod tamen id sit respectu huius determinati effectus, accidentarium est; potuisset enim talis materia sub alia priori forma fieri, atque ita tempore praecedere. Omitto materiam caeli, cui connaturale est semper esse sub tali determinata forma; id enim provenit ex peculiari ratione et connexione; nunc autem ex generali ratione loquimur.

7. Quot modis materia prior natura suo effectu .— Atque hinc facile intelligitur qua ratione materia prima sit prior natura suo effectu. Duobus enim modis potest dici prior natura, vel ex intrinseca ratione causandi, ratione cuius ab ea pendet effectus, ipsa vero ab effectu pendet. Quod erit intellectu facilius si materia non pendet a forma ut a priori et ut a propria causa, ut superius tactum est et iterum attingendum erit disputatione sequenti. Secundo, dici potest prior natura ob subsistendi consequentiam, quod exponendum est iuxta nuper dicta de prioritate in existendo. At vero, si prius natura sumatur ratione perfectionis, sic haec causa non est simpliciter prior natura, sed potius posterior, quia est minus perfecta quam effectus eius. Atque haec est communis sententia, quae est clarissima, si comparatio fiat respectu totius compositi, quod est etiam effectus causae materialis. Si vero comparatio fiat respectu formae, eam ita interpretor ut in substantiis intelligatur materia simpliciter posterior perfectione; secundum quid autem excellens, scilicet, in ratione subsistendi seu modo per se essendi; in hoc enim excedit materia formam materialem, quae est effectus eius, quia illam sustentat. Unde talis forma quodammodo inhaeret ipsi materiae; materia vero eo quod sit primum subiectum, nulli inhaerere potest, sed per se esse debet, et in hoc dicimus excedere hanc causam hunc effectum suum, quod magis constabit ex dicendis infra de subsistentia creata. At vero in accidentibus e converso accidit; nam causa materialis est simpliciter perfectior effectu, qui est forma accidentalis, cum causa ipsa sit substantia; tamen secundum quid est minus perfecta, quatenus comparatur ut potentia passiva ad actum suum.

Quid de forma dicendum sit in praesenti quaestione

8. Forma semper est tempore simul cum suo effectu .— Tertio dicendum est de forma, per se et ex natura sua nunquam esse prius tempore suo effectu, neque etiam posterius, sed simul. Unde in hac causa non habet locum quod prior sit causa in potentia quam effectus, quia haec causa non prius tempore est actu ens et potentia causa, quam sit etiam actu causa, quia non prius tempore existit aut habet potentiam realem causandi, quam actu causat, ut recte docuit Aristoteles, XII Metaph., c. 3. Et ratio est manifesta, maxime in his causis formalibus quae in suo esse pendent a materia, ut sunt omnes praeter animam rationalem; nam huiusmodi formae non possunt naturaliter existere extra sua subiecta; ergo neque extra sua composita; ergo neque possunt existere sine suo effectu. In anima vero rationali, quamvis non sit haec necessitas dependentiae, est tamen connaturalis proprietas talis rei; nam cum esse eius sit ad componendum compositum, natura sua postulat ut non fiat nisi quando actu est compositum ex illa componendum, et ita nunquam naturaliter est prior duratione suo effectu, quamvis possit postea durare cessante effectu; in quo habet genus quoddam prioritatis quoad subsistendi consequentiam, ut iam dicam.

9. Quas prioritatis naturae rationes sortiatur forma respectu sui effectus .— De prioritate autem naturae, si sumatur quoad perfectionem, iam supra facta est comparatio inter formam et compositum, et diximus formam esse minus perfectam simpliciter, in quo sensu potest dici posterior natura suo effectu; respectu vero materiae erit prior natura, si tamen materia dicenda est effectus formae. Si vero prioritas naturae sumatur in subsistendi consequentia, sic non oportet formam esse priorem aut posteriorem natura suo effectu, sed sunt simul, quia nec compositum esse potest sine forma, nec forma saltem naturaliter sine composito. Solam rationalem animam excipio, quae licet aliqua ratione sit simul, quatenus esse non potest quin aliquando etiam sit homo, tamen simpliciter non convertitur, quia aliquando potest existere anima etiam si homo non sit; et secundum eam rationem potest dici prior quoad subsistendi consequentiam.

10. Formane prior suo effectu in causalitate .— De prioritate autem naturae, quae per se sequitur rationem causae, difficile est ad explicandum quomodo huic causae conveniat ex propria ratione sua, omissa peculiari conditione animae rationalis. Et ratio difficultatis est quia videtur impossibile quod forma sit prius natura quam informet; ergo non potest esse prior natura quam effectus eius. Antecedens patet, quia non est prius natura in se quam in subiecto; hoc enim est proprium formae subsistentis; ergo non est prius natura quam informet, et consequenter nec est prior natura quam compositum, quia simul ac forma informat materiam consurgit compositum. Respondent aliqui formam prius natura informare, non tamen prius natura esse quam compositum, nam esse prius convenit composito, et per illud formae, qui a fortiori idem dicent de materia. Verumtamen haec responsio nec difficultatem evacuat, nec veram doctrinam continet. Primum enim Aristoteles non tantum dixit causam prius natura causare, sed etiam prius natura esse quam eius effectum. Deinde, si forma prius natura informat, in hoc ipso includitur ut prius natura sit, tum quia esse est praedicatum transcendens inclusum in quolibet praedicato reali; informare autem praedicatum reale est; tum etiam quia informare nihil aliud est quam actuando dare proprium esse; ergo informare intrinsece includit esse. Denique, si forma prius natura informat quam compositum sit, ideo est quia esse compositi consurgit ex informatione formae; sed etiam entitas compositi consurgit ex entitate formae; ergo prius natura est entitas formae quam entitas compositi; ergo forma, sicut prius natura informat, ita prius natura est.

11. Aliter responderi potest tria hic intervenire, scilicet, formam esse, formam informare, et compositum esse seu (quod idem est) formatum seu constitutum esse, quae tria non solum ratione, sed etiam ex natura rei aliquo modo distinguuntur, ut ex tractatis in superioribus constare potest. Formam ergo esse et informare, prius natura est quam compositum, quia comparantur quodammodo ut via et terminus, et ut fieri et factum esse. Atque ita etiam in hoc genere causae verum habet generale pronuntiatum Aristotelis: Causa est prior natura suo effectu . Quod non solum de re quae est causa in potentia seu in actu primo, sed etiam de causa in actu secundo causante, verum est; quia ut sic exercet actionem causae et ab ea pendet effectus, sicut etiam in causa agente explicabimus. Forma autem est actu causans quatenus actu informat; ergo ut sic est prior natura composito, quod est effectus eius. Neque contra hoc procedit difficultas tacta, quia potius ex eo quod compositum resultat ex informatione formae sequitur informationem ipsam et formam ut informantem esse priorem natura composito. At vero comparando alia duo inter se, scilicet, esse et informare, concedi potest neutrum esse prius natura altero in iis formis quae fiunt dependenter a subiecto; hoc enim videtur intendere et satis probare difficultas tacta, quo concesso satisfit. Neque obstat illud principium, quod causa est prior natura; non enim dixit Aristoteles omnem causam prius natura esse quam causet, sed dixit causam esse priorem natura suo effectu; potest autem hoc posterius esse verum, etiamsi prius non sit, nam ipsummet causare est prius natura effectu, ut dixi. Non videtur autem necessarium ut causare sit posterius natura quam esse causae, ubi ipsum causare non est proprie effectus ipsius esse causae, sed est ipsummet esse communicatum seu unitum subiecto, quae unio est effectus agentis, sicut ipsum esse formae, simulque fit cum existentia formae.

12. Haec responsio quoad priorem partem de prioritate naturae respectu compositi, vera est et optime satisfacit. Quoad alteram vero partem, licet probabilis sit, mihi tamen non omnino probatur, quia non videtur posse negari quin ipsamet causalitas formae sit ab illa aliquo modo, sicut causalitas agentis est ab agente; unde sicut agens non tantum est prius natura suo effectu, sed etiam sua actione, diverso tamen modo, nam quatenus actu agens, est prius natura effectu, non vero actione, quia per illam formaliter constituitur actu agens, tamen quatenus actu ens, est ut minimum prius natura sua actione, ita videtur forma prius natura esse quam eius actualis causalitas, cum haec etiam ab illa causetur; ergo prius natura est quam informet. Unde haec causalis est vera: Quia forma est, ideo informat seu causat compositum , et hoc ipsum in superioribus dictum a nobis est. Concedamus, ergo, formam prius natura esse quam informet.

13. Ad difficultatem autem supra positam dicendum est, etsi forma quae natura sua pendet a materia prius natura sit quam informet, non tamen prius natura esse in se aut per se quam in materia, sed praecisive tantum (ut sic dicam) prius natura esse quam tali modo sit, scilicet, informando materiam. Quod si inquiratur in illo priori naturae qualiter sit in se vel in alio, respondetur imprimis non recte interrogari de illo priori naturae ac si esset aliquod instans in quo forma sit et non informet; haec enim prioritas causalitatis non est explicanda per prius in quo , sed a quo . Non enim alia ratione dicitur forma prius natura esse quam informare, nisi quia informare aliquo modo manat ex esse, quamquam in re, in nullo signo etiam rationis intelligatur forma simpliciter esse prius quam materiam informet. Sic autem intellecta prioritate, ad interrogationem factam dicendum est in illo priori formam non esse in se nec in alio, sed tantum esse per tale esse quod intrinsece postulat esse in alio, quam rem explicabimus latius disputatione sequenti, tractando quomodo causae sint sibi invicem causae.

Tractatur quaestio in causa efficienti

14. Quarto loco dicendum est causam efficientem ex se posse esse priorem tempore suo effectu quantum ad suam entitatem absolutam seu vim agendi, quam vocavit Aristoteles causam in potentia seu in actu primo , non tamen semper esse id necessarium; potest enim effectus huius causae interdum esse aequalis in duratione; quod si talis causa sumatur in actu secundo, necessario simul tempore est cum suo effectu, quamvis sit simpliciter et propriissime prior natura. Probatur prima pars, primo inductione, nam Deus, qui est prima causa efficiens rerum, per aeternitatem prius extitit quam quidquam effecerit, et in caelis et aliis causis secundis res est manifesta. Ratio vero est quia haec causa per se loquendo non indiget suo effectu ut sit, neque aliunde habet necessariam connexionem cum actione sua. Unde si interdum est aliqua causa efficiens quae non antecedat tempore suum effectum, id non est ex praecisa ratione talis causae, sed ex aliqua peculiari conditione.

15. Potest autem id tribus modis accidere (quo probamus secundam partem conclusionis): primo, si efficientia sit minus propria per solam resultantiam naturalem, quomodo essentia non praecedit tempore passiones ex ea manantes. Secundo, si causa sit naturaliter agens et a primo instanti sui esse habeat omnia requisita ad agendum absque ullo impedimento, quomodo lumen productum a sole potest esse coaevum; tertio, si causa sit libera, et simul ac est velit agere, quomodo angeli in primo instanti quo creati sunt aliquid facere potuerunt; et Deus ab aeterno potuisset aliquid creare, si voluisset. In his autem omnibus modis supponendum est effectum debere esse talem ut per indivisibilem actionem fieri possit; nam si efficiendus sit successive, non poterit omnino simul esse cum sua causa, nisi alioqui supponatur etiam causa ipsa incipere et esse successive seu ad modum successivorum. Alioqui successivus effectus necessario incipit post aliquod instans, in quo iam supponitur causa existens, vel ex se, ut Deus, vel per creationem aut generationem, saltem ex natura rei et seclusis miraculis. Qua ratione motus caeli non potuit simul tempore esse cum suo motore, sed hic praecedere debuit saltem per instans. Dico autem seclusis miraculis, quia, si verum est potuisse Deum creare angelum per ultimum non esse, etiam verum erit talem angelum potuisse simul esse et movere caelum; sed de hoc alias.

16. Tertia pars conclusionis, praeter auctoritatem Aristotelis, est per se evidens, quia causa est in actu per actionem; actio vero non est sine termino; terminus vero actionis est effectus causae agentis; ergo de primo ad ultimum causa agens in actu non est sine suo effectu in actu. In hoc autem duo includuntur: unum est non posse effectum actu manare a causa quin causa ipsa simul existat, quod supra probatum est contra aliquos qui dixerunt posse effectum actu manare a re iam non existenti, neque in se, neque in aliqua virtute sua, quod est plane impossibile et contra hoc Aristotelis dogma, quod causa in actu et effectus in actu debent esse simul. Dicitur autem effectus in actu non ille qui actu est ens per actualem suam existentiam, sed ille qui actu est effectus, id est qui actu manat a causa; potest enim illa res actu esse et non actu emanare, sed emanavisse, et tunc constat posse esse sine causa quae tunc sit, licet supponat eam fuisse et causasse. Secundo includitur in illo pronuntiato causam non posse prius tempore esse actu causam quam effectus actu sit, quia est actu causa quatenus actu influit; non potest autem actu influere nisi iam sit aliquid in quod influat. Sed observandum est ita effectum esse simul cum causa in actu, sicut ab illa manat; nam si manat totus simul per actionem momentaneam, erit simpliciter et secundum totum suum esse simul tempore cum sua causa in actu, quia in huiusmodi effectu (ut aiunt) simul est fieri et factum esse, et consequenter simul etiam est causam agere et effectum esse. At vero si effectus fiat successive, causa etiam erit in actu successive, et tunc effectus solum in fieri vel secundum aliquid sui erit simul cum causa in actu.

17. Solum potest quis obiicere Deum ex aeternitate fuisse causam in actu, non solum primo, sed etiam secundo modo, et tamen nullum fuisse effectum ex aeternitate. Haec vero obiectio solum habet locum in eorum sententia, qui ponunt totam actionem qua Deus ad extra agit esse in Deo immanentem et aeternam. Iuxta quam respondendum erit id esse peculiare in actione divinae voluntatis, quae potens est non solum ad influendum esse in effectum, sed etiam ad influendum pro eo tempore quo ipsa praescribit et non antea, quamvis antea ipsa sit. Qui vero ita sentiunt, melius loquentur si dicant illum actum immanentem seu volitionem Dei non constituere illum actu agentem ad extra, nisi prout actu influit, et ut sic connotare coexistentiam effectus. Nobis vero facilior est responsio; negamus enim Deum esse causam actu agentem ad extra per actum solum in ipso manentem, sed per actionem extra transeuntem, quae non est prior tempore quam effectus.

18. Ultima denique pars de prioritate naturae constat primo ex generali sententia Aristotelis, quod causa est prior natura suo effectu, quae prioritas nihil aliud est quam dependentia effectus a causa et independentia causae ab effectu; haec autem dependentia ex parte effectus et independentia ex parte causae, maxime cernitur in causa efficienti, ut disputatione sequenti latius declarabimus. Et ideo dixi efficientem causam non solum esse priorem natura, sed etiam maxime proprie hoc ei convenire; quia et causa efficiens maxime requirit existentiam ad causandum et secundum eam est omnino independens a suo effectu. Est autem circa hanc prioritatem naturae considerandum posse esse sermonem de causa efficienti, aut ut actu efficiens est, vel secundum se, seu prout est in actu primo proxime disposita ad agendum. Rursus comparari potest vel ad proprium effectum, vel ad actionem seu causalitatem suam. Igitur comparatione effectus simpliciter est prior natura causa in actu, etiam ut actu agens, quia actio ipsa est prior natura suo termino. At vero comparatione ipsius actionis non potest esse prior natura causa in actu secundo, ut bene notavit Soncin., V Metaph., q. 7, quia ipsa actione constituitur formaliter agens in actu secundo; ergo non potest esse prior natura eadem actione. Respectu igitur actionis solum dici potest causa prior natura quatenus consideratur in actu primo

19. Dices, hoc modo non solum est prior natura, sed etiam tempore. Respondetur, si loquamur de causa in actu primo sufficienti et non impedito et cum omnibus requisitis ad agendum, non ita esse nisi forte in potentia libera, in qua id est speciale. Deinde dicitur, etiamsi prioritas temporis antecesserit, posse etiam prioritatem naturae intervenire pro illomet instanti in quo iam sunt simul duratione actio et causa agens; et ita etiam causa libera non solum eo tempore quo non operatur est prior sua actione, sed etiam pro illo instanti quo operatur est etiam prior, saltem natura; et ideo potest pro illomet libera esse, ut supra diximus. Et ratio est quia ipsa actio manat ab actu primo, non tamen manat media actione, sed seipsa; ideoque est posterior natura quam causa in actu primo, non tamen quam causa in actu secundo.

Satisfit argumentis in principio positis

20. Explicatur aristotelicum axioma. Ex dictis soluta est ratio dubitandi in principio posita, et explicata propositio Aristotelis, causa in actu et effectus in actu simul sunt . Loquitur enim aperte de causa actu causante, et de effectu in actu in ratione effectus, ut explicuimus, et de simultate temporis, non naturae, ut ex contextu aperte constat. Unde nil refert quod expressis verbis ibi non distinguat, tum quia res ipsa est satis perspicua, tum etiam quia in ipso contextu, ut dixi, satis declaratur; maxime cum ipse Philosophus, in Postpraedicam., dicat ea simpliciter dici simul esse quae simul tempore sunt. Et eodem modo accipiendum est quod ibidem ait Aristoteles, causam in potentia non esse simul, scilicet tempore, cum suo effectu; vocat enim, ut dixi, causam in potentia, non ipsam rem quae est causa, ut in potentia existentem, sed rem actu existentem et in potentia ad causandum; et de hac negat esse simul tempore cum effectu, non quia esse non possit, sed quia id necessarium non est.

21. Ad alia argumenta contra prioritatem naturae respondetur. Ad primum dicitur imprimis satis esse quod Aristoteles in praedicamentis hunc modum prioritatis naturae posuerit; nam in V Metaph. non videtur omnes modos prioris alibi positos repetivisse. Vel dici potest hanc prioritatem naturae comprehensam fuisse sub illa quae est in subsistendi consequentia; nam causa in tantum dicitur prior natura suo effectu ratione causalitatis, in quantum id quod dependet, ut sic, esse non potest sine eo a quo pendet, in quo habet rationem posterioris; e contrario vero id a quo aliud pendet, ut sic, est independens ab illo, et ex vi huius independentiae esse potest sine illo; quod si fortasse aliunde pendeat, est per accidens ob aliam causalitatem. Atque ita causalitas in tantum dicitur naturae prioritas, in quantum virtute includit prioritatem in subsistendi consequentia, vel absolute, vel saltem quantum est ex illo capite.

22. Ad ultimum de relatione, saepe iam dixi in hoc tractatu de causis nihil nos curare de relationibus praedicamentalibus consequentibus causalitatem; nam, sive illae sint rei, sive rationis, sunt posteriores causalitate et propriam habent considerationem et collocationem in praedicamento ad aliquid . Non sumuntur ergo hic causa et effectus ut de formali dicere possunt relationes praedicamentales, quo sensu verum est esse simul non tantum tempore, sed etiam natura, si sumantur ut relatio et actu terminus; sed est sermo de causa et effectu quantum ad actum causantis et causati; et ita non sunt simul natura, etiamsi transcendentalem habitudinem includant, quia haec non requirit simultatem naturae inter extrema, ut in multis aliis rebus per se notum est.